Obrazy na stronie
PDF
ePub

bat Creatorem suum. Unde nec dubitare de Crea- A cam, invisibilis cujusdam arcæ in cordibus nos

tore suo poterat, cui semper intus per contemplationem præsens erat. Cujus visio, et per cognitionem cor ejus illuminavit, et per amorem stare et requiescere fecit. Sed postquam merito prævaricationis suæ ejectus est a facie Domini, factus est cæcus et instabilis. Cæcus per ignorantiam mentis, instabilis per concupiscentiam carnis. Quibus ab illo in omnem posteritatem transfusis, universa mala exorta sunt.Per ignorantiam emim ad hoc tandem devoluti sunt homines, ut Creatorem suum non agnoscerent, et aut omnimo Deum non esse existimarent, aut divinitatem iis, qui dii non erant, attribuerent. Per concupiscentiam vero infinitis erroribus distracti, et dissi

tris formam fingit ? Quamvis ergo omnia opera sua propter hominem fecerit, alia tamen voluit esse opera illa, quæsanis exhiberent obsequium, atque alia quæ infirmis conferrent remedium.Poterat enim mundus sano servire, sed non poterat ægrotum reparare. Proinde post illam primam rerum conditionem, quæ facta fuerunt, ut stantibus subessent, necesse erat alia facere, quæ jacentes erigerent.Quæ tanto primis digniora sunt, quanto magis necessaria, et quanto dignitate præcedunt, tanto prolixiori tempore currunt. Illa enim sex diebus facta sunt,ista sex ætatibus fiunt. Sex enim diebus facta est rerum conditio, et sex ætatibus perficitur hominum reparatio.

pati sunt. Necesse enim fuerat, ut per concupis- B CAP. VI. Quod aliter pensant electi opera Dei,

centiam terrenarum rerum, quæ videbantur, immoderate diffluerent,qui tenebris ignorantiæ pressi alia invisibilia bona esse nescirent. Volens ergo Deus ab hac distractione corda nostra colligere, et ad interna gaudia contemplanda revocare, foris loquitur, ut nos intus redire admoneat. Sed quia mens visibilibus assueta nescit tam cito ad invisibilia consurgere,idcirco voluit ipse quædam etiam visibiliter exhibere miracula, in quibus nostrum affectum enutriret, et suam nobis charitatem commendaret. Hæc autem sunt specialiter illa, quæ ad reparationem hominis pertinent;nam ea, quæ ad conditionem hominis facta sunt, magis nobis potentiam opificis indicant ; ea vero, quæ ad redemptionem hominis facta sunt, præcipue ad charitatem spectant. Hæc igitur operatus est Deus,ut qualem erga nos haberet dilectionem ostenderet, et mos ab amore hujus mundi ad amorem sui revocaret. Hæc igitur opera ita moderari voluit me infinita essent, ne animum nostrum,qui colligendus erat,in occupatione sua distraherent; tamen multa essent, ut eumdem animum perfectæ adhuc stabilitatis impatientem rerum varietate delectarent. Propterea elegit unam gentem, et unum locum, ubi sacramenta non ad unius gentis tantum,sed ad salutem totius mundi pertinentia initiaret, ut unitas ubique commendaretur,et humanus animus intus et foris ad umitatem revocaretur, ut sicut ab uno salvatore est salus omnium, ita etiam ab uno loco, et ab uno populo mamaret salutis initium. Qui enim propter nos omnia fecit, sic utique fecit, sicut magis nobis expedire cognovit. Hæc autem partim per homines, partim per angelos, partim per semetipsum operatus est Deus. Plurima per homines, per angelos multa, per semetipsum pauca. Propterea ut dum in meditatione eorum humanus animus de factis hominum ad facta angelorum et de factis angelorum ad facta Dei ascendendo proficit, paulatim sese in unum colligere assuescat, et quando magis multiplicitatem evadit,tanto amplius ad veram simplicitatem appropinquare ineipiat. Dum ergo Deus,cum paucis et raro loquendo mentes nostras in unum colligit, obscure autem et in abscondito loquendo sursum ad se trahit, quid aliud quam, ut ita di

C.

et aliter reprobi.

