Obrazy na stronie
PDF
ePub

fide, sed etiam in una essent societate, vocavit A tura aliquando tempus resurrectionis significat

Abraham, ut eum de terra sua educeret, ut per illum unum et in illo uno omnes qui ab illo nascituri aut illum secuturi erant a pristina conversatione educens in unam societatem novae vitae congregaret. Cui etiam præcepit ut circumcideret pellem præputii sui in signum sibi, posteris in exemplum ; tantum ad priorem statum superaddens quatenus per hoc signaculum populus Dei ab infidelibus discerneretur, quousque ille viveret qui non solum de filiis Abrahæ, sed de universis etiam gentibus fideles colligeret, ac per hoc non jam per signaculum carnis in genere, sed per signaculum baptismatis secerneret in emundatione. D. Nunquid non etiam olim ante

diluvium fideles ab infidelibus discreti erant ? M. B

Erant ; sed post diluvium rursus humanum genus ad unum populum redactum im Abraham secundo discerni cœpit. D. Qualiter fiebat circumcisio ? M. Præceptum fuit ut puer masculus octavo die nativitatis suæ circumcideretur in carne præputii sui cultello de petra facto. D. Quæ fuit ratio ut sic fieri præciperetur ? M. Tres sunt circumcisiones : una in carne tantum exterius, quæ sacramentum est ; duæ aliæ quæ sunt res et virtus sacramenti. Altera quæ fit in præsenti, quando per depositionem iniquitatis mens circumciditur. Altera quæ in futuro fiet, quando per depositionem corruptionis corpus circumcidetur. Prima igitur est in carne ; secunda in mente ; tertia in corpore. Octonarius vero in sacra Scrip

quod post præsentem (quæ septem diebus currit) vitam sequitur : aliquando tempus gratiæ in quo æterna bona servientibus Deo promittuntur. Merito igitur illa prima circumcisio quæ sacramentum erat aliarum duarum, jussa est fieri die Octavo, ut ostenderet quod in tempore gratiæ corda circumcidenda erant per emundationem iniquitatis, et in tempore resurrectionis corpora per depositionem corruptionis. Propterea autem 8olis masculis data est circumcisio carnis, quia sacra Scriptura per masculinum sexum animam, per muliebrem vero carnem significare solet ; ut videlicet ostenderetur quod illa exterior circumcisio animabus justificationem contulit, sed carni non abstulit corruptionem. Cultellus de petra factus Christum significat, de quo dicit Apostolus : Petra autem erat Christus (I Cor. x), qui tollit peccata m undi (Joan. I). In carne præputii idcirco jussa est fieri quoniam ad remedium data est contra originale peccatum, quod a parentibus contrahimus per illud membrum propagati. D. Quod ergo mulieres remedium habebant quæ non circumcidebantur ? M. Fidem et oblationes sive sacrificia : ipsam quoque circumcisionem ; non tamen suscipiendo sed credendo. D.Quid dicendum est de pueris ante octavam diem morientibus, quoniam ad illud remedium pervenire non poterant, salvine fuerant an damnati ? M. Hoc Dei judicio relinquendum mihi videtur.

SUMMA SENTENTIARUM

SEPTEM TRACTATIBUS DISTINCTA.

TRACT. I. De tribus virtutibus theologalil)us : fide, spe et charitate. De sacratissima Trinitate, et de fide Incarnationis Verbi.—TRACT. II. De creatione et statu angelicge naturæ.—TRACT. III. De creatione et statu humanæ naturae. — TRACT. IV. De sacramentis in generali et preceptis divinis. - TRACT. V. De sacramento baptismi.— TRACT. VI. Je sacramento confirmationis, eucharistiæ, pœnitentiae, et e.vtrenae unctionis. — TRACT. VII. De sacra mento conjugii.

PRÆFATIO.

