Obrazy na stronie
PDF
ePub

debet, neque croceo ubi homines scriptæ legis A et transpositio trabium et divisio titulorum facta

intrinsecus sunt, sed ubi homines gratiæ interius ponuntur, purpureum oportet ut habeat colorem, quatenus hic solum similitudo utrinque respondeat interius, quemadmodum hominibus naturalis legis snperficies terræ per colorem viridem concordat intrinsecus. Croceus vero color in tempore naturalis legis intrinsecus collocatus est, quia significat homines scriptæ legis, qui secundum prophetæ sententiam nutriebantur in croceis (Thren. Iv), qui tunc occulti erant, et hic in arca quidem situs est, sed nec arcæ, nec terræ similis est, quia ficte boni nec per opera foris infidelibus, nec per virtutem intus fidelibus similes sunt. Purpureus autem color in tempore naturalis legis

est, inferius autem et ductus unus, et titulus unus, quia hi duo populi in seipsis divisi fuerant, in fide postmodum Christi unum facti sunt. Deinde in dextro cornu superius capitibus trium trabium, quæ in longitudinem porriguntur, per transversum superscribo homines, postea in sinistro cornu quasi hujus tituli determinationem, exteriori quidem trabi in capite ascribo naturæ, interiori autem suppono legis, mediæ vero gratiæ; hoc significare volens quod istæ tres trabes utrinque positæ singnificant homines naturalis legis,scriptæ legis et gratiæ, de quibus superius locuti sumus. CAP. VII. De inscriptionibus trium mansionum

arcæ, et de distinctione ejusdem, quæ secun

quasi coarctatus in medio utrorumque jacet, quia B dum altitudinem est, et de duodecim scalis, A est. Hic autem versus foris duobus gradibus dis.

propter regium decus significat homines gratiæ, qui tunc occultissimi erant. Qui color in arca est et positione et similitudine, quia homines gratiæ et fidem habendo in ecclesia sunt, et vitutem hahendo boni sunt. Positio istorum colorum in cæteris temporibus secundum quod significatio postulat variatur. Item homines naturalis legis sunt, qui solam fidem habent mortuam sine operibus. Homines scriptæ legis sunt qui fidem ha|bent et opera fidei, sed charitatem non habent. Soli autem homines gratiæ fidem habent operantem ex dilectione. CAP. VI. De trina arcae secundum latitudinem divisione, qua supradicti homines significantur, et de trabibus ibidem positis. Dehinc adlatitudinem manum verto et incipiens sursum a dextro cornu usque ad lineam generationis geminas trabes porrigo, et ab inde sursum, id est a linea generationis usque ad sinistrum cornu, similiter duas signo, easdem quidem sed transpositas. Deinde vero a dextro cornu in sinistrum continuo ductu sine transpositione duas ibidem trabes protendo. Hoc modo lateribus secundum longitudinem et latitudinem compositis inscriptiones eorum taliter distinguo : In dextro latere a fine usque ad finem scribo, trecentorum cubitorum erat longitudo ejus. Econtrario in sinistrolatere in parte prima pono tempus naturalis legis, in secunda tempus scriptæ legis, in tertia tempus gratiæ, ut quasi primus centenarius sit tempus naturalis legis secundus tempus scriptæ legis, tertius tempus gratiæ. In superiori parte a dextro latere usque ad sinistrum scribo, quinquaginta cubitorum latitudo ejus. Econtrario in inferiori latere quasi expositionem hujus tituli scribo, universitas fidelium sub uno capite Christo. In superiori quoque cornu super capita duarum trabium, quæ in longitudinem vadunt,pono mons Sion, in sinistro, latera aquilonis, subtus contra medium, civitas Regis magni. Dextræ namque trabes geminæ significant montem Sion, hoc est populum Judæorum introque sexu; et sinistræ latera aquilonis, hoc est populum gentium similiter in utroque sexu ad fidem concurrentium; et unam civitatem Dei, hoc est Ecclesiam, ex utroque facientum. Propterea in superiori latere

quibus ad easdem ascenditur.

