Obrazy na stronie
PDF
ePub

bat Creatorem suum. Unde nec dubitare de Crea- A cam, invisibilis cujusdam arcæ in cordibus nos tore suo poterat, cui semper intus per contempla- tris formam fingit? Quamvis ergo omnia opera tionem præsens erat. Cujus visio, et per cogni- sua propter hominem fecerit, alia tamen voluit tionem cor ejus illuminavit, et per amorem stare esse opera illa, quæsanis exhiberent obsequium, et requiescere fecit. Sed postquam merito præva- atque alia quæ infirmis conferrent remedium.Poricationis suæ ejectus est a facie Domini, factus terat enim mundus sano servire, sed non poterat est cæcus et instabilis. Cæcus per ignorantiam ægrotum reparare. Proinde post illam primam mentis, instabilis per concupiscentiam carnis. rerum conditionem, quæ facta fuerunt, ut stanQuibus ab illo in omnem posteritatem trans- tibus subessent, necesse erat alia facere, quæ jafusis, universa mala exorta sunt. Per ignorantiam centes erigerent. Quæ tanto primis digniora sunt, enim ad hoc tandem devoluti sunt homines, ut quanto magis necessaria, et quanto dignitate Creatorem suum non agnoscerent, et aut omnino præcedunt, tanto prolixiori tempore currunt. Illa Deum non esse existimarent, aut divinitatem iis, enim sex diebus facta sunt,ista sex ætatibus fiunt. qui dii non erant, attribuerent. Per concupiscenSex enim diebus facta est rerum conditio, et sex tiam vero infinitis erroribus distracti, et dissi- ætatibus perficitur hominum reparatio. pati sunt. Necesse enim fuerat, ut per concupis- B CAP. VI. Quod aliter pensant electi opera Dei, centiam terrenarum rerum, quæ videbantur, imet aliter reprobi. moderate diffluerent, qui tenebris ignorantiæ pressi alia invisibilia bona esse nescirent. Volens ergo Deus ab hac distractione corda nostra colligere, et ad interna gaudia contemplanda revocare, foris loquitur, ut nos intus redire admoneat. Sed quia mens visibilibus assueta nescit tam cito ad invisibilia consurgere,idcirco voluit ipse quædam etiam visibiliter exhibere miracula, in quibus nostrum affectum enutriret, et suam nobis charitatem commendaret. Hæc autem sunt specialiter illa, quæ ad reparationem hominis pertinent;nam ea, quæ ad conditionem hominis facta sunt, magis nobis potentiam opificis indicant; ea vero, quæ ad redemptionem hominis facta sunt, præci- C pue ad charitatem spectant. Hæc igitur operatus est Deus,ut qualem erga nos haberet dilectionem ostenderet, et nos ab amore hujus mundi adamorem sui revocaret. Hæc igitur opera ita moderari voluit ne infinita essent, ne animum nostrum,qui colligendus erat, in occupatione sua distraherent; tamen multa essent, ut eumdem animum perfectæ adhuc stabilitatis impatientem rerum varietate delectarent. Propterea elegit unam gentem, et unum locum, ubi sacramenta non ad unius gentis tantum,sed ad salutem totius mundi pertinentia initiaret, ut unitas ubique commendaretur,et humanus animus intus et foris ad unitatem revocaretur, ut sicut ab uno salvatore est salus om