De fide et spe quae in nobis est, omni poscenti rationem reddere, ut ait Petrus in Epistola sua, parati esse debemus cum modestia et timore (I Petr. III). Itaque, ut pariter servetur modestia in sermone, timor in assertione, profanas verborum nocitates, ut Apostolus præcipit vitemus(I Tim.vi); et in nullam partem præcipiti assertione declinemus. Melius est enim non eloqui (ubi sine periculo non erratur) magna, quam definire contraria. Seb ubicunque possumus auctoritatum yestigia sequarnur, ubi vero certa deest auctoritas, his potissimum assentire studeamus, qui maxime autoribus accedunt ; et non de sensu suo præsumentes, scripturas ex pietate interpretántur. Scriptura enim sangta, ut ait beatus Augustinus, altitudine superbos irridet, profunditate, attentos tenet; magnos veritate, parvulos nutrit affabilitate, Si qua igitur obscura nobis Qccurrerint, sit nostri propositi primum ad auctoritates confugere; deinde quid nqstri temporis sapientes de illis sentiant in medium conferre ; et cur potius hos quam illos imitari placeat (et ratione et auctoritate simul concurrentibus) pro facultate nostra in lucem ponere.

m TRACTATUS PRIMUS.

CAPITULA.

CAP. I. De fide.— CAP. II. De spe et charitate.—CAP. III. De flde antiquorum.—CAP. IV. De quib s s. constet fides.— CAp. V. De spiritu creato utrum sit localis.— CAP.VI. De distinctione Trinitatis PATROL. CLXXVI. 3

CAP. VII. De nominibus personas Trinitatis distinguentibus.—CAP. VIII. De æqualitate Patrís, et Filii et Spiritus sancti. — CAP. IX. Quod de sancta Trinitate nihíl dicatur secundum accidens. — CAÉ. X. De diversa nominum acceptione. — CAP. XI. De personarum appropriatis. CAP. XII. De praescientia et prædestinatione. — CAP. XIII. De gQluntate Dei. CAP. XIV. De omni potentia Dei. — CAP. XV. De fide incarnationis. — CaP. XVI. Quod Christus simul aninam et carnem assumpsif. — CAP. XVII. Quod Christus omnia infirma nostra præter peccatum susceperit. — CAP.XVIII. An Christus sit creatura. — CAP. XIX. An in morte Christi se

parata fuerit divinitas ab humanitate.

CAP. I. De fide.

Et quoniam fide (tanquam mensura rectudinis) omnia moderanda sumt, me quid ut superfluum diffluat, dicente Apostolo : Unicuique Deus divisit mensuram fidei (Rom. xII); de ea in primis est videndum quid sit, et quas partes habeat. Fides, ut ait Apostolus, est substantia rerurm sperandarum,argumentum non apparentium (Heb. XI) Substantia rerum sperandarum quia per fidem in nobis subsistunt speranda. Speranda vocat bona illa æterna quæ desideramus, ut sunt immortalitas, et cætera quæ in nobis per fidem jam suhsistunt, in futuro per experientiam. Argumentum non apparentium, id est probatio ; quia si quis dubitat inde, non possunt aliquando probari humana ratione. Ut si quis quæreret unde scis partum virginis, futurum etiam statum electorum : non habeo aliud argumentum, nisi quod credo indubitanter quod prophetæ et alii qui per Spiritum sanctum locuti sunt, super illis dixerunt, quos Deus nullo modo falleret, cum in eis loqueretur et miracula faceret. Et cum ex magna parte videam completa quæ dixerunt, caetera non dubito complenda quæ restant. Est itaque fides substantia rerum sperandarum , quantum ad mos ; argu7nent w m mom apparentium, quantum ad alios. Sed hac diffinitione magis ostenditur effectus fidei quam quid ipsa sit ; nec etiam omnes partes fidei comprehendit, cum speranda non præterita, sed futura tantum contineat: Quare sie diffiniri potest. Fides est voluntaria certitudo absentium supra opinionem et infra scientiam constituta. Voluntaria; quia non cogitur, absentium, id est

