Obrazy na stronie
PDF
ePub

cut de gentibus ad ritum legis venientes, hoc sa- A mala sunt, ut nullo tempore sine culpa cramentum qualibet ætate ad salutem percepe- fieri possint, vel ita bona, ut nullo tempore posrunt ita etiam si qui sub lege tempore suo hoc sint sine culpa dimitti. non percepissent, ad salutem tamen et remedium eis operantum sit, si illud postmodum suscipiendo priorem negligentiam correxerunt. Sic igitur circumcisionis sacramentum semini Abrahæ sanctificando, et signando pariter datum est; sanctificando, ut justificaretur; signando, ut a cæteris gentibus discerneretur, quatenus singularis maneret, et discreta generatio de qua Christus nasceretur. Unde consequenter colligitur probabile esse illi semini Abrahæ circumcisionem ex præcepto indictam, de qua Christus nasciturus erat, ut videlicet post Abraham Isaac, post Isaac Jacob, ac deinde duodecim tribus quæ de ipso Ja- B cob exortæ sunt.Nam et Job secundum quosdam de Esau stirpe fuisse creditur, qui tamen circumcisus fuisse non legitur.

CAP. III. De præparatione legis. Sacramentum circumcisionis ante legislationem datum est et per ipsum quædam præparatio ad suscipiendam legem facta est. Quemadmodum enim nunc in Novo Testamento, primum homo unda baptismatis ablutus, signum et nomen professionis suæ accipit, ac deinde numero fidelium associatus, et præceptis divinis instructus ad complendam professionem suam accedit; sic antiquus ille populus primum quidem per circumcisionem signatus est, postea per legem informatus.

CAP. IV. De sacramentis legis scriptæ.

Lex seripta tria continet: Præcepta, sacramenta, promissa. In præceptis est meritum, in promissis est præmium, in sacramentis est adjutorium. Per præcepta eundum fuerat ad promissa. Sed quia homo per se infirmus erat, venerunt sacramenta media, inter præcepta et promissa quæ illum adjuvarent, et ad præcepta perficienda et ad obtinenda. Sub promissa lege naturali pauca erant sacramenta, sub lege scripta utraque multiplicata sunt, et præcepta scilicet et sacramenta. Nam cum primum medicus Deus ad hominem ægrotum curandum accessisset, totum occupaverat morbus, quem totum reliquerat salus. Et apposuit in corpore generis humani in primis pauca antidota,et paucis membris, id est paucis personis, ut paulatim morbus deficeret et salus cresceret. Postea sub lege scripta, remedia plura contulit, et plures reparavit. Duo præcepta fuerunt sub lege naturali et tria sacramenta. Duo præcepta: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris (Tob. Iv). Et quæcunque vultis ut vobis faciant homines, eadem et vos facite illis (Matth. vII). Tria sacramenta : decimæ, oblationes, et sacrificia. Decimæ in portionibus, oblationes in rebus,sacrificia in animalibus. Sub lege scripta multa fuerunt præcepta, et multa sacramenta. Præcepta enim legis scriptæ, alis fuerunt mobilia, alia immobilia. Mobilia sunt quæ ex dispensatione ad tempus sunt ordinata. Immobilia sunt quæ a natura veniunt, et vel ita

CAP. V. De immobilibus præceptis Immobilia ergo sola lex naturalis habuit duobus præceptis comprehensa. In uno bona præcipiendo, in altero mala prohibendo. Hæc vero duo præcepta naturalis legis per legem scriptam latius explicata sunt et distincta, per septem illa præcepta quæ secunda tabula continebat. In quibus ostenditur qualem se exhibere debeat homo erga proximum, quemadmodum in tribus præcedentibus demonstratur, qualem se exhibere debeat homo erga Deum. Unde et prima tabula dicta est, quia excellentiora continet mandata, quæ pertinent ad dilectionem Dei. Secunda autem quia inferioria et proxima post hæc præcepta continet quæ pertinent ad dilectionem proximi. Vel prima tabula dicitur, quia in ea continentur præcepta quæ insinuant fidem; secunda quia in ea continentur præcepta quæ instruunt ad bonam operationem. In prima tabula tria sunt præcepta,quia quæ fide éreditur Trinitas, est Deus. In secunda tabula septem sunt præcepta; quia in præsenti vita (quæ septem tantum dierum circulo volvitur) officia humanitatis proximo exhibentur. Tria vero et septem denarium complent; quia perfectum facit fides recta, et operatio bona. Primum præceptum primæ tabulæ ad Deum Patrem pertinet, sicut præceptum primum secundæ tabulæ ad hoC minem patrem, ut utrinque paternitas principii auctoritate honoretur. In prima tabula præceptio est et prohibitio, similiter in secunda, ut utrumque studeas et facere quod debes, et cavere quod non debes. In altero namque si offendis, delictum est. In altero vero si offendis, peccatum est. Facere enim non facienda peccatum est, facienda autem non facere, delictum.

