Obrazy na stronie
PDF
ePub

unum, Spiritus sanctus ad omnes. Seraphin mit- A Hic videndum est quare in sancta Trinitate illa titur in ministerium, Spiritus sanctus operatur mysterium. Seraphin de loco ad locum transit, non enim complet omnia, sed ipsum repletur a Spiritu. Hic plane dicit Ambrosius quod angeli locales sunt.

CAP. VI. De distinctione Trinitatis

His consideratis restat de iis videre quæ pertinent ad distinctionem personarum Trinitatis; et prius testimonia auctoritatis inducamus. In Genesi dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. 11). Per numerum pluralem, Trinitatem ostendit. Et Psalmista: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu (Psal. 1). Et Joannes: In principio erat Ver- B bum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. 1). Hujus quoque investigationis et considerationis habet ratio quædam exemplaria in iis quæ facta sunt. Deus enim qui in se videri non potest, in opere suo manifestatus est. Nam sicut sapientia hominis non videtur ab homine ipso nisi quando manifestatur per verbum, ita sapientia Dei non potuit agnosci donec manifes taretur per opus suum, quod est quasi extrinsecum verbum, sapientiam Dei quodammodo revelans, sicut per verbum oris manifestatur verbum cordis, id est cogitatio mentis. Et quia inter omnes creaturas magis accedit ad similitudinem Dei rationalis creatura (ea enim sola ad imaginem et similitudinem Dei facta est) in seipsa potuit C humana mens vestigium Trinitatis invenire evidentius quam in cæteris. Vidit enim quoniam ex seipsa nascitur sapientia, quæ est in ipsa, et quoniam ipsa diligit sapientiam suam; et ita procedit sapientia de mente,et de mente et sapentia procedit amor, quo ipsa mens diligit sapientiam genitam a se. Et sunt simul hæc tria et tamen una est substantia in qua sunt hæc tria, scilicet mens, sapientia et amor. Et sunt hæc tria inter se distincta; quoniam mens non est sapientia vel amor, nec sapientia mens vel amor, et tamen unitas substantiæ non recedit. Et conscendit mens ab istis ad Creatorem suum, et considerat eum sapientiam habere. Et quoniam nunquam sine sapientia fuit, considerat etiam quod sapientiam D suam semper dilexit, et quod amorem ad eam semper habuit. Est enim amor coæternus æterno; quia coæternæ sapientiæ ejns. Rursus considerat quod non potest in Deo aliquid diversum esse ab eo. Et ita sapientia Dei, Deus est; et amor ejus Deus est. Et ideo unitas manet in Trinitate. Et hæc Trinitas est Pater qui a nullo est, et sapientia Patris quæ a Patre genita est, et Spiritus sanctus qui ab utroque procedit, qui sæpissime in Scripturis amor Patris et Filii appellatur. Et sunt istæ tres personæ distinctæ ; sed tamen una substantia, unus Deus, Augustinus in libro De Trinitate Tres personas ejusdem essentiæ vel tres personas unam essentiam dicimus, tres autem personas ex eadem essentia non dicimus, quasi aliud quod essentia, aliud quod persona.

persona quæ a nullo est appellatur Pater. Ideo scilicet quia de substantia sua genuit Filium. Sapientia Patris seu Verbum dicitur Filius, quia genita ab ipso Patre. Unde Psalmista : Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV). Qui a Patre et Filio procedit, dictus est Spiritus sanctus; quia inspiratur a Patre et Filio ad sanctificandum; et tamen non venit sine Patre et Filio; quia Trinitas indivisa est. Sed inspirari a Patre et Filio, hoc est illi esse a Patre et Filio; quod æternum illi est qui datur ex tempore et accipitur. Sicut Spiritus sanctus donum est Patris et Filii; et cum datur, ex tempore datur; et dari a Patre et Filio non aliud illi est quam esse a Patre et Filio; quod æternum illi est et non temporale qui datur ex tempore. Sic quod spiritus est Patris et Filii, æternum illi qui ex tempore inspiratur a Patre et Filio. Beda in Homilia prima post ascensionem : Cum spiritus gratia datur hominibus, profecto Spiritus mittitur a Patre, mittitur a Filio, procedit a Patre, procedit et a Filio; quia et ejus missio ipsa processio est qua ex Patre et Filio procedit. Augustinus in libro quinto De Trinitate ait: Procedit non quomodo natus sed quomodo datus quod enim datum est, et ad eum refertur qui dedit, et ad eos quibus dedit. Idem: Si non procedit nisi cum datur, nec procederet utique nisi prius esset cui daretur. Nam donum potest esse anteqnam datur, donatum autem nisi datum fuerit nullo modo dici potest.

