Obrazy na stronie
PDF
ePub

juvenis flores aspicit. Autumnus in virili ætate A machina universitatis in parte ejus superiori ma*

expressus fructus naribus admovet et olfacit. Hiems formam senis gestams fructus comedit. Et omnes a lumbis sursum pinguntur singuli in principiis suis. CAP. XV. De proprietate quatuor temporum anni, et conclusiome operis. Ver habet delectationem aurium, æstas oculorum, autumnus olfaciendi, hiems gustandi; quia oblectamentum pueritiæ in auditu doctrinæ, oblectamentum juventutis in exemplo operis, oblectamentum virilis ætatis in appetitu est probitatis, oblectamentum senectutis in experientia virtutis. Tenent et singuli singulos anni quadrantes. AEstas tenet superiorem, hiems inferiorem, ver dextrum, autumnus sinistrum. Et in singulis quadrantibus extensæ sunt quasi duæ chordæ propter geminam singulorum proprietatem, quibus ad invicem collatis musicum octochordium exprimitur, de quo harmonia concordiæ universalis temperatur. Ver est humidum et calidum. AEstas calida et sicca. Autumnus siccus et frigidus. Hiems frigida et humida. In quibus omnibus multo sermone propter operis compendium supersedebitur. In hoc eodem spatio duodecim venti disponuntur, singulis temporibus terni attributi sub ætherea plaga, quasi deorsum præcipites, et a scapulis prominentes alati sub singulis mensibus singuli ordinati. De his quatuor sunt cardinales, qui singuli duos hinc inde habent suffraganeos. A medio orientis flat subsolamus duos hinc inde habens sibi conspirantes, a dextris vulturnum, a sinistris eurum. A meridie flat auster sive motus, habens a dextris euronotum, qui et euroauster, a sinistris libonotum, qui et austro africus. A medio occidentis flat zephyrus, qui et favonius habens a dextris africum qui et libs, a simitris corum, qui et argentes. A medio septentrionis fiat aparctias, qui et septentrio habens a dextris circium, qui et thracias, et trasceas vel thrascias, a sinistris boream, qui et aquilo. Et principales quidem singuli geminisspirantcordibus suffraganeisingulisingulis. Post hæc alius adhuc circulus prædictis duobus exterius circumducitur, et spatium quod includit pro ætherea plaga accipitur. In quo spatio duodecim menses disponuntur secundum ordinem temporum, et mensibus duodecim signa supponuntur, ita ut semper in medio mensis signum incipiat, et econverso mensis in medio signi. Et hæc signa singula desuper triginta gradibus distinguuntur, initio desuper sumpto a primo gradu arietis. Et sic contra mundum in circuitu ordinatis omnibus signis supinatis quidem ad ipsum firmamentum, mensibus autem ab inferiori sursum erectis, ita ut signa quidem sursum versa in ipso circulo, qui aplanes dicitur, stare vel ambulare videantur. Menses autem post illa, et sub illis in æthere stantes appareant, sicque in supremo signa, sub signis menses, sub mensibus venti, sub ventis tempora demonstrantur. In qua distributione magna naturæ ratio, effectusque signatur, totusque coeli ambitus sic per perficitur. Hoc modo constructa

jestas a scapulis sursum, pedibusque deorsum eminens, et quasi in solio sedens formatur. Ita ut expansis hic inde brachiis omnia continere videatur. Tribusque digitis per medium extensis usque ab orbem terræ,et cæteris in palmum reflexis cœlos concludit.Etin dextera quidem sua tenet thronum, qui oblique deorsum dependet per aeris spatium, usque supra eum locum ubi in como inferiori, sicut diximus, ad dextram pertem electi resurgunt, quos et angeli ibidem præparati in coelum suscipiunt.Ideoque in ipso throno scriptum est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis præparatum est ab initio saeculi (Matth. xxv). In sinistra autem sua tenet sceptrum, quod

B dirigitur deorsum usque ad eum locum, ubi malos

ad sinistram resurgentes dæmones obvii rapiunt, et ideo in ipso sceptro scriptum est : Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabslo, et angelis ejus (ìbid.). Deinde linea generationis ad Adam sursum extra arcam per medium prominentis coni usque ad coeli verticem extenditur, et in ea per ordinem sex rotulæ circinantur, ita ut novissima ipsius arcæ introitum complecti videatur. Istæ autem sex rotulæ exprimunt opera sex dierum. Prima namque quæ et suprema taliter figurari debet, qualis fuit mundus prima die quando lux creata est. Secunda, quando firmamentum inter aquas et aquas positum est. Tertia, quando aquæ in unum collectæ sunt, et terra germinibus