Ins3riptiones mansionum tales sunt : in dextro latere primæ mansioni inscribitur fides, secundæ mansioni spes, tertiæ mansioni charitas. In sinistro latere primæ mansioni inscribitur scientia, secundæ mansioni inscribitur disciplina, tertiæ bonitas.In superiorilatere primæ mansioni inscribitur natura,secundæ lex,tertiæ gratia.In inferiori latere primæ mansioni inscribitur recta secundæ utilis, tertiæ necessaria. Quatemus hæc ultima dispositio supradictis singulis respondeat sic hahe, recta fides, utilis spes, necessaria charitas. Item recta scientia, utilis disciplina, necessaria bonitas. Item recta natura, utilis lex, necessaria

C gratia. Sunt aliæ differentiæ adhuc, quibus alti

tudo arcæ distinguatur. Prima mansio sunt conjugali, secunda continentes, tertia virgines. Vel ita : Prima mansio utentes mundo, secunda fugientes mundum, tertia obliti mundum. Vel ita : Prima mansio sunt repentia, secunda ambulamtia, tertia volantia. Item per singulos angulos ascendentibus a rigore orientis, id est a superbia, prima mansio est timor, secunda est dolor, tertia est amor. Ascendentibus a colore occidentis, id est a concupiscentia carmis prima mansio est patientia, secundamisericordia,tertia compunctio. Ascendentibus a frigore occidentis, id est ab ignorantia, prima mansio est cognitio, secunda est meditatio, tertia est contemplatio. Ascendentibus a calore orientis, id est a spiritus fervore, prima mansio est temperantia, secunda prudentia, tertia est fortitudo. Ideo per quatuor angulos arcæ erectæ sunt sursum duodecim scalæ, per singulos angelos tres, in unaquaque mansione quatuor, in singulis angulis singulæ; et unaquæque scala decem passibus distinguitur, qui simul sunt centum viginti, id est sexaginta et sexaginta. Per quos ascendunt ad supremum cubitum quasi ad Deum viri et mulieres sexaginta et sexaginta, alternatim per singulas scalas quasi sexaginta fortes qui ambiunt lectulum Salomonis (Cant. III), et seacaginta reginae (Cant. v1), quæ scandunt ad amplexum Salomonis; per duodecim scalas, id est per apostolicam doctrinam, per decem tramites, id est per decem præcepta legis, a quatuor angulis mundi fide Trinitatis imbudi et

doctrina evangelica. A frigore orientis sursum scripti sunt triginta libri divinæ paginæ per ordinem in singulis mansionibus decem,hoc est ad singulos passus singuli in latere scalarum deforis ordinati,et unusquisque librorum exterius tribus gradibus distinguitur, propter triplicem intelligentiam,id est historiam, allegoriam,tropologiam.Ex altera parte scalarum ab eodem angulo sursum scribitur ad primam quidem scalam : Hic ascendunt timentes gehennam, vocante Isaia et dicente : Vermis eorum mon morietur,et ignis eorum non eaestinguetur (Isa. Lxvi). Ideo autem hoc de Isaia dicitur,quia iste in ista scala supremus librorum est, cujus finis talis est. Et hic versus extrinsecus per sin

tinguitur, propter duo quæ necessaria sunt ad recte vivendum, quæ Psalmista commemorat,dicens: Declina a malo,et fac bonum (Psal.xxxvi). In tertia scala sic scribitur: Hic ascendunt ii qui interiori oculo emundato internæ visionis lumen contemplari sitiunt,quasi de Babylone ascendentes ad Jerusalem (I Esdr. Iv). Quod scilicet in Esdra legitur, qui primus in hac scala est. Hic . autem versus distinctionem non habet, sed unus ductus coloris ab imo sursum trahitur, quia contemplatio uniformis est, et simplex. Item a calore occidentis ab imo sursum ex uno latere scalarum trium,uno ductu hic versus scribitur: Hic ascendunt ii qui ab æstu vitiorum ad

gulos passus,tribus gradibus distinguitur propter B lignum vitae refugiunt,et sub foliis ejus quasi sub