Hic magna oritur quæstio quare illa tria quæ in anima sunt non dicantur tres personæ, sicut illa quæ horum similitudine in Deitate reperta sunt, tres personæ dicuntur et sunt. Ad quod potest dici quod ideo non sunt personæ, quia sunt affectiones mutabiles circa animam. Aliquando enim anima est sinc notitia et amore. Nec potest dici, notitia hominis est homo, vel amor hominis est homo; sed sapientia Dei Deus est, amor Dei Deus est; qui a non est in Deo aliud ab ipso. Tres igitur persona; unus Deus, una substantia, una natura; tres persona; Pater, Filius, Spiritus sanctus. Sed Pater a nullo est, unde Augustinus : Pater est principium Trinitatis, hoc est, in Trinitate; quia non est principium sui ipsius; sed ab eo Filius et Spiritus sanctus, et ipse a nullo. Quod a Filio procedat Spiritus sanctus auctoritates multas habemus. Apostolus: Dominus misit spiritum Filii clamantem in corda vestra : Abba pater (Gal. Iv). Et in Evangelio: Virtus Dei de illo exibat (Luc. vi). Græci tamen dicunt Spiritum sanctum procedere tantum a Patre et non a Filio. Hoc autem ideo dicunt, quia in Symbolo apostolorum nulla fit inde mentio, hoc est in Credo minori, nec in Symbolo quod fuit datum in Nicæna synodo in fine cujus habetur, qui aliter dixerit anathema sit, quod nos ita exponimus: qui aliter, id est contrarium. Sed cum istud non sit ibi affirmatum vel negatum, non dicimus illi Symbolo contrarium.

CAP. VII. De nominibus personas Trinilatis A enim procedit a Patre, sed ineffabili et dissimili

distinguentibus.

His præmissis videndum est quod in sancta Trinitate sunt quædam nomina distinguentia personas, sunt et alia unitatem naturæ vel substantiæ significantia, ut hæc nomina, Deus omnipotens, æternus, immensus; et hæc dicuntur secundum substantiam. Non enim aliud est illi natura esse quam Deum esse, omnipotentem esse, æternum, immensum, justum, sapientem et similia, et ideo sicut una essentia et non tres; ita unus et non tres unus omnipotens, unus æternus,unus immensus, et cætera. Augustinus in libro septimo De Trinitate: Quia hoc est illi esse Deum, quod esse: tam tres essentias quam tres deos dici fas non est. Sunt et alia nomina quibus distinguitur Trinitas. Pater, ingenitus genitor: et hæc conveniunt Patri tantum. Filio soli conveniunt hæc alia; Filius genitus, natus, Verbum, et alia similia. Spiritui sancto hæc, Spiritus santus, donum, procedens a Patre et Filio; et hæc nomina significant proprietates quibus personæ distinguuntur. Solius namque Patris est proprium esse Patrem, esse ingenitum, quia a nullo est. Proprium Filii genitum esse a Patre. Proprium Spiritus sancti, a Patre et Filio procedere. Sed in hoc quod Pater est Deus, omnipotens, sapiens, et cætera : non distinguitur a Filio et Spiritu sancto, quia et Filius Deus, omnipotens, et similia; et Spiritus sanctus similiter.