sensibus corporis non subjacentium ; supra opi

nionem, quia plus est credere quam opinari ; infra scientiam, quia minus est credere quam scire. Ideo emim credimus, ut aliquando sciamus. CAP. II. De spe et charitate. Defide oritur spes, quæ sic diffiniri potest : Spes est fiducia futurorum bonorum, eae gratia Dei et bona conscientia veniens. De fide tanquam fundamento omnium bonorum spes et charitas oriuntur ; quia nihil potest sperari vel speratum amari nisi prius credatur; credi autem potest quod nom speratur vel amatur. Licet simul sint tempore et non prius fides (quæ meritum habet) quam spes et charitas, tamen in causa fides præcedit spem et charitatem, quia inde speramus et diligimus quod credimus; similiter ex spe charitas, quia ideo diligimus futura bona, quia speramus. Quod enim speramus nos adepturos, hóc diligimus. Sed quia, ut auctoritas dicit, spes et certitudo veniens ex præcedentibus meritis ; et item : Sine meritis sperare non spes, sed præsumptio debet dici ; et sine charitate nullum meritum :

A videtur quibusdam quod ex fide et charitate sit

spes. Ut enim dicit Augustinus in lib. De fide et operibus: Fides quæ per dilectionem operatur, fundamentum est: non fides dæmonum qua ipsi credunt et contremiscunt. Et si spes est ex fide operante per dilectionem ; tunc ex fide et charitate. Sed quod auctores frequenter hunc ordinem pomunt: fides, spes, charitas ; hoc ideo fit, ut dicunt, quia charitas major est. Illa tamen opimio (ut mihi videtur) sic potest solvi. Spes est certitudo ex præcedentibus meritis: non debet intelligi ex meritis præcedentibus ipsam spem, quia mullum meritum

* præcedit spem ; sed præcedentibus illud quod spe

ratur. Hoc distat inter fidem et spem, quod fides est de præteritis, ut sunt nativitas et passio

B Christi ; et de præsentibus, ut quod in altari est

verum corpus Christi; et de futuris, ut est immortalitas. Spes autem de futuris tantum est ; item fides est de bonis et malis ; spes de bonis tantum adipiscendis. Spes namque alicujus incommodi magis debet desperatio a bono quam spes appellari. Illud quoque sciendum est quod fides est solummodd de iis quæ non videntur. Gregorius Homilia tertia: Apparentia non habent fidem, sed agnitionem. Item in Dialogo : Cum Paulus dicat : Fides est substantia rerum sperandarum , argumentum non apparentium (Hebr. II) : hoc veraciter dicitur credit, quod non valet videri. Nam credi jam non potest, quod videri potest. Thomas aliud vidit, aliud credidit; hominem vidit, et Deum confessus est dicens : Deus meus et Dominus meus (Joan. xx). Credimus ut cognoscamus ; non cognoscimus, ut credamus. Quid est enim fides, nisi credere quod non vides ? Fides ergo est quod non vides credere ; veritas quod credidisti videre. Videntur tamen quædam auctoritates velle quod fides etiam de iis quæ videntur sit, ut in Joanne : Nunc autem dico vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis (Joan. xIII). Unde Augustinus: Quid sibi vult, ut cum factum fuerit credatis ? Nam et ille cj dictum est : Quia vidisti credidisti (Joan. xx) ; mon hoc credidit quod vidit. Cernebat carnem ; credebat Deum in carne latentem. Sed si dicimus credi quæ videntur (sicut dicit aliquis se oculis suis credidisse) non tamen ipsa est quæ ædificatur in nobis fides; sed ex rebus quas videmus agitur in nobis, ut ea credantur quæ non videntur. Idem Augustinus in libro Quæstiomum Evangeliorum : Est etiam fides rerum, quando non verbis, sed rebus ipsis præsentibus creditur; cum jam per speciem manifestam se contemplandam præbebit sanctis ipsa Dei sapientia. De qua fide rerum lucisque ipsius præsentia forsitam Paulus dicit : Justitia enim Dei revelatwr irt eo eae stinus hoc dicat, non de sacramento fidei, sed de re fidei. Est enim ipsa fides qua nunc Deum cernimus per speculum in ænigmate (I Cor. xIII), sacramentum illius futuræ visionis qua Deum videbimus facie ad faciem (ibid.) sicuti est. Potest quæri an Petrus habuit fidem passionis Christi quam oculis vidit, cum fides non sit apparentium. Ad quod dici potest quod non fidem, sed agnitionem inde habuit, nisi ut solet abusive dici : credo oculis meis. Sed in hoc quod vidit, nullum meritum fuit si credidit ; sed im hoc quod illum credebat Deum esse, quem videbat in ligno pendere. Fides itaque quæ est ad ædificationem, de mon apparentibus est.