D

CAP. VI. De tribus præceptis primæ tabulæ.

unus

Audi Israel: Deus tuus Deus unus est, ipsum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI). Non hoc totum de præcepto est quod dicitur, quia ante præceptum per admonitionem ad obedientiam auditoris animus præparatur. Audi, Israel, hic nota obedientiam Deus tuus, hic nota gratiam; Deus est, hic nota doctrinam, quasi diceretur : obedientiam exhibe, gratiam intellige, veritatem agnosce. Quod audis, hoc est obedientia quam exigeris; quod Deus tuus, est gratia qua perveneris; quod Deus unus, veritas qua illuminaris et perficeris. Deum tuum audi qui tibi misericordiam jam exhibuit, et necdum tamen a te servitium accepit, ut scias ab ipso esse utrumque; scilicet quod a te exigit opus virtutis, et quod tibi promittit præmium retributionis. Audi Israel, hoc est, ausculta et acquiesce. Omnis enim virtus ab obedientia incipit, quemadmodum omne vitium ab inobedientia procedit. Frustra namque vel inobedienti gratia, vel contumaci doctrina, vel non intelligenti præceptum daretur. Idcirco primum dicit: Audi Israel, ut sis obediens;

Deus tuus, ut devotus existas; Deus unus est, ut A vitate transcursis ad consequens mandatum disveritatem agnosces. Deinde sequitur præceptum : Ipsum adorabis, hoc pertinet ad fidem; et ei soli servies, hoc pertinet ad operationem. Fides enim operans ex dilectione perfectum facit, quia nec opus sine fide, nec fides cui tempus suppetit accepta est sine opere. Propterea adora recte credendo, servi bene operando. Quæri autem potest an id quod dixit; ei soli ad utrumque referendum sit, ut dicatur: Ipsum solum adorabis, et ei soli servies. Sed hoc quomodo stare poterit, quia sæpe in Veteri Testamento, sanctos viros non solum angelos adorasse, sed etiam homines legimus ; nec tamen propterea alicubi reprehensos invenimus? Et in Novo etiam Apostolus fideles ad serviendum superioribus et prælatis summopere exhortatur. B Sciendum ergo est quod alio modo homines, alio modo Deus adorari præcipitur. Usu namque veteri superiores quique ab inferioribus odorari dicebantur, quando eis sive incurvatione genuum, sive capitis inclinatione ab his reverentia exhibebatur. Deum autem adorare, est ei totam mentem per humilitatem ac devotionem substernere, et ipsum principtum ac finem omnis boni credere. Quod ei soli nos debere nemo est sanæ mentis qui ambigat. Unde ipse quoque per prophetam de se testatur dicens: Honorem meum [gloriam meam]alteri non dabo,et gloriam[laudem]meam sculptilibus (Isai. XLII). De servitute vero ad ipsum competenter intellegi potest, quia nimirum omnis ille rectissime soli Deo servire dicitur, qui C et secundum Deum homini superiori humiliter se subjicit; et ubi causa Dei impugnatur, fideliter contradicit. Qui cavet sollicite ne in sua servitute vel per timorem hominis contra Deum quid faciat, vel terrenæ retributionis lucrum in intentione, cœlesti præmio anteponat. Sed in Græco manifestior sententia expressa est. Græca namque

