Obrazy na stronie
PDF
ePub

cium ergo diaboli adversus Deum factum est sta- A quasi tyrannum et violenterim alieno dominantem,

tim in principio sæculi ; judicium hominis adversus diabolum, in pasione Christi. Judicium hominis adversus Deum differtur usque in finem sæculi. Et ideo homo, si prius per Christum Deo reconciliari voluerit, potest judicium suum sine timore damnationis præstolari. D. Hic congrue debueras modos judicandi distinguere, quatenus ea quæ hic de judicio dicta sunt ex aliorum collatione valeam et manifestius discernere et verius approbare. M. Quatuor sunt judicia, videlicet secundum præscientiam, secundum causam, secundum operationem, secundum retributionem. Secundum præscientiam judicati fuimus antequam essemus ; secumdum causam judicamur ex quo esse incipimus, quando boni et mali sumus ; secundum operationem judicamur , quando operibus foris ostendimus quales intus apud nos sumus; secundum retributionem judicamur, quando in percipienda mercede operum cognoscemus, quales ab æteriio àpìü })eum praevisi fuimus. Ex his quatuör jùdiciis duo sunt occulta, judicium secuadum. præscientiam et judicium secundum causâiù,;et iáée in eis humanum judicium non recipituF: áúo miniifesta, $d est judicium secundum operationem, et judicium secundum retribútionem, in quorum altero, hoc est judicio secundum operationem, hominibus a Deo in praesenti judicandi potestas datur ; alterum vero hoc estjudicium secundum retributionem, non ab hominibus sed a Deo choramominibus judicabitur. Sed judicium secundum præscientiam occultum est et immutabile; judicium secundum operationem manifestum et mutabile. Judicium secondum retributionem mamifestum et immutahile. Judicium secondum operationem imago quodammodo est sacramentum judicii secundum retributionem ; qua illud manifestat causam et præscientiam innuit: hoc vero manifestabit causam et confirmabit praescientiam. D Quid ad nos pertinuit quod Christus diabolum vicit? M. Christus propterea Filius hominis dicitur, quia humana natura quæ in primo parente per peccatum senuerat, in Christo renovata quasi ad juventutis robur refloruit ; et justum fuit

etiam secundum legem, ut pro patre decrepito et D

quasi per defectum ætatis debili, Filius validior robore contra tyrannum congressum faceret, et ut ejus victoria non ipsi sed illi praecipue pro quo pugnaverat ad libertatem valeret. Nam et idcirco Filius Dei Filius hominis fieri voluit, ut illud de homine sumeret in quo homo pro homine diabolum superaret. D. Nunquid non etiam ante passionem Christi fuerat diabolus a quibusdam hominibus ejectus ? M. Fuerat, non tamen nisi per passionem. D. Quomodo potest hoc fieri? M. Sicut passio Christi nunc praeterita credentes sanctificat, ita nunc futura credentes sanctificabat. D. Qua ratione poteris hoc confirmare ? M. Quid Verbum incarnatum dixerim, nisi regem qui hunc mundum intravit per assumptam humamitatem cum diabolo bellaturus, et cum exinde,

[ocr errors]

expulsurus. Et quid omnes priores sanctos qui anti incarnationem ab initio fuerunt electi appellaverim, nisi milites quosdam optimos regem venturum in acie præcedentes, ipsis quibus tunc sanctificabantur sacramentis quasi quibus armis muniti atque præcincti. Quid item eos qui post incarnationem usque ad finem electi subsequuntur, nisi milites alios non tamen alium, sed ipsum regem suum præcedentem unanimiter atque alacriter sequentes, habentes et ipsi novi arma mova, tamen ad eodem armati, et contra diabclum pugnaturi. Sunt igitur sive præcedentes sive subsequentes, unius regis sacramenta portantes, uni regi militantes, et unum tyrannum superantes ; illi venturum præcedentes, isti præcedentem subsequentes. Vides ergo quomodo omnes ab initio usque ad finem boni sunt Christi ? Neque ulli diabolum vincunt, nisi hi soli qui sunt Christi. D. Ergoab initio Christiami fuerunt? M. Nihil verius. D. $3d;multi aliter existimant. M. Vis idem tibi ,evidentius ostendi? D. Volo. M.Tria sunt tempora per quæ præsentis sæculi spatium decurrit. PriImus, e$t tempns naturalis legis; secundum tempus s«£ip;æ, iegis, tertium est tempus gratiæ. Primum est ab Adam usque ad Moysen; secundum a Moyse usque ad Christum ; tertium a Christo usque ad finem sæculi. Similiter tria sunt genera hominum; id est homines naturalis legis, homines Legis scriptæ, hominesgratiæ. Homines naturalis legis