tria, quæ in Ezechiele dicuntur, quæ sunt lamentatio,carmen et væ. Lamentatio pertinet ad præsentem miseriam,carnem ad futuram gloriam,væ ad gehennam.Et oportet ut qui per timorem proficiunt, non solum gehennam timeant, sed et de præsenti miseria doleant, et futuram gloriam diligant. Sed tamen in hac scala timor principalis est.In secunda scala scribitur sic: Hic ascendunt lugentes præsentis vitæ exsilium, propter vasa domus Domini, quæ captiva ducuntur in Babylonem. Hoc ideo dicitur, quia in fine libri Paralipomenon (qui in illa scala est supremus) hoc narratur. Et hic versus similiter per singulos passus tribus gradibus distinguitur, propter supradicta tria, sed hic dolor est principalis.In tertia scala sic scribitur: Hic ascendunt suspirantes ad patriam, suspensi ad reditum Sponsi,et dicentes : Veni, Domine Jesu Christe (Apoc. xx).Item a frigore occidentis sursum scribuntur libri idem triginta, scilicet qui in priori angulo dispositi sunt, per singulas mansiones decem,quatenus hi duo anguli ordine librorum distincti respondeant Aquilonari lateri columnæ,quod liber vitæ appellatum est. De cujus rei mysterio postea latius tractabimus. Et sicut supra factum est, ita hic quoque singulos libros ternis gradibus secundum ascensum distinguimus.Ex altera vero parte scalarum ab eodem angulo sursum scribo ad primam scalam sic: Hic ascendunt hi qui per ignorantiam

primam cognitionem Dei in creaturis accipiunt, D

docente Scriptura et dicente : In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I). Quia Genesis in hac scala primus liber est. Hic versus autem ab imo sursum distinguitur tribus gradibus, quod significat tria in operibus Dei admiranda,videlicet immensitatem, pulchritudinem, utilitatem. Immensitas ad potentiam,pulchritudo ad sapientiam, utilitas ad benignitatem pertinet. Quæ si quis plenius nosse voluerit, inspiciat tractatum,quem fecimus,cui titulus est de tribus diebus.In secunda scala sic scribitur: Hic ascendunt ii qui ad institutionem recte vivendi meditationi divinæ legis invigilant, audientes Scripturam dicentem : Ego constitui te ut evellas, et destruas, et disperdas,et dissipes et ædifices,et plantes (Jerem.1). Hoc in Jeremia invenitur,qui primus in hac scala

umbraculo meridiano a fervore se abscondunt (Eccli. xxxiv). Hic autem versus foris ab imo sursum distinguitur septuaginta septem gradibus, id est per singulas scalas viginti sex uno minus. Isti autem gradus significant, quod in Evangelio de remissione peccatorum dicitur : Septuagies septies (Matth.xvIII).Septem enim universitatem significare solent illius rei,cui apponuntur.Undecim vero transgressionem. Septuaginta septem ergo universam transgressionem significant,quæ hic ascendentibus relaxatur. In altero autem latere primæ scalæ scribitur: Hic ascendunt ii qui per abstinentiam et afflictionem mortificant membra sua, quæ sunt super terram, cum vitiis et