Sed sciendum est quod opera divina aliter electi atque aliter reprobi pensant. Electi namque opera restaurationis præferunt operibus primæ conditionis, quia illa ad servitutem, ista ad salutem facta sunt. Sed e contrario reprobi plus amant opera conditionis,quam opera restaurationis quia præsentem quærunt delectationem, nom futuram felicitatem. Philosophi gentilium superstitiosa quadam curiositate naturas rerum, id est opera conditionis investigando, in cogitationibus suis evanuerunt. Philo8ophi Christianorum opera restaurationis jugiter meditando, omnem a cogitationibus suis vanitatem repellunt. Electi restaurationem sui considerantes,igne divini amoris inardescunt. Reprobi autem pulchritudinem rerum conditarum perverse amantes ab amore Dei refrigescunt, Reprobi dum rebus transitoriis cogitationes suas emergunt Creatoris sui obliviscuntur. Electi autem Creatoris sui oblivisci non possunt, de cujus misericordia semper circa sui reparationem meditantur. Reprobi dum temporalibus inhiant, cognitionem æternorum perdunt. Electi autem dum temporalia Dei beneficia recolunt,ad agnitionem æternorum proficiunt. Reprobi per visibilia ab invisibilibus cadunt; electi autem per visibilia ad invisibilia ascendunt. Sed sciendum est, quod alia sunt illa visibilia, de quibus ascendunt,alia illa sunt, per quæ ascendunt. De operibus conditionis per opera restaurationis ad conditionis et restaurationis auctorem ascendunt. Ascensus autem isti non extrinsecus, sed intrinsecus cogitandi sunt, per gradus in corde de virtute in virtutem dispositos.Quod sic fortassis facilius intelligere poterimus.

CAP. VII. Duos esse mundos visibilem et invisibilem.

Sicut duo opera, id est opera conditionis, et opera restaurationis distinximus, ita duos mundos esse intelligamus visibilem, et invisibilem. Visibilem quidem hanc machinam universitatis, quam corporeis oculos cernimus, invisibilem vero cor hominis quod videre non possumus. Et sicut in diebus Noe aquæ diluvii universam terram Operuerunt, sola autem arca aquis superferebatur, et non solum mergi non poterat, verum etiam quento amplius aquæ intumescebant, tanto altius in sublime elevabatur, ita et nunc intelligamusin

corde hominis concupiscentiam hujus mundi esse, A voragine absorbetur.

quasi quasdam aquas diluvii ; arcam vero, quæ desuper ferebatur, fidem Christi, quæ transitoriam delectationem calcat, et ad ea quæ sursum sunt, æterna bona anhelat. Ideo autem aquis concupiscentia hujus mundi comparatur, quia fluxa est et lubrica, et ad similitudinem aquæ deorsum currentis semper ima petit, suosque sequaces instabiles, et dissolutos reddit. Si intraverit homo ad cor suum, videre poterit quomodo semper et concupiscentia deorsum in ea quæ transitoria sunt, defluat ; et fides in ca quæ sursum sunt, bona perpetua tendat. Sed cum Scriptura dicat concupiscentiam in carnehabitare,fidem in corde, quomodo nos utramque in corde esse affirmamus, nisi quia tunc carne concupiscere dicimur, quando corde carnaliter concupiscimus ? Utrumque tamen cordis est et concupiscere et credere, sed aliud habet ex hoc quod terrena diligit, aliud habet ex hoc quod coelestia quærit ; ideo concupiscentia deorsum et fides sursum. Concupiscentia ex carne cordi innascitur, fides non a carne, sed a Deo cordi inspiratur. Proinde Dominus cum fidelem Petri confessionem laudaret: Caro inquit, et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in cælis (Matt. xvi). De concupiscentia autem Paulus dicit : Non ego operor illud, sed peccatum, quod habitat in me (Rom. vII). Et quid sit in meo eodem loco determinat. Scio, inquit, quia non habitat in me hoc est in carne mea,bonum (ibid.). Rursumque peccatum ipsum, quod in carne habitare dixerat, quid sit alibi declarat. Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. (Gal. v.) Utique desideria carnis Concupiscentiam appellans.

' Igitur concupiscentia in carne habitat, hoc est deorsum in corde, fides vero non in carne, sed in spiritu.Illud tamen diligenter considerandum est quod Apostolus cum dixit : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis, et non dixit non semtietis,sed mon perficietis ; manifeste declaravit omni homini quandiu in hac vita est, concupiscendi necessitatem ex corruptione primæ nativitatis inesse,adjuvante tamen gratia Dei, ut eidem concupiscentiæ non consentiat, nulli impossibile.

