Obrazy na stronie
PDF
ePub

dicat et condemnat injuste, si judicatur et con- A omnimoda, sed etiam infinita præparantur. Quæ

demnatur juste; in eadem mensura recipit, quam

vis non hoc qui dedit. Judicio enim fecit, et judicio .

patitur. Quamvis damnationem fecerit quod iniquum est, patitur damnationem quod justum est. Nec quisquam existit qui concedat tam cito nocensium finienda esse tormenta, quam cito factum est homicidium, vel adulterium vel sacrilegium, nec quodlibet aliud scelus, non temporis longitudine, sed iniquitatis et impletatis magnitudine metiendum. CAP. IX. De eodem.

Christus ait : In qua mensura mensi fueritis remetietur vobis (Marc. Iv; Matth. vII), id est quod feceris, patieris. Nom ut si stuprum fecerit, stuprum patiatur, sed quod peccato isto facit legi, hoc ei lex faciat, id est quia legem talia prohibentem de sua vita abstulit; auferat eum etiam ipsa lex de hominum vita quam regit. Idem : No. lite judicare et non judicabim in i. In quo enim judicio judicaveritis , judicabimini (Matth. vII). Nunquid si iniquo judicio judicabunt, iniquo judicabuntur? Absit! Nulla quippe iniquitas apud Deum, sed ita dictum est : In quod judicio judicaveritis, in eo judicabimini, tanquam si diceretur : In qua voluntate benefeceritis in ipsa liberamini, vel in qua voluntate malefeceritis in ipsa puniemini. Ex qualitatibus quippe voluntatum non ex temporum spatiis sive recte facta sive peccata metientur. Alioquim majus peccatum habetur arborem dejicere, quam hominem occidere. Illud enim fit longa mora, ictibus multis; hoc uno ictu, brevissimo tempore. In hac quippe sententia ad hoc solum eadem mensura est, ut quod præstitit, ei non pæstetur. Atque ita quod ipse judicatur erit æternum quamvis quod judicaverit æternum esse nequiverit. In eadem igitur nmensura quamvis non æternorum malefactorum æterna supplicia remetientur, ut quia æternam voluit habere peccati perfruitionem , inveniat æternam vindictæ severitatem.

CAP. X. De eodem.

Scire velim quomodo justum sit, ut culpa quæ cum fine perpetrata est, sine fine puniatur. Grogorius : Hoc recte diceretur, si districtus judex non corda hominum sed facta pensaret. Iniqui enim ideo cum fide deliquerunt, quia cum fine vixerunt. Nam voluissent utique si potuissent sine fine vivere, ut potuissent sine fine peccare. Ostendunt enim quia in peccato semper .vivere cupiunt, qui nunquam desinunt peccare dum vivunt. Ad magnam ergo justitiam judicantis pertinet, ut nunquam careant supplicio, qui in hac vita noluerunt carere peccato. CAP. XI. Quomodo diabolus nunc cruciatur, et

quomodo in futuro cruciabitur.

Antiquus nostis nequitiæ suæ vinculis astrictus, aliud est quod nunc patitur, aliud quod in fine patietur. Quia enim a lucis intimæ ordine cecidit nunc semeptipsum intrinsecus horroris caligine confundi. Sed post hac amaritudine involvetur, quia superbiæ ejus supplicia non solum

videlicet ejus poena tunc initium accipit, cum districtus ad extremum judex venit. CAP. XII. De eodem. A morte autem carnis alieno diabolo, unde nimium superbus incedit, mors alterius generis præparatur; in æterno igne tartari. Quo non solum cum terrenis, sed etiam cum aeriis corporibus excruciari spiritus possint. CAP. XIII. Quod post dam nationem reproborw rm sancti plenius cognoscunt gratiam Dei. Remanentibus igitur angelis et hominibus reprobis in æterna pœna, tunc sancti scient plenius quid boni contulerit eis gratia. CAP. XIV. Quod, dam natis malis, sancti in vita m aeterna m intrabunt. Sicut enim impiis dicet : Ite in ignem æternum (Matth. xxv), sic justis : Venite, benedicti Patris mei, possidete, etc. (ibid.). Et sicut ibunt illi in combustionem æternam, sic justi in vitam aeternam. Quid est autem vita æterna, sine ut cognoscant te, inquit, unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum?(Joan. xvII.) Sed jam in illa claritate de qua dicit Patri : Quam habui apud te prius quam mundus fieret (ibid.); tunc tradet regnum Deo, et Patri (I Cor. xv). ut intret servus bonus in gaudium Domini sui (Matth. xxv). CAP. XV. Quomodo justi tunc nunc non compatientur malis.