C concupiscentiis (Coloss. III). Et hic versus qua

draginta gradibus distinguitur, qui numerus abstin:entiæ signum est. In secunda scala scribitur : Hic ascendunt ii qui eleemosynis,et cæteris misericordiæ operibus priora peccata redimunt (Dan. iv).Et iste versus quadraginta sex gradibus distinguitur,quia eleemosyna abstinentiæ juncta, quasi sex cum quadraginta,perfectum opus facit. In tertia scala sic scribitur.Hic ascendunt hi qui contriti cordis et spiritus contribulati juge sacrificium Deo in odorem suavitatis offerunt (Psal.L). Et hic versus quinquaginta gradibus distinguitur, qui numerus signum est remissionis et libertatis, quia ex quo homo hæc tria exercet, id est abstinentiam, eleemosynam, compunctionem, statim absolutionem peccatorum suorum, et sancti Spiritus consolationem in primordia veræ libertatis inveniet. A calore orientis, qui est ultimus angulus revertentibus,et discedentibus primus,ab imo sursum uno tractu scribitur ? Hic ascendunt ii qui non jam de malo ad bonum transeunt,sed de bono in melius proficiumt,quos lignum vitæ fructu suo pascit et provehit. Hic versus in prima scala triginta gradibus distinguitur propter primum ordinem fidelium,qui sunt in Ecclesia sancta,qui sunt conjugati, qui in Evangelio triceno fructu significantur.In secunda scala distinctio fit sexaginta graduum, qui numerus ad continentes pertinet. In tertia centum, qui numerus ad virgines pertinet, quibus nihil altius,quia cœlibem et coelestem vitam ducunt.In altero autem primæ scalæ latere ascriptus est hic versus : Hic ascendunt Israel in campo edentes, et bibentes, et videntes a longe gloriam Dei.Hic vcrsus quinque et semis gradibus distinguitur propter bonam operationem minus perfectam,cujus perfectio in pleno senario significatur, quam necdum isti apprehendere possunt. In secunda scala scribitur : Hic ascendunt obliviscentes et fugientes mundum quasi quadrupedia jam ambulantia in arca, et Aaron cum seniorihus filiorum Israel in ascensu montis. Hic autem versus sex gradibus distinguitur propter perfectionem operis, ad quam isti jam promoti sunt.In tertia scala sic scribitur : Hic ascendunt obliti mundum quasi volatilia in arca, et Moyses solus super verticem montis in nube cum Domino, hic autem versus septem gradibus distinguitur,quia tales cum perfectione operis habent et requiem mentis.Sciendum autem quod isti gradus forinsecus semper versibus ascribendi sunt, ut inter gradus et scalas versus ipsi sursum protendantur, et variis coloribus distinguendi. Nos ad significandam historiam viridem colorem posuimus, ad tropologiam croceum, ad allegoriam cæruleum. CAp. WI1I. De supradictis scalis moralis repetitio. Nunc revertamur ad scalarum allegoriam. Ascendentibus a frigore orientis prima scala est timor, secunda dolor, tertia amor.Ascendentibus a frigore occidentis, prima scala est cognitio, secunda meditatio, tertia contemplatio. Ascendentibus a calore occidentis, prima scala est patientia, secunda misericordia, tertia conpunctio. Et istæ tres scalæ justitiam perficiunt. In quarta scala sequuntur reliquæ tres quaternarum virtutum.Ascendentibus autem a calore orientis prima scala est temperantia, secunda prudentia, tertia fortitudo. Sunt etiam singulæ virtutes istæ in suis locis depictæ. Quatuor angulos respondere facimus quatuor partibus mundi, a quibus colliguntur ii qui ad præmium supernæ remuneratiomis ascendunt, electi Dei, a calore orientis, a frigore orientis, a calore occidentis, a frigore occidentis. Calor orientis est fervor spiritualis,frigus orientis est timor superbiæ. Calor occidentis concupiscentia carnis,frigus occidentis,cæcitas ignorantiæ. In calore orientis creatus fuit primus homo, postea superbiendo transivit ad frigus orientis quasi ad Aquilonem ad consortium diaboli. Deinde per concupiscentiam carnis cecidit ad calorem occidentis, et per ignorantiam ad frigus occidentis. Sicque per quatuor partes mundi diffusus est et dissipatus. Cum autem colligitur et revocatur,primum de quatuor partibus mundi ad arcam, id est Ecclesiam, accedit, et inde sursum ascendens paulatim se in unum colligit, quousque ad summum perveniat.Ubi autem primum cecidit, ibi primum ascendit, id est in frigore orientis, et ibi calcat caput serpentis, id est superbiam. Postea ascendit a calore occidentis,et ibi calcat ventrem serpentis, id est concupiscentiam. Postea ascendit a frigore occidentis, et ibi calcat pectus serpentis,id est ignorantiam.Postea

licite utentes mundo quasi reptilia in arca,et filii A revertitur ad calorem orientis,ubi creatus fuit, et prodiens corruit,et in lapidem offendens,vas quod A vitæ ad austrum deorsum ostium pingimus,et ta