Propterea alibi dixit: Non regnet peccatum in- D

vestro mortali corpore (Rom. vi). Quasi diceret, non potest fieri, ut in vestro mortali corpore peccatum,id est fomes peccati,incentivum vitiorum, stimulus concupiscentiæ non sit, sed adjuvante gratia Dei fieri potest, ut non regnet,ut non præsit.Impossibile est ut illud non sentiatis,sed non necesse est ut illi consentiatis.Igitur omnis homo quoddam intus in corde suo diluvium concupiscentiæ patitur, a quo nullus nisi per arcam fidei liberatur. Ubi malus homo per siccum ambulans mergitur,et bonus homo in profundo maris mersus non læditur.Periculosum prorsus naufragium, quod intus est. Væ ei qui ibi periclitatur ! Nullus portus illi tutus est, nulla statio secura, nulla serenitas tranquilla,qui intrinsecus concupiscentiæ suæ æstibus j lctatur,et insatiabili libidinum

B Dicit enim Scriptura :

CAP. VIII. De tribus speciebus hominum respectu arcæ.

Hic considerare possumus tres hominum species,alios qui intus diluvium habent et non arcam, alios qui et diluvium, et arcam intus habent,sed in arca non sunt, alios qui im diluvio et arcam habent, et in arca manent. In diluvio sine arca sunt infideles,quos carnis desideria involvunt,qui præter hanc vitam transitoriam aliam esse nesciunt. In diluvio arcam habent, sed in ea non manent ii, qui jam per fidem post hujus mutabilitatis finem vitam immortalem esse venturam credere didicerunt, sed posthabita hac temporalium rerum delectationi animum suum subjiciunt. Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. vi). Ubi est delectatio tua, ibi est et cogitatio tua. Ubi vero est cogitatio tua,ibi est interioris hominis habitatio.Nam ibi quisque secundum interiorem hominem habitare dicitur, ubi cogitatione conversatur. Itaque ii, qui delectationem cordis sui in vanitate hujus mundi constituunt,quamvis arcam fidei habeant, intus tamen naufragi sumt. Ut autem taceam cæteros mundi amatores, quot modo litteratos cernimus, qui vocari Christiani volunt, et cum cæteris fidelibus Ecclesiam intrant, et de sacramentis Christi participant,in quorum cordibus sæpius est memoria Saturni et Jovis, Herculis et Martis, sive Achillis et Hectoris, Pollucis et Castoris, So

C cratis et Platonis et Aristotelis, quam Christi et cum magnis, illic naves pertransibunt (Psal. A piscentia mundi non maneamus. Quid est non