locutio divinam servitutem ab humana proprio vocabulo distinguit, quod latinitas non habet. Ibi enim Dei servitus latria et humana dulia vocatur. Et ob hoc idolatræ vocati sunt, qui eam servitutem quam Deo debuerunt idolis exhibebant. Sed Latina lingua utramque sub eodem nomine servitutem comprehendit, et propterea obscurior significatio facta est cum dicitur. Ei soli D servies, quod in Græco ambiguum non est. Sed cum præceptum ad Patrem pertineat, quare dictum est: ei soli servies, quasi etiam Filio et Spiritui sancto serviendum non sit? Sed quod dictum est soli non excludit communionem Filii et Spiritus sancti, sed quidquid Deus non est. Pater autem et Filius et Spiritus sanctus unus Deus est, ipse solus adorandus est, eique soli et non alteri serviendum est, ea videlicet servitute quæ ei soli debita est. Nam et in Evangelio, cum dicitur: Nemo novit Patrem nisi Filius (Matth. XI), non utique Spiritus sanctus a Patris cognitione excluditur, cum ipse etiam profunda Dei, teste Apostolo, scrutetur (I Cor. 11). Sed est ejusmodi loquendi genus, ut dicatur (nemo, nisi ille videlicet qui non est, hoc quod ille. His pro bre

cutiendum transeamus quod tale est: non assumas nomen Dei tui in vanum (Exod. xx; Deut v.) Hoc ad simplicem litteræ sensum taliter intelligi debet, ut nomen Dei homo in vanum non assumat, id est vel ad mendacium affirmandum vel ad idolum venerandum; scilicet ut neque idola nomine divino honoret, neque falsitati nomen divinum associet. Mystice autem nomen Dei assumere in vanum, est Filium Dei visibilem per humanitatem factum, creaturam existimare. In vanum quippe nomen Dei assunit, qui Flium Dei æternum ex tempore cœpisse credit. Nomen siquidem Patris Filius dicitur, quia in Filio; et per Filium Pater invisibilis manifestatur; non solum quando mundus per ipsum factus est; verum etiam quando per ipsum homo est redemptus. Sane qui Filium Dei hominem factum confitentur, nequaquam in vanum nomen Dei assumunt, quia quem credunt hominem per id quod assumpsit ex tempore; verum Deum agnoscunt, per id quod fuit ex æternitate. Potest adhuc aliter intelligi quod dictum est: Non assumas nomen Dei tui in vanum. In vanum namque nomen Dei assumunt, qui Filium Dei ad se missum,et pro sua salute incarnatum contemnunt.Quid est ergo dicere: Ne assumas nomen Dei tui in vanum, nisi sicut veneraris et adoras eum, propter hoc quod ab eo factus es; sic adora et venerare, propter hoc quod ab eo est redemptus quia non minus tibi contulit cum redemit, quam cum creavit. Ad eumdem spectat sensum, quod ipse Filius in Evangelio discipulis, et per discipulos omnibus in se credentibus dicit: Creditis in Deum et in me credite (Joan. XIV). Modesta quinem ut decuit pium nos admonens insinuatione, ut intelligamus eum non solum adorandum a nobis in sua divinitate qua condidit, sed in humanitate etiam qua redemit. Tertium præceptum est observa Sabbatum (Exod xx). Quatuor Sabbata commemorare videtur Scriptura. Primum illud in quo Deus perfectis operibus suis requievisse dicitur. Secundum illud quod filiis Israel carnaliter custodiendum mandatur. Tertium illud quod populo Dei servandum præcipitur. Quartum illud quod in promissione Sabbatum pro Sabbato suis Deus dilectoribus pollicetur. Duo igitur sunt Sabbata exterius unum Dei, et unum hominis; et duo interius unum Dei, et unum hominis. Sabbatum Dei quo exterius ab opere cessare dicitur, sacramentum est illius interioris Sabbati ejus, in quo ipsius æterna immortalis que æternitas inconcussa beatitudine perfruens,nullo unquam labore fatigatur. Sabbatum hominis quod ei visibiter exterius servandum præcipitur, sacramentum est interioris Sabbati,ubi mens sancta per bonam conscientiam a servitute peccati quiescens; in gaudio Spiritus sancti jucundatur. Hoc Sabbatum quisquis in præsenti vita servaverit, ut nullis consentiat malis, perveniet in futura vita, ad illud æternum Dei Sabbatum, ubi nulla sentiet mala. Sicut dic

tum est: Et erit Sabbatum pro Sabbato,mensis A propter vitam æternitatis, diligendus est auctor sis pro mense (Isa. LXVI). Illud itaque præceptum specialiter ad Spiritus sancti personam referri videtur, cum dicitur: Observa Sabbatum,ut videlicet in præsenti eum suscipiamus, et custodiamus intra nos in gaudium bonæ conscientiæ, quatenus eum in futuro suscipere et possidere mereamur,in gaudium vitæ.Hæc igitursunt præcepta tria primæ tabulæ. In quibus præcipue dilectio Dei commendatur, et tota Trinitas unus Deus æqualiter adoranda et colenda præcipitur. CAP. VII. De septem aliis præceptis quæ sunt secundæ tabulæ.