inde ascendens totum serpentem complicatum deorsum premit,ita ut in singulis scalis qui ultimus est,ascendentium serpentem pede utrumque stipitem scalæ amplexum sic calcare videatur.Duo autem stipites corpus et animam designant,quos serpens amplectitur,quia in utroque adhuc quoquomodo dominatur. Sed ii qui per tramites, id est divina præcepta ascendunt, ubique deorsum serpentem premunt.Sunt etiam in quatuor angulis arcæ quatuor evangelistæ depicti. In frigore orientis leo,ut terreat elatos.In frigore occidentis aquila, ut illuminet cæcos. In calore occidentis vitulus, ut carnem mactet. In calore orientis homo,ut hominem ad originem suam revocet.Per

B librum vitæ,qui ad aquilonem respicit,ascendunt

qui a frigore orientis, et qui a frigore occidentis, et propterea utraque parte a summitate inferioris scalæ intrinsecus manus cum volumine aperte deorsum extenditur,ut quasi a libro vitæ veniens, hinc increpet, hinc erudiat. In uno scripta est increpatio.Væ, væ, væ. In altero scripta est eruditio Judæ.In principio creavit Deus cælum et terram (Gen. 1), secundum quod significatio ascensionum utriusque exigit. Per lignum vitæ ascendunt, qui a calore orientis, et qui a calore occidentis, propterea in utraque parte de summitate inferioris scalæ ramus tenditur deorsum,hinc habens folia, hinc fructum, ut quasi a ligno vitæ veniens hos pascat,illos obumbret.Virtutes autem

C contra singulas scalas a latere intrinsecus hoc

modo depictæ sunt. CAP IX. Ascentiones ad virtutes a frigore orientis. Primum a frigore orientis timor contra volumen nudus ascendit, exuviis superbiæ deorsum abjectis, propter ignem et vermes, qui sub pede scalæ depicti sunt. In secunda scala depingitur dolor, et juxta eum transmigratio Babylonis incipiens a Joachim, et ita oblique descendens usque ad pedem secundæ scalæ, ibique exiens ab arca in Babylonem, cujus situs in mappa mundi ibidem constat.Juxta tertiam scalam amor pingitur quasi una de virginibus cum ardente lampade et vase olei, expectans adventum sponsi. Singulæ autem virtutes, una manu sursum porrecta, gestum ascendentis exprimunt. In hoc etiam differentia attendenda est,quia in scalis ascendunt homines, juxta scalas intrinsecus per campos disponuntur virtutes. In calore occidentis juxta pedem primæ scalæ mulier quædam nuda pubetenus de caverna procedit foliis supradicti rami obumbrata,contra quam a latere incentor vitiorum ignem de ore et maribusemittit,adexprimendam concupiscentiam. Paulo altius in eadem scala nudus quidam virgis cæditur, ad exprimendam patientiam.In secunda scala quidam eleemosynam largitur, ad significandam misericordiam. In tertia scala quidam in similitudine orantis pectus tundens describitur, ad compunctionem denotandum. Omnes autem virtutes sursum respicere debent,ut pro humana laude nihil fiat. A frigore occidentis juxta pedem primæ scalæ quidam de caverna obvoluta facie

portat confringit, ad exprimendam ignorantiam, quæ per varios errores animæ integritatem dissipat. Post hæc in eadem scala cognitio erecta pingitur contra volumen,quod deorsum extenta manu porrigitur, et juxta eam fragmenta vasis. In hoc volumine, sicut diximus, scriptum est : In principio fecit Deus caelum et terram (Gen. I),quia primo cognitio Dei in creaturis est. In secunda scalameditatio sedens exprimitur,etcolligens fragmenta vasis fracti. In tertia scala contemplatio formatur ad similitudinem fabri, conflans eadem fragmenta, ita ut liquefactio per ductum coloris (quem superius juxta versum hujus scalæ sursum porreximus) quasi per fistulam in medium cubi