Quæritur cum Spiritui sancto non conveniat genitum esse, si esse ingenitus dici possit. Augustinus ad Oriosum : Spiritum sanctum nec genitum nec ingenitum fides certa declarat ; quia si dixerimus ingenitum duos patres affirmare videbimur; si autem genitum, duos filios credere culpabimur. Iem Orosius ad Augustinum: Voluntate genuit Pater Filium an necessitate? Augustinus, nec voluntate, nec necessitate; quia necessitas in Deo non est, præire voluntas sapientiam non potest. Nam quidam nostrum, cum eum interrogasset hæreticus, utrum nolens an volens genuerit Pater Filium, laudabiliter respondisse fertur. Dic, inquit, et tu, hæretice, Deus Pater necessitate est Deus. an voluntate? Si dixisset

modo. Non itaque Spiritus sanctus genitus; quia cum sit a Patre et Filio, si genitus esset jam haberet duos patres, et sic in trinitate esset confusio in qua et duo patres et duo filii essent. Quid autem sit gigni, quid sit procedere, in hac vita sciri non potest. Augustinus, in libro secundo De Trinitate de hac genitura dicit: Non est aliud illi esse de Patre, id est nasci de Patre, quam videre Patrem; aut aliud videre Patrem operantem quam pariter operari. Sed quis hoc intelligit ! Ambrosius de Trinitate: Quomodo Filius sit genitus, impossibile est scire; mens deficit, vox silet, non hominis tantum sed angelorum; super angelos, super cherubim, super seraphim, B super omnem sensum est. Credere jubemur, discutere non permittimur. Aufer argumenta ubi fides quæritur. Idem: Licet scire quod natus sit, non autem licet discutere quemadmodum natus sit. Quidam tamen de ingenio suo præsumentes dicunt se non nescire ejusmodi; adhærentes illi auctoritati Hieronymi super Ecclesiastem. Quis in sacris Scripturis sæpissime non pro impossibili, sed pro difficili ponitur, ut ibi: Generationem ejus quis enarrabit ? Sed hor intellevit Hierony. mus de generatione quæ fuit secundum carnem, quæ aliquo modo enarrari potest.

Quæri,solet,cum generatio Filii a Patre nec principium habet nec finem(quia æterna est)utrum debeat dici, Filius semper gignitur, an semper geniC tus est? Gregorius super Job: Dominus Jesus Christus in eo quod virtus et sapientia Dei est, de Patre ante tempora natus est; vel potius quia nec cœpit nasci, nec desiit, dicamus verius semper natus. Non possumus autem semper dicere nascitur, ne imperfectus esse videatur. At vero ut æternus designari valeat et perfectus, et semper dicamus, et natus: quatenus et natus ad perfectionem pertineat,et semper ad æternitatem.Quanquam hoc ipso quod perfectum dicimus, multum ab illius veritatis expressione deviamus; quia quod factum non estnon potest dici perfectum. Et tamen infirmitatis nostræ verbis Dominus condescendens, inquit: Estote perfecti sicut et Pater vester cælestis perfectus est (Matth. v.) Et in Psal

die dixit quia non præterit illa generatio: genui, quia initio caret.

CAP. VIII. De æqualitate Patris et Filii et Spiritus sancti.

necessitate, grandis absurditas sequebatur; sip mo dicitur: Ego hodie genui te (Psal. II.) hovoluntate, respondebatur illi, ergo voluntate Deus est non natura. Itaque sicut Pater natura est Deus, ita natura genuit Filium. Et hæc genitura æterna, ineffabilis est. Unde propheta: Generationem ejus quis enarrabit? (Isa. LII.) Solent quidam sic opponere. Non est aliud Filium gigni a Patre quam esse a Patre. Ad quod dicimus quod cum Filius et Spiritus sanctus a Patre sint aliter tamen Filius est a Patre, aliter Spiritus sanctus. Augustinus: Spiritus quoque a Patre est, sed non quomodo natus est imo quomodo datus. Filius etiam a Patre procedit, ut ipse ostendit in Joanne, dicens: Ego ex Deo processi et veni in mundum (Joan. VIII.) Et ita Filius a Patre et procedendo et nascendo'; Spiritus vero a Patre non nascendo, sed procedendo. Uterque

