Obrazy na stronie
PDF
ePub

admittat.

propositum, ut mens in id quod delectat assensum A CAP. V. Quod votum nullam commutationem confirmet, jam tenetur, sive ad culpam si malum est, sive ad meritum si bonum est.Hoc autem totum quod cogitationis est, et voluntatis est, et propositi est,totum in ipsa est,et ad ipsam sive bonum sit sive malum,et non tenetur nisi in se et quantum in se est tantum tenetur.Cum autem et promissio secuta fuerit post propositum, jam obligari incipit adversus alium sponsor, et debitor fit promissionis suæ pro veritate servanda ad proximum.Siquidem bonum est quod promisit, debitor est quia bonum est, et quia promisit. Si autem malum est quod promisit, debitor non est in eo quod malum est, quod promisit. Reus tamen est quia promittere præsumpsit, quod sine culpa implere non potuit. Novissime sequitur votum in quo amplius aliquid B illo voluntarie damnum sustineri potest quo a promissione contineri videtur.

CAP. III. Quid sit votum et quid vovere. Votum enim est testificatio quædam promissionis spontaneæ quæ ad solum Deum et ad ea quæ Dei sunt magis proprie refertur. Vovere siquidem est testificatione promissionis spontanea Deo se obligare ac debitorem statuere. Nam qui promittit simpliciter spondet se facturum aliquid; qui vero vovet, contestatur promissioni suæ et affirmat ipsam promissionem. Ubi inquantum est promissio, tenetur, inquantum est contestatio, obligatur. Votorum autem aliud occultum est ad Deum et coram Deo, aliud manifestum ad Deum coram

homine. Occultum votum fractum, peccatum est. c Manifestum autem votum fractum, peccatum et scandalum. In illo Deus offenditur, in isto vero etiam in proximum peccatur.Quod si quæris quæ vota omnino tenenda sint,et quæ item sine culpa prætermitti sive etiam commutari possint, hanc primam discretionem accipio.

CAP. IV. Quæ vota tenenda non sint. Scriptura dicit: Vota stultorum frangenda sunt (Eccle. v.). Vota quippe stultorum intelligimus ea quæ vel de malo fiunt, vel de bono male. Verbi gratia: Si quis voveret quempiam interficere, sive quodlibet aliud in quo culpa constaret se facturum, votum de malo esset, et malum esset, et idcirco faciendum non esset. In quo prima culpa fuit vovere,secunda foret si impleretur perficere. Similiter et votum de bono factum si bene non fiat,inter vota stultorum quæ frangenda sunt, deputatur.Bene autem non fit etiam si de bono sit illud votum, in quo vovetur vel quod non licet, vel quod non expedit. Non licet, ut si mulier non consentiente vel potius contradicente viro suo continentiam voveat.Non expedit,ut si quispiam in jejunio vel alio quolibet opere supra vires suas ac possibilitatem suam aliquid se facturum esse proponat. Hæc igitur omnia inter vota stultorum deputantur, quæ vel perversa sunt, vel illicita, vel indiscreta. Ubi autem bonum vovetur, et bene vovetur, quædam ejusmodi sunt ut commutationem ex dispensatione suscipiant, quædam vero talia ut recompensationem omnino admittant.

D

Vis scire quæ sunt illa quæ commutationem ullam non patiuntur? Fortassis mihi non credis,qui auctoritatem quæris, si quid ex universis unum ego proferre voluero. Est tamen quoddam quod commutationem nullam admittit.Nam dispensatio esse non potest, ubi recompensatio esse non popotest. Dispensatio quippe nomen dispendii est, detrimentum sonat quantum in ipso est.Stultum vero est voluntarie damnum sustinere, ubi nullum lucrum consequitur. Ubi autem in parvo detrimentum voluntarie toleratur ut in majori lucrum proveniat, hæc dispensatio vocatur, et bona est dispensatio ista. Ecce ergo quomodo bene in

