Obrazy na stronie
PDF
ePub

quia et ipsum velle bonum ex Deo est. Idcirco A cet qnia ex voluntate bona est, et signum justitamen in ipso homine dicitur esse quando velit quia extrinsecus velle hominis impedire non potest. Ad hoc ut velit nihil foris quæritur, totum in ipso est,quod ad hoc faciendum opus est. Non quærit aliquid extra se ut velle habeat in se. Idcirco velle est in ipso, posse in ipso non est, nisi aliud foris apponatur ad explicandum voluntatem quod quando adesse debeat, vel abesse, in potestate hominis non est. Idcirco quando non vult bonum non culpatur nisi ipse. Quando autem non potest, si vult quidem propter voluntatem impossibilitas non imputatur; si autem non vult propter impossibilitatem, voluntas non excusatur. Totum ergo meritum in voluntate est. Quantum vis, tantum mereris. Sed dicis: Si solum velle B meritum est, et si meritum hominis in sola constat voluntate. Quid ergo opus facit ? Habeo voluntatem et sufficit mihi. Quid necesse est operari, si opus nihil facit ? Sed voluntatem sine opere habere non potes, quando opera potes.Non est voluntas si non operatur quod potest.Si autem non potest operari, sufficit ipsa sibi,et habet meritum suum propter se, in quo sola placet, quod bona est.

Sed dicisiterum : Si totum meritum in voluntate est, nihil amplius ex opere est, etiam quando ipsum opus cum voluntate est, quare ergo opus requiritur si pro opere merito hominis nihil adjicitur vel aufertur? Audi quare. Ideo post voluntatem etiam opus requiritur, ut ipso opere vo- c luntas augeatur. Tale est cor hominis ut opere suo amplius inardescat, sive ad bonitatem amamdam si rectum est; sive ad malitium si pravum est. Ita utrinque affectus opere nutritur, ut crescat, et amplior sit; ut vix fieri potest ut voluntas opere suo non augeatur. Quantum ergo voluntas crescit, tantum meritum crescit, et tantum ipsum opus voluntati aut prodest in bonum, aut in malum nocet quantum ipsam voluntatem ad affectum bonitatis,sive malitiæ, accendendo exercet. Et si forte contigerit tantam esse voluntatem in eo qui non operatur, quanta est in illo qui opus exercet ; ubi eadem voluntas est, meritum dissimile esse non potest.

Sed dicis iterum: Si totum meritum in voluntate est, ergo opus bonum non remuneratur, sed sola voluntas. Vide quomodo hoc intelligere velis. Nam secundum aliquid et hoc veraciter dicitur, quod hominis voluntas sive ad bonum sivc ad malum, sola remuneratur. Et rursum convenienter dicitur, quod opus et voluntas et ipse etiam homo volens et operans pro voluntate et opere remuneratur. Dicitur voluntas remunerari, quia in ipsa meritum constat. Dicitur et opus remunerari, quia in ipso constat causa sive occasio merendi. Voluntas remuneratur pro opere, opus remuneratur pro voluntate, Voluntas remuneratur pro opere, quia in illo ut placeret meruit. Opus remuneratur pro voluntate, quia ex illa ut placeret accepit. Voluntas placet quia ipsa bona est et in ipsa justitia est quæ placet. Opus pla