vitæ temporalis,ut scilicet non hoc diligatur, qui hanc ab illo, imo per illum, vitam accipimus, sed quia per hanc ad illam vitam intraturi sumus. Bene ergo cum dictum esset: Honora patrem et matrem, subjuncta est causa, ut bene tibi sit, et sis longamus super terram, scilicet viventium, quia hoc diligere debemus in auctore vitæ hujus quod ab illo per hanc vitam ad futuram vitam initiati sumus. Et pulchre honoranti principium suum, longævitas promittitur, quia Deo per dilectionem adhærentes æternitatem promerentur. Sane quantum spectat ad sensum litteræ, duobus modis parentes nostros honoraræ debemus, et obediendo eis videlicet in omnibus (exceptis his

quantum facultas nostra suppetit, adjuvando. Sed et de patribus spiritalibus, id est prælatis nostris idipsum intelligere nihil impedit, quibus obedientiam debemus quantum nostra habet possibilitas, et auxilium imo servitium, quantum suppetit facultas. Secundum præceptum secundæ tabulæ, Non occides (ibid.) Homicidium sit multis modis, manu, lingua, consensu. Manu fit cum quis alium actualiter vita privat, vel in locum mortis ubi vita privetur præcipitat, ut in carcerem, vel alium quemlibet talem locum. Lingua fit duobus modis, id est, præcipiendo vel sugge rendo. Judæi quippe Christum occiderunt, dum ut occideretur, judici suggesserunt. Consensu similiter duobus modis fit homicidium, vel dum mortem alteruis desideramus et cupimus, vel si dum eum a morte liberare possumus, vitam ejus negligimus, id est, adjutorium non impendimus. Tertium præceptum secundæ tabulæ est : Non machaberis (ibid.), id est non fornicaberis. Fornicatio est omnis illicitus concubitus; et est duplex fornicatio. Animæ, unde Propheta: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII.) Corporis, de qua hic agitur. Hoc enim præceptum et quædam alia, sub veteri lege tantum inchoata sunt, id est non plene, sed ex parte data, propter infirmitatem auditorum, quæ postea, adveniente gratia, consummata sunt. Lex enim dicit: Non mechaberis; corporalem tantum mochiam prohibens. Christus dicit: Quicunque viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam machatus est eam in corde suo (Matth. v); omnem illicitam concupiscentiam tam animæ quam corporis contradicens.

Septem alia, secunda tabula continebat, quæ hominem ad dilectionem proximi instituunt; et propterea septennario distinguuntur,quia in præ- B in quibus dilectio Dei Patris offenditur) et eos senti vita tantum quæ septem diebus volvitur: nostra charitas pietatis operibus exercetur erga proximum; postea, consummatis operibus et finitis laboribus,per contemplationem pariter cum proximo beatificanda in Deum. Amor igitur proximi et temporalis est quandum pertinet ad exhibitionem operis,et æternus quantum pertinet ad effectum dilectionis. Primum præceptum secundæ tabulæ ad patrem pertinet hominem, sicut primum primæ tabulæ ad Patrem Deum. Utrobique patenitas præponitur, utrobique principii dignitate honoratur,quia secundum quemdam modum,sic habemus principium nascendi per generationem a patre homine,sicut principium existendi per conditionem accepimus a Deo Patre; et paternitas homi- c nis sacramentum est et imago divinæ paternitatis, ut discat cor humanum in eo principio quod videt, quid debeat illi principio a quo est, et quod non videt.Sic ergo est dictum. Honora patrem tuum et matrem tuam,ut bene sic tibi,et sis longævus super terram (Exod.xx). Sicut superius dictum est in primo præcepto primæ tabulæ,ita et hoc non totum ad præceptionem pertinet quod propositum; sedibi quod præter præceptum erat præmissum est, hic subjunctum est: Audi, Israel: Deus tuus unus est(Deut.vi).Hoc totum ante præceptum præmittitur, ipsum præceptum postea subinfertur cum dicitur: Ipsum adorabis, et ipsi soli servies (ibid.). Hic præceptum præcedit: Honora patrem tuum et matrem tuam (Exod. xx.), deinde subjungit ut bene tibi sit, et sis longævus super terram. Quid est ergo, quod ibi ante præceptum causa præcepti præmittitur; hic post præceptum subinfertur, nisi quia Deus diligendus est propter seipsum, et homo propter Deum? Nam et amor parentum, si ad solam carnem respixit, spirituale præmium non acquirit. Ex Deo igitur in nobis prius est, propter quod postea diligendus est a nobis, quia ejus gratia, nostra dilectio prævenitur, et nostra dilectio per ejus gratiam excitata subsequitur. In patribus autem carnis nostræ si ad id solum beneficium nostra dilectio tenditur, quo carnaliter ab his nostrum meritum prævenitur, quia ultra carnis affectum, et supra carnis intuitum non proficit, ad perfectionem præmii spiritualis non pertingit. Ergo