majus nihil acquiri potest? Unum est, si auctoritate vis quod commutationem non recipit, non ego dico,sed veritas dicit, et si ego dico post veritatem dico, et secundum veritatem dico; quia non dabit homo commutationem pro anima sua (Matth. XVI). Sed forte respondebis et dices quod non dixit veritas non dabit, sed quam dabit homo commutationem pro anima sua ? Ecce igitur non affirmavit, sed interrogavit, tu responde, si potes, quam dabit homo commutationem pro anima sua? Vides manifeste quod unum est quod commutationem non recipit, neque dispensationem admittit.Hoc si voves,imo quia voves (non enim bonus esse potes si hoc non voveris) redde quod vovisti, et ipsum quod vovisti redde, quia si aliud reddere volueris, non accipitur pro isto quodcunque illud fuerit: Vovete, inquit Psalmista, et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera (Psal. LXXV). Quæ munera ? Afferte Domino filii Dei, afferte Domino filios arietum (Psal. xxvIII). Forte ista sunt munera quæ vovere nos jubet et reddere Psalmista: arietes et filii arietum cum dicit: Vovete, etc. Cui munera? Audi quid sequitur: Terribili et ei qui anfert spiritum principum apud reges terræ (Psal. LXXV). Quid hoc pertinuit ut postquam dixerat Reddite Domino Deo vestro munera,statim subjungeret: Qui aufert spiritum principum; nisi quia ipsa munera ipsum spiritum significa. re voluit? Sed si spiritum principum aufert, auferre non poterit spiritum tuum? Redde ergo voluntarius ne amittas invitus. Vovete et reddite Domino Deo vestro,omnes qui in circuitu ejus affertis munera. Terribili et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terræ. Vide ergo, frater, quid est quod vovere et reddere nos oportet Domino Deo nostro. Quod si post vovere vel post votum reddere nolumus, tamen retinere non valemus. Si reddimus, accipiet, si non reddimus, tollet. Si reddimus, pro dato remunerabit, si non reddimus, pro non dato condemnabit. Si enim reddimus, quod nostrum est damus, et reputatur ad justitiam, si autem non reddimus, quod alienum est retinemus, et imputatur ad culpam. Qui amat, inquit, animam suam perdet eam (Joan. XII). et qui perdiderit animam suam propter me

inveniet eam (Matth. x). Servat sibi qui mihi A a te.Nam tu quidem quantum in te est hoc debes

quod vovisti ipsum et non aliud. Non tibi licet pro alio aliud commutare, sed dispensatori et magistro tuo; si voluerit et expedire noverit licet aliud accipere. Si idem a te datur debitum est; si aliud ab illo accipitur, indulgentia est. Nam idcirco dispensator dicitur ille qui a subjectis omnibus secundum utilitatem et fructum recompensationis diversa quædam a primis et alia ab iis quæ proposita fuerant salubri ac rationabili commutatione impendere potest. Sicut ergo votum tuum in tua constat voluntate; sic commutatio voti tui in illius constat potestate. Illic per te operari potest bonum quod delectat, hic autem consulere debes illum quod magis expediat. Est autem adhuc am

tribuit, et qui sibi retinet amittit. Vovete ergo et reddite. Si voves animam tuam, redde animam tuam. Noli putare quod reddere possis pro anima tua pecuniam tuam. Hoc enim esset plus vovere et minus reddere, et non esset æqua recompensatio.Si tua das Deo,teipsum diabolo, non est æqua partitio. Nonne si recte offeras et non recte dividas, peccasti? Plus enim valet anima, et minus peccunia. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? (Matth. vi; Luc. XII.) Si plus est anima quam esca, plus utique est quam pecunia,quia et esca plus est quam pecunia. Propter escam enim datur pecunia, et si non est esca, pecunia, quid esset? Nam quod plus confert et prodest, ipsum plus esse ne- B plius aliquid quod dictis adjiciendum videtur. cesse est. Si ergo voves animam, noli pro anima dare pecuniam, quia si hoc facis, fraudem facis; plus vovens et minus reddens. Cum anima tua dare potes pecuniam tuam, pro anima non potes, nisi forte pro anima tua ita pecuniam tuam dare votueris, ut anima tua data acceptabilior fiat. Pro illa, cum illa amatur, pro illa sine illa non accipitur. Noli ergo putare quod pro anima tua, id est pro commutatione animæ tuæ pecuniam tuam dare possis, quia et ipsam pecuniam sic datam non aeciperet, et tu animam tuam servare non posses sic retentam. Itaque et pecunia amitteretur, et anima non servaretur. Hoc igitur unum est quod recompensationem non accipit. CAP. VI. Quæ vota commutationem patiuntur.