D

tiæ et bonitatis quæ in ipsa voluntate est placet. Voluntas placet pro eo quod in ipsa est; opus placet pro eo ex quo ipsum est. Sicut ergo sola justitia est pro qua et voluntas placet et opus voluntatis, sic non duæ sed una retributio est, qua et voluntas remuneratur et opus voluntatis. Una ergo retributio est qua et homo remunerari dicitur quia illi datur, et voluntas remunerari dicitur quia pro illa datur. Et opus remunerari dicitur in quo voluntas ipsa placere meretur. Etiam quando non operatur, voluntas placet in hoc quod voluit operari, et de ipseo opere placet, etiam quando illud facere non potest. Semper ergo placet voluntas pro opere, et homo [opus] nunquam placet nisi pro voluntate. Tamen quando homo [opus] pro voluntate placet, ideo placet, ideo quia ipsa voluntas placet. Quando autem voluntas propter opus placet, non sic placet, quasi opus propter se placeat, et voluntas propter opus cum potius propter se voluntas placeat, et opus propter voluntatem. Sed dicitur propter opus placere voluntas, quia ipsa voluntas operis est, et de opere est quod placet. Velle enim semper aliquid velle est, et placet homo, quia vult aliquid propter voluntatem justam quæ de aliquo est, et ideo justa est, quia est de quo esse debet. Et talis est qualis esse debet. Sic ergo in voluntate totum meritum est etiam si respectu operis sit, quod opus sive sit sive non sit; nihil in voluntate minus est, nisi forte in hoc quod voluntas ipsa major fieret si ipsum opus fieret. Si ergo magnum meritum habere vis, magnam habe voluntatem. Magna fiducia. Tantum mereris quantum vis. Possunt esse voluntate pares, qui facultate sunt impares. Multum dedit Zachæus qui dives erat, et multum habebat. Vidua illa quæ duo minuta misit, parum habuit et parum dedit et tamen tantum dedit quantum Zachæus. Minores facultates ferebat, sed parem voluntatem habebat. Siattendas quæ dederint diversa invenies, si attendas unde dederint paria invenies. Non autem pensat Deus quantum datur, sed ex quanto detur. Si ergo ubi plus datur et ubi minus differens meritum non est, si æqualis utrinquc voluntas habeatur ; ergo ubi aliquid datur, et ubi nihil datur, differens meritum esse non potest, si æqualis utrinque voluntas habeatur. Ideo dixi tibi, ut non desperes si facultas deest tibi, adsit bona voluntas,quantum vis tantum mereris. Fac ergo voluntatem magnam,si vis habere meritum magnum. Bene hoc scivit peccatrix illa,quæ quia multum habuit quod dimitteretur, non attulit substantiam magnam, sed dilectionem magnam. Multum contra multum. Si multa pecunia magis quam charitate multa, iniquitas multa redimeretur, feliciores divites essent quam pauperes, et secure peccare possent, quantum vellent et quandiu vellent. In ipsis enim esset redemptio pecca-' torum suorum. Quando vellent darent pecuniam et haberent justitiam. Nunc autem bene facit Deus quia in eo posuit redemptionem nostram,

c

C

:

Duo sunt, voluntas et opus voluntatis. Deus voluntatem pensat, homo opus judicat. Sed sunt iterum opera alia occulta quæ nesciuntur, alia dubia quæ non discernuntur, alia manifesta, id est vel ita mala ut non valeant abscondi sive ita bona, ut de eis non possit dubitari. Occulta et dubia divino judicio reservantur. Quæ autem manifesta sunt si bona sunt per approbationem judicantur, sed per retributionem non judicantur, quia præmium et merces illorum in posterum reservatur.Mala voluit Deus hic judicari et puniri. ne si in posterum illorum judicium servaretur, non ad correctionem, sed ad damnationem omne judicium exerceretur. Propterea positi sunt homines judices vice Dei, ut culpas subjectorum examinando castigent, ut in fine cum venerit judex Deus, correctos salvare possit, quos corrigendos humano judicio subjecit. Data sunt ergo judicia, et contra culpas diversas expiandas, correctionum et satisfactionum modus ac mensura rationabili definitione præfigitur; et est scriptus liber pœnitentialis in quo quasi spiritualis medicinæ antidota proponuntur, ubi medici animarum accipiant quod contra morbos peccatorum ægris sanandis mentibus apponant.