Supradictis adjiciendum, quod licet Filius de Patre, non tamen posterior Patre vel inferior putandus est, sed coæternus, coomnipotens, consubstantialis, coæqualis Filius Patri et Filio Spiritus sanctus. Augustinus in libro De Trinitate: Sic coæternus est Patri Filius, sicut splendor coævus est igni, et esset æternus, si igni esset æternus Et est notandum quod Filius æqualis est Patri secundum substantiam, non secundum prcprietatem quia distinguitur a Patre. In eo enim quod Filius est unus Deus cum Patre, una natura, una substantia, æqualis est Patri; sed se

cundum quod de Patre est genitus, non est æqua- A Augustinus ait, ut, cum quæreretur quid tres vel

lis ei. Ergo inæqualis ? non est verum; quia se-
cundum hoc quod Pater est ingenitus; filius genitus
nec æqualitas nec in æqualitas consideratur.Idem
et de Spiritu Sancto. Augustinus in quinto libro.
De Trinitate: Quia vero Filius relative ad Patrem
dicitur, non secundum quod ad Patrem dicitur
æqualis est Patri Filius. Sed secundum quod ad
se dicitur, æqualis est patri filius. Quidquid au-
tem ad se dicitur, secundum substantiam dicitur:
restat ergo ut secundum substantiam, æqualis sit,
Patri. Eadem ergo utriusque substantia. Hujus
senctæ Trinitatis uon debet dici pars, una de
tribus personis. Tota enim Trinitas est una sub-
stantia, simplex et individùa. Nec sunt aliquid
majus duæ personæ quam una, vel tres quam B
duæ. Cum enim unaquæque illarum sit divina
substantia et illæ tres eadem substantia; non tres
sunt majus aliquid quam una. Augustinus: In
Trinitate, quæ Deus est: Pater est Deus, Filius
Deus, Spiritus sanctus Deus; et hi tres unus
Deus. Nec hujus Trinitatis tertia pars unus Deus
est; nec major pars est duo quam unus, nec ma-
jus aliquid sunt omnes quam singulæ personæ ;
quia spiritualis non corporalis est magnitudo.
Idem: Non quoniam Deus Trinitas est, ideo tri-
plex putandus est Deus: alioquin minor esset in
singulis quam in tribus pariter.

CAP. IX. Quod de sancta Trinitate nihil dicatur
secundum accidens.

D

Hoc etiam considerandum est quod de sancta C Trinitate nihil dicitur secundum accidens. Quod enim secundum accidens dicitur, mutabile est ; sed in Deo nihil mutabile. Non tamen omne quod dicitur de Deo secundum substantiam dicitur; quia quædem secundum relationem vel proprietatem dicuntur, ut Pater, Filius. Augustinus in libro quinto De Trinitate. Accidens dici non solet nisi aliqua mutatione rei cui accidit amitti potest, In Deo autem secundum accidens nihil dicitur, quia ei nihil accidit. Nec tamen omne quod dicitur, secundum substantiam dicitur. Secundum substantiam dicuntur quæ sine aliquo respectu relationis dicuntur, vel quæ unitatem divinæ, substantiæ exprimunt: ut Deus, Omnipotens, et similia. Et hæc omnia. ut ait Augustinus, de singulis dicuntur personis, et non pluraliter sed slngulariter de tribus simul dicuntur. Sicut enim Pater Deus, omnipotens, sapiens, æternus et cætera;ita Filius Deus, omnipotens, et cætera; et Spiritussanctus similiter. Et isti tres unus Deus, unus omnipotens ; et sic de omnibus quæ secundum substantiam dicuntur: excepto hoc nomine persona. Cum enim hoc nomen persona, secundum substantiam dicatur; de singulis enim potest enuntiari personis, Pater est persona, Filius persona, Spiritus sanctus persona; non tamen potest dici isti tres una persona. Augustinus: Persona ad se dicitur sicut Deus, et similia. Hoc autem solum nomen est quod cum dicatur de singulis ad se, pluraliter non singuraliter accipitur in summa. Et est inventum hoc nomen persona, ut

quid tria, uno nomine responderetur, scilicet tres personæ. Augustinus: Ideo tres dicimus personas, non ut aliqua intelligatur essentiæ diversitas, sed ut vel uno vocabulo responderi possit cum dicitur quid tres tria. Idem : Cum quæritur ; qui tres vel quæ tria dicentur Pater et Filius et Spiritus sanctus dictum est tres personæ, quo nomine non diversitatem intelligi voluit, sed singularitatem noluit, ut non solum ibi unitas intelligatur, sed Trinltas. In Trinitate namque non est diversitas (quia qualis Pater talis Filius) sed distinctio. Nec singularis dicendus est Deus; quia jam esset tantum una persona. Augustinus in libro quæstionum Veteris et Novæ Legis: Unus quidem est, sed non singularis : habet et exterius in mysterio alterum qui sit cum altero. Ambrosius de fide ad Gratianum imperatorem. Quod unius est substantiæ separari non potest, ut non sit singularitatis, sed unitatis. Singularitas ad personam pertinet; unitas ad naturam.

Hinc non parva oritur quæstio. Cum hoc nomen persona teste Augustino secundum substantiam dicatur, et cum hæc sit definitio personæ ; persona est rationalis substantiæ individua natura, quomodo sit intelligendum, Filius est alia persona a Patre, hoc enim sane potest dici, Pater est persona, id est rationalis substantia; Filius est persona, id est rationalis substantia. Item cum dicimus Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personæ, non possumus dicere tres rationales substantiæ. Ad quod potest dici: quando per se dicitur, Pater est persona, filius est persona, sane ita exponitur; Pater est persona, id est rationalis substantia; sed per additionem restringitur significatio, ut Filius est alia persona, id est discretus per aliam proprietatem ; Pater et Filius et Spiritus santus sunt tres persona, id est discreti per tres proprietates. Sicut enim cum dicitur Filius est Deus non distinguitur a patre; sed cum additur filius est Deus de Deo, jam fit distinctio. Ita cum dicitur Pater est persona, filius est persona, nondum fit distinctio; sed cum additur alia persona vel per pluralem tres personæ, jam distinctio notatur. Si quis hanc quæstionem convenientius potest solvere; ego nulli præjudico. Præterea est unum nomen, scilicet Trinitas, quod de nulla persona singulatim dicitur, sed omnibus simul; nec est substantiale, sed pluralitatem designat personarum. Et ita quædam sunt nomina in sancta Trinitate quæ dicuntur singulatim, et non conjunctim,ut Pater, Filius et Spiritus sanctus, quæ ad proprietatem referuntur: quædam conjunctim et non singultatim, ut Trinitas; quædam singulatim et conjectim, ut Deus, omnipotens, et similia.

CAP. X. De diversa nominum acceptione.

Modo considerandum est quod illa nomina quæ ad unitatem divinæ substantiæ pertinent, per determinationes quandoque etiam sine determinatione accipiuntur in personarum distinctione, ut

sapientia bonitas,ad substantiam enim referuntur; A quæstio difficilis, si in Deo tres personæ dicuntur