Cætera omnia proloco et tempore et causa commutationem admittunt. Vovisti aurum,argentum reddere potes, quia quod pretio minus est, in pondere majus esse potest. Vovisti peregrinationem tuam Domino, commutationem admittit, si forte expediat magis quod contingere potest,ut permaneas in patria tua et in domo tua. Nam si illic persolvere potes aliud tantum valens. sive ad laborem operis sive ad devotionem virtutis, sive ad utilitatem administrationis, commutationem dare potes. Vovisti jejunium et hic commutatio esse potest, si forte hoc non expediat quod contingere potest. Aliud adhuc dico: Vovisti Deo servire in aliquo loco, vel in habitu, vel in societate aliqua, dico quod et hoc totum commutationem habere potest, quia potest et locus destrui et homines mori, et habitus mutari. Nunquid putas ideo perdis animam tuam si locus aliquis vastatur aut si homines moriuntur? Tantummodo ex te non fiat quod in illis fit, neque in te remaneat quod a te fieri debuit. Non est periculum tuum ubi non est culpa tua. Fac quod potes et quantum potes, et sufficit tibi. A bona voluntate non amplius exigitur nisi quantum potest. Si autem aliquid horum voveris vel similium aliquid,quæ invitis vel auferri possunt,vel volentibus commutari, et implere quidem vales quod vovisti, non est in tuo arbitrio commutatio voti tui, etiamsi majus aliquid videris, vel melius faciendum quod facias. Potest quidem dispensatio fieri circa te, sed non debet fieri

Ecce vovisti virginitatem carnis tuæ Domino Deo tuo, dico quod reddere debes quod vovisti. Non licet tibi retrospiscere, ut deinceps ad experientiam carnis descendas. Dico ergo tibi,redde quod debes. Non licet tibi aliud pro isto reddere, si istud potest reddere. Sed quid facimus? Ecce vovisti et votum non tenuisti, quia virginitatem, amisisti. Non potes amplius reddere virginitatem, non potes dare quod non habes. Semel amissa est virginitas, amplius reparari aut recuperari non potest. Quid autem facies? Quid reddes Domino Deo tuo pro virginitate tua quam vovisti et post votum amisisti? Est ne aliquid aliud quod pro ista reddi possit, ut debitum redC datur et tantum votum impleatur? Si nihil est aliud quod pro ista reddatur,salus non est iis qui hanc voverunt, et amissam jam reddere non possunt. Nunquid igitur pontem misericordiæ præscindere audebimus ejusmodi? Dicat hoc qui audet. Ego nec præsumo nec volo. Videat qui hoc dicere voluerit ne forte sibi ipsi periculum struat; ergo aliud est quod reddere possis pro virginitatetua si eam perdidisti. Quid aliud ? Redde pœnitentiam tuam? redde contritionenm tuam ; redde humilitatem tuam. Pro virginitate carnis redde humilitatem cordis; pro carne fracta frange cor; humilitatem per se debuisti etiamsi virginitatem habueras; et tamen si virginitatem reddere non potes, redde pro illa humilitatem, et satisfaciet tam pro se quam pro illa. Vide quanta est virtus humilitatis. Socia est virginitas, humilitatis, et socia humilitas virginitatis, et non potest, si abest humilitas, satisfere Deo virginitas; potest autem etiam, si habes, virginitas satisfacere Deo, humilitas si habeatur. Est igitur aliquid quod reddas pro virginitate tua, si illam reddere non potes. Et unde satisfacias Deo, etiam si istam non offeras, nunquid sic dico de anima tua? Perde animam tuam ita ut amplius eam reddere non possis; ei vide si aliquid tibi superest quod pro illa reddere possis. Propterea dixi tibi: Quia hoc unum est pro quo commutatio nulla dari potest. Si hoc solum dari non potest, hoc nisi reddideris quidquid dederis non satisfacis. Hoc si reddis quidquid non dederis, non offendis.