ubi nullus nisi ipse velit, egere potest. Amare A credidisti, dilexisti; et quia dilexisti, meruisti ideo Fides tua te salvam fecit. Ex quo fides cœpossunt æqualiter et dives et pauper, etiam si pecuniam æqualiter dare non possunt. Dilige mul- pit, salus cœpit. Sed tu nesciebas, quod ego te tum, si viset multum tibi dimittatur. Dimittun- per fidem et dilectionem ad me traherem, ut cretur, inquit,ei peccata multa, quoniam dilexit denti, et diligenti peccata multa condonarem. Tu multum (Luc. VII). Cui plus dimittitur, plus di- autem forte hoc non cogitabas. Ideo ut scias et ligit. Aliquid contrarietatis hic esse videtur. Si consolaris, nunc dico: Dimittuntur tibi peccata enim ei Deo dimittuntur peccata multa quoniam tua. Cui plus dimittitur, plus diligit. Alii deligunt dilexit multum, videtur dilectio prior esse quam postquam accipiunt, et tu prius quam acciperes remissio, et rursum si ille plus diligit cui plus dilexisti,quia te accepturam credidisti. Ideo : Fidimittitur, videtur prior esse remissio quam dilec- des tua te salvam fecit. Vade in pace (ibid.) Vitio.Sic enim dictum est: Duo debitores erant uni de nunc quantum facit charitas, quantum facit feneratori, unus debebat multum; alius parum. bona voluntas. Noli ergo timere. Si bona volunUnus plus, alius minus. Cum non haberent unde tas pigra non fuerit, indulgentia tarda non erit. redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum CAP. VII. Quod homo opus judicat; Deus voplus diligit? Et respondit: Estimo quia is B luntatem pensat. cui plus donavit (ibid.). Videtur hic prior esse remissio,et posterior dilectio. Ido enim diligitur quia multum dimittitur, Postea suhjungit ostendens quare istam propositionem fecerit. Vides, inquit, hanc mulierem? Intravi in domum tuam; aquam pedimus meis non dedisti. Hæc autem, postquam intravi, lavit lacrymis pedes meos, et capillis extersit (ibid.) Et postea : Propterea, inquit, dico tibi: dimittuntur ei peccata multa; quia dilexit multum. Cui minus dimititur, minus diligit (ibid.); et cui plus dimittitur, plus diligit. Non videntur ista cohærere, quia dixit eum plus diligere cui plus dimittitur; et huic idcirco multum dimissum quia multum dilexit. In hoc igitur non videtur conveniens esse similitudo nisi forte sic dicat, quia in hoc aparet quod multum ei dimittitur, quia dilexit multum, quia ille cui plus dimittetur plus diligit. Dimittuntur, inquit, ei peccata multa quia dilexit multum. Dimittuntur illi peccata multa. Et unde hoc probo, aut quomodo illud ostendo quod dimittuntur ei peccata multa? In hoc, inquit, quia dilexit multum. Magna dilectio magnæ remissionis indicium est. Cui enim plus dimittitur, plus diligit. Debitor enim est ille cui plus dimittitur, ut plus diligat. Et si plus diligit, facit quod debet, et ostendit se multum accepisse in eo quod multum reddit. Sic igitur mulier ista multum officiosa, multum sedula, multum devota, diligit multum, quia multum se accepisse agnoscit. Dimittuntur ei peccata multa quia dilexit multum. Si quis ergo ita intelligere velit quod dictum est: Dimittuntur ei peccata multa quia dilexit multum, nihil inconveniens erit. Sed videtur fortassis alicui hoc magis ad veritatem pertinere, ut illam hic dilectionem intelligamus qua mulier peccatrix, desiderio sanitatis accensa, diligere cœpit Salvatorem, a quo se credidit habere salutem; et quia agnovit multum esse quod sibi ab eo dimittundum esse speravit, ideo multum dilexit. Nondum adhuc audierat : Dimituntur tibi peccata tua. Adhuc quod mulier impetrare desideravit, postulavit, et tamen quasi jam accepisset, datorem suum amavit, a quo se quod petiit acceptura non dubitavit. Ideo inquit: Fides tua te salvam fecit (ibid.). Quia enim

D

CAP. VIII. De remissione peccatorum; et an sacerdotes qui homines sunt, possunt dimittere peccata.