sanctorum ejus ? Nugas poetarum diligunt ; et veritatem divinarum Scripturarum aut negligunt, aut (quod pejus est !) irrident, et contemnunt. Videant nunc quid eis prosit foris Ecclesiam ingredi, et intus in corde a fide fornicari. Ego eis pronuntio, quod illis in fine sociandi sunt, quos nunc in cogitationibus suis per affectum cordis sibi conjungunt, et quorum hic vitam diligunt, eorum illic supplici participes erunt. Quid illis prodest habere fidem,et non manere in fide?Quid illis prodest navem integram habere, et in fluctibus naufragium, non dicam pati, sed sponte facere ? Quid prodest veritatem cognoscere, et falsitatem diligere ? Non sunt tales qui vere fideles sunt. Vis scire quales sint ? Audi qualis unus illorum fuerit, et tales omnes intellige. Dissimiles enim esse non possunt, qui veritate unum sunt. Audi ergo quid de illo : Leæ Dei ejus in corde tpsius (Psal. xxxvi),hoc est arcam intus habere, et quia hoc fortassis non sufficit. Audi iterum : In lege Domini voluntas ejus (Psal. I); hoc est in arca habitare. Hic perfectus est, qui diligit quod credit,ut habeat fidem operantem ex dilectione, quae mundum vincit (Gal. v ; I Joan. v). Hæc est arca, in qua mos salvari oportet, quæ ab aquis portari potest,submergi autem omnino non potest, quia hoc mundo utitur quidem ad necessitatem, sed non succumbit ei per cupiditatem. Hoc est quod in psalmo dicitur : Hoc mnare magnum, et spatiosum manibus, illic reptilia quorum non est numerus. Animalia pusilla CIII). Madre enim in nobis est concupiscentia hujus mundi, in qua si quæ delectationes inveniri possunt multis amaritudinibus aspersæ sunt, quæ secundum affectum carnalem deorsum in corde nostro fluunt. Reptilia sunt carnales cogitationes diversorum vitiorum feditate deformes.Quas dum inordinate ad cor nostrum admittimus quasi quibusdam monstruosis reptilibus interiora nostra replemus. Navis est illa arca spiritualis, id est fides nostra, quæ intrinsecus sursum suspensa calcat concupiscentiam mundi.Naves autem dixit propter multas animas.Nam et multæ animæ una anima propter unam fidem et dilectionem,et una fides multæ fides propter multas animas fideles, quomodo dictum est. Fides tua te salvam fecit,et fides mea, et fides illius cum tamen una sit fides catholica. Sola ergo navis fidei mare transit, sola arca diluvium evadit, et nos si salvari cupimus non solum ipsa in nobis sit,sed nos in ipsa oportet maneamus. Et nemo fidens conscientiæ suæ dicat. Quid mihi cum hac arca ? Exsiccatum est in me diluvium carnalis concupiscentiæ.Qui foris est, nescit quid intus agatur ; sed si redierit homo ad cor suum inveniet, ibi tempestuosum salum sævis inundantium passionum et desiderium malorum procellis exagitari, quæ toties animum deorsum mergunt,quoties eum per consensum sibi subjiciunt. In omni enim homine,quandiu in hac vita corruptibili vivit,ubi caro concupiscit adversus spiritum, hoc diluvium est ; vel potius omnis homo in hoc diluvio est,sed boni in eo sunt sicut ii, qui in mari portantur a navibus, mali vero in eo sunt sicut naufragi,qui volvuntur in fluctibus. In bonis quidem aquæ hujus diluvii in hac vita minui incipiunt,et secundum differentiam gratiarum in singulis plus minusve decrescunt, plene tamen nunquam exsiccari potest terra humani cordis,quandiu in hac vita vivunt.Etideo columba emissa non invenit hic, ubi requiescat pes ejus, sed semper ad arcam revertitur,quia mens pura, dum in hoc mundo nihil reperire potest,ubi affectionis suæ pedem secure figat,diu extra custodiam internæ meditationis morari reformidat ; sed si forte aliquando per cogitationem exiverit, cito quasi columba avolans, et elongans ad solitudimem conscientiæ redit ubique a strepitu exteriori, quasi in arca a fluctibus requiescit. Intelligamus ergo in nobis esse quod fugimus, in nobis esse quo fugere debemus concupiscentiam, et fidem. Concupiscentiam quam fugere debemus ; fidem, quam debemus apprehendere. De concupiscentia ascendere, ut illam proficiendo relinquamus ; per fidem ascendere, ut illam tenendo in melius semper proficiamus.Concupiscentia pertinet ad opera conditionis,fides pertinet ad opera restaurationis, quia etillainordinate amando per concupiscentiam difinimus, et ista pie credendo per fidem solidamur. Et idcirco divina monita toties clamant nobis, et suadent mundum fugere, non utique ut extra coelum et terram exeamus, sed ut in concu

B

maneamus? Quis manet in concupiscentia mundi? Qui delectationem animi sui in ea pomit,et ad eam explendam jugiter intendit. Qui de ea assidue cogitat, et propositum animi sui in ea confirmat. Qui eam ex deliberatione sequitur,atque in ea per consensum delectatur.Ideo ergo mundus in sacra Scriptura maledicitur, ideo inimicus Dei appellatur,videlicet non quia substantia mundi mala sit, sed quia pulchritudo mundi animas seducit. Substantia enim mundi fugienda non esset, si concupiscentia mundi mala non esset. Cum ergo concupiscentiam mundi fugimus, ideo fugimus quia mala est, cum vero substantiam mundi fugimus,ideo fugimus non quia mala sed quia occasio mali est. Excogitata enim mundi specie nascitur affectus concupiscentiæ. Proinde, si concupiscentiam mundi declinare volumus,prius necesse est memoriam mundi hujus a cogitatione nostra excludamus. In meditatione mea ait Propheta, ardescit ignis (Psal. xxxvIII). Sicut ignem ligna nutriunt,sic cogitationes desideria pascunt. Si bonæ cogitationes in meditatione fuerint, exardescet ignis charitatis. Sin autem malæ fuerint cogitationes, exardescet ignis cupiditatis. Nam sicut oculus pascitur ex specie, sic animus pascitur ex cogitatione, et turpi quodam commercio impudica mens desiderio suo fruitur, dum quodammodo intus per cogitationem rem concupitam amplexatur. Fit etiam nonnunquam,ut quod fre