C dici possunt qui sola naturali ratione vitam suam

dirigunt; vel potius homines naturalis legis dicuntur qui secundum concupiscentiam in qua nati sunt ambulant, Homines scriptæ legis sunt ii qui exteriobus præceptis ad bene vivendum informantur. Homines gratiæ sunt ii qui per aspirationem Spiritus sancti afflati et illuminantur ut bonum quod faciendum est agnoscant, et inflammantur ut diligant, et corroborantur ut perficiant. Et ut idem manifestiori distinctione significemus, homines naturalis legis sunt aperte mali; homines scriptæ legis, ficte boni : homines gratiæ, vere boni. In primo genere continentur pagani ; in secundo Judæi ; in tertio Christiami. Ista tria genera hominum ab initio nunquam ullo tempore defuerunt, tamen tempus maturalis legis ad aperte malos pertinet; qui illi tunc et numero plures et statu excellentiores fuerunt. Tempus legis scriptæ ad ficte bonos; quia tunc homines in timore servientes 6pus mundabant, non animum. Tempus gratiæ ad vere bonos pertinet ; qui modo etiamsi numero plures non sint, tamen statu sunt excellentiores, et Dei gratia publice anteferuntur etiam ab iis qui ei moribus contradicunt. Scias ergo quocumque tempore ab initio mundi usque ad finem nullum fuisse vel esse vere bonum nisi justificatum per gratiam; gratiam autem numquam adipisci potuisse nisi per Christum, ita ut omnes sive præcedentes sive sequentes uno justificationis remedio salvatos agnoscas. Aspice ergo castra regis nostri et acies exercitus ejus in armis spiritualibus fulgentes, et multitudine stipatus incedat. D. Vellem ut nunc tanti regis exercitum mihi sigillatim describeres ; qui et quales milites ejus ab initio fuerint; quae arma, quos hostes habuerint, ubi et quando, et qualia bella gesserint : quomodo vicerint, quæ postremo praemia (victoria consummata) perceperint. M. Postquam primus parens generis humani propter inobedientiæ culpam a paradiso exsulans in hunc mundum venit, diabolus jus tyrannicum in illo exercens, sicut prius fraudulenter seduxerat, ita postmodum violenter possidebat. Sed Dei providentia quæ hunc ad salutem disponebat, sic justitiæ rigorem per misericordiam temperavit, ut eum ad tempus quidem ab illo premi permitteret, et tamen me ab illo in aeternum premeretur, ex ipsa ei poema remedium præpararet. Itaque jam tunc ex ipso mundi exordio sacramenta salutis suæ homini proposuit quibus eum sub exspectatione futuræ sanctificationis consignaret: quatenus ea quisquis fide recta et spe firma propter obedientiam institutionis divinæ perciperet, etiam sub jugo positus ad consortium libertatis pertineret. Proposuit itaque edictum informans et hominem erudiens, ut quicunque eum salvatorem atque liberatorem exspectare eligeret, ejusdem suæ electionis votum in perceptiome sacramentorum ejus approbare debuisset : « Proposuit et diabolus sacramenta sua quibus suos sibi alligaret, quatenus ab illis qui ejus imperium detrectabant quanto eos manifestius discerneret tanto securius detineret. Cœpit ergo genus humanum mox in partes contrarias dividi aliis diaboli sacramenta suscipientibus, allis vero suscipientibus sacramenta Christi: et factæ sunt duæ familiæ: una Christi, altera diaboli. » Diabolus ergo videns quod generis humani propago quam im radice sua vitiaverat. quamvis tota cum corruptione nascendo prodiret, non tamen tota in eadem renascendo innovata persisteret, statuit per eos quos possidebat, illos quos amittebat persequendo, premere ; tanto tunc amplius adinferendam violentiam præsumens, quantose prius meminerat fraudulentia prævaluisse.Verum haec maligni versutia machinatio,divinæ misericordiæ dispensatio fuit, ut videlicet homo confirmatus pergratiam contra eum justitiam suam defenderet,quam per eum prius seductus deseruit. In quo mimirum convenienter etiam superbia tyranni confunditur, quod modo hominem mortalem et infirmum per tormenta superare non prævalet quem antea nulla infirmitate circumdatum sola persuasione seduxit. Tam diversa igitur intentione opus unum perficitur, cum diabolus suos milites ad persecutionem et violentiam, Christus vero suos ad patientiam exhortatur. Quia autem diabolus ab initio sive per se sivé per suos non ob aliud bonos impugnat nisi ut eis justitiam tollat, et boni non aliud per hanc pugnam exigunt, nisi ut suam justitiam non amittant, patet profecto quod ipse cum non valet quod vult ad effectum perducere, semper a bonis vincitur, etiam si foris