Potestatem remittendi peccata quidam soli Deo ita ascribere conantur, ut in ea hominem participem fieri posse nullo modo concedant. Et ad confirmationem hujus assertionis adducunt mundationem illius leprosi, quem Dominus prius per semetipsum sanitati restituit,ac sic deinde ad sacerdotes misit; non ut ejus mundatio virtute illorum perficeretur; sed ut tantummodo testimonio illorum confirmaretur. Simili modo nunc in præsenti Ecclesia dicunt ministeria sacerdotum nihil amplius virtutis habere, nisi quædam tantummodo signa esse, ut iile videlicet qui prius per contritionem cordis intus a Domino absolvitur, postmodum in confessione oris ab eis absolutus esse ostendatur. Quod autem in sola cordis contritione etiam ante confessionem oris peccata dimittantur, prophetico illo testimonio probare volunt quod dicitur : Quacunque hora ingenue

ei potestatem dimittendi peccata quod soli Deo competit, tribuitis. Non ego sacerdotes deos facio, sermo divinus qui mentiri non potest, sacerdotes deos dicit: Diis inquit, non detrahes, et principi populi tui non maledices (Exod.xxII). Isti vero contra legis præceptum diis detrahunt, quia potestatem divinitus collatam sacerdotibus auferre volunt. Neque vero ego sacerdotibus potestatem dimittendi peccata tribui. Ille hominibus potestatem divinam tribuit qui de hominibus deos fecit. Sed tamen ipse sicut ex semetipso Deus est, ita etiam per semetipsum quando vult sine humana cooperatione peccata dimittere potest. Hi vero qui ex semetipsis dii non sunt,etiam nisi eo a quo sunt hoc quod sunt, in eis et per eos operante et eis cooperante peccata dimittere non possunt. Quomodo ergo solus Deus bonus est nec tamen inde sequitur bonos non esse, etiam eos qui Deo serviunt, et quomodo solus Deus mirabilia facit, et tamen de justo homine dicitur; Fecit enim mirabilia in vita sua (Ezech.xxx1) ita etiam solus Deus peccata dimittit, tunc quoque quando sacerdos ab eo et per eum dimittit. Ipse enim hoc in homine facit quod homo per eum facit; nec ideo dicendum est hominem ibi nihil facere, quia per eum Deus facit. Imo vero ideo multo melius et multo verius facere, quia per eum Deus facit. Hinc est quod Petro principi apostolorum dicit: Tibi dabo claves regni cœlorum. Quodcunque ligaveris super terram, erit cligatum et in cœlis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in cœlis (Matth. XVI). Non dixit, quodcunque solveris hoc est, ut illi aiunt solutum ostenderis; fuit solutum, sed erit solutum,quia sententiam Petri non præcedit sed subsequitur sententia coli. Ne autem hoc soli Petro concessum esse putes, audi quid omnibus apostolis, ac per hoc omnibus apostolorum successoribus et apostolorum vice fungentibus dicat: Accipite, inquit, Spiritum sanctum.Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt (Joan.xx.) Ubi dixit: Si ostenderitis, fuit? Nusquam dixit hoc sed dixit: Si feceritis, erit. Audiant ergo et intelligant, quorum remiseritis peccata, etc. Quibus hoc dicebatur, prius dictum fuerat: Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, etc., ne vel quod dabatur crederetur contemptibile, vel quod accipientes operantur, existimetur ex humana virtute procedere. Non ergo mirum est si homines peccata dimittere possunt; quia ut hoc possint, non ex sua sed divina virtute accipiunt ; et hoc hominibus Deum dare, nihil est aliud quam Deum hoc per homines facere. Quod autem de mundatione leprosi opponunt minime eorum opinioni suffragatur, quia si ideo peccator ante confessionem absolvi credendus est quia leprosus mundatus est ante demonstrationem eadem ratione peccator post compunctionem ad sacerdotem ire non debet peccatum suum plangere, sed justitiam demonstrare; quia et ille ad sacerdotes missus est non ut sanitatem reciperet,