c quenter cogitamus otiose, aliquando concupisca

mus illicite, reusque facti judicatur, qui per consensum in cogitatione delectatur.Sicut ergo infirmi a quibusdam cibis abstinent, non quia mali sint ipsi cibi, sed quia ipsis ad utendum idonei non sint ; sic et nos terrenarum rerum speciem a cogitationibus nostris arcere debemus, non quia res ipsæ malæ sint, $ed ne animus noster, qui ex semetipso infirmatur, ex earum rerum recordatione amplius corrumpatur.Cæterum quantum ad ipsas res pertinet, quia omnis creatura Dei bona est, nulla res est,quæ cogitari non possit sine peccato. Rursumque si pravos affectus attendimus, nulla res est, in qua peccare non possimus cogitando. Nam et de malo bene, et de bono male, et de immundo munde, et de mundo immunde possumus cogitare.Cogitationes enim non ex re de qua surgunt, sed ex affectu quem gignunt, judicandæ sunt. Legimus sanctos viros non solum cogitasse, sed et locutos esse et scripsisse de rebus immundis quod utique non fecissent, si cegitationes rerum immundarum animam inquinarent.Nihil interest, quale sit illud quod cogitatur, sed qualis ex ipsa cogitatione affectus consequatur, quia cogitatio mentem non polluit, ubi delectatio conscientiam 11on corrumpit. Expedit tamen nobis sicut diximus, ut obliviscamur mundum istum,et deleamus memoriam ejus de corde nostro, ne forte dum frequenter de eo cogitamus,ad ejus concupiscentiam inflectamur. Satis,ut reor, aperte jam demonstratum est, unde hæc infinita, quam patimur, cogitationum nostrarum distractio oriatur, a mundo

videlicet et concupiscentia ejus,hoc est ab operi-
bus conditionis. Rursumque quid sit illud, per
quod colligi possunt in unum cogitationes nostræ,
hoc est per opera restaurationis. Et quia, sicut
supradictum est, ordo esse non potest, ubi finis
non est, superest ut relictis operibus conditionis
quæramus ordincm cogitationum nostrarum ibi,
ubi finitæ sunt,hoc est in operibus restaurationis;
hoc est, quod superius investigare proposuimus,
quisnam videlicet cogitationum nostrarum ordo
esse deberet, quatenus ex eis spiritualis domus
sapientiæ in nobis ædificari possit. Et quia ex
rebus cogitationes veniunt, oportet ut ex ordine
rerum sumatur ordo cogitationum.Deinceps ergo
tractare incipiemus de operibus restaurationis
relictis operibus conditionis, de quibus quasi de
quodam subterfluente diluvio egressi sumus, et
nunc in opera restaurationis quasi in arcam
ingredimur.
CAP. IX. Quæ sunt opera restaurationis humanæ.
Igitur opera restaurationis sunt omnia quæ ab
initio mundi usque ad finem sæculi facta sunt,vel
facienda pro restauratione hominum,in quibus et
res gestas, et personas ipsas, per quas,et propter
quas, et apud quas gestæ sunt,loca simul,et tem-
pora,ubi et quando gestæ sunt,considerare opor-
tet. In operibus restaurationis tribus modis ordo
consideratur,secundum locum,secundum tempus,
secundum dignitatem. Secundum locum,ut quid
prope, quid longe gestum sit. Secundum tempus,
quid prius, quid posterius gestum sit. Secundum
dignitatem, quid humilius, quid excellentius sit.
Hoc postremum in multas partes dividitur, quid
sanctum, quid sanctius, quid utile, quid utilius,
quid honestum, quid honestius, quid pulchrum,
quid pulchrius, quid mirabile, quid mirabilius,
quid rarum, quid rarius, quid difficile, quid diffi-
cilius, quid credibile, quid credibilius, quid ma-
gnum,quid majus,quid obscurum,quid obscurius,
et si qua sunt talia. Et hic ordo quidem, qui est
secundum dignitatem,videtur ad altitudinem arcæ
pertinere, ut si dixerimus ea, quæ sancta sunt in
prima mansione computari, quæ sunt sanctiora
in secunda, quæ vero sanctissima sunt in tertia,
et sic de cæteris quæ enumeravimus.
Ordo autem loci,et ordo temporis fere per omnia
secundum rerum gestarum seriem concurrere vi-
dentur, et ita per divinam providentiam videtur
esse dispositum, ut quæ in principio temporum
gerebantur in Oriente, quasi in principio mundi
gererentur,ac deinde ad finem profluente tempore
usque ad Occidentem rerum summa descenderet,
ut ex ipso agnoscamus appropinquare finem sæ-
culi, quia rerum cursus jam attigit finem mundi.
Imo primus homo in Oriente, in hortis Eden jam
conditus collocatur, ut ab illo principio propago
posteritatis in orbem proflueret. Item post dilu-
vium principium regnorum et caput mundi in
Assyriis,et Chaldæis,et Medis in partibus Orientis
fuit.Deinde ad Græcos venit,postremo circa finem