Sed sciendum est quod opera divina aliter electi atque aliter reprobi pensant. Electi namque opera restaurationis præferunt operibus primæ conditionis, quia illa ad servitutem, ista ad salutem facta sunt. Sed e contrario reprobi plus amant opera conditionis, quam opera restaurationis quia præsentem quærunt delectationem, non futuram felicitatem. Philosophi gentilium superstitiosa quadam curiositate naturas rerum, id est opera conditionis investigando, in cogitationibus suis evanuerunt. Philosophi Christianorum opera restaurationis jugiter meditando, omnem a cogitationibus suis vanitatem repellunt. Electi restaurationem sui considerantes,igne divini amoris inardescunt. Reprobi autem pulchritudinem rerum conditarum perverse amantes ab amore Dei refrigescunt, Reprobi dum rebus transitoriis cogitationes suas emergunt Creatoris sui obliviscuntur. Electi autem Creatoris sui oblivisci non possunt, de cujus misericordia semper circa sui reparationem meditantur. Reprobi dum temporalibus inhiant, cognitionem æternorum perdunt. Electi autem dum temporalia Dei beneficia recolunt,ad agnitionem æternorum proficiunt. Reprobi per visibilia ab invisibilibus cadunt; electi autein per visibilia ad invisibilia ascendunt. Sed sciendum est, quod alia sunt illa visibilia, de quibus ascendunt, alia illa sunt, per quæ ascendunt. De operibus conditionis per opera restaurationis

nium, ita etiam ab uno loco, et ab uno populo D ad conditionis et restaurationis auctorem ascen

manaret salutis initium. Qui enim propter nos omnia fecit, sic utique fecit, sicut magis nobis expedire cognovit. Hæc autem partim per homines, partim per angelos, partim per semetipsum operatus est Deus. Plurima per homines, per angelos multa, per semetipsum pauca. Propterea ut dum in meditatione eorum humanus animus de factis hominum ad facta angelorum et de factis angelorum ad facta Dei ascendendo proficit, paulatim sese in unum colligere assuescat, et quando magis multiplicitatem evadit, tanto amplius ad veram simplicitatem appropinquare ineipiat. Dum ergo Deus, cum paucis et raro loquendo mentes nostras in unum colligit, obscure autem et in abscondito loquendo sursum ad se trahit, quid aliud quam, ut ita di

dunt. Ascensus autem isti non extrinsecus, sed intrinsecus cogitandi sunt, per gradus in corde de virtute in virtutem dispositos. Quod sic fortassis facilius intelligere poterimus.

CAP. VII. Duos esse mundos visibilem et invisibilem.

Sicut duo opera, id est opera conditionis, et opera restaurationis distinximus, ita duos mundos esse intelligamus visibilem, et invisibilem. Visibilem quidem hanc machinam universitatis, quam corporeis oculos cernimus, invisibilem vero cor hominis quod videre non possumus. Et sicut in diebus Noe aquæ diluvii universam terram operuerunt, sola autem arca aquis superferebatur, et non solum mergi non poterat, verum etiam quento amplius aquæ intumescebant, tanto altius in sublime elevabatur, ita et nunc intelligamusin

corde hominis concupiscentiam hujus mundi esse, A voragine absorbetur.

quasi quasdam aquas diluvii; arcam vero, quæ
desuper ferebatur, fidem Christi, quæ transito-
riam delectationem calcat, et ad ea quæ sursum
sunt, æterna bona anhelat. Ideo autem aquis con-
cupiscentia hujus mundi comparatur, quia fluxa
est et lubrica, et ad similitudinem aquæ deorsum
currentis semper ima petit, suosque sequaces ins-
tabiles, et dissolutos reddit. Si intraverit homo
ad cor suum, videre poterit quomodo semper et
concupiscentia deorsum in ea quæ transitoria
sunt, defluat; et fides in ca quæ sursum sunt,
bona perpetua tendat. Sed cum Scriptura dicat
concupiscentiam in carne habitare, fidem in corde,
quomodo nos utramque in corde esse affirmamus,
nisi quia tunc carne concupiscere dicimur, quan- B
do corde carnaliter concupiscimus? Utrumque
tamen cordis est et concupiscere et credere, sed
aliud habet ex hoc quod terrena diligit, aliud ha
bet ex hoc quod coelestia quærit ; ideo concupis-
centia deorsum et fides sursum. Concupiscentia
ex carne cordi innascitur, fides non a carne, sed
a Deo cordi inspiratur. Proinde Dominus cum fi-
delem Petri confessionem laudaret: Caro inquit,
et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus
qui est in cælis (Matt. xvi). De concupiscentia
autem Paulus dicit: Non ego operor illud, sed
peccatum, quod habitat in me (Rom. vII). Et
quid sit in meo eodem loco determinat. Scio, in-
quit, quia non habitat in me hoc est in carne
mea,bonum (ibid.). Rursumque peccatum ipsum,
quod in carne habitare dixerat, quid sit alibi de-
clarat. Spiritu ambulate, et desideria carnis
non perficietis. (Gal. v.) Utique desideria carnis
concupiscentiam appellans.