c Et ubi est quod sancti sunt si pro inimicis suis

quos tunc ardere videbunt, non orabunt quibus utique dictum est : Pro inimicis vestris orate ? (Matth. v; Luc. vi). Orant pro inimicis suis eo tempore quo possunt ad fructuosam pœnitentiam eorum corda convertere atque ipsa conversione salvare. Quid enim aliud pro infmicis orandum est, nisi hoc quod ait Apostolus : Ut det Deus illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tementur ad ipsius voluntatem (II Tem. II). De eodem. Placeat quod dicis. Et quomodo pro illis tunc orabitur, qui jam nullatenus possunt ad justitiæ opera ab iniquitate commutari. Eadem itaque causa est cur non oretur, tunc pro hominibus igne æterno damnatis, quæ nunc etiam causa est ut non oretur pro diabolo, angelisque ejus, aeterno supplicio deputatis. Quae nunc etiam causa est ut non orent sancti homines pro hominibus infidelibus impiisque defunctis, nisi quia eis utique quos æterno supplicio deputatos jam noverunt ante illum judicis justi conspectum orationis suæ meritum cassari refugiunt? Quoniam nunc quoque viventes justi et mortuis et damnatis et injustis minime compatiuntur, quando adhuc aliquid judicabile de sua causa sese perpeti etiam ipsi noverunt. Qui tanto districtius tunc iniquorum tormenta despiciunt, quanto ab omni vitio corruptionis exuti ipsi jam justitiæ vicinius atque arctius inhærebunt. Sic quippe eorum mentes per hoc quod justissimo inhærent judici, vis

districtionis absorbet ut omnino eis non libeat A ssit videri; respondeo filiis hoc esse promissum de

quidquid ab illius æternæ regulæ subtilitate discordat. CAP. XVI. De visione Dei.

Si quæris utrum possit Deus videri respondeo: Potest. Si quæris unde sciam ? respondeo: Quia in verissima Scriptura legitur: Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v). Si quæris quomodo dictus sit invisibilis si videri potest, respondeo. Invisibilem esse natura. Videri autem potest cum vult sicut vult. Plurimis enim visus est non sicut est, sed quali specie illi placuit apparere. Quid est ergo quod eadem dicit auctoritas: Deum nemo vidit unquam (Joan. I), et quod Apostolus planius explicans: Quem ne

quibus dictum est : Scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam, videbimus cum sicuti est (Joan. I 11).Non enim quæritur quomodo videatur Deus in ea specie qua in isto sæculo quibusdam voluit apparere; sed quomodo videatur in illo regno ubi eum filii ejus videbunt sicuti est. Tunc quippe satiabitur in bonis desiderium eorum. Non enim indigni Deum videbunt, de quibus dictum est: Tollatur impius ne videat gloriam Dei (Isa xxvi), quibus etiam dicetur. Ite in ignem æternum etc. (Matth. xxv). Promisit autem Deus se ostensurum dilectoribus suis cum Patre unum Deum non quomodo in hoc sæculo in corpore visus est a bonis et malis. In ju

mo, inquit, hominum vidit nec videre potest B dicio enim futuro quo sic venturus est quomodo