sæculi ad Romanos in Occidente, quasi in fine :

mundi habitantes, potestas summa descendit.

A Atque ita serie rerum ab Oriente in Occidentem
recta linea decurrente, ea, quæ a dextris vel a
sinistris, hoc est ad aquilonem vel ad austrum
gesta sunt, ita suis significationibus respondent,
ut si quis diligentius censideraverit, per divinam
Providentiam ita disposita esse ambigere non pos-
sit. Verbi gratia ut de multis pauca dicamus.
Ægyptus ab Hierusalem ad austrum est,Babylon
vero ad aquilonem. AEgyptus interpretatur tene-
-bræ, et auster ventus est calidus. Designat ergo
AEgyptus mundem istum in tenebris ignorantiæ,
et calore carnalis concupiscentiæ positum.Babylon
autem interpretatur confusio, et significat infer-
num, ubi nullus ordo est,sed sempiternus horror
inhabitans. Legimus autem, quod ille antiquus
B Hebræorum populus prius in Ægypto in luto et
latere servivit, ac deinde multis amnis intercur-
rentibus captivus in Babylonem abductus est.
Quod factum quid aliud nobis innuit,quam totius
humani generis casum ? quod propter peccatum
originale a cœlesti patria exsulando, prius in hac
vita mortali,per ignorantiam et concupiscentiam
subditur vitiis, ac deinde post hanc vitam apud
inferos captivatur in tormentis, hoc est in Baby-
lone, ad aquilonem scilicet, ubi ille primus apos-
tata angelus sedem posuit.
Igitur ordo dignitatis ad altitudinem arcæ per-
tinet, ordo temporis ad longitudinem arcæ, ordo
loci ad altitudinem simul et longitudinem. Ad
longitudinem arcæ pertinet : Simile est regnum
caelorum homini patri familias,qui eaeiit primo
mane conducere operarios in vineam suam,
similiter et circa horam tertiam, et seactam,et
monam, et undecimam egressus, et videns alios
stantes misit eos in vineam suam (Matth. xx).
Ad latitudinem arcæ pertinet: In omnem terram
eacivit sonus eorum,et in fines orbis terræ verbo
eorum (Psal. xvIII). Ad altitudinem arcæ perti-
net. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Do-
mini, testimonium Israel ad comfitendum n0-
mini Domini (Psal. cxxi). Et ne per singula
eundo moras innectam, breviter tibi dicam quod
dicendum est.In his tribus dimensionibus omnis
divina Scriptura continetur. Historia enim longi- '
tudinem arcæ metitur, quia in serie rerum gesta-
rum ordo temporisinvenitur.Allegoria latitudinem
arcæ metitur, quia in participatione sacramento-
rum constat collectio populorum fidelium.Tropo-
logia altitudinem arcæ metitur, quia in profectu
virtutum crescit dignitas meritorum. Possumus
adhuc, si volumus,aliter altitudinem arcæ distin-
guere, ut doctrina multiplex fiat manente eadem
veritate. Nam ad hoc admonitum lectorem esse
volumus, sæpe nos eadem rem in hoc tractatu
diversis modis protulisse,propter affluentem doc-
trinæ exercitationem, ut omnem scientiæ viam
prudens animusexperiatur,hoc tantum observato,
ut nihil quod veritati contrarium sit,aut sentiatur
aut dicatur. Sicut ergo arca in tres mansiones
distinguitur ita etiam opera restaurationis in tres
ordines distinguuntur. In primo ordine quasi in
prima mansione est umbra. In secundo ordine