fide in fidem (Rom. I). Sed potestdici quod Augu- A (Rom. 1). Et non dicit manifestum illi. In hoc

profecto quod ait manifestum est in illis, plane ostendit quod in illis erat, unde Deum noscere poterant. Cum vero subjungit : Deus illis revelavit (ibid.), ostendit quod ratio humana per se insufficiens esset nisi revelatio divina illi in adjutorium adesset. Revelatio divina autem fit duobus modis : interna inapiratione et disciplinæ eruditione, qnæ foris fit per facta vel per dicta. Humana etiam ratione poteramt Deum scire ; quia, cum humana mens se non possit ignorare, cit se aliquando coepisse, nec hoc ignorare potest, quoniam ; cum non semper fuit, sibi ut esset subsistentiam dare non potuit, ut ergo esset hoc ab alio se cœpisse cognoscit. Quem idcirco

Solet quæri de fide utrum sit virtus. Prosper ex B non coepisse constat ; quia si ab alio coepisset,

dictis Augustini : Tres sunt, inquit, summæ virtutes, fides, spes, charitas. Et Apostolus : Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitia mn (Galat. II1) Item fides habet meritum ; sed nihil habet meritum nisi virtus. Quidam -tamen dicunt quod non sit virtus, propter illud Apostoli : Si habuero omnem fidem, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. xIII), ubi innuit quod fides sine charitate possit haberi; sed mulla virtus sine charitate potest esse. Sane tamen potest dici quod fides per dilectionem operans sit virtus, sine dilectione non est virtus. Si oponatur, tunc sunt duæ fides : non sunt duæ sed eadem aucta, unde

primus omnibus existendi auctor esse non posset. In administratione etiam visibilium et gubernatione, divinam sapientiam et bonitatem poterant deprehendere. Apparet itaque quod etiam ante legem per ea quæ facta sunt invisibilia Dei a creatura mundi conspici potuerunt. Per legem scriptam cæpit crescere cognitio fidei. Tunc enim ille cæpit promitti per quem fieret liberatio, scilicet Messias ; nondum tamen modus redemptionis plene cognoscebatur. Semper tamen et ante legem et in tempore legis fuerunt aliqui quibus fides incarnationis revelata {fuit, qui velut eolumnæ Ecclesiæ essent. Quæritur de illis simplicibus quibus non erat facta revelatio (cre

illud : Adauge in nobis fidem (Luc. xvii), ut C debant tamen Deum esse et remumeratorem spenon erat revelatio facta hoc penitus ignorabant. A non est ei illud esse quam sapientem esse, im