D

PARS TERTIA DECIMA.

DE VITIIS ET VIRTUTIBUS.

CAP I. De viliis et virtutibus, et operibus malis, Septem capitalia vitia sive principalia,sive originalia, sacra Scriptura commemorat, quæ ideo capitalia vel principalia vel originalia dicuntur,quia reliquorum omnium caput sunt et principium et origo. Omnia quippe alia ab istis septem vitiis oriuntur. Hoc autem interesse videtur inter peccata et vitia, quod vitia sunt corruptiones animæ, ex quibus si ratione non refrenentur,peccata,idest actus injustitiæ oriuntur. Quando autem tentanti vitio consensus adhibetur actus injustiæ est quod peccatum dicitur. Itaque vitium est infirmitas spiri tualis corruptionis, peccatum autem ex corruptione, oriens per consensum actus iniquitatis. Itaque vitium absque consensu infirmitas est,cui in quantum infirmitas est misericordia debetur,præmium B eo quod sibi placet,alienum testimonium despicit.

A luxuriam concuicatur, et in lutum redigitur. Su-
perbia est amor propriæ excellentiæ.Invidia odium
felicitatis alienæ. Ira irrationabilis perturbatio
mentis. Acidia est ex confusione mentis nata tris-
titia,sive tædium et amaritudo animi immoderata;
qua jucunditas spiritualis extinguitur; et quo-
dam desperationis principio mens in semetipsa
subvertitur. Avaritia est immoderatus appetitus
habendi. Gula est immoderatus appetitus edendi.
Luxuria est concupiscentia explendæ voluptatis
nimia, vel concubitus desiderium supra modum,
vel contra rationem effervens. Superbiæ duo sunt
genera. Unum intus, alterum foris. Intus super-
bia est, foris jactantia. Superbia in elatione cor-
dis; jactantia in ostentatione operis. Superbia in

autem et corona in quantum ab actu iniquitatis co-
hibetur.Cum consensu vero vitium culpa fit,ubi in
quantum vitium est malum est, in quantum vo-
luntarium est pœna dignum est. Vitium ergo est
in corruptione, peccatum autem in actione. Actus
vero peccati solo consensu perficitur, etiamsi fo-
ris opus non fuerit, quia quod iniquitatis est per
consensum pravum in sola voluntate com-
pletur, etiam tunc cum ab eo quod vult perficien-
do foris invita restringitur. Facit enim quod suum
est totum et quod amplius non facit suum non
est; nec ab ipsa est quod amplius non facit sed
contra ipsam. Ita in solo consensu opus judica-
tur; cui quidem id quod foris est opus tantuin
in malitia adjicit quantum ipsum qui intus opera- C
tur, motum voluntatis ad malitiam accendit. Sic
ergo vitia origo peccatorum sunt, ex quibus nas-
cuntur opera iniquitatis. Quæ quidem, sicut dic-
tum est, absque consensu poenam habent, quia
corruptio sunt,cum consensu autem culpam,
quia voluntaria sunt. In quantum enim originalia
sunt, pœna in ipsis exercetur. In quantum volun-
taria, pœna ipsis debetur. Sunt autem hæc pri-
ma, superbia; secunda,invidia; tertia ira; quarta,
acidia; quinta, avaritia; sexta, gula; septima,
luxuria. Ex iis tria hominem exspoliant, quartum
flagellat spoliatum ; quintum flagellatum ejicit,
sextum ejectum seducit, septimum seductum ser-
vituti subjicit. Superbia aufert homini Deum, in-
vidia proximum, ira seipsum, acidia flagellat
spoliatum, avaritia flagellatum ejicit; gula ejec-
tum seducit, luxuria seductum servituti subjicit.
Anima rationalis in sanitate sua, vas est solidum
et integrum nullam habens corruptionem; quam
vitia venientia in eam hoc modo vitiant et corrum-
punt: per superbiam inflatur, per invidiam ares-
cit, per iram crepat, per acidiam frangitur, per
avaritiam dispergitur, per gulam inficitur, per