esse quia potens,sapiens et benignus est, quare non potius quatuor vel quinque, vel multo plures, cum sit fortis,justus, misericors,pius et cætera? Ad quod dici potest quod quæcunque dicuntur de Deo, et creduntur veraciter in Deo, ad hæc tria referuntur. Si enim fortis dicitur incorruptus,incommutabilis, et similia, totum hoc potentia est. Si providus, inspector, intelligens, totum hoc sapientiæ est. Si pius, mansuetus, misericors, totum hoc bonitatis est. Et in his tribus summa perfectio est. Ubi enim concurrunt ista tria,posse, scire, velle (quod benignitatis est),nihil deest.Si aliquod horum tollas non est summa perfectio. Est ergo Trinitas perfecta, quæ non potest minui, nec potest augeri. In creaturis hujus sanctæ et individuæ Trinitatis signa apparent. Signum potentiæ est rerum immensitas; sapientiæ pulchritudo; bonitatis utilitas. Et ita perhæcquæ foris sunt, invisibilia Dei cognoscuntur a creatura rationali. Sicut nomina substantia, de quibus prius diximus, dicuntur de singulis personis; similiter illa nomina quæ respectu creaturæ competunt Deo temporaliter, velut hæc nomina, Dominus creator. miserator. Ut enim Augustinus ait in libro De Trinitate: Non ante fuit Dominus, quam ejus esset servus. Itaque temporaliter cœpit esse Dominus; quoniam creatura in tempore facta cœpit ei subservire. Similiter cœpit Deus esse creator, in tempore ex quo fecit creaturam. Non enim creavit eam ab æterno, nec creatori est coæterna. Et cum pater sit Dominus et creator, et Filius simiiiter, et Spiritus sanctus: non tamen tres Domini sed unus Dominus, non tres creatores sed unus. Quod aliqua dicantur de Deo temporaliter et sine ejus mutatione, Augustinus ostendit per similitudinem rei quæ incipit esse pretium sine sui mutatione, in libro quarto De Trinitate. Nummus cum dicitur pretium relative dicitur nec tamen mutatus est cum esse cœpit pretium, neque cum dicitur pignus, et si qua sunt similia. Si ergo nummus nulla sui mutatione potest relative dici, quanto magis de immutabili substantia Dei accipiendum est, ut, quamvis temporaliter incipiat dici, non tamen substantiæ Dei aliquid accidisse dicatur, sed illi creaturæ ad quam dicitur. Quod ergo incipit temporaliter dici quod ante non dicebatur, manifestum est relative dici; non secundum accidens quod ei acciderit, sed secundum accidens ejus ad quod dicitur: Patet itaque quod Deus ex tempore est Dominus et creator; et tamen verum est, Dominus omnium est ab æterno, et creator ab æterno ; sed non ab æterno dominus nec ab æterno est creator. Nec mirum videri debet quod aliquid dicitur ei ex tempore competere. Nam assumpsisse carnem ex tempore convenit ei; et hoc nomen Christus ex temporæ convenit Filio Dei, Christus tamen ab æterno est.

quia tres personæ sunt una substantia, una sapien-
tia, una bonitas. Sed tamen cum dicitur sapientia
Patris, ad Filium tantum; bonitas Patris et Filii, ad
Spiritum sanctum.Similiter spiritus,charitas; tota
enim Trinitas unus spiritus,una charitas; Sed cum
additur sanctus, cum etiam dicitur charitas Patris
et Filii, solummodo ad Spiritum sanctum referun-
tur. Pater enim est spiritus, Pater etiam sanctus,
sed non Spiritus sanctus. Solent etiam sine appo-
sitis determinationibus personas signiflcare hæc
nomina, ut per sapientiam intelligatur Filius, ut in
Proverbiis Salomoni ssæpissime, per bonitatem
Spiritus sanctus. Hoc etiam nomine spiritus usus
est Hieronymus in significatione personarum, sic
dicens in psalmo confessionis. Tres spiritus pos- B
tulat David, dicens: Spiritu principali confirma
me; spiritum rectum innova in visceribus meis;
Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal.
L.) Qui sunt isti tres spiritus? Principalis spiritus
Pater est; rectus Spiritus Filius; Spiritus sanctus,
Spiritus sanctus. Ecce quod Hieronymus dicit tres
spiritus, id est tres personas. Augustinus quoque
in libro De doctrina Christiana tres res dixit ad
pluralitatem personarum respicientes; ait quippe
sic Res aliæ sunt quibus fruendum est, aliæ qui-
bus utendum. Illæ quibus fruendum estnos beatos
faciunt. Illis quibus utendum est, tendentes ad
beatitudinem adjuvamur. Si redire in patriam vo-
lumus, utendum est mundo non fruendum. Res
igitur quibus fruendum est, Pater et Filius et C
Spiritus sanctus. Eademque Trinitas una quædam
res est communisque omnibus fruentibus ea. Frui
autem est amore inhærere alicui rei propter seip-
sam. Patet itaque quod eadem nomina modo ad
unitatem substantiæ,modo ad pluralitatem per-
sonarum significandam ponuntur. Similiter hæc
nomina potentia, sapientia, bonitas nomina sub-
stantiæ sunt, et singulis personis æqualiter con-
veniunt; et tamen sæpissime in sacra Scriptura
per potentiam Pater, per sapientiam Filius, per
bonitatem Spiritus sanctus intelligitur Et quare
hoc fiat, bonum est quærenti satisfacere. Cum hæc
nomina, Pater, Filius, Spiritus sanctus translata
sint a creaturis ad ipsum Creatorem, ne videantur
quod in nobis significant in Deo significare, attri-
buitur Patri potentia, Filio sapientia. In hominibus
enim pater est prior filio, filius patre posterior; et
ex antiquitate in patre defectus; ex posteritate in
filio imperfectio sensus solet notari. Attribuitur
ergo Patri potentia, ne videatur prior Filio,et inde
impotentior; Filio sapientia, ne videatur poste-
rior, et inde minus sapiens Patre vel inferior. Nec
dicitur Filius sapientia, ideo quod ipse solus sit sa-
piens cum tota Trinitas una sit sapientia; nec
Pater potentia quod ipse solus sit potens cum tota
Trinitas sit una omnipotentia; sed ibi magis di-
cendum fuit ubi plus dubitari potuit. Unde dici-
tur: Credo in Deum Patrem omnipotentem.
Spiritus etiam solet poni ad rigorem significan-
dum, et crudelem solet denotare; et ideo bonitas
vel benignitas frequentius appellatur. Hic oritur
PATROL. CLXXVI.