men sicut unam columnam utroque latere, ita unum ostium utroque ostio figuramus. Ostium, quod est ad aquilonem,per librum vitæ significat fidem, per quam ab infidelitate ingredimur in Ecclesiam, quod fit per humilitatem Christi, per quam revocati sumus,et hoc ostium clausum esse debet, ut amplius ad antiquos errores non revertamur. Ostium, quod est ad austrum, per lignum vitæ significat transitum ab hac vita ad futuram gloriam, id est ad fructum ligni vitæ. Et hoc ostium apertum est, quia illuc semper oculos mentis dirigere debemus,ut quam primum ab hac miseria exeamus.Aliud etiam quiddam per ostium figuramus. Quia enim ostium deorsum est, et fe

tum, quasi in monetam currere videatur. Propter B nestra sursum (quam posuimus supra compuncde aqua ad aridam, nunc de arida redeunt ad A CAP.XIV. De mansionibus quadraginta duobus.

hoc mysterium, quia integritatem animæ, quam ignorantia frangit, cognitio invenit, meditatio colligit, contemplatio per ignem divini amoris liquefaciendo in monetam divinæ similitudinis reformandam fundit. CAP.X.Ascensiones a calore et frigore orientis. A calore orientis juxta primam scalam pingitur temperantia ad similitudinem patrisfamilias sedentis ad mensam, comedentis et eleemosynam distribuentis, quasi qui licite mundo utatur. In secunda scala pingitur prudentia,in similitudinem peregrini ambulantis quasi qui mundum fugiat. In tertia scala pingitur fortitudo deorsum nube amicta, quasi quæ mundum calcaverit, et in sublime sit elevata sursum erectis manibus. Hoc autem,sicut diximus,observandum est,ut virtutes juxta scalas intrinsectas disponantur, homines autem in scalis per singulos tramites, singuli alternatim viri et feminæ, ut sint sexaginta fortes Israel et sexaginta reginæ. Repetamus nunc breviter numerum et ordinem supradictarum virtutum. In frigore orientis ascendentibus de superbia prima scala est timor, secunda dolor, tertia amor. In calore occidentis ascendentibus a concupiscentia, prima scala est patientia, secunda misericordia tertia compunctio. In frigore occidentis ascendentibus ab ignorantia prima scala est cognitio sive cogitatio, secunda meditatio, tertia contemplatio. In calore orientis ascendentibus non de vitio, sed per virtutem proficientibus, prima scala est temperantia, secunda prudentia, tertia fortitudo,et ibi consummatio vitæ perfectæ est. Primus ascensus, qui est scilicet a frigore orientis, est in affectibus. Secundus,qui est a calore occidentis, est ex operibus. Tertiu8,qui est, a frigore occidentis, est in cogitationibus. Quartus, qui est a calore orientis, est in virtutibus jam dictis. Multa sunt alia, quæ dici possent de his,

quæ necessario nos in hoc loco præterire oportet.

CAP. XI. De ostio arcae. Ostium autem arcæ taliter disponimus. Quia enim columna Christum significat, qui dicit : Ego sum ostium (Joan.x),columna autem propter prædictas causas quasi bis, id est binis lateribus, in arca præsentata est, ideo in utroque latere columnæ,id est in libro vitæ ad aquilonem et ligno PATRoL. CLXXVI.

tionem cum extenta manu et columba),ideoostium congrue designare potest exitum per operationem, etfenestraexitum percogitationem.Quatuorautem modis eximus per operationem. Omnis namque actio vel terrena est vel spiritualis. Propter cupiditatem terrenis actibus inservire unus modus est, quasi immundum animal. Propter necessitatem eas disponere alius modus est,quasi mundum animal. Propte cupiditatem spirituales actiones tertius modus est suscipere,quasi id faciat malus homo.Propter utilitatem proximi,et laudem Dei, quartus modus est, quasi id bonus homo faciat. Ideo per ostium quatuor animalia exeuntia depinximus, immundum animal asinum, et mundum