CAP. VIII. De tribus speciebus hominum

respectu arcæ.

Hic considerare possumus tres hominum species,alios qui intus diluvium habent et non arcam, alios qui et diluvium, et arcam intus habent, sed in arca non sunt, alios qui in diluvio et arcam habent, et in arca manent. In diluvio sine arca sunt infideles,quos carnis desideria involvunt,qui præter hanc vitam transitoriam aliam esse nesciunt. In diluvio arcam habent, sed in ea non manent ii, qui jam per fidem post hujus mutabilitatis finem vitam immortalem esse venturam credere didicerunt, sed posthabita hac temporalium rerum delectationi animum suum subjiciunt. Dicit enim Scriptura: Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. vi). Ubi est delectatio tua, ibi est et cogitatio tua. Ubi vero est cogitatio tua,ibi est interioris hominis habitatio.Nam ibi quisque secundum interiorem hominem habitare dicitur, ubi cogitatione conversatur. Itaque ii, qui delectationem cordis sui in vanitate hujuз mundi constituunt,quamvis arcam fidei habeant, intus tamen naufragi sunt. Ut autem taceam cæteros mundi amatores, quot modo litteratos cernimus, qui vocari Christiani volunt, et cum cœteris fidelibus Ecclesiam intrant, et de sacramentis Christi participant,in quorum cordibus sæpius est memoria Saturni et Jovis, Herculis et Martis, sive Achillis et Hectoris, Pollucis et Castoris, SoC cratis et Platonis et Aristotelis, quam Christi et sanctorum ejus ? Nugas poetarum diligunt; et veritatem divinarum Scripturarum aut negligunt, aut (quod pejus est!) irrident, et contemnunt. Videant nunc quid eis prosit foris Ecclesiam ingredi, et intus in corde a fide fornicari. Ego eis pronuntio, quod illis in fine sociandi sunt, quos nunc in cogitationibus suis per affectum cordis sibi conjungunt, et quorum hic vitam diligunt, eorum illic supplici participes erunt. Quid illis prodest habere fidem,et non manere in fide? Quid illis prodest navem integram habere, et in fluctibus naufragium, non dicam pati, sed sponte facere? Quid prodest veritatem cognoscere, et falsitatem diligere ? Non sunt tales qui vere fideles sunt. Vis scire quales sint? Audi qualis unus illorum fuerit, et tales omnes intellige. Dissimiles enim esse non possunt, qui veritate unum sunt. Audi ergo quid de illo: Lex Dei ejus in corde ipsius (Psal. XXXVI),hoc est arcam intus habere, et quia hoc fortassis non sufficit. Audi iterum : In lege Domini voluntas ejus (Psal. 1); hoc est in arca habitare. Hic perfectus est, qui diligit quod credit,ut habeat fidem operantem ex dilectione, quæ mundum vincit (Gal. v; I Joan. v). Hæc est arca, in qua nos salvari oportet, quæ ab aquis portari potest,submergi autem omnino non potest, quia hoc mundo utitur quidem ad necessitatem, sed non succumbit ei per cupiditatem. Hoc est quod in psalmo dicitur: Hoc mare magnum, et spatiosum manibus, illic reptilia quorum non est numerus. Animalia pusilla