C vestita. Quarta, quando sol, et luna, et stellæ fa

ctæ sunt. Quinta, quando pisces in aqua, et aves in aere collocati sunt. Sexta, quando bestiæ factæ sunt in terra et homo. Ut verbum ab ore majestatis exeat, et omnis ordo creaturarum subsequatur, et ipsius arcæ protensio pertingat a principio mundi usque ad finem sæculi, per medium terræ hinc inde habens loca, montes, flumina, castella et oppida constituta, ad austrum Ægyptum, et ad aquilonem Babyloniam. Post hæc circa thronum ex utraque parte, circa medium duo seraphim pinguntur, qui extensis alis sursum et deorsum valant caput majestatis et pedes, facie tamen intectamanente. Sub alis autem seraphim desuper in eo spatio, quod est inter scapulas majestatis et alas

D ex utraque parte ordines angelorum constituun

tur movem, ad contemplandam faciem majestatis conversi. Ipsa namque summa et vera unitas medium et supremum locum obtinet. Deinde primus ordo angelorum diademate hinc inde binos; secumdus ordo hinc inde ternos; tertius ordo hinc inde quaternos; quartus ordo hinc inde quinos; quintus ordo hinc inde senos; sextus ordo hinc inde septenos; septimus ordo hinc inde octonos; octavus ordo hinc inde novenos; nonus ordo hinc inde denos, ut a prima unitate sit origo omnium. Et in secunda unitate consummetur creatio angelorum, qui simul sunt centum et octo. De singulis autem ordinibus singulis labentibus remanent nonaginta novem, quibus homo centesima ovis additur, et superna civitas consummatur. Hæc de arcæ mostræ figuratione dicimus, ut si cuilibeat decoram est numerus) intueri, hoc interim exemplari affe

domus Domini, et mirabilia ejus (quorum non A ctum suum provocet. Sit Deus benedictus per

cuncta sæcula sæculorum. Amen.

I)E VANITATE MUNDI

R E R U M T R A N S E U N T I U M U S U
LIBRI QUATUOR,

In quorum duobus collocutores sva natos inveni singulis litteris D I, qwibus doccens et interrogant satis indicantur intelligendi.

LIBER PRIMUS

D. O. munde immunde, o munde immunde, B tate fugiunt, et remota longinquitate evadunt, et

quare sic dileximus te? Hiccine est fructus tuus? Hæc promissio tua? Hæc de te spes nostra? Quare in te speravimus ? Quare tibi credidimus? Quare de te cogitare voluimus? Ecce quomodo decepti sumus. Nihil reliqui habemus, inanes remansi sumus. O munde immunde, quare sic deleximus te? I. Quid vides, o homo? D. Nihil melius quam fugere. I. Non satis intelligio quid dicere velis : video tamen, sicut iste tuus stupor indicat, quod vel grave aliquid pateris, vel novum vidisti, vel

malum moliris. Ne igitur abscondas quidquid il- '

lud sit, quia si periculum est, simul liberasti me. Sin autem nullum est periculum, et vane conturbaris, forsitan consolabor te. D. Consurge, et ascende, et aspice mecum, et ostendam tibi mirabilia magna, antiquis vetera, præsentibus nova,et posteriora futuris. I. Quando rem ipsam videro, de qua loqueris, tunc melius fortasse intelligam quid dicere velis. Nunc igitur ostende mihi quo ascendere debeam, ut et ego videre possim mairabilia ista, de quibus tu sic conturbaris. D. Oculus carmis quanto sublimior, et in altiore loco constitutus fuerit, tanto amplius per visionem in latum se diffundit. Facilius quippe desuper in subjecta acie visionis expanditur, quando omnia quodammodo coram posita intuetur; sed hæc quidem eo ipso, per corporis instrumentum emicat, multis ac variis modis nullo etiam foris interveniente obstaculo, in semetipsa caligat. Nam quia augu

intima obscuritate subducunt. Nolo igitur ut cogites visionem hujus oculi, quando audis te ad videndum invitari. Habes alium oculum intus multo clariorem isto, qui præterita, præsentia et futura simul respicit, qui suæ visionis lumen et * aciem per cuncta diffundit, qui occulta penetrat, subtilia investigat, luce aliena ad videndum non indigens, sed sua ac propria luce prospiciens. Quia igitur ea, quæ tibi demonstraturus sum, carnis oculus simul comprehendere non potest, ad hanc visionem non carnis, sed cordus oculus præparandus est. Constitue igitur te quasi in quadam mentis $pecula, et ejus aciem in arcam hujus mundi circumquaque lustrandam dirige, ut totus contem