D

Jactantia autem ut magis sibi placeat, alienum testimonium requirit. Propterea jactantia per levitatem blandem se simulat, superbia vera in tumore crudelem demonstrat. Superbia enim timeri vult, jactantia amarı; et utraque tamen in eo quod appetit sibi placens perverse, diverso litet modo inordinate convincitur gloriari. Si quis igitur superbiam et jactantiam sub uno computaverit membro, septem invenit vitia capitalia, de quibus peccata omnia, actus iniquitatis et injustitiæ opera oriuntur. Peccata autem alia venialia, alia criminalia dicuntur. Venialia sunt quæ nec facile vitari possunt, ut aliquando non fiant, neque multam turpitudinem vel læsionem magnam habent si fiant. Criminalia dicuntur quæ vel læsionem magnam inducunt, vel turpitudinem ingerunt in quibus vel Deus vel proximus multum offenditur, vel iese qui facit maculatur. Talia sunt homicidia, adulteria, perjuria, furta, et quæ iis similia adjunguntur, vel continentur in istis; sicut rapinæ sacrilegia, incestus, et cætera talia. Venialia sunt sicut ira levis et transitoria, risus et hujusmodi, quæ sine deliberatione agentium contingunt, sive ex negligentia incaute,sive exinfirmitate præcipitanter.

CAP. II. De virtutibus et operibus bonis.

Sicut superius diximus aliud esse vitium, atque aliud peccatum quod ex ipso vitio procedit, itaintelligimus aliud esse virtutes, atque aliud opera justitiæ quæ ex ipsis oriuntur. Virtus enim quasi quædam sanitas est et integritas animæ rationalis, cujus corruptio vitium vocatur. Opus verojustitiæ est in motu mentis rationalis, qui secundum Deum incedit, a cordis conceptione surgens, et foras usque ad actionis corporalis completionem procedens. Virtutes in Scripturis plurimæ numerantur, maxime vero quæ in Evangelio, quasi quædam antidota vel sanitates contra septem vi

CAP. V. De quatuor timoribus.

Quatuor sane timores sacra Scriptura discernit: servilem mundanum, initialem, filialem. Servilis timor est, pro evitanda pœna abstinere a malo, retenta voluntate mala. Mundanus timor est pro evitanda pœna abstinere a bono, retenta voluntate bona. Initialis timor est pro evitanda pœna cum perverso opere etiam pravas cogitationes resecare. Filialis timor est homo firmiter adhærere quia illud amittere nolis. Ex iis quatuor timoribus duo mali sunt id est servilis et mundanus;duo boni, id est initialis et filialis. Servilis timor pœ