Igitur concupiscentia in carne habitat, hoc est deorsum in corde, fides vero non in carne, sed in spiritu.Illud tamen diligenter considerandum est quod Apostolus cum dixit: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis, et non dixit non sentietis,sed non perficietis; manifeste declaravit omni homini quandiu in hac vita est, concupiscendi necessitatem ex corruptione primæ nativitatis inesse, adjuvante tamen gratia Dei, ut eidem concupiscentiæ non consentiat, nulli impossibile. Propterea alibi dixit : Non regnet peccatum in- D vestro mortali corpore (Rom. vI). Quasi diceret, non potest fieri, ut in vestro mortali corpore peccatum,id est fomes peccati,incentivum vitiorum, stimulus concupiscentiæ non sit, sed adjuvante gratia Dei fieri potest, ut non regnet,ut non præsit. Impossibile est ut illud non sentiatis, sed non necesse est ut illi consentiatis. Igitur omnis homo quoddam intus in corde suo diluvium concupiscentiæ patitur, a quo nullus nisi per arcam fidei liberatur. Ubi malus homo per siccum ambulans mergitur,et bonus homo in profundo maris mersus non læditur. Periculosum prorsus naufragium, quod intus est. Væ ei qui ibi periclitatur! Nullus portus illi tutus est, nulla statio secura, nulla serenitas tranquilla,qui intrinsecus concupiscentiæ suæ æstibus jactatur,et insatiabili libidinum

cum magnis, illic naves pertransibunt (Psal. A piscentia mundi non maneamus. Quid est non CIII). maneamus? Quis manet in concupiscentia mundi? Qui delectationem animi sui in ea ponit,et ad eam explendam jugiter intendit. Qui de ea assidue cogitat, et propositum animi sui in ea confirmat. Qui eam ex deliberatione sequitur,atque in ea per consensum delectatur. Ideo ergo mundus in sacra Scriptura maledicitur, ideo inimicus Dei appellatur,videlicet non quia substantia mundi mala sit, sed quia pulchritudo mundi animas seducit. Substantia enim mundi fugienda non esset, si concupiscentia mundi mala non esset. Cum ergo concupiscentiam mundi fugimus, ideo fugimus quia mala est, cum vero substantiam mundi fugimus,ideo fugimus non quia mala sed quia occa

Madre enim in nobis est concupiscentia hujus mundi, in qua si quæ delectationes inveniri possunt multis amaritudinibus aspersæ sunt, quæ secundum affectum carnalem deorsum in corde nostro fluunt. Reptilia sunt carnales cogitationes diversorum vitiorum feditate deformes. Quas dum inordinate ad cor nostrum admittimus quasi quibusdam monstruosis reptilibus interiora nostra replemus. Navis est illa arca spiritualis, id est fides nostra, quæ intrinsecus sursum suspensa calcat concupiscentiam mundi.Naves autem dixit propter multas animas. Nam et multæ animæ una anima propter unam fidem et dilectionem,et una fides multæ fides propter multas animas fideles, B sio mali est. Excogitata enim mundi specie nasquomodo dictum est. Fides tua te salvam fecit,et fides mea, et fides illius cum tamen una sit fides catholica. Sola ergo navis fidei mare transit, sola arca diluvium evadit, et nos si salvari cupimus non solum ipsa in nobis sit, sed nos in ipsa oportet maneamus. Et nemo fidens conscientiæ suæ dicat. Quid mihi cum hac arca? Exsiccatum est in me diluvium carnalis concupiscentiæ. Qui foris est,nescit quid intus agatur; sed si redierit homo ad cor suum inveniet, ibi tempestuosum salum sævis inundantium passionum et desiderium malorum procellis exagitari, quæ toties animum deorsum mergunt,quoties eum per consensum sibi subjiciunt. In omni enim homine,quandiu in hac vita corruptibili vivit,ubi caro concupiscit adver- c sus spiritum, hoc diluvium est; vel potius omnis homo in hoc diluvio est,sed boni in eo sunt sicut ii, qui in mari portantur a navibus, mali vero in eo sunt sicut naufragi,qui volvuntur in fluctibus. In bonis quidem aquæ hujus diluvii in hac vita minui incipiunt,et secundum differentiam gratiarum in singulis plus minusve decrescunt, plene tamen nunquam exsiccari potest terra humani cordis,quandiu in hac vita vivunt. Etideo columba emissa non invenit hic, ubi requiescat pes ejus, sed semper ad arcam revertitur,quia mens pura, dum in hoc mundo nihil reperire potest,ubi affectionis suæ pedem secure figat,diu extra custodiam internæ meditationis morari reformidat; sed si forte aliquando per cogitationem exiverit, cito quasi columba avolans, et elongans ad solitudinem conscientiæ redit ubique a strepitu exteriori, quasi in arca a fluctibus requiescit. Intelligamus ergo in nobis esse quod fugimus, in nobis esse quo fugere debemus concupiscentiam, et fidem. Concupiscentiam quam fugere debemus ; fidem, quam debemus apprehendere. De concupiscentia ascendere, ut illam proficiendo relinquamus; per fidem ascendere, ut illam tenendo in melius semper proficiamus. Concupiscentia pertinet ad opera conditionis,fides pertinet ad opera restaurationis, quia et illa inordinate amando per concupiscentiam difinimus, et ista pie credendo per fidem solidamur. Et idcirco divina monita toties clamant nobis, et suadent mundum fugere, non utique ut extra cœlum et terram exeamus, sed ut in concu