rit peccator, salvus erit (Ezech. XVIII XXXIII). A
Et alibi: Quia adhuc te loquente dicam : Ecce
adsum (Isai. LVIII). Et Psalmista: Dixi, inquit
confitebor adversum injustitiam meam Domi-
no; et tu remisisti impietatem peccati mei
(Psal xxx1). Idcirco tamen post contritionem cor-
dis confessionem quoque oris esse necessariam,
quia si quis etiam post impetratam veniam pec-
catorum confiteri eadem peccata sua neglexerit,
quasi institutionis divinæ contemptor, quamvis
non pro peccatis quæ jam dimissa sunt reus te-
neatur, tamen pro contemptu reus erit. Vel for-
tassis quia ipsa peccata jam ad contumacem, re-
deunt, quæ prius per compunctionem humiliato
dimissa fuerunt. Hac ergo ratione probant homi-
nes nullo modo potestatem habere dimittendi pec- B
cata,sed hanc solius Dei esse sicut etiam in Evan-
gelio, Judæi contra Dominum murmurantes,quia
dixerat paralytico: Dimissa sunt tibi peccata
tua (Marc., Luc. v): aierunt solum Deum pos-
se peccata dimittere.Sed fortassis qui hæc de ab-
solutione peccatorum dicunt, quomodo quisque
peccato ligetur, non satis diligenter attendunt.
Duobus enim modis peccator ligatus est. Ligatus
est obduratione mentis, ligatus est debito futuræ
damnationis. Quandiu namque gratia Dei cum
homine est, solutus est homo, et ad bene operan-
dum expeditus, Sed cum per peccatum gratia
Dei subtrahitur,statim ipsa sua obduratione mens
intrinsecus obligatur. Ista obduratio sive excæ-
catio mentis, interiores tenebræ sunt, in quibus
homo pro peccato suo in præsenti obligatus tene-
tur; et nisi ab eis in hac vita solutus fuerit,post-
modum ligatis manibus et peddibus in tenebras
exteriores projicietur. Sed quia nemo sua virtute
post ruinam peccati surgere valeret, nisi divina
misericordia gratuito præveniens eum suscitaret:
Ideo necesse est ut Deus gratiam suam quam pec-
cantibus nobis juste subtraxerat, quando ad pœ-
nitentiam vivificandi sumus, sola misericordia
nullis nostris meritis præcedentibus reddat, qua-
tenus ipsa gratia adveniens cor nostrum a tor-
pore infidelitatis et a peccati morte exsuscitet, ut
scilicet dum primum ipsa sola operante ad pœni-
tentiam compuncti a vinculis torporis absolvi-
mur, etiam ipsa deinde cooperante, pœnitentes a D
debito damnationis absolvi mereamur. Hoc bene in
ressuscitatione Lazari signatum est, quem ipse
Dominus per se prius intrinsecusa vinculo mortis
absolvit, vivificatum autem deforis ministerio ip-
sorum apostolorum solvi præcepit. Sic namque
in sancta Ecclesia nunc mortuos peccatis per so-
lam gratiam suam interius vivificans ad compunc-
tionem accendit, atque vivificatos per confessio-
nem foras venire præcipit; ac sic deinde confiten-
tes per ministerium sacerdotum ab exteriori vin-
culo, hoc est, a debito damnationis absolvit. Be-
ne autem debitum damnationis exterius vinculum
dicitur; quia pertinet ad tenebras exteriores quas
evadere dignus non est, quisquis prius in hac vita
a tenebris interioribus solvi non meretur. Sed
male, inquiunt, de sacerdote Deum facitis, qui

mentem tergeret, quam nimirum tantummodo cogitata iniquitas inquinasset. Quod si quis hoc de quolibet delicto velit accipere sciat tamen aliud peccatum esse, aliud impietatem peccati. Impietas namque peccati ipsa rectissime obduratio cordis accipitur, quæ primum in compunctione solvitur, ut postmodum in confessione peccatum ipsum, id est debitum damnationis absolvatur. Sed sive hoc sive alio quocunque modo prædictæ auctoritates exponantur: nos verisimile confitemur sacerdotes Dei in Ecclesia potestatem habere ligandi atque solvendi, non perfunctorie et inusitato quodam genere loquendi significatam, sed veraciter a Deo concessam quibus dictum est: Quorum remiseritis peccata remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt.