[ocr errors]

quasi in secunda mansione est corpus. In tertio A animabus vestris (Matth. I). Si enim labor est

ordine quasi in tertia mansione est spiritus, vel, si mavis hoc modo dicere. Figura, res, veritas,ut idem intelligas esse umbram et figuram, idem corpus et rem, idem spiritum et veritatem. Unde umbra dicuntur illa,quæ ante adventum Christi sub lege naturali, et sub scripta lege corporaliter et visibiliter gesta sunt ad præfiguranda ea, quæ nunc post adventum Christi in tempore gratiæ corporaliter et visibiliter geruntur, quæ ideo umbra dicuntur, quia corporalia erant et figura corporalium. Corpus vocantur ipsa nostra sacramenta, quæ nunc in ista Ecclesia visibiliter geruntur.Spiritus autem est id quod gratia Dei sub visibilibus sacramentis invisibiliter operatur,

ubi ipse est, quomodo requiem inveniunt qui ad eum veniunt ? Nunc vero in pace factus est locus ejus, et in Sion habitatio ejus.Ibi confregit potentias arcu wm, scutum, gladium et bellum (Psal. Lxxv); unde omnis strepitus,et tumultuatio longe abest,et ubi gaudium,et pax, et requies semper præsens est. Qualis ergo est hæc arca ? vis scire qualis ? Sustine me ut de multis pauca tibi dicam.Hæc arca similis est apothecæ omnium deliciarum varietate refertæ.Nihil in ea quæsieris quod non invenias,et cum inveneris unum,multa tibi patefacta videbis. Ibi universa opera restaurationis nostræ a principio mundi usque ad finem plenissime continentur, et status universalis

verbi gratia (ut unum exemplum ponamus) : B Ecclesiæ figuratur. Ibi historia rerum gestarum

Mare Rubrum præfiguravit baptisma,quod nunc in sancta Ecclesia consecratur.Ipsum autem baptisma visibile significat emundationem criminum, quam Spiritus sanctus sub sacramento, quo corpora unguntur,invisibiliter in animabus operatur. Mare Rubrum igitur umbra et figura est; baptisma autem aquæ visibilis, quod nunc habemus, corpus et res; emundatio vero peccatorum spiritus et veritas. Est adhuc, et alius modus, de quo superius locuti sumus, per quem altitudinem arcæ distinguere possumus. Opera enim restaurationis partim per homines, partim per angelos, partim per semetipsum operatus est Deus.In prima ergo mansione collocamus opera hominum.In secunda mansione opera angelorum. In tertia mansione opera Dei.Vel moraliter, prima mansio est fides, secunda mansio est spes, tertia mansio est charitas.Vel secundum anagogem, prima mansio est cogitatio recta,secunda mansio est meditatio provida, tertia mansio est contemplatio clara. Vel secundum operationem, prima mansio est scientia, secunda mansio est disciplina, tertia mansio est bonitas. Vel secundum status differentes, prima mansio est natura, secunda mansio est lex scripta,tertia mansio est gratia. Hæc enim tria si secundum tempus considerantur, longitudinem arcæ metiuntur, si secundum dignitatem discermuntur, altitudinem arcæ distinguunt, quia sicut tempore se subsequuntur, ita dignitate se præcedunt. Quæ est ergo hæc arca,de qua tam multa dicuntur, et in qua tam multiplices viæ scientiarum continentur?Nunquid putas est labyrinthus?Non labyrinthus, nec labor intus, sed requies intus ; unde hoc scio ? Quia ille in ea habitat,qui dicebat: Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis,et ego reficiam vos,et invenietis requiem

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »