Obrazy na stronie
PDF
ePub

audiam qualis. Sciendum quippe mihi est utrum in quodam alio subtili fortasse vel aerio, an in eo quo maneo corpore surgam. Sed si in aerio corpore resurrexo,jam non ero ego qui resurgo.Nam quomodo est vera resurrectio, si vera non poterit esse caro? Aperta ergo ratio suggerit quod, si ve. ra caro non fuerit, procul dubio resurrectio vera non erit. Neque enim recta resurrectio dici potest, ubi non surgit quod ceciderit. Unde etiam Redemptor noster dubitantibus de sua resurrectione discipulis ostendit manus et latus; palpanda ossa, et carnem præbuit, dicens: Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. xxiv). Jam vero

cælo et mortui qui in Christo sunt resurgent A do namque quod resurrecturus sum, sed volo ut primi. Deinde nos viventes qui reliqui sumus simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera. Et ita semper cum Domino erimus (I Thes. Iv). Hæc verba apostolica resurrectionem mortuorum futuram quando veniet Christus utique ad vivos et mortuos judicandos præclarissime ostendunt. Sed quæri solet utrum illi quos hic viventes inventurus est Christus, quorum personas in se atque illos qui tunc secum vivebant transfigurabat Apostolus,nunquam omnino morituri sint, an ipso temporis puncto quo,cum resurgentibus rapientur in nubibus obviam Christo in aera ad immortalitatem per mortem mira celeritate transibunt. Si ergo sanctos qui reperientur Christo veniente viventes, eique B de resurrectione carnis, non sicut quidam resurin obviam rapientur crediderimus in eodem raptu de mortalibus corporibus exituros; et ad eadem mox immortalia redituros, nullas in verbis Apostoli patiemur angustias, sive ubi dicit: Tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur (I Cor. xv): sive ubi dicit: Omnes resurgemus aut omnes dormiemus (ibid); quia nec illi per immortalitatem vivificabuntur, nisi quamlibet paululum tamen ante moriantur; ac per hoc et a resurrectione non erunt alieni, quam dormitione præcedunt quamvis brevissima, non tamen nulla.

CAP. XII. Quomodo intelligendum est quod scriptum est: « Vivos et mortuos judicabit.

rexerunt iterumque sunt mortui; sed in vitam æternam sicut Christi ipsius resurrectio,quemadmodum possum breviter disputare, et omnibus quæstionibus quæ de hac removeri solent satisfacere non invenio. Resurrecturam tamen carnem omnium quicunque nati sunt,nascuntur, et mortui sunt, et morientur, nullo modo Christianus debet dubitare. Unde prima occurrit de abortivis fetibus quæstio,qui jam quidem nati sunt in uteris matrum, sed nondum ita nati ut jam possint renasci.Si resurrectos eos dixerimus qui jam formati sunt utcunque tolerari potest quod dicitur. Informes vero abortivos quis non proclivius perire arbitretur sicut semina quæ concepta non

Duobus modis accipitur, quod vivos et mor- C fuerint? Sed negare quis audeat et si affirmare

tuos judicabit. Sive vivos intelligimus quos hic nondum mortuos, sed adhuc in ista carne viventes inventurus est ejus adventus; mortuos autem qui de corpore priusquam veniat,exierunt vel exituri sunt. Sive vivos justos et mortuos injustos, quoniam judicabunt justi, judicabuntur injusti. CAP. XIII. De resurrectione corporum, quali

ter aut qnalia resurgent.

Sunt nonnulli qui considerantes quod spiritus a carne solvitur, quod caro in putredinem vertitur, quod putredo in pulverem redigitur, quod pulvis in elementa solvitur ut nequaquam ab humanis oculis videatur; resurrectionem fieri posse desperant. Et dum arida ossa inspiciunt, hæc vestiri carnibus rursumque ad vitam viridescere pos- D se diffidunt, qui resurrectionis fidem ex obedientia non tenent certe hanc tenere ex ratione debuerunt. Quid enim quotidie nisi resurrectionem nostram in elementis mundus imitatur? Per quotidiana quippe momenta lux ipsa temporalis quasi moritur, dum supervenientibus noctis tenebris ea quæ aspiciebatur subtrahitur; et quasi quotidie resurgit dum lux ablata oculis suppressa iterum nocte reparatur. Per momenta quippe temporum cernimus arbusta viriditatem foliorum amittere; a fructuum prolatione cessare. Et ecce quasi ex arescente subito ligno velut quadam resurrectione veniente, videmus folia erumpere, fructus grandescere, et totam arborem redivivo decore vestiri. Sed ecce resurrectionem audio, effectum tamen ipsius resurrectionis exquiro. CrePATROL. CLXXVI.

non audeat, id acturam resurrectionem, ut quidquid formæ defuit impleatur, atque ita non si perfectio quæ accessura erat tempore quemadmodum non erunt vitia quæ accesserunt tempore, ut neque in eo quod aptum et congruum dies allaturi fuerant, natura fraudetur, neque in eo quod adversum et contrarium dies attulerit, natura turpetur; sed integrabitur quod nondum erat, et integrum instaurabitur quod nondum fuerat vitiatum.

CAP. XIV. De abortivis et monstris utrum resurgent et qualia.

Super hoc scrupulosissime quidem inter doctissimos quæri solet disputari potest,quod utrum ab homine inveniri possit ignoro. Quando incipit homo, in utero vivere utrum sit quædam occulta vita, quæ nondum motibus viventis appareat. Nam negare vixisse puerperia quæ propterea membratim exsecantur et ejiciuntur ex uteris prægnantium, ne matrem quoque (si mortua ibi relinquantur) occidant, impudentia nimia videtur. Ex quo autem incipit homo vivere, ex illo utique jam mori potest. Mortuus vero ubicunque mors illi potuit evenire, quomodo ad resurrectionem non pertineat mortuorum reperire non possum. Neque enim monstra quæ nascuntur et vivunt quamlibet cito moriantur, aut resurrectura negabuntur, aut vitiata resurrectura credenda sunt, aut non potius correcta emendataque natura.Absit enim ut illum bimembrem qui nuper natus est in oriente de quo fratres dilectissimi qui eum

20

viderunt retulerunt; beatus Hieronymus presby- A de nihilo potuit quod voluit operari. Si autem in

ter scriptum reliquit, absit, inquam, ut unum
duplicem hominem, ac non potius duos homines
quod futurum fuerat si gemini nascerentur, re-
surrecturos existimemus! Ita et cætera quæ sin-
guli quique partus vel, amplius vel minus aliquid
habendo quadam nimia deformitate monstra di-
cuntur,ad humanæ naturæ figuram resurrectione
revocabuntur, ita ut singula sua corpora obti-
neant, nullis cohærentibus etiam quæcunque co-
hærentia nata fuerant; sed seorsum sibi singulis
sua membra gestantibus, quibus humani corpo-
ris complebitur integritas. Non perit Deo terre-
na materies de qua mortalium creatur caro, sed
in quemlibet pulverem cinerem ve solvatur in
quoslibet halitus aurasque diffugiat, in quam- B
cunque aliorum substantiam vel in ipsa elementa
vertatur, in quorumcunque animalium vel homi-
num cibum cedat, carnemque mutetur; illi ani-
mæ humanæ puncto temporis redibit quæ illam
primitus ut homo fieret,atque cresceret animavit.

CAP. XV. De modo resurrectionis. Membrorum omnium reformatio non solum ex terra verum etiam ex aliorum elementorum secretissimo sinu,quo dilapsa cadavera recesserunt in temporis puncto reddenda et redintegranda promittitur. Ipsa itaque terrena materies quæ discedente anima fit cadaver; non ita resurrectione reparabitur, ut ea quæ dilabuntur, et in alias atque alias aliarum rerum species formasque vertuntur, quamvis ad corpus redeant unde dilapsæ sunt, ad easdem quoque corporis partes ubi fuerunt redire necesse sit. Alioquin si capillus redit, quod tam crebra tonsura detraxit, si unguibus quod totius dempsit exsectio immoderata et indecens cogitantibus et ideo resurrectionem carnis non credentibus occurrit informitas. Sed, quemadmodum si statua cujuslibet volubilis metalli, aut in igne liquesceret, aut contereretur in pulverem, aut confunderetur in massam et eam velit artifex rursus ex illius mensuræ quantitate reparare, nihil interesset ad ejus integritatem quæ particula materiæ cuique membro statuæ redderetur, dum tamen totum ex quo constituta fuerat restituta resumeret ; ita Deus mirabiliter atque ineffabiliter artifex de toto quo caro nostra constiterat eam mirabili et ineffabili celeritate restituet. Nec aliquid attinebit ad ejus rei integritatem,utrum capilli ad capillos redant, an ungues ad ungues, an quidquid eorum perierat mutetur in carnem, et in alias partes corporis revocetur curante artificis providentia ne quid indecens fiat. Nec illud est consequens ut ideo diversa statura sit reviviscentium singulorum,quia fuerat diversa viventium, aut macri cum eadem macie, aut pingues cum eadem pinguedine reviviscant. Sed si hoc est in consil o Creatoris,ut in effigie sua cujuscunque proprietas et discernibilis similitudo servetur; in cæteris autem corporis bonis æqualia cuncta reddantur,ita modificabitur illa in unoquoque materies, ut nec aliquid ex ea pereat; et quod alicui defuerit ille suppleat qui

C

D

corporibus resurgentium rationabilis inæqualitas
erit, sicut est vocum quibus impletur cantus,
hoc fiet cuique de materia corporis sui, quod et
hominem reddat angelicis cœtibus et nihil incon.
veniens eorum sensibus ingerat. Inde corum quippe
aliquid ibi non erit ; sed quidquid futurum est
hoc decebit, quia nec futurum est si non decebit.
CAP. XVI. Exemplum supradictorum.
Si enim statuam potest artifex homo (quam
propter aliquam causam deformen fecerat) con-
flare et pulcherrimam reddere ita ut nihil subs-
tantiæ sed sola deformitas pereat, ac si quid in
illa forma priore indecenter exstabat, nec parila-
ti partium congruebat, non de toto unde fecerat
amputare atque separare, sed ita consperge uni-
versa atque miscere, ut nec fœditatem faciat nec
minuat quantitatem, quid de Omnipotente sen-
tiendum est ?

CAP. XVII. Quod sanctorum corpora sine vitio
resurgent et incorruptibilia.

Resurgent igitur sanctorum corpora sine ullo vitio, sine ulla deformitate, sicut sine ulla corruptione, onere, difficultate. In quibus tanta felicitas erit, propter quod et spiritualia dicta sunt cum procul dubio corpora futura sint, non spiritus. Sed sicut nunc animale corpus dicitur, quod nunc corpus non anima est, ita tunc spirituale corpus erit, corpus tamen non spiritus erit. Proinde quantum attinet ad corruptionem quæ nunc aggravat animam (Sap.xv), et vitia quibus caro adversus spiritum concupiscit (Gal. v), tunc non erit caro sed corpus, quia et cœlestia corpora perhibentur. Propter quod dictum est: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. xv). Et tanquam exponens quid dixerit : neque incorruptio,inquit, corruptionem possidebit(ibid.);quod prius dixit caro et sanguis,hoc posterius dixit corruptio; et quod prius dixit regnum dei hoc posterius incorruptionem.Quantum autem attinet ad substantiam etiam tunc caro erit. Propter quod post resurrectionem corpus Christi caro appellatum est. Ideo ait Apostolus: Seminatur corpus animale, surget spirituale (ibid); quoniam tanta erit concordia carnis et spiritus vivificante spiritu sine sustentaculo alicujus indigentiæ subditam carnem, ut nihil nobis repugnet ex nobis, sed sicut foris neminem, ita nec intus nosmetipsos patiemur inimicos. CAP. XVIII. Quod infantes non in ea statura resurgent qua mortui sunt.

Quid ergo dicturi sumus de infantibus, nisi quod non in ea resurrecturi sunt corporis exiguitate, qua mortui. Sed quod eis tardius accessurum erat tempore hoc sunt illo Dei opere miro atque celerrimo recepturi ? In sententia quippe Domini ubi ait: Capillus capitis vestri non peribit (Luc. XXI; Act. XXVII), dictum est non defuturum esse quod fuit; non autem negatum est adfuturum quod defuit. Defuit autem infanti mortuo perfecta quantitas sui corporis. Perfectio quippe infanti deest utique perfectio magnitudinis corporalis,

quæ cum accesserit jam statura longiore esse non A hæc in Scripturis sanctis secunda mors (Apoc.

possit. Hunc perfectionis modum sic habent om-
nes, ut cum illo concipiantur atque nascantur;
sed habent in ratione non in mode, sicut ipsa
membra omnia jam sunt latentia in semine cum
etiam natis nonnulla adhuc desint, sicut dentes
aut si quid ejusmodi. In qua ratione uniuscujus-
que materiæ indita corporali jam quodammodo
ut ita dicam lineatum videtur esse quod nondum
est imo quod latet, sed accessu temporis erit, vel
potius apparebit. In hoc ergo infans jam aut bre-
vis aut longus est, qui longus brevisve futurus
est. Restat ergo ut suam recipiat quisque mensu-
ram, qualem habuit in juventute, etiam si senex
est mortuus, vel fuerat habiturus, si ante est de-
functus,ut nec ultra nec citra juvelinem formam в
resurgant corpora mortuorum, sed in ea ætate de
robore usque ad quam Christum pervenisse cogno-
vimus. Circa triginta quippe annos definierunt
esse etiam sæculi hujus doctissimi homines juven-
tutem, quæ cum fuerit spatio proprio terminata
inde jam hominem in detrimenta vergere gravio-
ris ac sensualis ætatis ; et ideo non esse dictum
;
in mensuram corporis vel in mensuram staturæ,
sed in mensuram ætatis plenitudinis Christi
(Ephes. IV).

CAP. XIX. Quod omnes in eadem statura resur-
gent quam in perfecta vel juvenili ætate
scilicet habuerunt vel habituri fuerunt.
Illud quod ait Apostolus: Prædestinatos con-
formes fieri imaginis Filii Dei (Rom. VIII), C
potest sic accipi, ut quemadmodum nobis ille
mortalitate, ita nos illi efficiamur immortalitate
conformes. Si autem in his verbis qua forma re-
surrectura sint corpora sumus admoniti, sicut illa
mensura, ita et ista conformatio non quantitatis
intelligenda est, sed ætatis. Resurgent itaque om-
nes tam magni corpore quam vel erant vel futuri
erant juvenili ætate. Si quis vero in eo corporis
modo in quo defunctus est, resurrecturum unum.
quemque contendit, non est cum illo laboriosa
contradictione pugnandum.

CAP. XX. Utrum reprobi cum vitiis surgent. Quicunque vero ab illa perditionis massa quæ facta est per hominem primum non liberantur per unum mediatorem Dei et hominum, resurgent quidem etiam ipsi unusquisque cum sua carne, sed ut cum diabolo et ejus angelis puniantur. Utrum sane ipsi cum vitiis et deformitatibus suorum corporum resurgant, quæcunque in eis deformia et vitiosa membra gestaverunt inquirendo laborare quid opus est? Neque enim fatigare nos debet incerta eorum vel habitudo vel pulchritudo quorum erit certa et sempiterna damnatio. Nec moveat quomodo erit in eis corpus incorruptibile, si dolore poterit, aut quomodo corruptibile si non poterit. Non enim est vera vita nisi ubi feliciter vivitur, nec vera incorruptio nisi ubi salus nullo dolore corrumpitur. Ubi autem infelix mori non sinitur, et ut ita dicam mors ipsa non moritur; et ubi dolor perpetuus non interimit, sed affligit ipsa corruptio et non finitur;

xx, xx1) dicitur. Nec prima tamen qua suum cor-
pus anima relinquere cogitur, nec secunda qua
pœnale corpus anima relinquere non permittitur
homini accidisset, si nemo peccasset. Mitissima
sane omnium pœna erit eorum, qui præter pec-
catum quod originale traxerunt, nullum insuper
addiderunt, et in cæteris quæ addiderunt tanto
quisque ibi tolerabiliorem habebit damnationem
quanto hic habebit minorem iniquitatem.
CAP. XXI. Quomodo terrena corpora in cælo
manebunt.

Necesse est, aiunt quidam, ut terrena corpora naturale pondus vel in terra teneat vel cogat ad terram; et ideo in cœlo esse non possunt. Primi quidem illi homines in terra erant nemorosa atque frustuosa quæ paradisi nomen obtinuit, et de ponderibus elementorum siç argumentantur. Quoniam scilicet a magistro Platone didicerunt : mundi duo corpora maxima atque postrema duobus mediis aere scilicet et aqua esse copulata atque conjuncta. Ac per hoc, inquiunt, quoniam terra ab hinc sursum versus est prima secunda aqua super terram, tertius aer super aquam, quartam super aerem cœlum. Non potest esse terrenum corpus in cœlo. Momentis enim propriis ut ordinem suum teneant sua elementa librantur. Ecce qualibus argumentis omnipotentiæ Dei humana contradicit infirmitas quam possidet vanitas.

Quid ergo faciunt in aere terrena tot corpora, cum a terra sit aer tertius, nisi forte qui per plumarum et pennarum levitatem donavit avium terrenis corporibus ut portentur in aere, immortalibus factis corporibus hominum non poterit donare virtutem qua in cœlo etiam possint habitare: nam cum terrenorum corporum sicut onera gestando sentire consuevinus, quanto major est quantitas tanto major et gravitas; tamen membra suæ carnis leviora portat anima cum in sanitate robusta sunt, quam in languore cum macra sunt. Et cum aliis gestantibus onerosior sit salvis et validus quam exilis et morbidus; ipse tamen ad suum corpus movendum et portandum agilior est cum in bona valetudine plus habet molis, quam cum in peste vel fame minimum roboris. Tantum valet etiam in habendis terrenis corporibus quamD vis adhuc corruptibilibus atque mortalibus non quantitatis pondus; sed temperationis modus. Et quis verbis explicet quantum distat inter præsentem quam dicimus sanitatem et immortalitatem futuram? Non itaque redarguunt nostram fidem philosophi de corporum ponderibus. Est enim sic hinc sursum versus terra prima, aqua, secunda, aer tertius, cœlum quartum, ut super omnia sit animæ natura. Nam et Aristoteles quartum corpus eam dixit esse, et Plato nullum. Si quintum esset, certe superius esset cæteris. Cum vero nullum est, multo magis superat omnia. In terreno ergo quid facit corpore? in hac mole quid agit subtilior omnibus? In hac pondere quid agit levior omnibus; in hac tarditate quid agit celerior omnibus? Itane per hujus tam excellentis naturæ

dives. Iste gaudeat quem pro suis perditis moribus cruciari debuisse persuadet; exeat de judicio non solum inultus verum etiam damnatus, innocens aut iniquitate judicis pressus, aut falsis obrutus testimoniis. Econtrario scelestus adversarius ejus non solum impunitus; verum etiam judicatus insultet, Impius optime valeat, pius languoribus tabescat, latrocinentur sanissimi juvenes; et qui nec verbo quemquam lædere potuerunt, diversa morborum atrocitate affligantur. Infantes utiles rebus humanis immatura morte rapiantur, et qui videtur nec nasci debuisse insuper diutissime vivat plenus criminibus, sublimetur honoribus, et hominem sine querela tene

meritum non poterit effici ut corpus ejus levetur A judicio Dei bonus ille sit pauper; malus ille sit in cœlum? Et cum valeat nunc natura corporum terrenorum deprimere animas deorsum aliquando et animæ levare sursum terrena corpora non valebunt? Postremo si ita est elementorum ordo dispositus, ut secundum Platonem duobus mediis, id est aere et aqua; duo extrema, id est ignis et terra jungantur, cœlique obtineant illi summum locum; hæc autem imum velut fundamentum mundi, et ideo in cœlo non potest esse terra. Cur est ignis in terra? Secundum hanc quippe ratione ista duo elementa in locis propriis, imo ac summo terra et ignis esse debuerunt, ut quemadmodum nolunt in summo esse posse quod imi est, ita nec in imo esse posset quod summi est. Sicut ergo nullam putant vel esse vel futuram esse particu- B bræ ignobilitatis abscondant, et cætera hujusmodi. lam terræ in cœlo, ita nullam paticulam videre debuimus ignis in terra. Nunc vero non solum in terris, verum etiam sub terris ita est, ut eum eructent vertices montuum, præter quod in usibus hominum et esse ignem in terra et eum nasci videmus de terra, quandoquidem et de lignis et lapidibus nascitur, quæ sunt corpora sine dubitatione terrena. Cur ergo nolunt ut credamus naturam corporum terrenorum aliquando incorruptibilem facta cœlo convenientem futuram sicut nunc ignis corruptibilis his convenit terris? Nihil igitur asserunt ex ponderibus atque ordine elementorum unde omnipotenti Deo quo minus faciat corpora nostra talia ut etiam in cœlo possint habitare, præscribant.

CAP. XXII. Quale sit futurum judicium. Quædam vis intelligenda est divina qua fiet ut cuique opera sua vel bona vel mala cuncta in memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset vel excuset scientia conscientiam, atque ita simul et omnes et singuli judicentur. Quæ nimirum vis divina libri nomen accepit. In ea quippe quodammodo legitur quidquid a faciente recolitur.

CAP. XXIII. Quod Deus conscientia nostra teste utetur ad judicandum nos.

Adveniente judice uniuscujusque conscientia ad testimonium erit deducta. Tunc omnis ante oculos culpa reducitur, et mens super gehennæ incendia suo gravius igne cruciatur.

Necesse est sæpius cogitemus quales erimus in die judicii purissimis angelorum conspectibus offerendi, et æterno judici rationem de libris conscientiæ reddituri. Remotis enim omnibus probationibus, certum est in die illa ipsum ante se hominem constituendum, et ipsam sibi animam in cordis speculo demonstrandam, et testes contra eam non de foris aliunde, sed intus de semetipsa proferendos; adjicienda erunt non aliqua peregrina, sed nimium nota testimonia, id est opera sua. CAP. XXIV. Qualiter Deus in præsenti judicet.

Judicat Deus hoc tempore non solum universaliter de genere hominum atque dæmonum, ut miseri sint propter primorum meritum peccatorum, sed etiam de singulorum operibus propriis quæ gerunt arbitrio voluntatis. Nescimus enim quo

C

CAP. XXV. De eodem.

Nunc quando non solum in malo sunt boni, et in bono mali quod videtur injustum, verum etiam plerumque et malis mala eveniunt, et bonis bona proveniunt; magis inscrutabilia sunt judicia Dei et investigabiles viæ ejus (Rom. x1). Cum vero ad illud Dei judicium venerimus, quod tempus jam prope dies judicii et aliquando dies Domini nuncupatur, non solum quæcunque tunc judicabuntur verum etiam quæcunque ab initio judicata, et quæcunque usque ad illud tempus judicanda sunt, apparebunt esse justissima. Ubi hoc quoque manifestabitur, quam justo judicio Dei fiat, ut nunc tam multa ac pene omnia justa 'judicia Dei lateant sensus mentesque mortalium, cum tamen in hac re piorum fidem non lateat justum esse quod latet.

CAP. XXVI. De eodem.

Cum valde occulta sint divina judicia cur in hac vita nonnunquam bonis male sit, et malis bene, tunc occultiora sunt cum et bonis hic bene est, et malis male. Nam cum bonis male est, et malis bene, hoc fortasse deprehenditur quod et boni si qua deliquerunt hic recipiunt, ut ab æterna plenius damnatione liberentur; et mali bona quæ pro hac vita faciunt hic inveniunt, ut ad sola in posterum tormenta pertrahantur. Unde et ardenti diviti in inferno dicitur. Momento, fili, D quia accepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala (Luc. xvi). At cum bonis hic bene est, et malis male, incertum valde fit utrum bona idcirco boni accipiant, ut provocati ad aliquid melius crescant, an justo judicio atque latenti hic suorum operum remunerationem percipiant, ut a præmiis vitæ sequentis inanescant. Et utrum malos idcirco adversa feriant, et ut ab æternis suppliciis defendant, an hic eorum pœna incipiat, ut quandoque complenda ad ultima gehennæ tormenta perducat.

CAP. XXVII. De eodem.

Duobus modis in hac vita hominem judicat Deus; quia aut per mala præsentia irrogare jam tormenta sequentia incipit, aut tormenta sequentia flagellis præsentibus exstinguit.

CAP. XXVIII. Ubi erunt corporaliter sancti quando mundus ardebit.

Quærat forsan aliquis si post factum judicium iste mundus ardebit, antequam pro illo cœlum novum et terra nova reponatur, eo ipso tempore conflagrationis ejus ubi erunt sancti, cum eos habentes corpora in aliquo corporali loco esse necesse sit? Possumus respondere futuros eos

A esse in superioribus partibus quo ita non ascendet flamma illius incendii, quemadmodum nec unda diluvii. Talia quippe illis inerunt corpora, ut illic sint ubi esse voluerint. Sed nec ignem conflagrationis illius pertimescent immortales atque incorruptibiles facti, sicut virorum trium illorum corruptibilia corpora atque mortalia in camino ardenti illæsa vivere potuerunt (Dan. III).

PARS OCTAVA DECIMA.

DE STATU FUTURI SÆCULI.

CAP. I. De innovatione mundi. Judicatis iis qui scripti non sunt in libro vitæ, et in æternum ignem missis, qui ignis cujusmodi et in qua mundi vel terræ parte futurus sit hominum scire arbitror neminem, nisi forte cui spiritus divinus ostenderit. Tunc figura hujus mundi mundanorum ignium conflagratione præteribit, sicut factum est mundanorum aquarum inundatione diluvium. Illa itaque ut dixit conflagratione mundana elementorum corruptibilium qualitates, quæ corruptibilibus nostris corporibus congruebant ardendo penitus interibunt, atque ipsa substantia eas qualitates habebit, quæ corporibus immortalibus mirabili mutatione conveniant, ut scilicet mundus innovatus in melius aperte accommodetur hominibus etiam carne innovatis in melius.

CAP. II. Quid proderit æterna pæna malorum

bonis.

Iniqui ad aliquid ardebunt scilicet ut justi omnes et in Domino videant gaudia quæ percipiunt, et in illis respiciant supplicia quæ evaserunt, quatenus tanto magis in æternum divina gratia ditiores se esse cognoscant, quanto apertius in æternum mala puniri conspiciunt, quæ ejus adjutorio vicerunt.

CAP. III. Quod boni malos videbunt, non mali

bonos, et de secunda morte.

B nem sine fine patiatur, quatenus ei et mors immortalis sit, et defectus indeficiens, et finis infinitus. CAP. V. Quod ignis æternus non aqualiter cruciabit omnes.

C

Qui erunt in pœnis, quid agatur intus in gaudio Domini nesciunt; qui vero erunt in illo gaudio D quid agatur foris in tenebris exterioribus sciunt. Non enim nulla, sed sempiterna mors erit, quando nec vivere anima poterit Deum non habendo, nec doloribus corporis carere moriendo. Primo mors animam pellit a corpore nolentem; secunda mors animam nolentem tenet in corpore. Ab utraque morte communiter id habetur, ut quod non vult anima de suo corpore patiatur.

CAP. IV. Quod mali idcirco semper vivent, ut semper moriantu.

Illic anima posita beata esse perdidit, et esse non perdidit. Ex qua re semper cogitur, ut et mortem sine morte, defectum sine defectu, et fi

Manet dissimilitudo passorum etiam in similitudine passionum, et licet sub eodem tormento, non est idem virtus et vitium. Nam sicut sub uno igne aurum rutilat, palea fumat; et sub eadem tribula stipulæ comminuuntur, frumenta purgantur, nec ideo cum oleo amurca confunditur, quia eodem preli pondere exprimitus; ita una eademque vis irruens bonos probat, purgat, eliquat; malos damnat, vastat, exterminat. Tantum autem interest non qualia, sed qualis quisque patiatur.

CAP. VI. De eodem.

Nequaquam negandum est etiam ipsum æternum ignem pro diversitate meritorum quamvis malorum aliis leviorem, aliis futurum esse graviorem, sive ipsius vis atque ardor pro pœna digna cujusque varietur, sive ipse æqualiter ardeat, sed non æquali molestia sentiatur.

CAP. VII. De eodem.

Unus quidem est gehennæ ignis; sed non omnes uno modo cruciat peccatores. Uniuscujusque enim quantum exigit culpa tantum illic sentietur pœna. Nam sicut in hoc mundo sub uno sole multi constituuntur; nec tamen ejusdem solis ardorem æqualiter sentiunt; quia alius plus æstuat atque alius minus, ita illic in uno igne non unus est modus incendii; quia quod hic diversitas corporum, hoc illic agi diversitas peccatorum, ut et ignem non dissimilem habeant, et tamen eosdem singulos dissimiliter exurat.

CAP. VIII. Quomodo justum sit ut pro temporali culpa æterna pœna reddatur. Quomodo ergo verum est, inquiunt, quod ait Christus vester: In qua mensura mensi fueritis, in eadem remetietur vobis (Marc. Iv, vII). si temporale peccatum supplicio punitur æterno? Nec attendunt non propter æquale spatium temporis, sed propter vicissitudinem mali, id est ut qui mala fecerit mala patiatur, dictam fuisse eamdem mensuram. De judiciis enim et condemnationibus Dominus loquebatur. Proinde qui ju

« PoprzedniaDalej »