D

citur affectus concupiscentiæ. Proinde, si concupiscentiam mundi declinare volumus,prius necesse est memoriam mundi hujus a cogitatione nostra excludamus. In meditatione mea ait Propheta, exardescit ignis (Psal. xxxvIII). Sicut ignem ligna nutriunt,sic cogitationes desideria pascunt. Si bonæ cogitationes in meditatione fuerint, exardescet ignis charitatis. Sin autem malæ fuerint cogitationes, exardescet ignis cupiditatis. Nam sicut oculus pascitur ex specie, sic animus pascitur ex cogitatione, et turpi quodam commercio impudica mens desiderio suo fruitur, dum quodammodo intus per cogitationem rem concupitam amplexatur. Fit etiam nonnunquam, ut quod frequenter cogitamus otiose, aliquando concupiscamus illicite, reusque facti judicatur, qui per consensum in cogitatione delectatur.Sicut ergo infirmi a quibusdam cibis abstinent, non quia mali sint ipsi cibi, sed quia ipsis ad utendum idonei non sint; sic et nos terrenarum rerum speciem a cogitationibus nostris arcere debemus, non quia res ipsæ malæ sint, sed ne animus noster, qui ex semetipso infirmatur, ex earum rerum recordatione amplius corrumpatur. Cæterum quantum ad ipsas res pertinet, quia omnis creatura Dei bona est, nulla res est,quæ cogitari non possit sine peccato. Rursumque si pravos affectus attendimus, nulla res est, in qua peccare non possimus cogitando. Nam et de malo bene, et de bono male, et de immundo munde, et de mundo immunde possumus cogitare.Cogitationes enim non ex re de qua surgunt, sed ex affectu quem gignunt, judicandæ sunt. Legimus sanctos viros non solum cogitasse, sed et locutos esse et scripsisse de rebus immundis quod utique non fecissent, si cegitationes rerum immundarum animam inquinarent. Nihil interest, quale sit illud quod cogitatur, sed qualis ex ipsa cogitatione affectus consequatur, quia cogitatio mentem non polluit, ubi delectatio conscientiam non corrumpit. Expedit tamen nobis sicut diximus, ut obliviscamur mundum istum,et deleamus memoriam ejus de corde nostro, ne forte dum frequenter de eo cogitamus, ad ejus concupiscentiam inflectamur. Satis, ut reor, aperte jam demonstratum est, unde hæc infinita, quam patimur, cogitationum nostrarum distractio oriatur, a mundo