C planticoram positussitmundus,etindetibi univer

sa demonstrabo, quæ prius vel non visa ignorasti, vel visa non quomodo oportuit, considerasti. I. Vere nunc fateor, quod mihil universorum aspectui cernentis absconditur, cum cordis oculos studiose ad videndum aperitur. Quando autem carnis oculum ad videndum aperio, quamlibet late cuncta pateant, in comparatione totius minimum est, quod comprehendo. Sed ecce dum conor, quantum valeo, cor sursum erigere, invenio me hucusque non solum corpore, sed corde quoque deorsum fuisse. Nam quanto magis contemplandis quibusdam mundi rebus affectu et cogitatione succubui, tanto ad contemplandam rerum universitatem minus idoneus minusque expeditus

sta est, maxima comprehendere non sufficit ; et p fui. Nunc igitur ab his quibus hactenus inhære

quia hebes est, minima non discernit, quia autem pigra est, cum in remotissima extenditur etiam si intercurrat, 8ola tamen spatii longinquitate hebetatur, quia vero perspicax non est, intima quæque non penetrat, sed ea sola, quæ in rerum superficie sunt constituta, oberrat. Sed nec ea quæ præterita sunt respicere, nec ea quæ futura sunt potest previdere. Hoc ego dixi, ut scias quantas augustias corporea hæc visio patiatur, quæ nisi coram posita intueri non valet. In his quoque, eam et maxima quantitate excedunt, et minima subtili

ham, mentem exuo, et quasi deposito onere levatus sim, cunctis me statim superiorem agnosco. Nescio enim quo pacto mirabili, subito in me hoc factum sit, ut, dum studeo nullis specialiter per cupiditatem inhærere,cunctisincipiam percontemplationem superexcellere. Incipe igitur , quia mundum jam universum eoram me constitutum aspicio, et quidquid ex omnibus mihi demonstrare volueris sine mora ac difficultate videbo. D. Vides igitur mundum istum? I. Video et bene. Nunquam tam bene vidi, quia nunquam tam dili

genter consideravi. D. Quid ergo tibi videtur ? Qualis est species ejus? I. Pulchra valde. Miror tale opus Dei. D. Deum in cunctis mirabilem invenis, omnes hoc jam cognoverunt. Sed sileamus interim de operibus Dei, opera hæc hominum tanta ac talia videns mundum admirari cœpisti. Nam et hoc scire debes, quod |mundum hic accipio non hanc solummodo speciem divini operis, sed mutabilitatem humanæ in hoc mundo conversionis. Dic igitur mihi opera hominum, quæ vides, qualia sunt? Quid tibi vidctur? I. Magnum quoque in his decorem aspicio, et dum considero quid homo sit, miror quomodo talia facere possit. D. Si bene considerares quid sit homo, non mirareris quod talia facero posset, sed quod in talibus confideret. Sed quia mundum attendere cœpisti, nec dignitatem hominis, nec. vilitatem humani operis, idcirco tam stulte et inordinate admiraris. I. Quamvis multum contra meam existimationem loquaris, fieri tamen potest, ut et ego deceptus sim, et tu verum dixeris. Volo igitur magis auscultare quam contendere, ut si assertionem tuam probare potueris, impudenter restitisse non pœniteat, si autem non poteris, prudenter tacuisse non noceat. Dic ergo quæ sit dignitas hominis, quæ vilitas humani operis. Quia profecto si id quod foris apparet solum inspicitur, homo ipse opere suo nec quantitate major, nec forma decentior,nec tempore diuturnior invenitur. D. Primum de operibus hominum tecum disputare volo. Vides igitur universa opera hominum quanta et qualia sunt. I. Magna et admiranda satis mihi videntur : sed nunquid tu aliter existimas ? D. Prorsus aliter existimo, et aliter te quoque existimare volo. I. Non sum tam pertinax, quin libenter a veritate vinci velim, tantum perge quo libet, et sequar te. D. Respice omnia, et considera diligenter singula. I. Respicio et considero, et quid in his omnibus demonstrare velis exspecto. D. Quid vides? I. Navigantes video in mari, et magnam tranquillitatem maris, magnamque serenitatem aeris, ventis quoque secundis leniter spirantibus, optato cursu navigium ferri. Viros autem per navem discumbentes ad epulas, et canentes in lyris, et tibiis, et citharis omni genere dulcis cantilenæ auditum mulcentes. Ipsis etiam aquis melodia resultantibus pisce maris greges circunducere, et exsultantibus alludendo lætitiam augere. D. Quid tibi videtur? I. Quid? nisi magnum gaudium, magna jucunditas, et (si esse posset diuturna) magna felicitas. D. Istud ergo est, propter quod mundus placet tibi. I. Et cur displicere debeat ignoro. D. Fige paulisper oculum, et noli declinare intuitum dum videas finem. I. Persequor cuntes, et quid sequatur exspecto. D. Quid vides? I. Timeo dicere quod tamen celare non possum. D. Quid igitur vides? I. Video undique nigrescere coelum, et acri ventorum concursu nubes agitari et conturbari, mare fluctibus intumescere et quasi ab uno sursum fundo totum in cumulum ferri, heu quid laudavi? D. Quid est? I. O miseri, quid