quanta præcedentium sequentiumque populorum A prævaluisse videatur. Ergo cum milites diaboli sensu corporali percipimus, quod proprie sacra- A citur, de charitate autem spes generatur ; quia

exterius violentiam inferunt, milites Christi interius per patientiam vincunt. D. Ergo sacramenta Christi arma sumt ? M. Non solum arma, sed et medicamenta. D. Quomodo ? M. Medicamenta sunt, quia sanant infirmos ; arma, quia protegunt sanos. D. Quid est sacramentum ? M. Sacræ rei signum. D. Quot modis fiunt sacramenta ? M. Tribus; Id est rebus, verbis, factis. Rebus, ut in aqua, in pane, in vino, in sale, in cimere, in oleo, in igne et in cæteris hujusmodi ; verbis, ut est Trinitatis invocatio et alia quæ in benedictionibus sive consecrationibus vel conjurationibus virtutem divinam habentia verba proferuntur ; factis, ut est crucis signaculum, incur

B vatio genuum , expansio manuum , et cætera

quæcumque talia sunt. D. Quare dicitur sacramentum sacræ rei signum? M. Quia per id quod foris visibile cernitur, aliud interius invisibile significatur. Verbi gratia : Ut per aquam, remissio peccatorum ; per ignem, ardor charitatis; per oleum, misericordia ; per salem, sapientia, etc. D. In talibus ergo salutem quæret homo cum ipse rationalis sit, et dignior in conditione sua rebus insensatis? Quomodo ista salutem dare possunt et languoribus animarum mederi; cum ipsa sint corporalia, nihil præter speciem visibilem habentia ? M. Est prorsus aliud ibi præter id quod oculis corporeis cernitur; et ipsum est quod invisibiliter peccatorum maculas mundat, et languoribus animarum medetur. D. Illa ergo virtus unde venit ? M. Non ex illius matura quod ibi visibile cernitur; sed ex operatione Spiritus sancti qui in illo visibili invisibiliter operatur. D. Nonne hanc eamdem virtutem ad reparationem hominis sine exhibitione veladminiculo rerum corporalium Spiritus sanctus praestare potuisset? M. Posset ntique si vellet. D. Quæ ergo causa fuit ut ista instituerentur, ut homo quasi in istis quæ inferiora sunt et indigniora juberetur salutem quærere, cum solus Deus sit a quo homo salutem et debeat quærere et possit sperare ? M. In istis, non ab istis jubetur homo salutem quærere ; sic ut eam cum adeptus fuerit, sciat se ab illo qui eam in istis quærere jussitaccepisse. D. Dic ergo cur præcepit Deus homini in ejusmodi rebus salutem quærere? M. Ut humiliaretur homo et erudiretur. Humiliaretur quidem dum cogitur nunc jacens in inferiori bonum suum quærere ; quod prius cum staret, a suo superiori contempsit accipere. Congruum ergo præcedentis superbiæ morbo, subsequentis humilitatis medicamentum apponitur, ut videlicet homo qui prius Deum (perniciose elatusin semetipso) despexeat postmodum salubriter humiliatus sponte se etiam in sensibilibus rebus præter Deum substernat. Ad doctrinam etiam sacramenta proposita sunt homini, ut per ea quæ exterius aguntur, quid sibi interius exhibeatur