D

CAP XI. De personarum appropriatis. Quærendum est utrum proprietates illæ quibusdisinguuntur personæ sint ipsc personæt Quod perso

næ distinguanturper proprietates, habetur in illa A nihil prohiberet eum ingenitum dicere; quia nec auctoritate, in essentia unitas; et in personis pro- ideo quisque Pater, quia ingenitus, nec ingenitus prietas; et in alias multis auctoritatibus. Quidam ideo, quia Pater. Ideo non ad aliquid, sed ad se ingetamen voluerunt dicere quod proprietates illæ non ntius dicitur. Genitus vero dici non potest nisi adessent ipsæ personæ, opponentes illud: si per eas aliquid. Ideo quippe Filius, quia genitus ; et quia discernuntur personæ, quomodo sunt ipsæ perso- Filius utique genitus.Sicut autem Filius ad Patrem, næ! Quos auctoritas et ratio confutat. Dicit enim sic genitus ad genitorem; et sicut Pater ad FiAugustinus. Quidquid in Deo est, Deus est. Ergo lium, sic genitor ad genitum. In hoc loco notanproprietas Patris Deus est; quia proprietas Patris dum est quod cum Filius sit sapientia a Patre est ipse Pater. Non tamen dicetur ita simpliciter, genita, et Pater sit sapiens sapientia sua; utrum proprietas est Deus vel Pater; sed proprietas Pa- Pater sit sapiens sapientia a se genita. Augustitris; sicut non dicitur voluntas est Deus ita abso- nus dicit hoc non esse concedendum. Si enim lute; sed voluntas Dei est Deus. Quid est enim pro- esset sapiens sapientia genita ex se (cum ei sit prietas Patris, proprietas Filii, proprietas Spiritus esse quod sapientem esse) jam Pater a Filio hasancti, nisi istæ personæ interse discreta et distinc- beret esse, non Filius a Patre. Non est ergo Patæ? Hieronymus ad Damasum papam de explana- B ter sapiens sapientia genita ex se; sed sapientia tione fidei: Confundentes Arium unam emdemque ingenita, quæ ipse est. Pater enim est sapientia substantiam Trinitatis dicimus: Impietatem Sabel- ingenita. Si opponitur: cum Pater sit sapiens, vel lii declinantes, tres personas expressas sub proprie- sapientia genita ex se vel alia. Non est verum. tate distinguimus. Item: Non enim nomina tanQuia una sapientia tota est Trinitas; sed in Patummodo, sed etiam nominum proprietates, id tre ingenita, in Filio genita. Sicut dicitur Filius est personas vel, ut Græci exprimunt, hypostases, est Deus de Deo, lumen de lumine, principium id est subsistentias confitemur. Ecce quod Hiero- de principio: Pater non est Deus de Deo, princinimus dicit proprietates, id est personas. Ideo pium de principio; ergo alius et aliud. Non est veDeus simplex dicitur sive non amittendo quod rum ; quia unus Deus cum Filio, et unum princihabet; seu quia aliud non est ipse, et aliud quod pium omnium creaturarum. Pater enim princiin ipso est. Ratione étiam potest eis obviari hoc pium Filii, quia de eo Filius; Pater et Filius prinmodo, Si tres proprietates vel relationes in Deo cipium Spiritus sancti; tota Trinitas unum prinsunt quæ non sunt ipsa divina substantia, ap- cipium omnium creaturarum. Similiter, licet Paparet non fuisse solam ab æterno divinam subter non sit sapiens sapientia genita ex se; non