videlicet et concupiscentia ejus,hoc est ab operi- A Atque ita serie rerum ab Oriente in Occidentem bus conditionis. Rursumque quid sit illud, per quod colligi possunt in unum cogitationes nostræ, hoc est per opera restaurationis. Et quia, sicut supradictum est, ordo esse non potest, ubi finis non est, superest ut relictis operibus conditionis quæramus ordincm cogitationum nostrarum ibi, ubi finitæ sunt, hoc est in operibus restaurationis; hoc est, quod superius investigare proposuimus, quisnam videlicet cogitationum nostrarum ordo esse deberet, quatenus ex eis spiritualis domus sapientiæ in nobis ædificari possit. Et quia ex rebus cogitationes veniunt, oportet ut ex ordine rerum sumatur ordo cogitationum. Deinceps ergo tractare incipiemus de operibus restaurationis relictis operibus conditionis, de quibus quasi de quodam subterfluente diluvio egressi sumus, et nunc in opera restaurationis quasi in arcam ingredimur.

CAP. IX. Quæ sunt opera restaurationis humana. Igitur opera restaurationis sunt omnia quæ ab initio mundi usque ad finem sæculi facta sunt,vel facienda pro restauratione hominum,in quibus et res gestas, et personas ipsas, per quas,et propter quas, et apud quas gestæ sunt,loca simul,et tempora,ubi et quando gestæ sunt, considerare oportet. In operibus restaurationis tribus modis ordo consideratur,secundum locum,secundum tempus, secundum dignitatem. Secundum locum,ut quid prope, quid longe gestum sit. Secundum tempus, quid prius, quid posterius gestum sit. Secundum dignitatem, quid humilius, quid excellentius sit. Hoc postremum in multas partes dividitur, quid sanctum, quid sanctius, quid utile, quid utilius, quid honestum, quid honestius, quid pulchrum, quid pulchrius, quid mirabile, quid mirabilius, quid rarum, quid rarius, quid difficile, quid difficilius, quid credibile, quid credibilius, quid magnum,quid majus,quid obscurum,quid obscurius, et si qua sunt talia. Et hic ordo quidem, qui est secundum dignitatem, videtur ad altitudinem arcæ pertinere, ut si dixerimus ea, quæ sancta sunt in prima mansione computari, quæ sunt sanctiora in secunda, quæ vero sanctissima sunt in tertia, et sic de cæteris quæ enumeravimus. Ordo autem loci, et ordo temporis fere per omnia secundum rerum gestarum seriem concurrere videntur, et ita per divinam providentiam videtur esse dispositum, ut quæ in principio temporum gerebantur in Oriente, quasi in principio mundi gererentur,ac deinde ad finem profluente tempore usque ad Occidentem rerum summa descenderet, ut ex ipso agnoscamus appropinquare finem sæculi, quia rerum cursus jam attigit finem mundi. Imo primus homo in Oriente, in hortis Eden jam conditus collocatur, ut ab illo principio propago posteritatis in orbem proflueret. Item post diluvium principium regnorum et caput mundi in Assyriis, et Chaldæis,et Medis in partibus Orientis fuit.Deinde ad Græcos venit,postremo circa finem sæculi ad Romanos in Occidente, quasi in fine mundi habitantes, potestas summa descendit.

recta linea decurrente, ea, quæ a dextris vel a sinistris, hoc est ad aquilonem vel ad austrum gesta sunt, ita suis significationibus respondent, ut si quis diligentius censideraverit, per divinam Providentiam ita disposita esse ambigere non possit. Verbi gratia ut de multis pauca dicamus. Ægyptus ab Hierusalem ad austrum est,Babylon vero ad aquilonem. Ægyptus interpretatur tenebræ, et auster ventus est calidus. Designat ergo Ægyptus mundem istum in tenebris ignorantiæ, et calore carnalis concupiscentiæ positum. Babylon autem interpretatur confusio, et significat infernum, ubi nullus ordo est, sed sempiternus horror inhabitans. Legimus autem, quod ille antiquus B Hebræorum populus prius in Ægypto in luto et latere servivit, ac deinde multis annis intercurrentibus captivus in Babylonem abductus est. Quod factum quid aliud nobis innuit,quam totius humani generis casum ? quod propter peccatum originale a cœlesti patria exsulando, prius in hac vita mortali,per ignorantiam et concupiscentiam subditur vitiis, ac deinde post hanc vitam apud inferos captivatur in tormentis, hoc est in Babylone, ad aquilonem scilicet, ubi ille primus apostata angelus sedem posuit.