C animal bovem. Bonum hominem Noe, et malum

hominem Cham. Bono homini Deus ostium aperit, malus homo inobedienter exiens ex altera parte valvas frangit. CAP. X11. Ereundi per cogitationem modi quatuor. Similiter per cogitationem quatuor modis eximus. Primus modus est, quando consideramus omnem creaturam quid sit ex se.Secundus modus, quando consideramus omnem creaturam quid sit ex beneficio Creatoris.Tertius modus est, quando consideramus quomodo utatur Deus ministerio creaturarum ad implenda judicia sua. Quartus modus est,quando consideramus quomodo utatur homo beneficio creaturarum ad implenda desideria sua. Ex se sunt omnia vana,et transitoria.Ex beneficio Creatoris perpetua. Dum Deo serviunt, sunt instrumentum justitiæ.Dum hominiserviunt, fiunt instrumentum concupiscentiæ. Hoc modo corvus exivit,qui cadavor invenit,et in eo resedit. Hæc in eo libro, quem de arca dictavi, plenius cuncta disserui. Tres priores modi ad columbam pertinent, id est ad tria bonarum cogitationum genera, quæ sunt cogitatio, meditatio, contemplatio. Vamitatem cogitamus, justitiam meditamur, perpetuitatem contemplamur. CAP. XIII. De seae mansiunculis arcæ ad litteram. Nunc de mansiunculis quomodo disponendæ sint videamus. Dicunt nonnulli mansiunculis fuisse quosdam nidos,id est quædam receptacula ad parietem arcæ foris constructa, propter illa animalia, quæ nec semper in arida,nec semper in aqua degere possunt,sedvicissim alternando,nunc 23

aquam.Quibus quia toties arca aperiri non potuit, divina providentia actum est, ut ne vel ipsa quidem perirent, foris eis ad parietem arcæ receptacula fierint, quorum aditus semper apertus esset exterius, parietate arcæ integro intrinsecus permanente.Quæ taliter disposita creduntur,ut dum arca aquis superferretur, foris per aquam ascendentibus, aditus eorum per planum occurreret. Horum receptaculorum numerum Scriptura non dicit.Nos tamen ad similitudinem sex civitatum, quæ homicidis in refugium deputatæ sunt (quia ad eamdem significationem spectant) sex mansiunculas in arca disposuimus hoc modo.Primum Jordanis fluvius per mediam arcam,id est de uno pariete in alterum juxta latus columnæ desuper ducitur, ad similitudinem baptismi,qui in sancta Ecclesia quasi finis est legis, et initium gratiæ, cujus aqua sanctificationis de latere Christi fluxit. Et quia sex civitatum tres ultra Jordanem, tres citra constituendæ præcipiuntur, nos similitudinem sequentes etiam mansiunculas nostras collocamus, scilicet ultra ceu supra Jordanem tres, id est in superiori parte, et tres citra,id est im parte inferiori arcæ.Prima posita est desuper in fronte arcæ, id est in initio naturalis legis. Secunda et tertia in lege scripta,id est super ripam Jordanis hinc inde. Quarta et quinta,et sexta in tempore gratiæ.Duæ sub apostolis contra duas superiores hinc inde, una in fine arcæ deorsum contra primam. Et ita lex naturalis habet unam,lex scripta habet duas, gratia tres. Quarum mysterium hoc est. Arca significat Ecclesiam, diluvium concupiscentiam mundi hujus. Animalia illa, quæ frequenter de arca ad aquam, et iterum de aqua ad arcam redeunt, infirmos quosque, et carnales in Ecclesia constitutos, qui peccando, sæpe ad concupiscentiam hujus mundi labuntur, quibus tamen remedia poenitentiæ quasi quædam mansiunculæ in arca spirituali,id est in sancta Ecclesia præparata sunt. De quibus mansiunculis quasi unam lex naturalis habuit,id est sacrificium.Legi scriptæ duæ addictæ sunt, id est oblatio et purificatio. Gratia autem contra tria carnalia, tria habet spiritualia, confessionem,orationem,carnis afflictionem. Confessio immolat, oratio mundat, carnis afflictio mactat. Post hæc inter legem naturalem et scriptam et utroque latere aperitur,et per illam,quæ est ad Aquilonem,populus captivus ab Hierusalem ducitur in Babylonem. Per illam, quæ est ad austrum,populus de Ægypto liberatus intrat ad terram promissionis tendens.Quod quemadmodum etiam secundum situm locorum competat, in descriptione mappæ mundi postea clarebit, quia Babylon ab Hierusalem est ad aquilomem. AEgyptus ad austrum.Et ideo ab hac porta, qua populus ingreditur deorsum in latere arcæ intrinsecus in ordine scribuntur quadraginta duæ mansiones usque ad ripam Jordanis,per quas populus Dei spiritaliter ab Ægypto naturalis legis per desertum scriptæ legis tendit ad terram promissionis gratiæ.