possit agnoscere D. Ergo in omni sacramento plus esse credendum est, quam id quod solum videri et corporali sensu percipi potest ? M. Duo ibi sunt : unum quod exterius mentum, id est sacræ rei signum dicitur; alterum quod non videmus sed credimus, quod recte res sive virtus sacramenti mominatur. D. Quid interest inter signum et sacramentum ? M. Signum solum ex institutione significat ; sacramentum etiam ex similitudine repræsentat. Item signum rem significare potest, mom confere. In sacramento autem non sola significatio est, sed etiam efficacia; ut videlicet simul et ex institutione significat, et ex similitudine repræsentet, et conferat ex sanctificatione. D. Utrum potest aliquando sacramentum pro signo accipi ? M. Improprie pro sola significatione sacramentum vocatur. D. Quid si dixerimus illas Veteris Legis figuras signa

fides ad cogitationem pertinet, charitas vero amor, spes fiducia est. D. Brevitter velim ut horum diffinitione proposita, ipsa mihi manifestius distinguamtur. M. Fides est voluntaria a])sentium certitudo supra opinionem et infra scientiam constituta. Charitas est amor Dei propter ipsum, et amor proximi propter Deum. Spes est fiducia futurorum bonorum ex gratia Dei et bona conscientia. In hoc etiam fides et spes differre videntur : quod fides de præsentibus præteritis simul et futuris esse potest : spes de solis futuris ; fides de nostris et alienis ; spes solummodo de nostris. Fides de bonis et malis; spes de solis bonis.

tantum fuis8e futurorum, mon sacramenta, et B D. Quid est sacramentum fidei? M. Duobus

spiritualem gratiam (quæ in illis dabatur) mediantibus iis quæ futura erant sacramentis fuisse collatam ? M. Si quis sacramenta priora effectum sanctificationis habuisse negaverit, non mihi recte sentire videtur, in hoc tamen digmitatem sequentium indubitanter praeferimus, quod illa et visihilia et signa visibilium fuerunt; ista vero cum sint visibilia, ipsa quidem tantummodo invisibilis gratiæ sacramenta sunt. Idcirco sacramenta gratiæ primum per invocationem. Trinitatis sanctificationem im se suscipiunt, ac deinde sanctificationem conferunt , ut simt ex sanctificatione sanctificantia, atque hoc ex sua sibique coelitus indita sanctificatione conferant quod illa per hæc conferre consueverant ex sola horum significatione. - C. Quæ sunt illa sine quibus salus ab initio haberi non potuit? M. Tria sunt, id est fides, et sacramenta fidei, et opera bona : quæ a principio ad obtinendam salutem homini proposita videntur. His milites Christi semper usi sunt : in fide robur in sacramentis fidei arma, in operibus |bonis tela accipientes, quibus contra diabolum pugnaverunt. Sane quemadmodum neque robur inermi, neque arma sine viribus, aut tela, contra fortem armatum prodesse possunt dimcanti ; ita quidem fides sine operibus et sacramentorum sanctificatione, et rursus sine fide sacramenta, aut opera salutis eflectum non habent.