A vobis cum mari? Quare fallaci sereno credidistis? Quare in dubio securi fuistis? Quare tranquillitatem æquoris suspectam non habuistis? Quare perfido elemento vitam vestram committere non timuistis? Quare soliditatem littoris deseruistis? Quare securum iter in terra non tenuistis? Quid vobis lucra tanto periculo acquisita? Ecce quam exiguum bonum secuti estis, et ecce quantam calamitatem incurristis, et quia verum malum, quod vobis imminebat, providere noluistis, ab appetitu fallacis boni, qui vos trahebat, animos non cohibuistis? O infelices et miseri? Ecce illa lætitia vestra quomodo tam cito mutata est, et vita vestra ad quam miseriam devoluta est! Prius vobis inaniter exsultantibus pisces maris alluseB runt, nunc vos naufragos et miserabiliter abjectos pisces maris in pastum accipiunt. D. Quid tibi videtur, quale est hoc opus hominum? I. Vanitas est, et vanitas vanitatum. D. Converte te nunc ad aliud, et vide. I. Conversus sum, et video. D. Quid vides? I. Video homines pergentes viam suam multis et magnis mercibus onustos, camelos immunerabilies onera diversa portante8, plaustra plurima, et bigas non paucasin comitatu euntium. Omnem speciem pigmentorum atque aromatum ibi video, omnia genera pretiosarum vestium agnosco, ingentes massas metallorum omnium, et omnem lapidem pretiosum ibi conspicio, equos et mulos, et mancipia, greges armentorum et pecorum, absque numero. D. Unde putas isti ve

c niunt, aut quo vadunt? I. Videtur quod homines

de regione longinqua adveniant, et omnes has rerum copias in exteras nationes lucri causa commutandas traducant. Apparent autem viri ferventes et alacres, et quantum ex ipso eorum gaudio datur intelligi, prospere incedentes. D. Quid tibi videtur? I. Studium satis laboriosum ego video, sed rerum novitas, et lucri cupiditas dulcia laborantibus solatia præstant. D. Exspecta, et videbis tantus labor quantum capiet fructum. I. Fructus præsens est, si permanens esse potest. D. Sustine parumper quod futurum est cito veniet. I. Jam longius processerunt. D. Quid vides? I. Cuneum armatorum de fauce prodire ego video, et timeo ne insidiæ sint. D. Timor tardus dolorem non effugiet. I. Uno pariter impetu descendunt, et quasi viri latrones ad diripiendam prædam veniunt. Jam viatores nostros anxios et tremantes circa sarcinas suas conglobari video, arma capessere quemque e regione sui oneris adventum hostium exspectare, omnia circumspicere, nullum hominem præter eos hinc aut illinc patere, loca circum omnia longe lateque deserta esse, omnem hominum conversationem procul consistere, auxilium nullum vel sperari posse. Undique hostes concurrere, uno animo impetum facere, multitudine plures, cupiditate fortes, solitudine audaces. Quid, miseri, frustra contenditis? Quid resistitis? Quid in supremo periculo constituti, vitam cum rebus perdere vultis? Hei mihi, jam alios necari, alios spoliari prospicio, anos mortuos cadere, alios vix nudos effugere video. Sed utrum sic caignoro. Illi enim moriendo a miseria liberantur, isti mortem effugiendo ad alteram miseriam reservantur. Quos potius plangam? Quos magis arguam? Plangam morientes, et arguam funientes, Nonne etiam rectissime et illi de tali morte arguendi,et isti de tali fuga plangendi sunt? Quia et illos in mortem miseram traxit avaritia, et istos fugientes a morte excipit morte major miseria. D. Quid tibi videtur, quale est hoc opus hominis? I. Vanitas est, et vanitas vanitatum. D. Adhuc converteread alia,etvide. I. Conversus sum, et video. D. Quid vides? I. Video domum divitis. D. Quid ibi vides ? I. Rerum omnium affluentiam. Natos proficientes, servos alacres , fecundos greges, horrea plena, apothecas redundantes,in vita sanitatem,in abundantia pacem, in pace securitatem, in securitate felicitatem. D. Quid tibi videtur ? I. Nihil ego hic dolendum vel timendum video. Prioribus tamen exemplis edoctus temere deinceps quempiam beatificare non præsumo. Volo potius a te audire quid existimandum sit. D. Talem ergo felicem putas? I. Cur non putem nescio. D. quid ergo plus felicem facit multa possidere an paucis indigere? I. Magis paucis indigere quam multa possidere. D. Ergo felicius est nullis indigere? I. Felicius plane. D. Non ergo felix existimandus est homo si multa possidet, sed si multis non indiget. I. Sed tamen felicem homines vocant,qui habet unde necessitatem suppleat, quia experti sunt quam miser sit ille, quem in sua necessitate rerum inopia coangustat. D. Si mala pauperis et divitis comparare volueris, divitem magis quam pauperem miserum agnoscis. Dives enim quanto plura possidet, tanto majorem sollicitudinem habet. Et cum solus præ ommibus sollicitudinis pondus sustineat, aliis amplius quam ipsi prosunt ea, quæ vel cupide quærit, vel avare conservat. Hunc enim sine intermissione suarum æstus curarum exagitat. Timet ne parta deficiant, quoniam tametsi magna est rerum possessio, non est tamen minor distrahentium multitudo. Timet violentiam potentum, suspectam habet fidem familiarum, semper imminentes pavet insidias exterorum, et quod se scit cum odio om

dentes, an sic effugientes magis miseros dicam, A fidens, sed semper mala imminentia metuens. In

[ocr errors][ocr errors]

tantis ergo doloribus et perturbationibus mentis, quæ, quæso, potest vera esse sanitas, aut delectatio carnis? Quod fomentum corpori acerbum non redditur, ubi conscientia talibus aculeis la

ceratur? Hæc est felicitas divitum, quam tu dum falsa foris bona cerneres laudare cœperas, quia veram intus miseriam non videbas. I. Si sic diviti est, inimicus sibi fit, qui multa possidere concupiscit. D. Quid ergo tibi videtur, quale est hoc opus hominum? I. Hoc quoque vanitas est et vanitas vanitatum. D. Converte nunc te ad alia, et vide. I. Conversus sum, et video. D. Quid tu vides? I. Video nuptias celebrari. D. Quid tibi in eis videtur? I. Magna lætitia ibi est, magnus ornatus, et apparatus multus,'et (ut quod mihi videtur non taceam) hoc opus idcirco cæteris operibus hominum beatius judico, quoniam ipsum præcipue est, quod per dilectionis vinculum pacem et concordiam parit animorum. Hoc societatem commendat, amorem sanctificat, amicitiam servat. Hinc fructus prolis oritur, hinc generis nostri propago dilatatur, hinc mortis diræ necessitati resistitur, et damna patrum in filiis reparantur. Nam cur illud commemorem, quod in hoc solo carnis concupiscentia, quæ alio nec sine magno labore cohiberi, nec sine turpitudine laxari potest, ita honeste atque pudice conjugali commercio excipitur, ut quasi nulla castitatis damna sentiatur. Nam, etsi ipsa concupiscentia experiri voluptatem suam linitur, nulla tamen pudicitiæ confusio generatur. Quis ergo tot ac tanta bonâ contemnenda existimet nisi qui ea, quæ hoc excepto mala sequuntur, non videt? D. Recte de bonis nuptiarum judicare posses, si etiam mala earum attenderes. Nam quia solum bona, et non mala nuptiarum consideras, idcirco in earum consideratione rectam judicii censuram non servas. Negari enim mon potest aliqua quidem bona nuptiis inesse, sed si diligenter considerare volumus, plura eis mala admista inveniemus. Nam illa animorum concordia quam rara sit, quis ignorat? Imo vero velociter cum pertæsum fuerit societatis, idipsum, quod concordiam generare debuerat, odii et discordiæ fomitem subministrat,

nium possidere, hoc misera quadam et infelici D et tanto jam miserabilius simul vivere incipiunt, successurus nasceretur. Nuncautem qualiscunque A una tamen omnibus est proficiendi voluntas, hoc

contentione contra omnes mititur defendere, sicque fit ut, dum se studio gravitatis a communi omnium societate separat, cunctis odiosus, et ab omnium charitate alienus fiat. Certum etiam habet, quod si quando eum rerum abundantia defecerit, nulla eum alienæ compassionis miseratio exceptura sit. Rerum suarum ipsum quidem cura non deserit, sed usus ad alienos transit interim, ut sæpe illis etiam largiri necesse sit, a quibus nec honorem, nec gratiam, nec utilitatem sperare possit. Cum retinet maledicitur, non tribuit, vanis adulationibus irridetur, sed mens conscia non minus irrisione sui quam maledictione offenditur. Semper acerba, semper tristis, semper pusillanimis,semper cura præsentium oppressa, et timore uturorum anxia ; in bonis præsentibus non con

quanto discordes ab invicem separari minus possunt. Hinc rixæ quotidianæ et jurgia crebrescunt, post dura verba, dira verbera succedunt. Neuter alterum effugere potest, una domus, una mensa, unus lectus, in quo nihil durius est quam nec concordem socium, nec hostem habere separatum. Nam sicut iis, quibus in charitate mens una est, nihil obstat etiam si corpore separati sunt, ita magnum tormentum est iis, qui corporaliter sociati sunt, si animo convenire non possunt. Præterea quod de propagatione hominum testimonium laudis adduxisti, nos sic quidem verum esse concedimus ut tamen officium nuptiarum non sanitatis gaudium sed infirmitatis remedium ostendamus, majus enim esset ut nullus vivens moreretur, quam ut quisquam morienti infelicitati nostræ consolatio tribuitur, quando ii, qui morientes retineri non possunt, per nascentes restaurantur, ut quia semper permanentes habere non possumus, saltem semper succedentes habemus. Suscipiamus ergo, imo sustineamus qualecunque hoc doloris nostri remedium, sed non in eo putemus esse felicitatis oblectamentum. Laudamus potionem, quam quidem non sine amaritudine bibimus,non sine tortione eructamus, quia majorem et periculosiore per eam amaritudinem expellimus. Si consideramus delectationem concumbentis, consideremus etiam augustiam parturientis. Et ut interim taceamus alias molestias et incommoditates, quæ voluptatem carnis sequuntur, quia ipsa et vigorem naturalem frangit, et omnem virtutem atque decorem corporis tam intus quam extra emarcescere facit : quis dicere potest, nisi qui expertus est, quantus labor, quanta molestia sit infantes excipere, et præter cæteras miserias, quæ magis tacendæ sunt, lactare, educare, nutrire, pueros instruere, disciplina pariter et scientia informare, et ad legitimam usque ætatem perducere? Quis non satis care unius noctis delectationem emisse se dicat, quam tot annorum labore et cura recompensat ? Si hoc nubentes attendere vellent, certe in nuptiis magis flendum quam ridendum sibi fore cognoscerent. Nunc autem quasi modica eis concupiscentiæ esca in hamo anteponitur ut ad diram laboris et doloris necessitatem capiantur. Tale est gaudium, quod vides. I. Nihil per omnia contradici potest, validæ sunt rationes tuæ. D. Quid ergo tibi videtur, quale est hoc opus hominum ? I. Vanitas est hoc quoque, et vanitas vanitatum. D. Converte adhuc te ad aliud et vide ? I Conversus sum, et video. D. Quid vides? I. Scholam discentium video. Magna est multitudo, diversas ibi ætates hominum conspiscio, pueros, adolescentes, juvenes, senes ; diversa quoque studia. Alii ad formata nova elementa atque voces insolitas edendas rudem adhuc linguam inflectere discunt. Alii verborum inflexiones, compositiones et derivasiones,primum audiendo cognoscere,deinde conferendo adinvicem, atque identidem repetendo memoriæ commendare satagunt. Alii ceras stylo exarant. Alii figuras variis modis et diversis coloribus in membramis docta manu calamum ducente designant. Alii autem acriori et ferventiori quodam studio de magnis (ut videtur, negotiis disceptationes quasdam ad invicem exercent, et se quibusdam verborum inexionibus et gryphis vicissim fallere contendunt. Calculantes etiam quosdam ibi video. Alii tensum in ligno nervum percutientes diversorum sonorum, melodias proferunt. Alii vero quasdam descriptiones, et mensurarum formas explicant. Alii cursus et positiones siderum,et cœli conversionem quibusdam instrumentis manifeste describunt. Alii de natura herbarum, de constitutionibus hominum,de qualitate rerum omnium et virtute pertractant.In his autem omnibus lieet non una sit discendi, forma

