Obrazy na stronie
PDF
ePub

Siquidem humilis est,dignus est. Si domus suæ cu- A trem, in tabernaculo honoret miles regem, in

ram bene agit,prudens est.Si servientes sibi frau-
dare non novit, fidelis est. Si peccantibus libenter
parcit, pius est. Si afflictis compatitur, misericors
est. Si subjectos non premendo, sed juvando regit,
humilis est. Sed fortassis interrogas ubi ista do-
mus Dei quærenda sit, ubi inveniri possit? Domus
Dei totus est mundus, domus Dei Ecclesia catho-
lica est, domus Dei etiam est quælibet fidelis ani-
ma. Sed Deus aliter mundum inhabitat, aliter
Ecclesiam, aliter unamquamque fidelem animam;
in mundo est, ut imperator in regno; in Ecclesia
est, ut paterfamilias in domo; in anima est, ut
sponsus in thalamo. Pagani et infideles quique in
modo ejus sunt, id est in regno quia ipse omne
quod condidit per divinitatis suæ potentiam tenet B
et regit; falsi fideles in domo ejus sunt, id est in
ecclesia quia ipse omnibus quos ad fidem vocavit,
sacramentorum suorum participationem credit;
fideles vero in domo ejus sunt, id est in thalamo,
et ut verius dicam ipsi domus ejus sunt, quia eos
per dilectionem inhabitans possidet et regit. Om-
nes in domo ejus sumus per conditionem, qua
vocavit nos in domo ejus; sumus dilectionem, qua
justificavit nos. Si in domo Dei tantum es per
conditionem, etiam diabolus tecum est. Si in domo
Dei es tantum per fidem, etiam palea cum granis
in area tua est. Si autem in domo Dei fueris per
charitatem, beatus es, quia non solum tu in domo
Dei, sed tu domus Dei esse cœpisti, ut ipse tecum
habitet in te, qui fecit te. Hæc est salutaris man-
sio, hæc sunt tabernacula justorum, in quibus
vox lætitiæ et exsultationis semper personat, ubi
habitant beati, cujus decorem, propheta concupi-
vit, cujus inhabitationem optavit, cujus desiderio
flagravit. Si ergo hæc mansio in nobis esse cœpit,
intremus et habitemus cum eo. Ibi pacem inve-
niemus et requiem ubi ille habitare dignatur, cu-
jus locus in pace factus est. Si vero necdum in
nobis esse cœpit ædificemus eam, quia si locum
ei præparaverimus ad nos libenter veniet, qui id-
circo fecit nos, ut in nobis habitet Jesus Christus
Dominus noster.

CAP. II. Quod duobus modis inhabitet Deus cor
hominis, et quod multis nominibus dicatur
inhabitatio Dei, et inhabitator Deus,et quod
arca sit exemplar ædificii spiritualis.
Duobus modis Deus cor humanum inhabitat,
per cognitionem videlicet et amorem, una tamen
mansio est, quia et omnis qui novit cum diligit,
et nemo diligere potest qui non novit. In hoc ta-
men differre videtur,quod scientia per cognitionem
fidei fabricam erigit, dilectio autem per virtutem
quasi colore superducto ædificium pingit.Sic autem
utrum libet necessarium porspicitur, quia nec
splendere potest si non fuerit, nec placere si non
splenduerit. Ingredere ergo nunc si secretum
cordis tui, et fac habitaculum Deo, fac templum,
fac domum, fac tabernaculum, fac arcam testa-
menti, fac arcam diluvii, vel quocunque nomine
appelles, una est domus Dei. In templo adoret
psalma Creatorem, in domo veneretur filius pa-

C

D

testamento auscultet assecla præceptorem, in diluvio imploret naufragus gubernatorem. Totum tibi factus est Deus,et totum tibi fecit Deus. Fecit habitaculum, factus est patrocinium; hoc unum totum est, et totum hoc unum est,domus Dei est, civitas regis est, corpus Christi est, sponsa Agni est. Cœlum est, sol est, luna est, stella matutina est, aurora est, tuba est, mons est, desertum est, terra promissionis est, navis est, via in mari est, sagena est, vinea est, ager est, arca est, horreum est,præsepe est,subjugale est, equus est, apotheca est, aula est, thalamus est, turris est, castra est, acies est, populus est, regnum est, sacerdotium est, grex est, pastor est, ovis est, pascua est, paradisus est, hortus est, palma est, rosa est, lilium est, fons est, fluvius est, porticus est, columba est,vestis est,margaritum est,corona est,sceptrum est, thronus est, mensa est, panis est, conjux est, mater est, filia est, soror est. Et ut brevius concludam de hac,et ad hanc,et propter hanc omnis Scriptura factus est. Propter hanc mundus factus est. Propter hanc verbum caro factum est. Deus humilis,homo sublimis.Si hanc ergo habes,totum habes, si totum habes, nihil est amplius, quod exspectes, et requiescit cor tuum. Hujus vero spiritualis ædificii exemplar tibi dabo arcam Noe, quam foris videbit oculus tuus, ut ad ejus similitudinem intus fabricetur animus tuus. Videbis ibi colores quosdam, formas et figuras, quæ delectent visum. Sed scire debes,ideo hæc posita esse, ut in eis discas sapientiam,disciplinam atque virtutem, quæ exornent animum tuum. Et quia hæc arca Ecclesiam significat,ecclesia autem corpus Christi est, ut evidentius exemplar tibi fiat, totam personam Christi, id est caput cum membris in forma visibili depinxi,ut cum totum videris,quæ deinde de parte dicuntur facilius intelligere possis. Talem autem personam hanc exprimere tibi cupio qualem Isaias se vidisse testabatur, et idcirco ejus ipsius verba in medium proferam, atque ex ipsis quod tibi demonstrare volo sumam,ut quod dicit littera probet propheta. Ait ergo: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum (Isai.vi).Excelsum est quod situm est in sublimi, elevatum est quod de inferioribus translatum est ad superiora. Solium ergo excelsum sunt angelici spiritus, solium elevatum animæ sanctorum de hujus mundi voragine translatæ ad gaudia supernæ pacis.Et quia utrisque præsidet Deus,ideo sedere perhibetur super solium excelsum et elevatum. Quod vero in sequentibus dicitur: Plena est omnis terra majestate ejus (ibid.), per terram omnis corporea creatura significatur, quæ plena est majestate Dei.Quia divina essentia sicut spirituali creaturæ per cognitionem præsidet, ita corpoream creaturam regendo atque disponendo implet. Quod ergo alibi dicitur: Coelum et terram ego impleo. » Et rursum: Cælum mihi sedes est, et terra scabellum pedum meorum (Isa. LXVI); hoc hic dicitur: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum,deinde: Plena

super solium non sedere, sed stare perhibentur. Et quia superius duobus modis hoc solium interpretati sumus,secundum utrumque modum expositionem adaptare debemus. Si ergo per solium Dei spirituales creaturas accipimus, recte super solium Deus sedens describitur quia dignitas deitatis ut sit super omnia nec virtute proficit,nec sapientia crescit,cum plenitudo augeri possit,nec æternitas variari; mens vero humana quoties per cognitionem sacræ Scripturæ illuminata ad cœlestia contemplanda sublevatur, si ipsos quoque angelorum chorus transcendens usque ad præsentiam conditoris sui profecerit, super solium quidem ascendit, sed tamen stat non sedet,quia illuc proficiendo per laborem venit, ubi per naturam manere non habuit. Stare namque laborantis est, sedere quiescentis, et ideo super solium nos stamus. Deus sedet,quia esse incipimus per gratiam, ubi ipse est per naturam. Similiter si per solium æternitatem Dei intelligimus nos super solium stamus, quia ejus immortalitatem non nisi per mortis laborem pervenire possumus, et qui ex conditione fine obnoxii sumus, ex adoptione æternitatis hæredes efficimur.

est omnis terra majestate ejus, et ea quæ sub A super solium Deus sedere dicitur, et seraphim ipso erant replebant templum (Isa.vi). Templum est angelici sive humani intellectus capacitas, quod scilicet templum impletur ab his quæ sub eo sunt. Quia tanta est divinorum operum immensitas, ut ad ea perfecte comprehendenda nullius creaturæ intelligentia sufficiat. Implet cor nostrum consideratio eorum non comprehenditur a corde nostro immensitas eorum. Quomodo ergo factorem operis comprehendere valebimus, qui ipsum opus factoris ad plenum capere non valemus? Possumus etiam dicere quod solium hoc excelsum et elevatum, in quo sedet Deus, æternitas sit deitatis, quia de ipso solo dicitur: Qui habitat æternitatem (Isa. LVII), non quod aliud sit Deus, et aliud æternitas ejus,sed quia solium B regnantium est, et ideo recte in solio æternitatis sedere perhibetur, quia sicut essentiæ ejus, ita etiam omnipotentiæ ipsius nec principium nec finis invenitur. Semper fuit, semper omnipotens fuit, semper in se,et a se plenus,et perfectus fuit, nec tamen redundans. Dicat ergo: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elavatum,quia virtus divinitatis omnem creaturam et æternitate præcedit, et dignitate transcendit, et potestate disponit. Sequitur: Et ea, quæ sub ipso erant, replebant templum. Templum in hoc loco intelligi potest circuitus temporum et ambitus sæculorum. Tempora namque dum cursu suo in seipsa redeunt, quasi quemdam templi ambitum gyrando circumscribunt. Quid ergo dicit: Ea, quæ sub ipso erant c replebant templum, sic intelligendum est, quod omnia sæculorum tempora plena sunt operibus Dei, et omnis generatio narrat mirabilia ejus. Vel sic legi potest. Ea, quæ sub ipso erant,implebant templum, id est ea, quæ implebant templum sub ipso erant, quia quidquid temporaliter volvitur, intra et infra æternitatem invenitur, immensitas enim æternitatis temporales angustias intra se claudit,quia et prius tempore est,quod nunquam cœpit, et posterius tempore,quod finem nescit. Et supra tempus est, quod mutabilitatem non recepit. Seraphim stabunt super illud (Isa.vi),Duo seraphim duo sun. Testamenta. Et pulchre seraphim, quod interpretatur ardens, divinam Scripturam significat, quæ eos quos per cognitionem prius illuminaverit per amorem postmodum fortiter ardere facit. Dum enim menti nostræ quod desiderare debeat ostendit, prius eam illuminat, ac deinde ardentem facit. Ardet ergo quia ardentes facit,sicut alibi lucere dicitur quia illuminat, de hac enim, Petrus apostolus ait: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. 1). Et fortassis secundum hanc similitudinem qua ipsi Scripturæ attribui solet quod ipsa in cordibus efficit audientium, hoc dictum est: Seraphim stabant super illud. Surgit enim cum nos erigit, ambulat cum nos perficere facit, stat cum nos in bono proposito figit. Sed inquiredum est quare

Sex alæ uni, et sex alæ alteri (Isa.vi), id est utrumque sex alas habebat, quæ juncta binæ et binæ tria paria alarum faciunt. Utrumque duabus (Ibid.) corpus suum tegit non domini, hoc est primum par. Utrumque duas extendit,alteram ad tegendum caput non suum sed Domini, alteram ad tegendos pedes non suos sed Domini, hoc est secundum par. Utrumque duabus volat alter ad alterum, hoc est tertium par. Si ergo seraphim Scripturam sacram significat, tria paria alarum tres sunt intellectus ejusdem Scripturæ, id est historia, allegoria, tropologia,quæ singula idcirco bina sunt, quia singula ad dilectionem Dei et proximi legentium animos accendunt. Duæ alæ, quæ corpus seraphim tegunt, historia est, quæ per velamen litteræ mysticos tegit intellectus. Duæ alæ, quæ usque ad caput et pedes Domini extenduntur, allegoria est; quia cum mystica divinæ Scripturæ discimus, usque ad ipsius divinitatis agnitionem, quæ ante omnia, et post omnia est, illuminationem mentis penetramus.Sed sciendum est quod alæ extensæ usque ad caput,et pedes attinguntur, sed utrumque tangentes tegunt, quia quoties ad ejus æternitatem cogitandam per excessum mentis rapimur, nullum in eo principium aut finem invenimus. Sed hac eadem ala nobis caput ejus velamus, quia qualiter in eo nullum sit principium comprehendere non valeamus. Alam ad pedes extendimus, dum eum post omnia esse non tempore, sed æternitate consideramus. Sed pedes tegimus, dum in eo finem non invenimus. Tangendo ergo caput ejus, et pedes tegimus, quia quanto magis ejus æternitatem mens humana investigare nititur, tanto magis, incomprehensibilem esse miratur. Quod autem in Isaia scriptum non est velabant caput ejus, sed scriptum est: Velabant faciem ejus (Ibid.), eo

per

modo intelligi debet,quo dictum est ad Moysem: A sint, non sunt de corpore. Quod autem brachia

Non poteris videre faciem meam. Non enim
videbit me homo, et vivet (Exod. xxxii). Illa
quippe plena cognitio divinitatis, quæ sanctis in
æterna vita promittitur, de qua dicit Apostolus:
Videbimus eum facie ad faciem (I Cor. xIII), et
rursus: Tunc cognoscam sicut et cognitus sum
(ibid.).In hac adhuc mortalitate degentibus velata
est, et abscondita. In illa autem vita æterna non
velata, sed revelata est et manifesta, sicut Dominus
in Evangelio de beatis angelis testatur: Angeli
eorum semper vident faciem Patris (Matth.
XVIII). Quia ergo ad præsentem tractatum magis
pertinebat, ut facies nuda remaneret, verba pro-
phetiæ non mutantes, sed prætermittentes ut ve-
rum sit,quod nullum in Deo principium compre- B
henditur, caput desuper velamus, et ut stare
possit quod dicitur: Angeli eorum semper vident
in cœlis faciem Patris, faciem apertam relinqui-
mus; cætera quoque, quæ hic aliter dicuntur,non
ad prophetiam, sed ad picturam referenda sunt.
Duabus alis volabant (Isa. vi). Istæ duæ alæ,
quibus volabant seraphim, tropologiam signifi-
cant,quia dum per lectionem divinæ Scripturæ ad
bona opera instruimur, quasi quibusdam alis ad
alta sublevamur. Quibus etiam volamus alter ad
alterum, dum per studium bonæ operationis nos
invicem exhortamur. Volantes autem Sanctus,
sanctus, sanctus, clamamus, si per bona opera
nostra non nostram, sed Patris nostri,qui in cœ-
lis est, gloriam amplificare satagimus. Quid est
enim: Sanctus,sanctus,sanctus (ibid.) clamare,
nisi Creatoris gloriam, quam agnovimus intus,in
aperto prædicare? His breviter explanatis ea, quæ
sequuntur, deinceps tractare incipiamus. Restat
enim ut postquam ostendimus quid sibi vult,quod
caput Domini,et pedes ejus nobis abscondita esse
leguntur, etiam quid de reliquo corpore cogitan-
dum sit demonstremus.Si ergo caput Dei dicimus
esse quod fuit ante constitutionem hujus mundi,
et pedes ejus quod futurum est post consumma-
tionem sæculi, recte longitudinem corporis ejus
accipimus,quod inter principium et finem medium
est spatium temporis. Caput ergo et pedes tegun-
tur, quia prima et novissima investigare non
possumus. Corpus apparet,quia ea quæ media in D
hoc præsenti sæculo geruntur, videmus. Hoc cor-
pus est Ecclesia, quæ cœpit a principio mundi,et
usque ad finem sæculi durabit. Hæc est arca, de
qua loqui proposuimus, quæ a capite usque ad
pedes pertingit, quia a principio usque ad finem
per successionem generationum sancta Ecclesia se
extendit.Sed sciendum est quod sicut in persona
hominis alia sunt circa corpus ejus, et neque in
corpore sunt, neque de corpore, ita etiam est in
corpore Christi, id est Ecclesia, quæ habitat in
medio pravæ nationis,et dum assuitus infidelium
excipit, quasi quibusdam fluctibus procellosis
foris arca tunditur; dum vero a falsis fratribus
tribulationem sustinet, quasi quibusdam noxiis
humoribus intus corpus torquetur. Quæcunque
ergo corpori contraria sunt sive intus sive extra

Domini hinc inde complectuntur omnia hoc,significat, quod sub ejus potestate sunt universa, et nemo manum ejus vel dextram ad præmium, vel sinistram ejus effugere potest ad supplicium.Cur ergo amplius membra de salute corporis sollicita sint, quæ talem capitis potestatem agnoverunt ? Ipse novit quid expediat corpori suo, qui et per compassionem sentit periculum, et per potestatem præstat remedium. Ipse est, qui in mari viam ponit, quia corpus suum, id est Ecclesiam suam, quasi arcam in diluvio, sic inter hujus vitæ procellas regens usque ad portum quietis æternæ perducit. Si ergo salvari cupimus. oportet nos intrare hanc arcam. Et sicut supra dixi, hanc, arcam in nobis debemus facere,ut possimus intra nos in ea habitare. Non enim sufficit si extra nos in ea sumus, si non etiam didicerimus qualiter in nobis habitare eam debeamus. Ad quod nobis tria principaliter consideranda sunt,primum qualiter eam debeamus ædificare in nobis, secundum qualiter eam debeamus intrare in nobis, tertium qualiter eam debeamus habitare in nobis.

Sed ecce dum de una arca loqui proponimus,ita per consequentiam rerum ducitur mens nostra,ut jam non de una tantum,sed de quatuor loquendum nobis videamus. E quibus duæ visibiles exterius visibiliter factæ sunt,duæ autem invisibiles invisibili structura intus invisibiliter fiunt. Prima est, quam fecit Noe securibus et dolabris ex materia Clignorum et bitumine. Secunda est, quam fecit Christus per prædicatores suos ex collectione populorum in una fidei confessione. Tertia, quam sapientia quotidie ædificat in cordibus nostris ex jugi legis Dei meditatione. Quarta est,quam mater gratia operatur in nobis ex confœderatione multarum virtutum in una charitate. Prima est in te, secunda in fide, tertia in cognitione,quarta in virtute. Primain vocemus arcam Noe, secundam arcam Ecclesiæ,tertiam arcam sapientiæ, quartam arcam matris gratiæ. Quodammodo tamen una ubique arca est,quia unica ubique similitudo est, et non discrepare debet in nomine, quod non discrepat in proprietate, una est forma,diversa materia, quia quod est in ligno,hoc est in populo,et quod est in mente, idem est in charitate. Nos tamen specialiter de arca sapientiæ loqui suscepimus, et idcirco reliquarum trium expositionem breviter transcurremus, ut in explanatione hujus postmodum liberius morari valeamus. CAP. III. De forma et quantitate arcæ secundum litteram.

[ocr errors]

Qui studiosus indagare capiunt earum rerum veritatem, quæ de arca Noe secundum litteram referuntur, duo præcipue inquirere debent, videlicet formam et quantitatem arcæ. Et de forma quidem sic dicit Origenes : « Ego puto quantum ex his quæ describuntur apparet, quatuor angulis ex imo consurgentem eisdemque paulatim usque ad summum in augustum attractis in spatium unius cubiti fuisse collectam. » Cui sententiæ plura refragari videntur, primum quod hæc

forma ad natandum non videtur esse idonea. A pariete integro permanente intrinsecus. Et hos Constat namque tantæ molis machinam, tot et nidos dicunt factos esse propter illa animalia,quæ tantis onustam animalibus,atque cibariis,nequa- nec semper in aqua nec semper in arida degere quam ita potuisse supernatare venientibus aquis, possunt, sicut est lutra et vituli marini. Hæc de ut non ex magna parte sui deorsum premeretur; forma arcæ dicta sunt. cujus rei experimentum adhuc capere possumus in navibus magna gestantibus onera. Si ergo, ut dicitur,statim ab imo contrahi cœpit,ut intumescentes fluctus latera hinc inde inclinantia non repellerent,sed exciperent,et non tam aquæ arcam, quam arca aquas portaret? quomodo fieri poterat, ut non tota statim ad ima descenderet; rursum cum dicit. Pones ostium in latere deorsum (Gen. vi). Per latus deorsum videtur significare parietem lateralem ad differentiam lateris, quod sursum erat in tecto, in quo fortassis fenestra posita fuit. Et iterum dicit: Aperiens Noe tectum arcæ (Gen.VIII), satis consequenter innuit ipsam arcam deorsum habuisse parietes, quibus superpositum fuit tectum,quod erat suprema mansioni, in qua homo morabatur,contiguum. Propter has, et alias hujuscemodi causas, videtur nobis quod in ipsa arca parietes in quatuor partibus fuerint erecti quibus tectum superpositum in cacumine suo ad mensuram unius cubiti contraheretur. Cujus autem altitudinis fuerint parietes ipsi, hoc auctoritas non dicit, sed tamen quantum conjicimus altitudo parietum usque ad fundum quartæ mansionis extendebatur. Affirmant namque doctores ostium arcæ inter secundam et tertiam mansionem locatum, ita ut lumen ejus fundo tertiæ mansionis esset contiguum. Introitus autem ejus sursum in latere ejusdem mansionis excisus, ita utab ostio duæ quidem mansiones deorsum essent, tres vero sursum. Et unam dicunt ad fimum animalium recipiendum ordinatam, secundam ad cibaria eorum. In tertia fuisse indomita animilia, in quarta mitia animalia,in quinta (quæ suprema erat) homines et volatilia. Et verisimile est,quod duæ illæ inferiores mansiones natante arca deorsum inter aquas premerentur. Tertiu vero,in qua animalia erant, quæ spiramento aperti aeris eguerunt,prima supra aquas emineret,ita ut foris per aquam ad arcam ascendentibus ostium fere per planum occurreret. Et secundum hunc modum fortassis dictum est: Pones ostium deorsum. Vel deorsum ideo quia in quacunque mansione poneretur, deorsum erat, ut arca intrantium pedes exciperet.

Si vero quæritur utrum æqualis fuerit altitudo singularum mansionum necne, nos quidem ex auctoritate probare non possumus, quid inde sentiendum sit. Interim tantum, quod auctoritati contrarium non sit, nobis concedi postulamus. Volumus enim sic distinguere,ut primæ mansioni demus in altitudine, quatuor cubitos, secundæ quinque, tertiæ sex, quartæ septem,quintæ octo, et sic altitudo parietum quindecim habebit cubitos, et quindecim altitudo tecti.

In parietibus hujus arcæ foris facti erant nidi sive mansiunculæ quasi ad ipsos parietes affixi, ita ut introitus eorum extrinsecus pateret, ipso

De quantitate dicitur: Trecentorum cubitorum erit longitudo, quinquaginta latitudo, tringinta altitudo (Gen. vi). Sed sunt qui dicant, quod hæc magnitudo ad tot genera animalium, et ad eorum cibos, quibus per annum integrum vescerentur, capiendos non sufficeret. Quam quæstionem doctores hac ratione solvunt. Aiunt namque quod Moyses, qui ut de eo Scriptura testatur omni sapientia Ægyptiorum fuerat eruditus secundum autem geometricam, quam præcipue B Ægyptii callent, cubitorum numerum in hoc loco posuit, qua in sex cubitis unus deputatur. Quæ utique ratio si observetur in hujus arcæ mensura, invenientur tanta spatia longitudinis, et latitudinis, et altitudinis, quæ vere totius mundi reparanda germina, et universorum animantium capere potuerint re divina seminaria. Sciendum quoque est, quod illa animalia, quæ non de coitu generantur, sed de humore terræ vel cadaverum, sive cujuslibet alterius rei corruptione, vel illa, quæ ex commistione diversi generis nascuntur, ut muli et burdones,necesse non fuit in arca contineri. Ex quibus colligitur non fuisse impossibile, ut reliquiorum omnium animantium seminaria reparanda tantæ capacitatis locus contineret. C Si autem libet diligentius inquirere ea, quæ ad geometricalium dimensionum rationem pertinent, magna hic horum elucet disciplina, ex quibus nos pauca brevitatis perstringimus. Digitus est pars minima agrestium mensurarum propriam appellationem habentium. Quidquid enim digito minus est a partibus respondemus, ut est secunda, tertia vel quarta pars. Per quem videlicet digitum sic mensuramus, ut per transversum pollicem pollici lateraliter conjungentes radices unguium recta linea respondere faciamus. Et hæc ratione quatuor digiti faciunt palmum unum, quatuor palmi faciunt pedem unum. Pes et dimidius cubitum parvum, sex parvi cubiti cubitum magnum, et sic magnus cubitus habebit novem pedes. Parvus sesqui pedem. Longitudo ergo trecentorum cubitorum magnorum habebat parvos cubitos mille octingentos. Pedes duo millia, et septingentos. Palmos autem decem millia et octingentos, digitos vero quadragintatria [duo]millia ducentos. Rursus quinque pedes faciunt passum unum, centum viginti quinque passus stadium unum, octo stadia milliare unum. Ac per hoc patet, quod hæc arca in longitudine sua habuit passus quingentos quadraginta, et stadia quatuor (id est dimidium milliare) et quadraginta passus. Simili ratione possunt ista in latitudine et altitudine reperiri. Quod si etiam scire delectat, quod quadratorum, sive pedum, sive cubitorum fuerit embadion, id est arca, multiplicata majus latus per minus,et quot a summa inde excreverit,tot quadratorum erit arca. Verbi gratia:

D

clesia a principio mundi usque ad finem, a præsenti vita ad futuram gloriam tendit. Quinquaginta cubitorum latitudo universos fideles significat,qui sub uno capite sunt constituti, id est Christo.Nam quinquaginta constat ex septies septem, id est quadraginta novem,qui numerus universitatem fidelium designat, et uno superaddito, quod significat Christum qui est caput Ecclesiæ suæ (Ephes.v), et finis desideriorum nostrorum. Propter quod in uno cubite consummatur. Altitudo tringinta cubitorum significat tringinta volumina divinæ paginæ,id est viginti duo Veteris Testament, et octo Novi, in quibus summa omnium continetur, quæ Deus vel fecit vel facturus est

Dic quinquagies trecenti fiunt quadecim millia, A naturalis legis,tempore gratiæ,per quæ sancta Ectot cubitorum quadratorum est arca. Et sic de aliis: Si hujus tetragoni diagonalem lineam quæris, hæc tibi sit regula. Multiplica utrumque latus, id est majus, unumquoque per se, ac deinde illius summæ, quæ inde excrescit, in unum coacervatæ latus quære, et hoc prodiagonio habeto. Verbi gratia Dic trecenties trecenti fiunt nonaginta millia Dic quinquagies quaquaginta fiunt duo millia quingenti. Hujus summæ latus est trecenti quatuor et semis unum, hoc est non integrum. Si dimidium hujus sumis, habes centum quinquaginta duo et semis uno minus. Hæc est, quæ extenditur ab angulo usque ad medium. Si hanc habueris pro base, et in medio arcæ in altitudinem tringinta cubitorum ratetum erexeris, B propter Ecclesiam suam. Tres mansiones signifi

et de ipso rateto a supremo tertiæ mansionis sursum quindecim sumpseris, et hoc pro rateto habueris, eique pedetenus hanc basim secundum geometricalem regulam comparaveris,videbis mirabili ratione omnes angulares hypotemisas in mensuram centum quinquaginta duorum, et semis provenire.Similiter si basim a fronte hinc inde venientem cum rateto contuleris, videbis etiam hypotemisas a frontibus procedentes in centum quinquaginta duo semis porrigi.Quæ autem a lateribus veniunt hypotemisæ in viginti octo, et semis extendentur habentes bases viginti quinque cubitorum. Regula inveniendi hypotemisam hæc est ut ratetum in se multiplices, similiter basim in se, et has summas simul componas, et illius numeri, qui inde excrescit latus pro hypotemisa habeto. In hac autem arca hypotemisæ vicem gerunt tigna oblique ab imo ad superiora porrecta.

Ratenus est stylus in medio arcæ erectus usque ad supremum cubitum. Basis est linea jacens ab angulo arcæ usque ad ratetum porrecta. Diagonalis linea vocatur,quæ protenditur ab angulo in angulum illi oppositum. In trigonis his, et tetragonis multa alia invenies ad subtilitatem geometricæ disciplinæ pertinentia,quæ omnia nos propter fastidium declinamus.Sunt alii,qui dicunt in arca non fuisse nisi tres mansiones, et ex his unam semel cameratam, mediam bicameratam, supremam tricameratam ;et aiunt has distinctiones mansionum Scripturarum appellasse cænacula; ipsas autem mansiones tres tristega. Et hanc formam nos idcirco potius quam reliquas depinximus,quia non facilealtitudinem parietum in plano demonstrare potuimus. In hac enim forma tigna hinc inde surgentia paulatim contrahuntur donec in cacumine ad unius cubiti mensuram conveniunt.

CAP. IV. De arca Ecclesiæ, seu Ecclesia Hæc secundum litteram dicta sunt de arca Noe. Restat nunc ut videamus, quæ sit arca Ecclesiæ, vel ut expressius loquar, ipsa Ecclesia arca est, quam summus Noe, id est Dominus noster Jesus Christus,gubernator,et portus inter procellas hujus vitæ regens per se ducit ad se. Trecentorum cubitorum longitudo, præsens sæculum designat, quod tribus temporibus decurrit, id est tempore

C

cant tres ordines fidelium, qui sunt in sancta Ecclesia, quorum primi utuntur mundo, licite tamen. Secundi fugiunt et obliviscuntur mundum. Tertii jam obliti sunt mundum, et ii sunt propinqui Deo. Quod in superioribus arca contrahitur, in inferioribus dilatatur, hoc significat,quod in sancta Ecclesia major est numerus carnalem vitam ducentium quam spiritualium, ita ut semper quanto perfectiores, tanto sint pauciores. In supremo ad unius cubiti mensuram arca contrahitur, quia Christus caput Ecclesiæ suæ, qui est Sanctus sanctorum, per naturam consimilem inter homines est et per virtutem singularem supra homines est. Centum anni, in quibus ædificata est arca,idem significant quod centum cubiti.Nam centum anni significant tempus gratiæ, quia sancta Ecclesia, quæ ab initio mundi cœpit, in tempore gratiæ per immolationem Agni immaculati redemptionem accepit. Tunc namque fabricata est arca, quando de latere Christi in cruce pendentis in sanguine et aqua profluxerunt Ecclesiæ sacramenta. Quando Agnus immolatus est, tunc est sponsa Agni nata. Quando Adam soporatus est, tunc Eva fabricata est (Gen. 11).Ascendit sponsus noster thalami sui lectum, dormivit, moriendo exhibuit quod ab initio profuit fecit quod ab initio fuit. Vide an idem dicere velit Scriptura, quando loquitur de fabricatione hujus arcæ, hoc est Ecclesiæ. Quid dicis? A. In libro, inquit, vitæ Agni qui occiD sus est ab origine mundi (Apoc. x1). Qui est hoc? In fine sæculi in carnem venit Filius Dei, permisit se crucifigi pro salute hominum, permisit se occidi, permisit se immolari. In fine ergo sæculi occisus, et quomodo stare potest quod dicitur occisus est ab origine mundi? Nunquid prius potuit occidi quam incarnari? Nihil adhuc mortale habuit, et quomodo mori potuit ? Quod si ab initio occisus est, prius occisus est quam incarnatus est. Si ab initio occisus est, non jam semel, sed sæpe,imo semper occisus est. Nam quod ab initio fuit, semper fuit; et quod ab initio est, semper est.Sed fortasse si dixeris, occisus est ab initio, id est, iis qui fuerunt ab initio, hoc est ad redemptionem, ad salutem, ad reconciliatem eorum,qui fuerunt ab initio,ita ut per hoc quod di

« PoprzedniaDalej »