sed ut sanitatum demonstraret, quod omnino fi- A non perveniret pœnitentia sed cogitata afflictio des christina abhorret. Propterea si miraculum quod Dominns operatus est, sacerdotibus non ob reverentiam officii, sed ad improperium ostenditur: quid aliud quam novi quoque sacerdotii in spirituali curatione contemptus generatur? Sed et illud quod dicunt: Quacunque hora ingemuerit peccator salvus erit: ego de iis præcipue dictum existimo qui totam vitam suam in peccato agentes in fine pœnitent, et peccata deserunt, quando jam in hac vita tempus satisfactionis habere non possunt. Quibus dicitur ne tamen ullo modo de venia desperent, quia et tunc quoque si vere pœnituerint misericordiam consequi valent. Hoc est enim quacunque hora, scilicet etiam in extremis, etiam in articulo necessitatis, si peccator inge- B muerit, hoc est, ex tota cordis contritione conversus fuerit, salvus erit ab æterna scilicet damnatione. Quasi aliis verbis diceretur : Quacunque hora in præsenti vita peccator vere poenituerit, in futura vita non peribit. Quod si quis contendat illud quod dictum est, salvus erit, non esse dictum de salvatione quæ in futuro tribuitur,sed de illa potius quæ in præsenti absolutione peccatorum condonatur,non necesse est tamen nos dicere quod peccator ab omni debito absolvatur statim ex quo gemere cœperit, donec totum consecutus fuerit remedium quod Deus ad obtinendam veniam instituit. Hoc est autem remedium ut corde pœniteat et ore confiteatur delictum. Quod cum fecerit jam amplius debitor damnatio- c nis non erit. etiam si satisfactio restat, quam pro peccato persolvat (ibid). Quod si forte peccator vere pœniteat, sed intercurrente articulo necessitatis ad confessionem venire non possit, confidenter pronuntio, quod in eo summus sacerdos complet quod mortalis non potuit, et apud Deum jam factum constat quod homo quidem vere voluit, sed non voluit adimplere, quia confessionem non contemptus exclusit, sed impedivit necessitas. Proinde si id quod dictum est: Quacunque hora ingemuerit peccator salvus erit, de præsenti salute accipitur; sic intelligendum est ac si diceretur tunc peccatoris salus incipit, quando veraciter pro delictis suis ingemiscit, quæ tamen salus tunc plene perficitur, quando id unde ingemuerit etiam ore confitetur. Item illud quod dicitur: Quia adhuc te loquente dicam : Ecce adsum; sic convenienter potest accipi, quod prius Deus adest per gratiam ut cor ad pœnitentiam compungat, deinde adest, ut peccatorum indulgentiam confitenti tribuat. Postremo id quod de Psalmista opponunt. Dixi: Confitebor, etc. Sanctus Gregorius de culpa cogitationis tantummodo dictum esse asserit in hæc verba.Sæpe misericors Deus eo citius peccata cordis abluit quo hæc exire ad opera non permittit. Unde recte per Psalmistam dicitur: Dixi: Confitebor, etc. Et paulo post quam facilis sit super hoc venia ostendit, qui dum se adhuc promittit petere hoc quod se petere promittebat obtinuit quatenus quia usque ad opus non venerat culpa, usque ad cruciatum