tiorum corruptionem sub eodem numero dispo- A turaliter unus, secundum diversos tamen modos nuntur. Prima est humilitas, secunda mansuetu- quibus habetur vel operatur, diversis nominibus do, tertia mentis compunctio, quarta desiderium significatur. justitiæ, quinta misericordia, sexta cordis munditia; septima pax mentis interna. Homo igitur in peccatis jacens ægrotus est,vitia sunt vulnera, Deus medicus, dona Spiritus sancti antidota,virtutes sanitates, beatitudines gaudia, per dona enim Spiritus santi vitia sanantur. Sanitas vitiorum integritas est virtutum. Sanus operaiur,operans remuneratur. Sic post virtutes opera bona sequuntur, et ex virtutibus opera ipsa oriuntur. Sex opera misericordiæ in Evangelio (Matth.xxv), specialiter a Domino enumerantur, in quibus perfectio bonorum operum significantur. Primum est esurientem pascere, secundum sitientem po- B nam quæ ab hominibus infertur metuit; et idtare, tertium hospitem colligere,quartum nudum vestire, quintum infirmum visitare, sextum ad incarceratum et clausum venire. In iis enim necessitatibus omnis vitæ humanæ molestia vel comprehenditur vel figaratur, in quibus quisquis propter Deum proximo compatitur,misericordiam a Deo in sua necessitate meretur.

CAP. III. De timore et amore.

Sane duo sunt motus cordis, quibus anima rationalis ad omne quod facit agendum impellitur. Unus est timor,alter amor. Hæc duo cum bona sunt omne bonum efficiunt. Per timorem enim mala caventur; per amorem bona exercentur. Cum autem mala sunt, omnium malorum initium et causa existunt. Per timorem enim malum a bono rece- c ditur; per amorem vero malum mala perpetrantur. Sunt ergo duo hæc quasi portæ duæ,per quas mors et vita ingrediuntur. Mors quidem quando aperiuntur ad malum, vita autem quando ad bonum referantur.

CAP. IV. Quid sit timor.

Timor est effectus mentis quo movetur ut superiori cedat; amore enim accedit, timore recedit. Si in justitia perstitisset homo, ex voluntate subjiceretur meliori. Nunc autem ex necessitate fortiori subjicitur. Hæc est pœna illa timoris ex qua servilis nominatur. Quando qui voluntate prius meliori subjici noluit, nunc necessitate fortiori subjicitur.Quam profecto poenam tunc charitas foras mittit quando subjectionem voluntariam D facit. Quando magis crescit charitas, tanto magis crescit voluntas; quanto magis crescit voluntas, tanto magis decrescit necessitas. Et jam perfecta charitate amat ad reverentiam meliorem voluntarius; non timet ad poenam fortiorem invitus. Quærunt de Christo homine quomodo timorem Domini habuerit. Sed facile est demonstrare quomodo voluntarie Patri in quantum ipse homo erat sibi superiori subjiciebatur, et spontanea reverentia cedebat illi quem superiorem cognoscebat, dicens: Pater major me est (Joan x1). Sicut igitur amor cum sit motus mentis naturaliter unus secundum diversas qualitates diversa nomina sortitur; et dicitur aliquando cupiditas; quando scilicet ad mundum est, quando vero ad Deum est charitas. Sic timor cum sit motus mentis na

circo et sufficit cessare a malo opere, quia ad oculum famulatur et reatum conscientiæ non metuit, hominibus placere volens. Mundanus viro timor hominibus placere non quærens tamen displicere metuens; et ipse fingit quod non est; tam mendax in neganda veritate,quam fallax alter in falsitate tegenda. Et uterque in veritate offendit; alter quia timide negat quod est; alter quia perverse simulat quod non est. Initialis vero timor quia eam quam Deus comminatur poenam declinare satagit, nequaquam sibi sufficere videt, ut ab illicita se operatione contineat, quia ei qui cor intuetur non est satis ad probationem si innocens fuerit actio, nisi etiam ipsa cordis cogitatio ante ejus oculos sincera atque impolluta appareat. Quia ergo illi displicere metuit qui videt totum ad perfectam innocentiam coram eo necesse esse considerat ut emendet totum. Et ideo iste timor initialis dicitur quia sub hoc per bonam voluntatem et virtus intium capit; et vitium finem. Necdum tamen perfectio est, quia dum aliud agitur, et aliud intenditur, ipsum adhuc propter se bonum non amatur. Tunc accedit charitas; et intrat per timorem illum, qui dum monstrat quod fugere debeamus, periculum quodammodo apetere et deciderare facit præsidium. Convertit igitur cor ad Deum, ut quodammodo de ipso fugiat ad ipsum; hoc est, dum cavet habere iratum,studeat habere propitium. Hunc sequitur timor filialis qui ex succedente charitate nascitur,ut ipsum timere nihil aliud sit quam degustatum in charitate bonum jam nolle amittere. Et hic quidem timor aliquid pœnæ adjunctum habet dum in incerto ambulamus;et potest in utramque adhuc partem declinare status vitæ mutabilis. Sed cum mutabilitas nulla erit, tunc nulla ex incerto suspicionis poena inerit. Et tunc timor quodammodo sine timore erit,ubi et de stabilitate certi erimus; et tamen reverentiam Creatori exhibere non desistemus.