stantiam, quæ Trinitas est. Sed sola Trinitas est c tamen est alia sapientia sapiens. Augustinus De ab æterno quæ unus Deus est; fateamur igitur Trinitate: Si solus Filius intelligit Patri et sibi tres personas, vel tres illarum proprietates unum et Spiritui sancto, illud consequitur ut Pater Deum, unam essentiam et unam divinam subnon sit sapiens de seipso, sed de Filio; nec sastantiam illas tres personas esse vel illas pro- pientia sapientiam de se genuit, si ea sapienprietates. Quod quamvis longe sit a sensibus nos- tia Pater dicatur esse sapiens quam genuit; tris et ab humana ratione,indubitanter tamen credi ubi enim non est intelligentia, nec sapientia oportet, ut enim ait Gregorius: Fides non habet meesse potest. Ac per hoc patet si Pater sibi non ritum cui humana ratio præbet experimentum; id intelligit, et Filius intelligit Patri, profecto Fiest in ea parte in qua humana ratio præbet experi- lius Patrem sapientem facit. Et si hoc est Deo mentum. Non enim fides est contra rationem, sed esse quod sapere, et illi essentia quod sapientia, supra rationem. Et ideo qui nil credere vult nisi non Filius a Patre (quod verum est), sed a Filio quod ratione comprehendit, ut philosophi, non ha- potius Pater habet essentiam, quod falsum est. bet meritum fides ejus; sed qui illud quod rationi Est ergo Deus Pater sapiens ea quæ ipsa est sanon est contrarium, et tamen est supra rationem pientia, et Filius sapientia Patris. credit. Unde Apostolus: Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo verbum fidei (Rom.x), prope quia non est contrarium rationi, sed supra rationem. Quid sit proprium Patris, supra assignatum est; scilicet esse ingenitum; quod est esse Patrem. Nec turbet quod Augustinus dicit; Non est idem ingenitum dicere, quod Patrem dicere: quia Pater dicitur ad Filium, sed ingenitus nullam relationem notat. Et ideo non est idem dicere Patrem esse ingenitum et esse Patrem ; sed idem in sancta Trinitate est esse ingenitum et esse Patrem; sicuti idem est esse sapientiam Patris, et esse Filium ejus, et esse verbum Patris. Sed tamen illud nomen Filius notat relationem, et non illud, scilicet verbum vel sapientia. Augustinus in libro De Trinitafe. Non est idem ingenitum dicere quod est Patrem dicere; quia, etsi Filium non genuisset,

D

Solet a quibusdam talis fieri quæstio. Deus Pater genuit Deum Filium, et ita Deus genuit Deum, quod sane potest concedi. Legitur enim de Filio: Deus de Deo, lumen de lumine. Si vero quæratur, quia Deus genuit Deum, an se an alium? Neutrum est concedendum. Quod non genuit alium Deum, manifestum est, quia non est Deus, nisi unus. Quod non sit concedendum. Deus genuit se, Augustinus ostendit in libro De Trinitate, dicens: Qui putat hujus potentiæ Deum esse, ut seipsum genueerit; eo plus errat, quo non solum Deus ita non est, sed nec spiritualis creatura nec corporalis. Nulla enim res est ominino quæ seipsam gignat; et ideo non debet dici, Deus genuit se. Non enim divina substantia genuit seipsam nec etiam aliam divinam substantiam; sed persona Patris genuit personam

« PoprzedniaDalej »