Mansiones autem hæ sunt : Prima Rameses, secunda Sochot, tertia Etham, quarta Siaroch, quinta Mara,sexta Helim,septima mare Rubrum, octava solitudo Sin, nona Descath, decima Alis, undecima Raphidim, duodecima Sina, decima tertia sepulchra concupiscentiæ, decima quarta Ascereth, decima quinta Rethma, decima sexta Ramoth, decima septima Lemma, decima octava Redsa, decima nona Caltha, vicesima Rapher, vicesima prima Arada,vicesima secunda Marcloth, vicesima tertia Thaath,vicisimaquarta Thare,vicisima quinta Mercha,vicesima sexta Asmona,vicesimaseptimaMaceroth,vicesima octava Maveiachan vicesima nona Galath, trigesima Gethabatha,tri

B gesima prima Ebrona, trigesima secunda Asion

gaber, trigesima,tertia Sim, quæ est Cades, trigesima quarta mons Hor,trigesima quinta Selmona, trigesima sexta Finon, tricesima septima Oboth, tricesima octava Gebarim, tricesima nona Dibungath, quadragesima Solmon deblathain. Et quia una de sex mansiunculis super ripam Jordanis in latere primæ mansionis ex hac parte sita est, propterea cum in quadragesima mansione ad eam ventum fuerit,duæ sequentes desuper scribuntur in secunda mansione usque itidem ad ripam Jordanis.Sunt autem hæc:quadragesima prima mons Abarim contra Nobo,quadragesima secunda campestria Moab super Jordanem juxta Jericho. De interpretatione autem, et mysterio istarum man

C sionum in alio fortassis opere,quod de hac eadem

arca facere cogitamus, latius quæ dicenda sunt exsequemur;etquarenaturalis lex Ægypto,scripta lex deserto, gratia vero terræ promissionis comparetur, et qualis de illa per hanc ad istam transitus habeatur. Hæc ad constructionem arcæ, his qui plura facere aut non valent, aut nolunt sufficere possunt. Adjecimus tamen quædam, quæ hreviter commemorabimus. Hoc modo arca perfecta, circumducitur et circulus oblongus, qui ad singula cornua eam contingat, et spatium quod circumferentia ejus includit,est orbis terræ.In hoc spatio mappa mundi depingitur ita ut caput arcæ ad orientem convertatur,et finis ejus occidentem contingat,ut mirabili dispositione ab eodem prin

p cipe decurrat situs locorum cum ordine temporum,

et idem sit finis mundi,qui est finis sæculi.Conus autem ille circuli, qui in capite arcæ prominet ad orientem, Paradisus est, quasi sinus Abrahæ, ut postea apparebit majestate depicta. Conus alter, qui prominet ad occidentem, habet universalis resurrectionis judicium in dextra electos,in sinistra reprobos.In cujus coni angulo Aquilonari est infernus, quo damnandi cum apostatis spiritibus detrudentur. Post hæc supradicto circulo alter paulo laxior circumducitur, ut quasi zonam videatur efficere, et hoc spatium aer est. In quo spatio secundum quatuor partes mundi quatuor anni tempora disponuntur,ita ut ver sit ad orientem, ad austrum æstas,ad occidentem autumnus, ad aquilonem hiems. Ver pingitur a lumbis sursum puer fistulam manu tenens et cantans.AEstas

« PoprzedniaDalej »