CAP. VI. De charitate.

Geminam nobis sacra Scriptura charitatem commendat; Dei videlicet et proximi.Charitatem Dei ut sic ipsum diligamus ut in ipso gaudeamus. Charitatem proximi ut sic ipsum diligamus, non ut in ipso, sed ut cum ipso gaudeamus in Deo.

C

gere debemus,ut bonitatem habeant et boni sint. Et in iis omnibus non nisi bonitas diligitur, quando nihil diligitur nisi propter bonitatem. Simili modo cum Deus diligitur, propter se diligitur quia ab alio non est, neque aliud ab ipso quod diligitur in ipso.Cum vero proximus diligitur,non propter se diligitur, sed propter Deum. Alter, id est amicus, quia Deum habet; alter, id est inimicus ut Deum habeat ; et in iis omnibus non nisi Deus diligitur, quia aliud non est quam Deus, quod et in illo diligitur quia est, et in isto diligitur ut sit. Ergo cum Deus diligitur et proximus diligitur,cum Deus diligitur,quare dixit Scriptura ut et Deum diligas et proximum? Si in Deo Deum

Hoc est, ut Deum diligamus propter se ipsum ; A mus, quia boni non sunt, tamen propterea diliproximum autem propter Deum. Deus autem idcirco propter se ipsum diligendus est; quia ipse est bonum nostrum. Proximus autem ideo propter Deum diligendus est, quia cum ipso in Deo est bonum nostrum.Illum diligimus ut ad ipsum veniamus,et in ipso gaudeamus. Istum diligimus ut cum ipso curramus, et cum ipso perveniamus. Illum ut gaudium,istum ut gaudii socium; illum ut requiem, istum ut requiei consortem. Quid est Deum diligere? Habere velle. Quid est Deum diligere propter seipsum? Ideo diligere, ut habeas ipsum.Quid est proximum diligere propter Deum? Ideo diligere quia habet Deum. Sicut diligimus hominem propter justitiam, id est quia habet justitiam, et sicut diligimus hominem propter sa- B diligis, et in proximo Deum diligis, nec aliud in pientiam,id est quia habet sapientiam, sic diligimus hominem propter Deum, id est quia habet Deum; vel si forte nondum habet,quia habiturus est eum ; vel ut habeat eum. Sic itaque propter Deum hominem diligimus, quem utique propter Deum non diligeremus,si Deum non diligeremus. Quemadmodum cum hominem propter sapientiam diligo, ideo diligo quia ipsam sapientiam diligo; quem profecto non diligerem, si sapientiam propter quam ipsam diligo,non diligerem. Ita cum proximum propter Deum diligo,ideo diligo quia Deum diligo,propter quem ipsum proximum diligo,quem utique non diligerem si Deum propter quem ipsum diligo, non diligerem. Sic igitur si bene diligo et bonum diligo. Non enim bene diligo nisi cum bonum diligo; et cum bonum quod diligo non ob aliud quam propter bonitatem diligo.Si ergo bene diligo, sic diligo. Quomodo? Amicum in Deo, et inimicum propter Deum.Quid est amicum diligere in Deo? Ideo diligere quia Deum habet. Non in divitiis suis, non in fortitudine sua, non in pulchritudine sua, sed in justitia sua, in sanctitate sua, in bonitate sua. Illa enim etsi a Deo sunt, extra Deum diligi possunt ; et sæpe cum diliguntur avertunt et pervertunt mentem diligentium se, ut Deum non diligant. Idcirco pro iis laudandus est Deus; quia cum dantur ab ipso dantur,et dona ejus sunt; sed in iis non est amandus proximus quia virtus ejus non sunt, neque bonum faciunt ista hominem, etiamsi abundaverint ; neque si D defuerint, malum. Bonitas autem bonum facit,et justitia justum, et veritas verum. Et hæc cum adsunt adest Deus, quia Deus bonitas est, et justitia, et veritas. Ideo in bonitate et justitia et veritate diligendus est homo. Et quando in istis diligitur, in Deo diligitur; quia Deus bonitas est, et justitia et veritas. Si ergo bonum diligimus et bene diligimus, boni sumus. Non enim bonos facit nisi dilectio bona et dilectio boni. Si autem boni sumus nullos amicos habemus nisi bonos,et nullos inimicos nisi malos: quia si boni sumus, nihil præter bonum diligimus, et nihil præter malum odimus.Si autem amicos bonos habemus, et inimicos malos; amicos quidem in bonitate sua diligere debemus, id est ideo quia boni sunt. Inimicos autem quia in bonitate diligere non possu