(I Tim. vi). Quomodo ergo Deum vidit Abraham, Isaac, Jacob, Job, Moyses, Nichæas, Isaias et si qui alii sunt de quibus veracissima Scriptura testatur, quoniam Deum viderint; si Deum nemo vidit unquam nec videre potest ? Magna quæstio est quomodo non sit contrarium quod tot an-, tiqui viderunt Deum : si Deum: nemo vidit unquam ; quem nemo hominum vidit nec videre potest. Certe refelli non potest,ut dicit Ambrosius, vel Patrem, vel Filium, vel Spiritum sanctum; si tamen est sancti Spiritus visio ea specie videri quam voluntas elegerit, non natura formaverit. Quoniam spiritum quoque visum accepimus in columba, et ideo: Deum nemo vidit unquam,quia

visus est, iensin cœlum ; hoc est in eadem forma filii hominis, eamdem formam videbunt quibus dicturus est. Esurivi et non dedistis mihi manducare (ibid.);quia et Judæi videbunt in quem pupugerunt (Zach. xii ; Joan. xix; Apoc. xx), non illam Dei formam in qua non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo (Philip. II). In illa Dei forma tunc videbunt Deum qui videbunt sicuti est. Nec ideo videbunt, quia pauperes spiritu in hac vita fuerunt, quia mites, quia lugentes, etc.Sed quia mundo sunt corde quoniam mundo corde videbetur, qui nec in loco videtur, nec oculis corporalibus quæritur, nec circomscribitur visu,nec tactu tenetur,nec auditur affatu,nec senti

eam quæ in Deo habitat plenitudinem divinitatis C tur incessu.

nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit. Unde Moyses ait Deo cum quo ut amicus amico facie ad faciem loquebatur. Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum. (Eacod. xxxiii). Quid ergo, ille non erat ipse ? Si non esset ipse non ei diceret: ostende mihi temetipsum, sed ostende mihi Deum. Et tamen si ejus naturam substantiamque conspiceret, multo minus diceret ostende mihi temetipsum. Ipse ergo erat in ea specie qua apparere voluerat ; non autem ipse apparebat in natura propria quam Moyses videre cupiebat. Ea quippe promittitur sanctis in alia vita. Unde quod responsum est Moysi verum est,quia nemo potest videre faciem Dei et vivere (ibid.).id est nemo potest eum in hoc vita vivens videre sicuti est.Nam mmulti viderunt,sed quod voluntas elegit,non quod natura formavit.Si quærisquomodo eum vidit vel Cain sceleratus; quando de suo scelere ab illo inter rogatus et judicatus est, vel etiam ipse diabolus quando venitcum angelis ut coram illo assisteret (Job 1); si beati munde corde, quoniam ipsi Deum videbunt ? Respondeo: non quidem esse consequens ut etiam videant Deum qui voces ab eo factas aliquando audiunt. Neque enim viderunteum qui audierunt, quando dixit ad filium : et clarificavi et iterum clarificabo (Joan. xii). Verumtamen non est mirandum si aliquando etiam non mundi corde videant Deum in specie,quam voluntas ejus fecerit; latenteinvisibiliet apud se incommutabili manente natura.Si quæris utrum etiam sicuti aliquando po

CAP. XVII. Quid distet inter videre et credere.

Inter videre et credere hoc distare dicimus ; quia præscentia videntur,creduntur absentia.Plame forsitam satis est si præsentiailla hoc loco intelligamus dicta,quæ præsto sunt sensibus sive animæ sive corporis. Unde etiam ducto vocabulo præsentia nominantur. Sicut enim hanc lucem corporis sensu, sic et meam voluntatem plane video,quia præsto est animi mei sensibus, atqueintus mihi præsens est. Si quis vero mihi indicet voluntatem suam cujus os et vox mihi præsens est ; tamen quia ipsa voluntas quam mihi indicat, latet sensum corporis et animi mei ; credo, non video. Aut si eum mentiri existimo, non credo,et si forte ut dicit ita sit. Creduntur ergo illa quæ absunt a sensibus nostris si videtur idoneum quod eis testimonium perhibetur. Nec quia dixi ea credi quæ absunt a sensibus nostris sic accipiantur,ut inter illa deputentur, quæ aliquando vidimus et nos vidisse retinemus, certique sumus, quamvis tunc non præsto sint cum recoluntur a nobis. Neque enim inter credita sed inter visa deputantur, et ideo nota sunt; non quia fidem hahuimus aliis testibus, sed quia mos vidisse sine dubio recordamur et scimus. Constat igitur nostra scientia ex rebus visis et creditis, sed in iis quæ videmus vel videmus nos ipsi testes sumus. In iis autem quæ credimus, aliis testibus movemur ad fidem,cum earum rerum quas nec videsse nos recolimus nec vidimus, dantur signa vel in vocibus vel inlitteris vel in quibuscunque docuimmerito nos scire dicimus, non solum ea quæ videmus aut videmus; verum etiam illa quæ idoneis testimoniis vel testibus credimus.Porro si scire non incongruenter dicimus,etiam illud quod credimus certissimum hinc factum est, ut etiam recte credita et si non adsint sensibus nostris,videre mente dicamur. Cum itaque dicitur homini, crede Christum resurrexisse a mortuis, si credit, attende quid videat,attende quid credat,et utrumque discerne. Videt hominem cujus auditu vocem;et ipsa vox in visis corporalibus deputatur,secundum ea quæ supra diximus.Hæc duo sunt testis est testimonium, quorum ad oculos unum,ad aures alterum pertinet Sed hunc testem fortasse aliorum testimoniorum auctoritate confirmat, divinarum seilicet Scripturarum,vel corumlibet aliorum quibus est motus ad fidem. Scripturæ advisa pertinent corporis ; oculorum, si eas legit, vel aurium, si audivit. Quod igitur non sic ostendero ut aut corporis aut animi sensu visum perceptumque teneatur, et tamen dixero aliquid quod, aut verum quidem aut falsum esse necesse sit, sed neutro illorum duorum genere videatur ; restat ut tantummmodo credatur,vel non credatur. Sed si divinarum Scripturarum earum,scilicet quæ canonicæ in Ecclesia nominantur, perspicua firmatur auctoritate,sine ul{a dubitatione credendum est. Aliis vero testibus vel testimoniis, quibus aliquid credendum esse suadetur, tibi credere vel non credere liceat quantum me ea admonenti ad faciendam fidem vel habere vel non habere perpenderis. Si enim ea quæ non videmus, hoc est in præsenti apparentia non sensimus vel mente vel corpore,neque de Scripturis sanctis,vellegendo vel audiendo didicimus,nulla omnino credidissemus, unde scirimus esse civitates ubi nunquam fuimus, vel a Romulo conditam Romam, vel ut de propinquioribus loquar, Constantinopolim a Constantino ? Unde postremo sciremus quinam parentes nos procreassent, quibus patribus, avis, majoribus geniti essemus? Talium quippe cum plurima sciamus, non tamen ea vel ullo sensu præsentia sicut solem, sicut nostri animi voluntatem, vel canonicorum eloquiorum auctoritatem,sicut Adam fuisse primum hominem, aut Christum in carne natum, passumque, resurrexisse dedicimus; sed aliis referentibus, de quorum testimonio in hoc dumtaxat rerum genere minine dubitandum esse putavimur. Satis, ut puto, ista mea prolocutione recognovisti, quid sit videre vel mente vel corpore; et quid ab eis distet credere,quod quidem fit mente, et videtur mente, quoniam menti nostræ fides nostra perspicua est. Sed tamen quod eadem fide creditur abest, et ab aspectu corporis nostri, sicut abest corpus in quo Christus resurrexit, et ab aspectu mentis alterius, sicut abest ab aspectu mentis nostræ fides tua, quamvis eam esse in te credam, cum non videam corpore, quod nec tu potes, nec mente quod tu potes, sicut ego meam quod tu non

mentis,quibus visis non visa credantur.Non autem A potes.

[ocr errors][ocr errors]

CAP. XVIII. De visione corporali et spirituali in futuro. Durum est dicere quod sancti alia corpora tunc habebunt, ut non possint oculos claudere atque aperire cum velint ; durius autem quod ibi Deum quisquis oculos clauserit non videbit. Si enim propheta Eliseus puerum suum Giezi absens corpore vidit accipientem munera quæ dedit ei Naaman Syrus (IV Reg. v), quem propheta memoratus a lepræ de formitate mundaverat, quod servus nequam domino non vidente latenter se fecisse putaverat, quanto magis in illo corpore spirituali videbunt sancti omnia, non solum si oculos claudant, verum etiam unde sunt absentes corpore ? CAP. XIX. Utrum volubilis erunt ibi cogitationes nostrae. Proinde verbum quod foris sonat, signum est verbi quod intus lucet, cui magis verbi competit nomen. Nam illud quod profertur ore carnis, vox verbi est. Verbumque ipsum dicitur propter illud a quo, ut foris appareret, assumptum est. Idem in eodem paulo post. Quapropter ita dicitur illud Dei verbum, ut Dei cogitatio non dicatur, ne aliquid esse quasi volubile credatur in Deo; quod nunc accipiat nunc recipiat formam ut verbum sit ; eamve non possit amittere atque informiter quodammodo volutari. Et paulo post : Dicuntur quidem etiam in Scripturis sanctis cogitationes Dei ; sed eo locutionis modo quo ira et oblivio Dei dicitur, quare utique ad proprietatem in Deo nulla est. Et paulo post: Et tunc quidem in æterna vita, scillicet verbum nostrum non erit falsum, quia neque mentiemur neque fallemur. Fortassis etiam non erunt volubiles nostræ cogitationes ab aliis in alia euntes ac redeuntes, sed omnem scientiam, uno simul conspectu videbimus. Tamen cum et hoc fuerit si et hoc fuerit formata erit creatura, quæ formabilis fuit ut nihil jam desit ejus formæ, ad quam pervenire deberet ; sed tamen coæquanda mom erit illi simplicitati, ubi non formabile aliquid formatum vel reformatum est, sed forma neque informis, neque

p, formata ipsa ibi æterna est immutabilisque sub

stantia. CAP. XX. Qualis et quanta erit felicitas et beatitudo futura. Quanta erit felicitas ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum ? Vacabitur Dei laudibus qui erit omnia in omnibus. Idem in eodem: Certe ubi volet spiritus, ibi erit protinus corpus. Nec volet aliquid spiritus, quod nec spiritum possit dicere nec corpus. Vera ibi gloria erit, ubi laudantis nec errore quisquam ; nec adulatione laudabitur. Verus honor qui nulli negabitur digno, nulli deferetur indigno. Sed mec ad eum ambiet ullus ubi nullus permittetur esse nisi dignus. Vera pax.ubi nihil adversi,nec a seipso,nec ab alio quisquam patietur. Præmium virtutis erit ipse qui virtutem dedit,etque seipsum quo melius et majus ni

hilpossit esse promisit. Quid enim est aliud quod A CAP. XXII. Quod sanctis in futuro non ad dolorem,

per prophetam dixit : Ero illorum Deus, et ipsi mihi erunt populus (Jerem. xxx, 31); nisi ego ero unde satientur, ego ero quæcumque ab omnihus honeste desiderantur,et vita, et salus, et victus, et copia ; gloria et honor, pax et omnia bona ? Sic enim et illud recte intelligitur quod ait Apostolus : Ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. xv). Ipse enim erit finis desideriorum nostrorum, qui sine fine videbitur, sime fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur. Hoc munus, hic affectus, hic actus, profecto erit omnibus sicut ipsa vita æterna communis. Cæterum qui futuri sunt pro meritis præmiorum etiam gradus honorum atque gloriarum ; quis est

idoneus cogitare, quando minus dicere ? Quod B

tamen futuri sunt mon est ambigendum, atque
ita etiam beata illa civitas magnum im se donum
videbit quod ulli superiori nullus inferior invide-
bit, sicut non invident archangelis angeli cæteri.
Tam molet esse unusquisque quod non accepit,
quamvis sit pacatissimo vinculo concordiæ ei qui
accepit astrictus,quam nec in corpore vult oculus
esse, quies digitus, cum membrum utrumque con-
tineat totius partis pacata compago. Sic itaque
habebit donum alius alio minus, ut hoc quoque
donum habeat, ne velit amplius.
CAP. XXI. In tribus constare beatitudinem veram.
Ibi esse nostrum, non habebit mortem ; ibi
nosse nostrum, non habebit errorem ; ibi amare
nostrum, non habebit offensionem.

sed ad gaudium proficiet præteritorum memoria.

Erit ergo illius civitatis et una in omnibus et inseparabilis in singulis voluntas libera ab omni malo liberata, et impleta, omni bono, fruens indesinenter æternorumjucunditate gaudiorum oblita culparum,oblita pœnarum.Tamen nec ideo suæ liberationis oblita ut liberatori suo non sit ingrata. Quantum ergo attinet ad scientiam rationalem memor erit præteritorum malorum suorum, quamtum autem ad experientis sensum,prorsus immemor. Nam et peritissimus medicus, sicut arte sciuntur, omnes morbos corporis novit. Sicut autem corpore sentiuntur, plurimos nescit quos ipse non passus est. 'Jt ergo scientiæ malorum duæ sunt, una qua potentiam mentis non latent, altera quaexperientis sensibus inhærent. (Aliter quippe sciuntur omnia vitia per sapientiæ doctrinam ; aliter per insipientis pessimam vitam.) Ita et obliviones malorum duæ sunt. Aliter namque ea obliviscitur eruditus et doctus, aliter expertus et passus. Ille si peritiam negligat, iste simiseria careat. Secundum hanc oblivionem quam posterioreloco posui; non erunt me mores sancti præteritorum malorum. Carebunt enim malis omnibus ita ut penitus deleantur ab eorum sensibus, et tamen potentia scientiæ quæ magna in eis erit; non solum sua præterita, sed etiam damnatorum eos sempiterna miseria non latebit. Ibi vocabimus et videbimus ; videbimus et amabimus ; amabimus et laudabimus. Ecce quid erit in fine sine fine.

[merged small][ocr errors]

Cum sederem aliquando in conventu fratrum, et illis interrogantibus, meque respondente, multa in medium prolata fuissent, ad hoc tandem deducta sunt verba, ut de humani potissimum cordis instabilitate et inquietudine admirari omnes simul, et suspirare inciperemus; cumque magno quidem desiderio exposcerent, demonstrari sibi quæ causa in corde hominis tantas cogitationum fluctuationes ageret, ac deinde si qua arte, sive laboris cujuslibet exercitatione huic tanto malo obviam iri posset, summopere doceri flagitarent; nos quantum Deo inspirante valuimus, in utroque charitatis fratrum satisfacere volentes, utriusque quæstionis modum ductis tam ex auctoritate quam ex ratione firmamentis solvimus. In collatione autem, quia quædam specialiter placuisse fratribus scio, ea potissimum stylo commendare volui, non tantum ideo quod eo digna scribi existimem, sed quia quædam ibi prius inaudita quodammodo magis grata esse cognovi. Primo igitur demonstrandum est, unde tanta in corde hominis vicissitudo oriatur, ac deinceps quomodo ad pacem stabilem mens humana reduci, qualiterque in eadem stabilitate sua conservari possit insinuandum. Et licet hoc proprium divinæ gratiæ opus esse non dubitem, et non tam humana industria, quam divino munere,et sancti Spiritus inspiratione possideri; scio tamen quod cooperari nobis vult Deus, et sic gratis pietatis suæ dona præstat, ut ingratis ea etiam, quæ præstiterit sæpe subtrahat. Præterea etiam idcirco non inutile est, et infirmitatis nostræ magnitudinem, et reparationis modum agnoscere, quia qui quanta sibi gratia collata sit nescit, quantas largitori grates debeat non intelligit. Primus itaque homo ad hoc conditus fuit, ut si non peccasset, per contemplationis præsentiam vultui Creatoris sui semper assisteret, ut eum semper videndo, semper amaret, semper amando, semper ei adhæreret, semper ei adhærendo, qui immortalis est, etiam in ipso vitam sine termino possideret. Hoc ergo erat unum et verum bonum hominis, plena videlicet et perfecta cognitio sui conditoris, plena scilicet secundum illam plenitudinem, quam creatus acceperat, non secundum illam quam post peractam obedientiam accepturus erat. Sed projectus est a facie Domini quoniam propter peccatum cæcitate ignorantiæ percussus ab intima contemplationis illius luce foras venit, eoque profundiu8 ad desideria terrena mentem inclinavit, quo magis supernorum dulcedinem (quorum jam gustum perdiderat) oblivisci coepit; sicque factus est Vagus, et profugus super terram. Vagus videlicet per inordinatam concupiscentiam profugus per peccatricem conscientiam. Cujus voce etiam illud apte subjungitur. Quisquis enim invenerit me, occidet me (Gen. IV). Quia mentem divino desertam auxilio quæcunque tentatio impetierit, subvertit. Cor ergo hominis, quod prius divino amori affixum stabile præstitit, et unum amando unum permansit, postquam per desideria terrena difluere cœpit; quasi in tot divisum est, quod ea sunt quæ concupiscit. Sicque fit, ut mens quæ verum bonum amare nescit, nunquam valeat esse stabilis, quia desiderii sui finem in his quæ amplectitur non inveniens, dum semper se desiderio extendit sequens quod consequi non valet, nunquam requiescit; hinc igitur nascitur motus sine stabilitate, labor sine requie, cursus sine perventione, ita ut semper sit inquietum cor nostrum, donec illi adhærere cœperit; ubi et desiderio suo nihil deesse gaudeat, et ea quæ diligit semper mansura confidat. Ecce ostendimus morbum cor fluctuans, cor instabile, cor inquietum. Et causam morbi, amorem videlicet mundi, et remedium morbi amorem Dei, quibus necessario quartum adjungitur, adeptio remedii, scilicet quali. ter possimus pertingere ad amorem Dei, sine quo cætera agnovisse aut parum, aut nihil proderit.

LIBER PRIMUS

Cujus hæc sunt capitula :

CAP. I. Quæ sit differentia inter amorem Dei et amorem mundi, et qualiter possimus ad amorem Dei pertingere, et domus ejus ac mansio affici. — CAP. II. Quod duobus modis inhabitet Deus cor hominis, et multis nominibus dicatur inhabitatio, et Deus inhabitator. Et quod arca sit eœemplar aedificii spiritualis. — CAP. III. De forma, et quantitate arcæ secundum litteram. — CAP. IV. De arca Ecclesiæ, seu Ecclesia.

CAP. PRIMUM. Quæ igitur sit differentia, etc. A pulis suis, et crediderunt ἐn eum (ibid.). Quia

Inter amorem hujus mundi et amorem Dei hæc est differentia, quod hujus mundi amor in principio dulcis esse videtur sed finem habet amarum. Amor vero Dei ab amaritudine incipit, sed ultima ejus dulcedine plena sunt. Quod pulcherrima similitudine evangelicus sermo nobis ostendit, cum de sponsi nostri nuptiis decantaret, dicens : Omnis homo primum vinum bonum ponit, et cu?n inebriati fuerint tunc id quod deterius est; tu autem servasti bonum vinum usque adhuc (Joan. II). Omnis namque homo, id est carnalis primum vinum bonum ponit, quia in sua delectatione falsam quamdam dulcedinem sentit, sed postquam furor mali desiderii mentem inebriave

inde peccator et pœnitens primum de misericordia Dei fiduciam habere incipit, quod est post longa moeroris tædia sancti Spiritus consolatione cor suum sentit revelari. Quæramus ergo quod ad amorem Dei pertingere possimus, quia ipse colliget, et stabilitet corda nostra, ipse pacem restituet, et continuam præstabit lætitiam. Nemo autem amare potest quod nescit, et ideo si Deum amare cupimus primum eum cognoscere satagamus, præcipue cum ipse talis sit, qui nequeat sciri, et non amari. Tanta est enim species pulchlitudinis ejus, ut qui eum potuerit videre, non possit non diligere. Homo qui vult alterius hominis mores et secreta agnoscere, facit se ei familiarem, frequen

rit, tunc quod deterius est propinat, quia spina B ter in domo ejus conversatur, et cum iis, qui illi

conscientiæ superveniens mentem, quam prius falso delectabat, graviter cruciat. Sed sponsus noster postremo vinum bonum porrigit, cum mentem, quam sui dulcedine amoris replere disponit, quadam prius tribulationum compunctione amaricari sinit, ut post gustum amaritudinis avidius bibatur suavissimum poculum charitatis. Et hoc est primum signum quod Jesus fecit coram disci

familiares sunt. Et si viderit ea, quæ circa ipsum sunt, honeste et prudenter disponi certior jam de virtute ipsius efficitur, et amorejam dignum judicat, cujus probitatis tam aperta se indicia invenisse cognoscit. Et nos igitur inquiramus ubi habitet Deus, ubi domus ejus sit, interrogemus notos ejus de ipso. Utrum prudens est, utrum fidelis est, utrum laude dignus est, utrum pius est.

« PoprzedniaDalej »