autem sive otium negotiosum,sive negotium otiosum appellandum sit, cunctis humanis actionibus tuo quoque judicio præferendum existimo,eo quod nihil transitorium , nihil caducum , sed quod æternum est sapientiæ decus, per id mentibus inseritur, et radix ejus amplius non eradicanda plantatur. D. Imago veritatis fallit te.Nam et ista est consuetudo mundi hujus, ut id quod magis ad animos hominum illa queandos præparat, ne caveri aut vitari possit quadam similitudine veritatis intexat. Error enim quando manifestius agnoscitur, tanto citius reprobatur. Occultus autem dum foris speciem veritatis erexit, intus venenum falsitatis infundit. Talia suntista

B non sapientiæ, sed dementiæ humanæ studia qui

bus imprudentes et stulti tam inutili quam pertinaci labore naturas rerum inquirunt, Auctorem vero suum, et naturarum simul omnium artificem ignorant, et tamen quærere negligunt, quasi sine Deo aut veritas possit inveniri aut felicitas possideri. Et ut apertius adhuc agnoscas quam infructuosa, imo quam perniciosa sint studia hæc, animos non solum ad cognoscendam veritatem non illuminant, sed ne veritatem agnoscere possint, prorsus excæcant. Rapiunt enim cor hominis et quodammodo extra semetipsum abducunt, ut dum ad alia, quæ ad rem non pertinent, consideranda trahitur, ad circomspectionem sui minime revertatur. Sic solent aves capi, quibus

c in tenebris terræ noctis hinc quod intucantur lu

mem ostenditur, hinc quo capiantur laquens præparatur. Quid ergo prodest homini, si rerum omnium naturam subtibiliter investige*, efficaciter comprehendat ; ipse autem unde venerit, aut quo post hanc vitam iturus sit non consideret, nec intelligat? Quid enim est ista vita mortalis, nisi via quædam Transeuntes enim sumus, et ea quæ in hoc mundo sunt quasi a latere transeundo conspicimus. Quid ergo, si nova aliqua et ignota mobis transeuntes cernimus, nunquid ad inquirenda ea aut subsistere, aut ab itinere mostro declinare debemus ? Hoc faciunt isti quos tu vides, qui quasi stulti viatores, propositivi obliti sunt, et ad inquirenda hæc, quæ vident ignota, quasi in

p, via consederunt. Jamque usu et assiduitate hujus

vanitatis adeo a semetipsis exsulant, ut nec in via se esse meminerint, nec patriam requirant. I. Si sic est, ut dicis, omnibus aliis istos miserabiliores judico, quorum vita tanto errore involvitur, ut non solum alii, verum etiam ipsi in studio suo decipiantur. D. Prorsus sic esse et conversatio eorum probat, et finis demonstrat. Conversatio quidem, qua nihil turpius, fimis vero, quo nihil infelicius esse potest, ut morientes spem salutis non habeant, qui viventes per iter virtutis incedere nolebant. I. Vere fateor quod omnino ineptum est illum sapientem dicere, qui quamlibet ab alia oculum habeat apertum, suum tamen interitum aut prævidere nequeat, aut cavere detrectet. Quod autem ejusmodi homines nec cautelam instantium, nec providentiam habeant futu

« PoprzedniaDalej »