D

Quartum præceptum est: Non furtum facies (Exod. xx.) Furtum accipitur in hoc loco pro qualibet illicita usurpatione rei alienæ, sive occulta sive manifesta. Qui enim furtum prohibuit, rapinam non concessit, cum sit majus peccatum (ut testantur sancti) aperte et violenter rapere: quam occulte subtrahere, quia majus odium et iram excitat. Sub furto etiam comprehenditur

usura.

Quintum præceptum secundæ tabulæ. Non falsum testimonium dices (ibid). Ut ergo melius liqueat, quid sit falsum testimonium, altius in

C

illius cui jurat, hoc est, vel ex infirmitate si credere aliter non potest, vel si credere contemnit, ex perversitate. Qui autem sine causa jurat,etiam si verum jurat, non sine culpa est; aut quia pro levitate arguitur, aut pro contumacia condemnatur. Qui malum se facturum jurat peccat. In quo tamen melius esset juramentum frangere, quam adimplere, ita quidem ut et malum caveat quod juravit, et nihilominus culpam agnoscat, in eo quod male juravit. Perjurium est mendacium sacrosancta attestatione inducta confirmantum.Qui enim falsum jurat pejerat vel perjurat; in quo primum malum est culpa mendacii, cum id quod falsum est dicitur. Secundum autem quod ad tu

cipiendum est, id est a mendacio. Aliud enim est A sitate contestatur veritati; et tamen a malo est simplex mendacium in falso testimonio, aliud in perjurio,aliud in voto,dum aliquis vovet quod non soluit.De quibus omnibus dicendum est. Primum autem de simplici mendacio, qua propter ponenda est descriptio mendacii, quidam mendacium sic diffiniendum putant. Mendacium est falsa significatio cum voluntate fallendi, vel quæ præsentialiter adest, vel postea advenit. Nam si quis alteri promittens se aliquid daturum, habens voluntatem dandi cum promitteret, postea vero mutata voluntate dare nollet, mendacium esset, non quia in promissione cor duplex fuit,sed quia qui promisit postea cor duplicavit. Sic ergo intelligi potest quod dictum est. Mendacium est significatio falsa, id est oratio vel locutio per quam ille B endam falsitatem testimonium veritatis irrevequi loquitur auditori falsum significare intendit, et putat. Nam, etsi ita sit ut dicit, mentitur tamen ille qui loquitur cum opinione et intentione fallendi. Jocosa mendacia, et ironiæ, et parabola mendacia non sunt; alioquin sancti reprehensisibiles invenirentur, quia in parabolis et ironis multa locuti sunt. Sed ipse Christus in parabolis loquebatur ad ipsas turbas, quas utique in sermone suo non assumpsisset, si ullum in eis mendacium constaret. Hoc tantum interest quod jocosa mendacia et si falsitatis reatum non incidunt levitatis tamen culpam non evadunt. Est adhuc aliud genus mendacii, cum aliquis quasi humilitatis causa mentiri videtur, utpote cum se peccatorem dicit, et tamen non ita sentit ut dicit de quo verissime dictum est, quia cum causa humilitatis quis mentitur, si antequam mentiretur peccator non erat; mentiendo efficitur quod non erat, quia qui peccatorem se dicit, et non ita credit, veritas in eo non est. Est aliud genus mendacii cum pro salute vel ita alterius conservanda aliquis mentitur, quod et ipsum nullo modo approbandum est. Male enim mentiendo vitam servat in alterius corpore, qui per mendacium veritatem exstinguit in suo corde. Potest tamen in hujusmodi aliquando veritas sine culpa celari, quando causa salutis nostræ sive utilitatis alienæ ratio exposcit. Longe enim aliud est, quod verum est tacere, atque aliud quod falsum est asserere. Ipsa enim veritas dicit: Multa habeo vobis dicere. sed non potestis portare modo (Joan. XVI); quod utique non dixisset, si veritatem facere semper culpa esset. Falsum testimonium est cum quis alterius mendacio de veritate testimonium prehibet, qui non solum mentiendo reus efficitur, sed quia etiam ipsum mendacium contra veritatem patrocinari conatur; quod quidem se sciens fecerit damnabilis ompino malitia est; si autem ignorans, reprehensibilis negligentia. Non omne juramentum malum est, et tamen omne juramentum teste veritate a malo est. Qui enim verum jurat pro necessitate proximi, aut pro utilitate, cum scilicet is cui juraratur aut credere non potest propter ignorantiam, aut credere recusat propter malitiam; hujusmodi juramentum malum quidem non est illi qui jurat, quia ex neces

