PATROLOGIE CURSUS COMPLETUS SEU BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA, OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM, SIVE LATINORUM, SIVE GRÆCORUM, QUI AB EVO APOSTOLICO AD TEMPORA INNOCENTII III (ANNO 1216) PRO latinis OMNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICE TRADITIONIS PER QUINDECIM PRIMA JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS, INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS, PERQUAM DILIGEN- AD TRADITIONEM ECCLESIASTICAM POLLENTIBUS, AMPLIFICATA ; DUCENTIS ET AMPLIUS LOCUPLETATA INDICIBUS AUCTORUM SICUT ET OPERUM, ALPHABETICIS, CHRONOLOGICIS, STATI- EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR CHARACTERUM NITIDITAS, SIMILIS, PRETII EXIGUITAS, PRÆSERTIMQUE ISTA COLLECTIO, UNA, METHODICA ET CHRONOLOGICA, SEXCENTORUM FRAGMENTORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC SPARSORUM, PRIMUM AUTEM IN NOSTRA BIBLIOTHECA, EX OPERIBUS ET MSS. AD OMNES ÆTATES, LOCOS, LINGUAS formasque SERIES LATINA PRIOR, IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ ACCURANTE J.-P. MIGNE, SIVE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE. PATROLOGIE TOMUS CLXXVI PARISIIS, APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES, 1880 SÆCULUM XII. HUGONIS DE S. VICTORE CANONICI REGULARIS S. VICTORIS PARISIENSIS TUM PIETATE, TUM DOCTRINA INSIGNIS OPERA OMNIA TRIBUS TOMIS DIGESTA EX MANUSCRIPTIS EJUSDEM OPERIBUS QUE IN BIBLIOTHECA VICTORINA STUDIO ET INDUSTRIA CANONICORUM REGULARIUM REGALIS ABBATIE S. VICTORIS PARISIENSIS (Rothomagi 1648, fol.) EDITIO NOVA SPURIIS ET ALIENIS IN APPENDICEM AMANDATIS, ORDINE POTIORI DONATA, PRÆFATIONIBUS ACCURANTE J.-P. MIGNE BIBLIOTHECA CLERI UNIVERSÆ SIVE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE TOMUS SECUNDUS. PARISIIS, APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES 1880 CAP. I. De tribus præceptis prioris tabulæ. CAP. II. De septem præceptis posterioris tabulæ.-CAP. III. De ordine præceptorum Dei.-CAP. IV. De substantia dilectionis, et de charitate ordinata. CAP. I. Audi, Israel: Deus tuus,Deus unus est,ipsum adorabis, et ei soli servies (Deut. vi). Non hoc totum, de præcepto est quod dicitur, quia ante præceptum per admonitionem ad obedientiam auditoris animus præparatur. Audi, Israel. Hic nota obédientiam. Deus tuus, hic nota gratiam. Deus unus est, hic doctrinam ; quasi diceretur : Obedientiam exhibe, gratiam intellige, veritatem agnosce. Quod audis, hoc est obedientia, quam exigeris. Quod Deus tuus, est gratia prevænientis. Quod Deus unus, veritas qua illuminaris et perficeris. Deum tuum audi, qui tibi misericordiam jam exhibuit,et necdum tamen a te servitium accepit, ut scias ab ipso esse utrumque, scilicet, et quod a te exigit opus virtutis, et quod B tibi promittit præmium retributionis.Audi, Israel id est, ausculta, acquiesce. Omnis enim virtus ab obedientia incipit, quemadmodum omne vitium ab inobedientia procedit. Frustra namque vel inobedienti gratia, vel contumaci doctrina, vel non intelligenti præceptum daretur. Idciro primum audi, Israel, ut si obediens, Deus tuus, ut devotus existas, Deus unus est, ut veritatem agnoscas. Deinde sequitur præceptum: Ipsum adorabis, hoc pertinet ad fidem. Et ei soli servies, hoc pertinet ad operationem. Fides enim operans ex dilectione perfectum facit, quia nec opus sine fide, nec fides cui tempus suppetit, accepta est sine opere. Proptera adora recte credendo, servi bene operando. Quæri autem potest, si id quod dixit, c ei soli, ad utrumque referendum est, ut dicatur, Ipsum solum adorabis et ei soli servies? Sed hoc quomodo stare poterit, quia sæpe in Veteri Testamento sanctos viros non solum angelos ado De tribus præceptis prioris tabulæ. A rasse, sed etiam homines legimus, nec tamen 492 PATROL. CLXXVI. propterea alicubi reprehensos invenimus? Et in Novo Apostolus quidem etiam fideles ad serviendum superioribus et prælatis, summopere exhortatur. Sciendum ergo est quod alio modo homines adorantur, et alio modo Deus adorari præcipitur: usu namque veteri superiores quivis ab inferioribus adorari dicebantur, quando eis `sive in curvatione genuum, sive capitis inclinatione ab his reverentia exhibebatur. Deum autem adorare est ei totam mentem per humilitatem ac devotionem substernere, et ipsum principium ac finem omnis boni credere. Quod ei soli nos debere nemo est sanæ mentis qui ambigat. Unde ipse quoque per prophetam de se testatur, dicens : Gloriam meam alteri non dabo: et laudem meam sculptilibus (Isa. XLII), De servitute vero idipsum competenter intelligi potest, quia nimirum omnis ille rectissime soli Deo servire dicitur, qui et secundum Deum homini superiori humiliter se subjicit, et ubi causa Dei impugnatur fidenter contradicit, qui cavet sollicite ne in sua servitute, vel pro timore hominis contra Deum quid faciat, vel terrenæ retributionis lucrum in intentione cœlesti præmio anteponat. Sed in Græeo manifestior sententia expressa est. Græca namque locutio divinam servitutem ab humana proprio vocabulo distinguit quod Latinitas non habet: ibi enim Dei servitus latria, et humana dulia vocatur.Et ob hoc idololatræ appellati sunt qui eam servitutem quam Deo debuerunt, idolis exhibebant. Sed Latina lingua utramque sub eodem nomine servitutem comprehendit, et propterea obscurior signifiatio facta est, cum dicitur: Ei soli servies, quod in Græco ambiguum 1 |