C

D

Igitur ordo dignitatis ad altitudinem arcæ pertinet, ordo temporis ad longitudinem arcæ, ordo loci ad altitudinem simul et longitudinem. Ad longitudinem arcæ pertinet: Simile est regnum cælorum homini patri familias,qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam, similiter et circa horam tertiam, et sextam,et nonam, et undecimam egressus, et videns alios stantes misit eos in vineam suam (Matth. xx). Ad latitudinem arcæ pertinet: In omnem terram exivit sonus eorum,et in fines orbis terræ verbo eorum (Psal. XVIII). Ad altitudinem arcæ pertinet. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel ad confitendum nomini Domini (Psal. cxxI. Et ne per singula eundo moras innectam, breviter tibi dicam quod dicendum est. In his tribus dimensionibus omnis divina Scriptura continetur. Historia enim longitudinem arcæ metitur, quia in serie rerum gestarum ordo temporis invenitur. Allegoria latitudinem arcæ metitur, quia in participatione sacramentorum constat collectio populorum fidelium. Tropologia altitudinem arcæ metitur, quia in profectu virtutum crescit dignitas meritorum. Possumus adhuc, si volumus,aliter altitudinem arcæ distinguere, ut doctrina multiplex fiat manente eadem veritate. Nam ad hoc admonitum lectorem esse volumus, sæpe nos eadem rem in hoc tractatu diversis modis protulisse,propter affluentem doctrinæ exercitationem, ut omnem scientiæ viam prudens animus experiatur,hoc tantum observato, ut nihil quod veritati contrarium sit,aut sentiatur aut dicatur. Sicut ergo arca in tres mansiones distinguitur ita etiam opera restaurationis in tres ordines distinguuntur. In primo ordine quasi in prima mansione est umbra. In secundo ordine