enim dicit Hyeronimus : Quantum credimus, tantum diligimus ; et e diverso. CAP. III. De fide antiquorum. Nunc de cognitione fidei quam antiqui habuerunt, et quomodo aucta sit per legem Moysi et Evangelium, dicendum videtur. Est enim fides aliquando parva cognitione, et magna constantia vel devotione. Magna devotione fuit in muliere illa cui dictum est : O mulier, magna est fides tua ! (Matth, xv.) Aliquando magna cognitione, et parva constantia vel devotione, ut in Petro `quando negavit, et in nobis etiam : quæ non adeo Deo placet. Et quia non potest esse penitus sine cognitione fides, licet non perfecta ; Deus tamen sic ab initio temperavit notitiam sui, ut sicut nunquam totus potuit comprehendi, sic nunquam prorsus, potuit ignorari. Ideo autem totus moluit manifestari, ut fides haberet meritum ; mec totus occultari ut infidelitas de ignorantia non excusaretur. Et est quædam fides vel cognitio fidei, sine qua mullo tempore potuit salus esse ; scilicet cognoscere Deum e§se, et remuneratorem esse sperantium in se ; juxta illud Apostoli : Oportet accedentem ad Deum credere quia est, et quod remunerator est sperantium in se (Hebr. xi). Sed cum Deus invisibilis sit, juxta illud : Deum nemo vidit unquam (Joan. I) ; quomodo indicari potuit ? Partim humana ratione partim divina revelatione. Quod utrumque apostolis estendit cum dicit : Quod notum est Dei, manifestum est in illis

rantium in se) utrum salvati sint ? Quidam dicunt eos non esse salvatos propter istas auctoritates. Augustinus ad Optatum. Illa, inquit, tantum fides salvat, qua credimus nullum hominem liberari a contagione mortis, quam prima nativitate contraxit nisi per unum mediatorem, cujus mediatoris fide etiam illi salvi facti sunt qui priusquam in carne veniret crediderunt in carne venturum. Eadem namque fides est et nostra et illorum ; quoniam quod illi crediderunt futurum, nos credimus factum. Idem in libro De correctione et gratia : Nemo liberatur a damnatione quæ facta est per Adam nisi per fidem Jesu Christi. Gregorius su

D per Ezechielem : Et qui præibant , inquit, et

qui sequebantur, clamabant dicentes : Hosanna filio David (Matth. xxi), et cætera. Quia omnes electi, qui in Judæa esse potuerunt, sive qui nunc in Ecclesia sunt, in mediatorem Dei et hominum crediderunt et credunt. Augustinus De nuptiis et concupiscentia. Eadem, inquit, fides mediatoris salvos faciebat antiquos justos, pulsillos cum magnis ; quia, sicut credimus mos Christum in carne venisse, ita illi venturum ; sicut nos mortuum, ita illi moriturum ; sicut nos resurrexisse, ita, illi resurrecturum ; et nos et illi ad judicium vivorum et mortuorum venturum. Et ideo dicunt isti quod mullus de antiquis potuit salvari,nisi ista quatuor ad minimum crederet; scilicet venturum, moriturum, resurrecturum et ad judicium venturum. Sed (|uibus Quomodo ergo hoc credebant ? Alii, quibus magis assentimus, dicunt eos fidem Christi velatam in mysterio habuisse ; et quod alii quibus revelatio facta erat sciebant et credebant, hoc isti (et si nescirent) credebant : commiserant enim illis fidem suam. Unde in Job : Boves arabant et asinae pascebantur juacta eos (Job I). Isti erant asinæ pascentes juxta boves. Sicut hodie in Ecclesia multi simplices, etsi ita distinctæ nesciant Trinitatem assignare, credunt tamen quia in fide et humilitate adhærent illis qui et hoc sciunt et credunt. Opponitur : Cum hoc esset habere fidem Christi velatam in mysterio, credere scilicet