Sed forte quis opponet quod sacerdotes multos in Ecclesia ligant qui apud Deum non ligantur ; item multos solvunt qui apud Deum ligati permanent, quia sæpe et innocentes ligant,et in reatu permanentes absolvat, et sic verum non erit quorum remiseritis, etc. Sed sciendum est quod sæpe sacra Scriptura sic de re aliqua loquitur, ut quid inde eventurum sit prænuntiare videatur et tamen virtutem ejus magis quam eventum exprimat, quia non quod evenire debeat, sed quod evenire possit ostendit. Verbi gratia: Dicit quodam loco Scriptura: Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit (Marc. xvi) et tamen scimus quod multi credentes baptismum percipiunt qui postea culpis suis exigentibus reprobati ad ad salutem æternam non pertingunt. Item in alio loco: Qui manducat carnem meam et bibitmeum sanguinem habet vitam æternam, et ix judicium non veniet,sed transiet a morte in vitam (Joan. vi), et tamen Paulus dicit: Quodquisquis corpus Domini indigne manducare et calicem bibere præsumpserit, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. 11) Ubique ergo magis virtus sacramentorum exprimitur, nec quod per eam quilibet participantes salvanti sint, sed quod salvari possint sgnificatur; quasi diceretur: Tanta virtus est baptismatis ut quisquis illud fideliter et devote acceperit; per illud ad æternam saluD tem pertingere possit. Item tanta virtus est in sumptione corporis et sanguinis Christi ut per illud: Quicunque digne sumpserit, æternam vitam consequi possit. Simili modo hoc dictum existimo. Quorum remiseritis,etc. Ac si apertius diceretur: Tantam vobis potestatem in solvendis et ligandis peccatis tribuo, ut quisquis a vobis ligari meruerit, apud me solutus esse non possit, et quisquis a vobis solvi meruerit jam apud me ligatus non sit. Audiant homines, intelligant peccatores quod præsidium eis a Deo conceditur, quod rursum judicium præparatur. Fortassis Deum necdum interpellare præsumunt habent homines sacerdotes vice Dei fungentes, cum quibus interim causam suam sine periculo agere possunt. Ament intercessores et timeant judices. Sed fortassis iterum quærit aliquis quid opus sit,

A

Deo ad solvenda peccata hominum,homines cooperatores quærere quasi per se quod voluerit non valeat adimplere. Sed certissime scire debemus quod in abolendis peccatis nequaquam Deo humana cooperatio suffragatur. Ideo tamen hominem cooperatorem fieri; quia salus peccatoris eo modo competentius perficitur. Quid enim peccata nisi plagæ quædam sunt ; et quid est pœnitentia nisi medicina ? Et scimus quod in sanandis vulneribus carnis nisi congruum adhibeatur remedium dolori ; nequaquam sequitur effectus curationis. Quia ergo per superbiam omne peccatum geritur, necessse est, ut per humilitatem omnis pœnitentia condiatur, quatenus inobedientiam obedientia frangat, et elationis tumorem humilitatis devotio premat. Conveniens ergo valde est B ut nos qui peccando Deo contumaces fuimus pœnitendo hominibus etiam servis Dei supplices simus, et homo qui ad Dei gratiam conservandam mediatorem non eguit, jam eam recuperare non nisi per hominem mediatorem possit. Nam et hoc saluberrimum est peccatori ut discat quam longe peccando a Deo recesserit, cum tam difficulter pœnitendo ad Deum redit; quia et cautior de reliquo efficitur, cum non sine gravi labore pœnitendi, aditus indulgentiæ aperitur. Gemat ergo peccator et suspiret, et anxius pro peccato suo timeat et expavescat, sollicitus discurrat, auxiliatores et intercessores quærat, prosternat, se humiliter homini, qui humiliter noluit astare Creatori,ut in hoc etiam facto quodammodo ad Deum C clamet et dicat: Vide, Domine, et considera et attende quid facio. Scio quidem, Domine, et fateor quod tibi subjici nolle damnabilis fuit elatio; sed jam propter te coram homine prosterni non sit quæso despicabilis devotio. Magnum est quod abstuli, nec parum est quod reddo.O quam suavis et jucunda Dei nostri miseratio! Totum bonum nostrum ipse in nobis operatur, et velut pater alludens in filiis sic totum facit ut quasi nihil facere videatur. Ecce peccator compunctus gemit, suspirat, lacrymatur, confitetur reatum. suum, postulat veniam, flagitat misericordiam; et hoc totum quasi ex homine esse creditur. Sed quis, quæso, hoc facit nisi ille qui intus præsidet, et cor hominis ad hoc faciendum movet? Ob- D secro ut non sit onerosum si breve quoddam hujus rei exemplum proposuero. Pater quidam contumacem filium quasi cum magno furore expulit, ut ita afflictus humiliari disceret. Sed illo in contumacia sua persistente quadam secreta dispensatione consilii, a patre mater mittitur, ut non quasi a patre missa, sed quasi materna per se pietate ducta veniens muliebri lenitate obstinatum demulceat, contumacem ad humilitatem flectat, vehementer patrem iratum nuntiet, se tamen interventuram spondeat, veniam promittat, consilium salutis suggerat, intercessores quærere suadeat, non nisi magnis precibus patrem placari posse dicat; causam tamen rei se suscepturam asserat, et ad bonum finem rem omnem se perducturam promittat. Videte, quæso, si PATROL. CLXXVI.