modis intelligi potest sacramentum fidei : sive ipsum sacramentum quod est fides ; sive sacramentum fidei, id est fidelium, quo fideles utuntur et sanctificantur. D. Qua ratione fides sacramentum dicitur ? M. Sicut sacramentum baptismi cum dicitur, non aliud sacramentum quam ipsum quod est bahtismus significatur, ita et sacramentum fidei ipsam fidem quæ sacramentum est, nonnunquam accipere solemus. Porro cætera omnia ideo sacramenta fidei dicuntur, quod ad eos tantum qui fidem habent sanctificandos instituta sint. Ipsa vero fides, ut dictum est, sacramentum est, propterea quod sicut in baptismo et in aliis sacramentis aliud est quod

C foris ostenditur, atque aliud spiritualis virtus

quæ intus exhibetur; sic aliud est fides qua nunc, sicut dicit Apostolus, Deum quasi per speculum in ænigmate cernimus (I Cor. xIII); atque aliud visio manifesta qua eum postea facie ad faciem (ibid.) contemplantes visuri sumus. Fides igitur sacramentum est visionis futuræ; et ipsa visio virtus est ejus sacramenti quod est fides. D. Doceri

nunc velim quæ res ad fidem pertineant ? M. Duo

sunt : Creator et creatura. Hæc sana fides ita discernere debet, ut nec creaturæ divinitatem Creatoris attribuat, nec Creatori infirmitatem creaturæ ascribat ; id est, nec Deum concludat tempore, nec creaturam tendat ætermitate. Nam quodlibet horum fiat : fides necesse est detrimentum patia

D. Quid est fides ? M. Paulus dicit fidem esse D tur. Sequitur autem ut fides cum recte inter gentilium; quia fidem deSalvatore non habebant, A quod postea sub lege scripta circumcisio aut sub emundat ; jam manifesta veritate adveniente A ista quæ homini ad pœnitentiam conceditur, tota

substantiam rerum sperandarum, argumentum non apparentium (Hébr. xi). D Qualiter hoc accipiendum putas ? Quæcunque vel futura, mec dum sunt ; vel praeterita jam esse desierunt; vel præsentia veritatem -sui a sensibus nostris sive cognitione abscondunt : hæc omnia quantum attinet ad nos quodammodo non sunt : sed quia per fidem de his omnibus quasi existentibus quædam in nobis certitudo mascitur, non immerito ipsa fides et non existentium substantia, et non apparentium argumentum appellatur. Porro illud considerandum est quod sola fide memo potest placere Deo nisi charitas illi sociata fuerit, ut sit videlicet fides operans ex dilectione. Attamen fides fundamentum quedammodo est et principium boni in homine, de qua charitas nas

Creatorem et creaturam diviserit, • recte etiam offerre studeat Creatoris honorem suum tribuendo, ut videlicet confiteatur omnia ab ipso et per ipsum facta esse, ipsum vero non aliunde sed a semetipso sine principio et fine subsistere. Deinde sequitur tertium, ut videlicet eum quem Creatorem confitetur omnium, credat etiam et exspectet hominum salvatorem. Et ut breviter perstringamus, hæc sunt quibus nihil umquam minus recta fides habere potuit, ut unus Deus credatur, factor omnium et hominum salvator. Nam illi qui creaturam pro Deo colentes gemino errore decepti, vel creaturam æternam, vel Deum temporalem esse credebant: quid isti aliud fecisse dicendi sunt quam excellentiam factoris operi et infirmitatem facturæ tribuisse Creatoris? Rursus philosophi quamvis inter Creatorem et opus suum discernendnm minime fallerentur, nequaquam tamen fidelesappellandi sunt, quia fidem salvatoris non habuerunt. D. Qualem fidem habuerunt amtiqui de Salvatore venturo, maxime ii qui circa primordia sæculi existentes nondum adhuc Scripturas in quibus adventus ejus promittebatur acceperant? M. Non mecesse est ut dicamus omnibus qui tunc fideles erant adventum ejus in carnem, crucem et resurrectionem manifeste revelatum fuisse ; cum etiam|apostoli qui cum præsentem in carne viderunt (quorum fides etjustitia ab ipso Salvatore prædicatur) hoc ignorasse legantur. Credebant tamen se salvari per eum quomodo et quando ei placuis