Deum esse et remuneratorem sperantium in se, B

et philosophi hoc crederent : tunc habebant fidem Christi velatam in mysterio. Sed auctoritas dicit eos non posse humana ratione fidem imcarnationis habuisse : ipsi vero nihil credebant nisi quod humana ratione poterat comprobari. Sed, ut diximus, bobus arantibus per fidem et humilitatem adhærere : hoc erat habere fidem Christi occultam in mysterio, quales fuisse putamus quosdam gentiles, ut viduam Sareptenam et Job. Et ita dicimus simplices illius temporis credidisse omnia qui a nos credimus, qua credebant credentibus. Sed in tempore gratiæ jam non sufficit Deum esse credere, sicut tunc ; quia manifestatio veritatis jam facta est. Etenim secundum

mensum esse, æternum, bonum, justum. Cum autem dicitur justus, sapiens, et cætera ; non diversitatem proprietatum ostendimus quæ in Deo nulla est, sed diversos effectus quos Deus operatur in creaturis. Cum emim dicitur justus, intelligimus quod juste judicat ; cum sapiens, quod sapienter omnia facit et gubernat ; cum misericors quod misericorditer peccatoribus parcit. Augustinus contra Arium : Intelligamus, inquit, Deum quantum possumus sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ præsentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine commutatione mutabilia facientem nihilque patientem. Quod si quis Deum ita cogitat et nondum potest invenire omnino quid sit , pie tamen caveat quantum potest aliquid de illo sentire quod non sit. Hæc divina substantia ubique tota est,et in ipsa sunt omnia. Quod omnia in Deo sint, Joannes testatur, dicens : Omnia in ipso vita erat (Joan. I), id est immutabiliter, quia eorum dispositio et ordo in ipso fuit ab aeterno. Non enim in Deo cœperunt esse, quæ in actu et ortum habent et mutabilitatem. Quod Deus ubique et in omni creatura sit, ipse ait per prophetam : Cælum et terram ego impleo (Jer. xxIII). Et alibi : Si ascendero in coelum tu illic es ; si descendero ad infernum ades (Psal. cxxxvIII). Item Sapientia : Quæ attingit a fine

tempora profectus est et mensura fidei, Cornelius c usque ad finem fortiter (Sap. viii), id est a mietiam quod alicubi et non ubique ? Si enim ita A Pater noster qui est ubique (etiam cum hoc

habebat fidem, sed quæ non sufficeret ad salutem, unde Augustinus : Acceptæ sunt, inquit, eleemosynæ Cornelii antequam crederetin Christum, nec tamen sine aliqua fide donabat et orahat. Nam quomodo invocabat in quem non crediderat ? Sed si posset sine fide Christi esse salus, nec ad eum mitteretur Petrus. Ex quo apparet quod licet crederet hoc idem quod antiqui simplices ; tamen propter temporis qualitatem jam non sufficiebat. Post supra dicta partes fidei prosequamur. CAP. IV. De quibus constet fides

Duo sunt in quibus maxime fides consistit: mysterium divinitatis et sacramentum incarnationis. Ac primum de illa parte fidei quæ pertinet ad unitatem divinæ substantiæ videamus. Sicut enim ratio approbavit Deum esse, ita et unum esse affirmat, ut principium omnium unum sit et finis. Si enim duo essent, vel utrumque insufficiens esset, vel alterum superfluum ; quia, si aliquid deesset uni quod haberet alterum, non summe perfectum esset. Si vero nihil uni deesset quod haberet alterum, cum in uno omnia essent, alterum superflueret. Est ergo unum principium, unus auctor omnium ; quod (ut juvetur ratio) multæ auctoritates probant. Ut in propheta Moyse : Audi, Israel : Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. vi). Et ideo vere unus est ; quia incommutabilis, invariabilis. Apud eum namque non est ulla permutatio, nec visissitudinis obun mbratio (Jacob. I) ; quia

nima creatura usque ad maximam, vel ab una

extremitate usque ad alteram ; et disponit omnia suaviter (ibid.). Sed aliter omnia in Deo ;