[ocr errors]

non ita causa nostra agitur. Peccantem Filium Deus Pater quasi expulit iratus, cui tamen in proposito bonæ voluntatis suæ fortassis nunquam iratus fuit. Sed quia infirmitas humana per se de lapsu surgere non valet, ad cor peccatoris mater gratia mittitur, sacerdos intercessor quæritur, ut Deus qui iratus non fuerat cemplacetur. Quid dicam? Quis sapiens et custodiet hæc et, intelliget misericordias Domini ? (Psal. CVI,) Nunquid enim ideo superfluo factum

est

quod factum est; quia Deus ab irato in propitium non mutatus est, qui suis nunquam propitius non est. absit! Sed necesse est sic fieri, quia aliter reatus nostri sceleris non potest expiari. Necesse est sic fieri; quia Deus hoc etiam quod dare desiderat, a se præcepit postulari. Necesse est ergo sic fieri; quia, etsi in Deo secundum propositum erga nos ira non fuerat, in nobis tamen secundum reatum ira manebat, quæ dum debita satisfactione solvitur, ut ita dicam, non Deus homini, sed homo reconciliatur. De peccatis autem utrum redeant an non, ex quo semel dimissa fuerint, ego interim non afferendum judico, sed verendum, Quod tamen si sit vel non sit; qua justitia fiat vel non fiat alterius tractatus operam exspectat, eo præcipue quod quædam divinarum Scripturarum testimonia de hac re ambigue edita leguntur ita etiam ut ex eis non nihil absurditatis nasci videatur quæ certe non levi aut transitoria consideratione discutienda sunt.

CAP. IX. De eo utrum peccata redeant postauam semel dimissa fuerint.

Multæ sunt quæstiones hominum; quandiu vivitur semper quæritur. Qui enim quærit nondum invenit quod quærit, et tamen quærit quia amisit quod quærit,et si non amisit quia forte nunquam habuit, tamen quandiu quærit significat se nondum habere quod quærit. Propterea quandiu vivimus necesse habemus semper quærere, quia nondum totum habemus quod habere debemus. Quid est autem hoc quod quærere debemus nisi veritas et bonitas? Quæ si perfecte haberemus, nihil amplius quærere deberemus; quia si quid forte si amplius esset, adjiceretur, etiam si non quæreretur. Quærite, inquit, primum regnum Dei et justitiam ejus; et hæc omnia adjicientur vobis (Matth. vi, Luc. XII). Regnum Dei veritas est, justitia ejus bonitas: hæc duo quæsieris sicut debes, cætera omnia gratis apponuntur. Quare ergo quærere labores illa quæ gratis habere potes? Si ista quæris sine illis,aut non habes, aut si habes, utiliter non habes. Si illa quæris sine istis, et illa habes ad salutem, et ista ad utilitatem. Omnia, inquit, hæc adjicientur vobis. Multa sunt hæc; illa pauca sunt. Duo enim sunt ibi; hic plurima invenientur,et tamen plus valent duo illa, quam omnia hæc. Noli respicere ad majus, sed ad melius. Noli attendere ad acervum, sed pensa pretium. Pauca quære ut multa invenias. Hæc sunt ergo sola quæ quærere debent homines, veritas et bonitas. Et uti nam tam studio

19

« PoprzedniaDalej »