set; sed quodmorte illius redimendi essent (exceptis B

paucis quibus hoc a Deo revelatum fuerat) eos ignorasse ex hoc patenter ostenditur, quod et Petrus Domino mortem suam prædicenti contraire nititur (Math. xvi); et cæteri apostoli omnes in morte ipsius desperasse potius leguntur, adeo ut ipsi propter crucem jam desperantes dicerent : INos a ute/n speraba //• us quod ipse esset redempturus Israel (Luc. xxiv). Qui enim ipso vivente redemptionem speraverant,postea autem ipso moriente desperant ; patenter ostendunt, quia quod per mortem ejus redimendi fuerant nescierunt.

D. An hoc illis prioribus sufficere poterat ad salutem, ut crederent eum creatorem 9mnium, et salvatorem exspectarent venturum ? M. Po

terat hoc eis tunc sufficere cum cæteris sine qui- C

bus, ut dictum est, fides placere non poterat, in iis duntaxat qui tempus bene operandi habebant, id est, cum susceptione sacramentorum et exercitatione bonorum operum per charitatem et spem fide roboratam. D. Ergo postea crevit fides ? M. Duobus modis crescit fides : per constantiam et cognitionem. Alii fidem habent cognitione magnam, et parvam constantia ; alii cogmitione parvam et constantia magnam. Apud Deum autem pretiosior est magna fidei constantia quam cognitio magna. Antiqui igitur sancti fidem habebant plures cognitione parvam et magnam constantia ; sicut e contrario nunc multi fidem habent cognitione magnam et constantia parvam.

D. Quæ sacramenta erant sub lege naturali ? M. Oblationes et sacrificia et decimæ. D. Qua ratione hæc sacramenta vocantur ? M. Quia sacræ rei signa sunt. D. Cujus ? M. Remissionis peccatorum. D, Quomodo ? M. Substantia hominis duplex est : alia interior quæ ipse est ; alia exterior in rebus quas possidet. Voluit ergo Deus ut homo de exteriori substantia sua sibi oblationem faceret, ut justa recompensatione dum id quod exterius a Deo acceperat devote redderet, id quod interius de semetipso perdiderat Deo tribuente recuperaret. Per fidem ergo et oblationes sive sacrificia tumc remissionem peccatorum acceperunt quicunque veterem hominem deponentes, hoc est Adam, membra novi, id est Christi facti sunt. Idem namque in illis oblationes et sacrificia fide mediante operabantur,