et aliter Deus in omnibus. Omnia in Deo non per

essentiam ; quia, ut dicit Augustinus : Quidquid

in Deo est Deus est ; sed ut diximus, per dispo

sitionem. Quia, ut idem ait : Sicut arca antequam fiat est in mente artificis, ita omnia in Deo ab æterno. Nec tamen sequitur : ergo ab aeterno fuerunt, sed in Deo ab æterno; quia si in Deo cœpissent, jam in eo esset mutatio. Solet opponi sic. Si creaturæ in Deo, quia sciuntur ab eo antequam fiant ; ergo mala in Deo, quia sciuntur ab eo antequam fiant. Sed, ut dixi, creaturæ sunt in Deo, quia eorum dispositio et causa in eo est ; malorum vero non est auctor Deus. Ut enim ostendimus, creaturæ non sunt in Deo per essentiam ; Deus vero in omni creatura est per essentiam. Quidam tamen calumniatores veritatis dicunt eum per potentiam et non per essentiam ubique esse ; quia eum contingere possent inquinationes sordium si ubique esset essentialiter. Quod ita frivolum est, ut nec responsione dignum sit, cum etiam spiritus creatus sordibus corporis (etsi leprosi vel quantumcunque polluti) inquinari non possit. Postremo quæratur ab eis quid potissimum de eo concedendum sit, vel quod nusquam per essentiam sit, vel quod ubique, vel quod alicubi, ita quod non ubique. Sed quis audeat dicere quod nusquam divina essentia sit ? Quis alicubi est divina essentia vel substantia quod non ubique, ergo loealis est. Concedant ergo quod ubique est essentialiter. Nam auctoritas Augustini quam solent inducere, illorum errorem potius quam juvet destruit : Hæc scilicet qua dicit Deum ubique esse non locis, sed actionibus ut errorem foveant, fures veritatis efficiuntur. Sic namque est in auctoritate illa. Deus ubique est, cui non locis, sed actionibus appropinquamus. Fatendum est itaque Deum in òmni loco veraciter et essentialiter esse, nec tamen loco comprehendi ullo, quoniam incircumscriptibilis est. Quod ipse Augustinus alibi ad Darlamum testatur dicens : Non quasi spatiosa magnitudine opi

nemur Deum per cuncta diffundi, sicut humus B

aut lux ista diffunditur ; sed ita potius sicuti est sapientia in duobus quorum meuter sapientior, sed alter corpore grandior. Una sapientia in utroque non est in majore major, nec in minore minor; aut minor in uno quam in duobus; ita et Deus sine labore regens,sine onere continens mundum in cœlo totus, in terra totus, et in utroque totus ; et nullo contentus loco, sed in seipso ubique totus. Ideo ubique esse dicitur, quia nulli parti rerum absens ; ideo totus, quia non parti rerum partem sui præsentem exhibet et alteri parti alteram partem in seipso ; quia non continetur in eis quibus præsens est, tanquam sine illis esse non possit. Nam spatia locorum tolle corporibus, et corpora non erunt ; tolle ipsa corpora qualitatibus, non erit ubi sint, et ideo necesse est ut non sint. Opponitur : Hodie fit nova aliqua creatura, sicut anima. Prius nihil erat ipsa, quia de nihilo facta, non erat Deus in eo cum nihil erat; modo est in ea : ergo est hubi non erat prius. Mutabilis est igitur. Sed, quemadmodum si nubes opponitur radio solis, non est tamen radius alibi quam prius ; nubes vero est ubi non erat, sed radius non ; quia nubes ubi radius erat ibi cœpit esse. Ita Deus cum antequam creatura illa esset ubique foret, ibidem erat ubi illa facta est: non ergo modo alibi quam prius. Ita etiam dicimus de mundo et de omnibus creaturis : quæ, licet non semper fuerunt (cum auctoritas dicat Deum in singulis esse), non tamen est ubi non erat; quia ubique sine loco veraciter est, sicut sempiternus sine tempore, ut Augustinus dicit. Quamvis igitur ad plenum discutere non sufficimus, indubitanter tamen credimus Deum ubique essentialiter esse; nec sine eo potest aliquid subsistere etiam per inormentum ex omnibus quæ fecit; quia omnia continet et penetrat et a nullo continetur; qui non potest comprehendi pro sui immensitate, nec pro sui puritate maculari, nec pro sui simplicitate dividi. Augustinus ad Dardanum : Non solum universitati creaturæ ? verum etiam cuilibet parti ejus totus pariter adest. In codem : Fatendum est ubique esse Deum per Divinitatis præsentiam; sed non ubique per inhabitantis gratiam. Propter hanc enim inhabitationem, u])i procul dubio gratia dilectionis ejus agnoscitur, non dicimus :