proximo quam in Deo diligis, quare sunt duo præcepta charitatis? Si enim utrobique Deus diligitur, in utroque unum impletur, nec opus fuerat præceptum geminari de opere uno. Suffecerat si dixisset: Dilige Dominum Deum tuum (Deut. vi; Matth. xxi). In hoc enim totum est. Qui enim vere Deum diligit, ubique diligit.Si vere diligitur,diligitur ubicunque invenitur. In seipso, in proximo, intus et foris, et sursum et deorsum, longe et prope. Si mel dulce est, dulcis est et favus. Si mel diligis, diligis et favum receptaculum mellis. Sed cum mel diligitur, ideo diligitur quia dulce ipsum est. Cum vero favus diligitur, ideo diligitur, quia dulcedo in ipso est. Mel propter seipsum diligitur. Favus autem propter mel diligitur; et si forte videris favum non habentem mel, vides receptacula ubi mel esse debuerat, et dotes vacua esse; et non placet tibi, quia arida sunt, et cupis mel illic esse quod diligis; et si venerit, amplius diligis. Ita dilige Dominum Deum tuum, quia dulcedo est ipse, et bonitas et veritas. Proximum autem tuum dilige (Matth. XIX, XXII), quia receptaculum est dulcedinis, bonitatis et veritatis; et si in eo inveneris quod habere debet dulcedinem et bonitatem et veritatem, dilige in ipso illa et dilige ipsum propter illa. Si autem vacuum inveneris bonis suis, dole, quia receptaculum inane vides; et opta ut veniant ad eum et intrent in eum bona sua, ut fiat ipse bonus habens bona sua, sine quibus bonus esse non potest. Dilige ergo Deum quia bonitas est. Dilige proximum quia ex bonitate bonus est; vel si bonus non est, ut sit bonus qui bonus esse potest. Qui enim jam esse non possunt boni, diligendi non sunt nec proximi sunt, sed alieni et remoti et extranei. Non des, inquit, alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli, ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena (Prov.v). Isti ergo sunt alieni et extranei nimis remoti et longe facti,quibus amplius reditus non patet ad bonum, dæmones scilicet et homines maligni cum dæmonibus damnati. Quid idcirco a nobis amplius diligendi non sunt; quia ab illo bono propter quod diligitur omnis qui bene diligitur, irrecuperabiliter corruerunt.Nusquam nobis Scriptura dicit dæmones

« PoprzedniaDalej »