gratia baptismus ; videlicet ut et ipsi ab omni peccato sive originali sive actuali justificati, inter membra illius computarentur, cujus fide et sacramentis sanctificabantur. Eamdem quippe passio Salvatoris, præcedentibus sacramentis, id est sive oblationi sub naturali, sive circumcisioni sub lege scripta, virtutem et efficaciam sanctificationis contulit, quam subsequentibus et succedentibus confert : hoc solo excepto quod sacrificia et oblationes non ita sub naturali lege quemadmodum circumcisio sub scripta et baptismus sub gratia ad necessitatem salutis, sed ad cultum devotionis fiebant, sola tunc fide justificante et purificante credentes. Et rursum hoc etiam in circumcisione excepto quod illi priores patres quamlibet justi et Deo placentes ante datam hostiam regni coelestis januam intrare non poterant ; sed tantum in sinu Abrahæ, id est in requie tranquilla servabantur, quousque ille veniret qui pro nobis moriens et resurgens per assumptam carnem cœlos ascenderet, et omnibus in se credentibus ac se seqnentibus viam aperiret. D. Si eadem virtus in illis sacramentis fuit quæ in istis est, quid causæ erat ut illa cessarent et ista succederent ? M. Manifestior veritas in istis declaratur ; et justum erat ut sicut paulatim procedente tempore crevit agnitio fidei, ita etiam alia sacramenta instituerentur, quæ etsi aliam sanctificationem gratiæ spiritualis non cenferrent, eamdem tamen manifestius panderent. Erat quippe idem Salvator,eadem fides, eadem gratia: illicventuri, hic exhibiti. Sed, quia ipse per quem salus dabatur adhuc longe erat, ejusdemsalntis signa obscura esse debuerunt, ut paulatim ejus adventu appropinquante et fides amplius cresceret, et gratia evidentius se mamifestaret. Ideo primum per oblationem et postea per circumcisionem, ad ultimum per baptismum, expiationis et justificationis sacramentum formari institutum est ; quia ejusdem mundationis forma et similitudo in oblatione quidem occulte innuitur, circumcisione vero evidentius exprimitur, per baptismum autem manifesta declaratur. Primam namque justificationem accepit homo, ut pro remediis salutis, exterioris substantiæ partem offerret Deo, partem ad usum proprium retineret, quatenus in hoc facto disceret ea quæ intrinsecus bona erant Deo tribuere, quæ vero mala, sibi imputare. Sed hoc signum de longe sumptum magis docuit hominem quid esset quam quid fieret. Igitur cum tempus advenisset quo veritas declarari debuerat, datum est ei remedium circumcisionis sacramentum, ubi dum ab interiori substantia hominis pars non quidem naturaliter superflua, sed ejus quod superfluum est figura, præciditur ; jam manifestius illa peccati circumcisio quam in interiori homine gratia perficit demonstratur. Quia autem circumcisio exteriores sordes et enormitates quæ foris sunt resecat, ablutio autem maculas etiam lnteriores Christo circumcisio cessare debuit, ut illud sacramentum succederet, quod perfectam hominis emundationem et interiorem animæ candorem (quem in ipso et per ipsum sacramentum adipiscitur) posset declarare. Videntur ergo illa prima sacramenta quasi quædem umbra gratiæ spiritualis ; illa vero quæ postea secuta sunt quasi quædam imago, et (si ita dicendum est) lineamenta veritatis habentia. Ista vero non jam umbra vel imago, sed corpus veritatis ; in quibus (quia plenarie salutis effectus datur, et evidenter ostenditur) quasi spiritus in corpore viventi exteriori motione se prodit ; sic in eis vita gratiæ invisibilis clarissime demonstratur.

obedientiæ deputatur. Quia igitur homo in malis agendis ex propria concupiscentia in diversa distrahitur, in bonis vero agendis sola obedientiae regula gubernatur ; ideo in malis cavendis, quæ habet ex semetipso et per semetipsum facere potest, singulatim instruendus erat, ad bona vero agenda ad obedientiam solummodo revocandus, ut ibi per sententiam alterius salubrius disceret quid ipse agere debuisset. Cum enim jubetur homo patri et matri honorem deferre, non hoc ad carnales parentes solum referendum est; sed hoc potius ei præcipitur, ut quod in mandatis suis aliquando contempsit, nunc propter Deum homini superiori obedientiam atque honorem exhi

D. De operibus restat nunc ut quæ dicenda B bere non dedignetur.

sunt aperias. M. Tria genera factorum sunt : quædem sumt omino bona qnæ munquam licite præteriri possunt ; quædam omnino mala sunt quæ numquam licite committi possunt ; quædam sunt media quæ sive fiant sive non fiant nec culpa est nec meritum. Quæ sic'ergo se habent ut munquam licite fieri possint, illa tamtummodo lex maturalis prohibuit ; illa vero quæ numquam licite possunt præteriri sola præcepit, media ommia ad utrumlibet relinquens. De illis autem quæ vel præcipienda vel relinquenda erant, unum tantum præceptum in corde hominis posuit : Quod tibi vis, id aliis feceris ; quod tibi non vis, aliis ne feceris (Matth. vII ; Tobiæ Iv), ut