verum sit;) sed qui est in cœlis (Math. vi), Dicamus igitur Deum in omnibus creaturis esse et æqualiter esse per præsentiam deitatis sive per essentiam ; per inhabitantem vero gratiam mon in omnibus, sed in bonis tantum ; nec æqualiter, quia quanto meliores, tanto abundantius in eis habitat, id est perfectius ab eo cognoscitur et diligitur : Sicut anima, ut Augustinus dicit ad Hieronymnm de origine animae, per omnes particulas corporis tota simul adest, nec minor in minoribus nec in majoribus major ; sed tamen in aliis, attentius, in aliis remissius effectus suos exercet, cum in singulis particulis corporis essentialiter sit. In ma!is non est Deus per inhabitamtem gratiam; qui non illuminantur ab eo. Unde : Luæ in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt (Joan. I). Sicut lux solis perfundit oculos cæci, sed non capitur eo. Ronos vero illuminat lux ista, sed non æqualiter. Augustinus ad Dardanum : Cum Deus qui ubique est non in omnibus habitet, etiam in quibus habitat non æqualiter habitat. Nam inde est illud quod Eliseus proposcit, ut dupliciter in eo staret spiritus Dei qui erat in Elia (IV Reg. II). Et unde ab omnibus sanctis alii sanctiores sunt, nisi abundantius habeant Deum habitatorem ? Ihi quoque ab eo longe esse dicuntur qui peccando dissimiles facti sunt ; et ei appropinquare dicuntur qui similitudinem ejus bene vivendo recipiunt. Est ergo Deus ubi

c, que per praesentiam sive per essentiam; et æqua

liter in omni loco; sed non est in loco, id est, non est localis. CAP. V. De spiritu creato, utrum sit localis. Quæritur de spiritu creato, utrum in loco vel localis sit. Quidam volunt et dicunt quod non sit localis nec in loco : mimis inhærentes isti sententiæ Augustini super Genesim. Corporalis creatura movetur per tempora et loca ; spiritualis vero tantum per tempora. Moveri per tempus, est moveri per affectiones, ut de tristitia in gaudium, discendo etiam quæ nescit, ut in angelis, in hoc enim prius et posterius consideratur. Deus nec per tempora, nec per loca. Sed ubi Augustinus dicit : Spiritualis creatura non movetur per loca; hoc intellexit, non habet localem circumscriptionem. Ea enim quæ habent dimensionem loco circumscribuntur, quoniam eis secundum locum principium et medium et finis assignatur. Spiritus vero creatus mon habet dimensionem; et q'iia tamen terminum habet, quia ita est hic quod non alibi, localis est licet, non faciat distantiam in loco; quia, etsi multi spiritus essent hic, non coangustarent locum ut minus de corporibus contineret. Solus igitur Deus, quia intra se omnia continet, juxta illud : In quo vivimus, movemur, et sumus (Act. xvII) : nec habet . terminum, nec loco continetur. Sed quidquid habet terminum secundum aliquid locale est. Ambrosius in libro De fide : Sic enim Isaias dixit : Quia missus est ad me unus de Seraphim (Isai. VI). Et Spiritus quidem sanctus missus dicitur; sed seraphim ad

« PoprzedniaDalej »