quasi in secunda mansione est corpus. In tertio A animabus vestris (Matth. 1). Si enim labor est ordine quasi in tertia mansione est spiritus, vel, ubi ipse est, quomodo requiem inveniunt qui ad si mavis hoc modo dicere. Figura, res, veritas,ut eum veniunt ? Nunc vero in pace factus est locus idem intelligas esse umbram et figuram, idem ejus, et in Sion habitatio ejus. Ibi confregit pocorpus et rem, idem spiritum et veritatem. Unde tentias arcuum, scutum, gladium et bellum umbra dicuntur illa,quæ ante adventum Christi (Psal. LXXV); unde omnis strepitus,et tumultuasub lege naturali, et sub scripta lege corporaliter tio longe abest, et ubi gaudium,et pax, et requies et visibiliter gesta sunt ad præfiguranda ea, quæ semper præsens est. Qualis ergo est hæc arca ? nunc post adventum Christi in tempore gratiæ vis scire qualis ? Sustine me ut de multis pauca corporaliter et visibiliter geruntur, quæ ideo tibi dicam.Hæc arca similis est apothecæ omnium umbra dicuntur, quia corporalia erant et figura deliciarum varietate refertæ.Nihil in ea quæsieris corporalium. Corpus vocantur ipsa nostra sacra- quod non invenias,et cum inveneris unum,multa menta, quæ nunc in ista Ecclesia visibiliter ge- tibi patefacta videbis. Ibi universa opera restauruntur.Spiritus autem est id quod gratia Dei sub rationis nostræ a principio mundi usque ad finem visibilibus sacramentis invisibiliter operatur, plenissime continentur, et status universalis verbi gratia (ut unum exemplum ponamus): B Ecclesiæ figuratur. Ibi historia rerum gestarum Mare Rubrum præfiguravit baptisma,quod nunc texitur,ibi mysteria sacramentorum inveniuntur, in sancta Ecclesia consecratur. Ipsum autem bap- ibi dispositi sunt gradus affectuum,cogitationum, tisma visibile significat emundationem criminum, meditationum, contemplationum, bonorum opequam Spiritus sanctus sub sacramento, quo cor- rum, virtutum et præmiorum. Ibi quid credere, pora unguntur,invisibiliter in animabus operatur. quid agere,quid sperare debeamus ostenditur.Ibi Mare Rubrum igitur umbra et figura est; baptisma forma vitæ hominis, et summa perfectionis conautem aquæ visibilis, quod nunc habemus, cortinetur. Ibi elucent occulta, ibi operosa apparent pus et res; emundatio vero peccatorum spiritus facilia, et quæ per se videri poterant minus conet veritas. Est adhuc, et alius modus, de quo su- grua,in ordine suo considerata probantur idonea. perius locuti sumus, per quem altitudinem arcæ Ibi quoddam universitatis corpus effingitur, et distinguere possumus. Opera enim restaurationis concordia singulorum explicatur. Ibi alter quidam partim per homines, partim per angelos, partim mundus huic prætereunti et transitorio contrarius per semetipsum operatus est Deus. In prima ergo invenitur,quia ea quæ in hoc mundo per diversa mansione collocamus opera hominum. In secunda tempora transeunt, in illo mundo quasi in quomansione opera angelorum. In tertia mansione C dam æternitatis statu simul consistunt. Ibi præopera Dei. Vel moraliter, prima mansio est fides, teritis præsentia non succedunt, nec præsentibus secunda mansio est spes, tertia mansio est cha- futura superveniunt,sed quidquid ibi est,præsens ritas. Vel secundum anagogem, prima mansio est est, propter quod et ibi manent, et semper percogitatio recta,secunda mansio est meditatio pro- manent, et semper gaudent, nihil dolentes prætevida, tertia mansio est contemplatio clara. Vel ritum, nihil timentes futurum, habentes quod secundum operationem, prima mansio est scien- diligunt, videntes quod concupiscunt, et ideo fortia, secunda mansio est disciplina, tertia mansio tassis, dixit Apostolus: Præterit figura hujus est bonitas. Vel secundum status differentes, mundi (I Cor. VII), forma hujus mundi, species prima mansio est natura, secunda mansio est lex hujus mundi, pulchritudo hujus mundi, qui est scripta,tertia mansio est gratia. Hæc enim tria si alter mundus, cujus figura non præterit, cujus secundum tempus considerantur, longitudinem forma non transit, cujus species non marcescit, arcæ metiuntur, si secundum dignitatem discer- cujus pulchritudo non deficit.Ille mundus in isto nuntur, altitudinem arcæ distinguunt, quia sicut mundo est, et iste mundus illo mundo minor est, tempore se subsequuntur, ita dignitate se præce- quia ille capit quem capere iste non potest.Istum dunt. mundum vident oculi carnis, illum mundum intrinsecus contemplantur oculi cordis. In isto mundo habent oblectamenta sua homines, in illo mundo ineffabiles sunt delectationes. In hoc mundo currunt homines, et plaudunt ad spectacula vanitatis, in illo mundo per æternum silentium exercentur, et jucundantur mundi corde in contemplatione veritatis. Quam, etc.

Quæ est ergo hæc arca,de qua tam multa dicuntur, et in qua tam multiplices viæ scientiarum continentur? Nunquid putas est labyrinthus? Non labyrinthus, nec labor intus, sed requies intus; unde hoc scio? Quia ille in ea habitat,qui dicebat: Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis,et ego reficiam vos,et invenietis requiem

D

« PoprzedniaDalej »