ex sui videlicet consideratione homo disceret C

qualem se erga proximum exhibere deberet. Sed postea, cum lex subintrasset, et disciplinam vivendi arctiorem proponeret cœpit ex iis quæ media erant quædam excipere, et ex eis alia per preceptionem ; alia per prohibitionem in alteram partem tantum locare, ut quemadmodum primo homini in paradiso Deus de cencessione maturali unam pro præcepto disciplinæ exhibitionem exceperat, ita modo filiis ejus non ex una veritate stantibus, sed per varios errores dissipatis, non unum de concessione maturali præceptum disciplinæ quasi probandis, sed quasi corrigendis et reparandis multa formaret, ut quanto magis se in mediis temperare discerent,tanto levius inconcessa cavere valerent.

D. Quæ fuerunt illa quæ lex naturalis facienda aut vitanda proposuerat ? M. Illa septem quæ postea lex scripta in secunda tabula de dilectione proximi mandabat. Primum erat : Honora patrem tuum et matrem tuam, ut bene sit tibi, et sis longævus super terram ; secundum : Non occides ; tertium : Non maechaberis ; quartum : Non furtum facies ; quintum : Non falsum testimonium dices ; sextum : Non concupisces uæorem proæimi tui; septimum : INon concupisces rem pro cimi tui (Deut. v). Primum secundum præceptionem factum est ; sex alia secundum prohibitionem. D. Quare de non faciendis snum tantum præceptum datum est, et de faciendis plura ? M. Primum peccatum hominis fuit inobedientia ; et idcirco vita

D. Ecce demonstrasti tria, id est fidem, et sacramenta fidei et opera. Nunc superest ut in his qui hæc habebant, qualis aut quanta effecta sit reparatio ostendas. M. Si summum bonum hominis contemplatio præsentis Dei esset,maxime quia ad perfruendum hoc homo primus conditus creditur, merito fides, per quam absentem quodammodo videre incipit, imitium boni et principium restaurationis ejus memoratur. Nam quoniam homo, qui peccando cognitionem Dei perdidit, per fidem iterum illuminatur, ut eum videre atque cognoscere possit ; patet quia id per quod ei primum bonum quod perdiderat redditur, jure exordium restaurationis ejus vocatur. Quæ restauratio scilicet secundum incrementa fidei crescit, dum homo per agnitionem amplius illuminatur et inflammatur perdilectionem. Fides igitur ipsa est per quam reparatur homo et in qua ei bonum amissum redditur, ut per eam paulatim cognitione pariter et amore crescens ad plenam illam visionis felicitatem pervenire mereatur. Sic enim justus quandiu in hoc corpore existens peregrinatur a Domino vivere habet ex fide, quemadmodum beatus cum eductus de hoc ergas. tulo fuerit et introductus in gaudium Domini sui, vivere habebit ex contemplatione. Sed mira Dei dispensatione agitur quod nunc interim malitia hostisantiqui ad impugnandos et persequendos fideles relaxatur quatenus videlicet hoc homini reputetur pro merito,si nunc per fidem ambulans viam veritatis etiam vel impugnatus non deserat, qui prius visione præsentis Dei roboratus sola persuasione prostratus erat.Ut autem in hoc prælio invictus stare possitet bonum suum illæsum custodire, dantur ei, ut dictum est jam, in sacramentis arma quibus se muniat, et in operibus bonis tela quibus hostem prosternat, ut scilicet fidei charitate et spe adjuncta interius pariter roboretur et vincat. Jam (ut existimo) satis demonstratum est tibi qualis fides et quæ sacramenta aut quæ opera illis sanctis primis ad obtinendam salutem fuerunt necessaria.

D. Quamdiu duravit status iste priorum ? M. Usque ad Abraham. Tunc etenim volens Deus populum suum in unum congregare et ab infidelium collegio sequestrare, ut non solum in una

« PoprzedniaDalej »