D

renter usurpatur. Qui viderit alium falsum jurare volentem, particeps peccati efficitur si consentit et si non quantum potest salva veritate ne malum perficiatur contradicendo et admonendo obsistit. Hic autem considerandum est quod peccatum fratris cum probare non possumus, publicare non debemus, ne forte videamur nolle proximum nostrum corrigere, sed magis infamare. Propterea admonitio peccantibus adhibenda est ubi negantibus testimonium convincens adduci non potest. Votum est voluntaria sponsio animi. Quisquis Deo votum vovet, reddere debet quod vovet, juxta illud Prophetæ : Vovete et reddite Domino (Psal. LXXV). Dicit autem Scriptura: Vota stultorum frangenda sunt (Eccle. v). Unde vota stultorum intelligimus omnia quæ vel mala sunt, vel si bona sunt ordinata tamen non sunt, et majus malum est quod est ex eis, quam bonum quod est in eis. Verbi gratia ; Si mulier nolente viro aut vir nolente muliere voveret continentiam aut subjectus sine consilio et licentia prælati sui inordinatam proponeret abetinentiam, hujusmodi vota quia manifeste stulta essent; tenenda omnino non essent. Qui bonum quodcunque vovet si postea illud aut implere non potuerit, aut pro majori bono perficiendo implere noluerit; poterit secundum licentiam eorum quibus dispensatio in eum credita est, votum ejus aut laxari aut mutari, ita ut in ejus arbitrio non constet vel hoc dimittere quod faciendum vovit, vel aliud pro eo facere, etiam si majus est quod non vovit.

Sextum præceptum quod et nonum est: Non concupices uxorem proximi tui (Exod. xx). Septimum pæceptum quod et decimum est: Non concupisces rem proximi tui (ibid). Hic opponendum videtur contra hoc quod superius dictum est in eo præcepto quod superius datum est de fornicatione cavenda. Non mochaberis, moechiam tantum corporalem esse prohibitam; postea vero per id quod Christus in Evangelio dicit Quicunque viderit mulierem ad concupiscendam eam,jam mochatus est in corde suo; omnem tam corporalem quam spiritualem mochiam esse interdictam. Quomodo enim Evangelium supplevit quod lex scripta prius, minus habuit, cum idipsum quod Evangelium adjecisse creditur, in

tertium præceptum : Non machaberis; et quartum: Non furtum facies (ibid). Non mochaberis, hoc pertinet ad vitam propriam. Non furtum facies, hoc pertinet ad vitam alienam. Supra enim jussus est homo et suam et alterius vitam conservare,hic jubetur et suam et alterius vitam non lædere. Justum enim est ut in via vitæ corruptionem caveat, qui in patria vitam incorruptam exspectat, et qui jam vitam proximi per apertam violentiam non opprimit, etiam per fraudem occultam in his quæ ad usum vivendi data sunt ei non noceat ; et non solum ipse per se non noceat; sed neque nocentibus neque nocere volentibus, sua auctoritate vel attestatione fiduciam

lege scriptum prius inveniatur? Qui enim dixit: A lo crudelitatis odio se relaxat. Deinde sequitur Non mochaberis corporalem mochiam prohibens; postea dixit: Non concupisces, spiritualem mochiam omnino cavendam esse ostendens. Quid ergo nova lex supplevit, quod vetus minus habuit? Lex corporalem mochiam prohibuit, concupiscentiam prohibuit. Quid amplius habuit. Evangelium,quod faceret? Sed sciendum est quod vetus lex, quamvis concupiscentiam hominis a re aliena cohibuit, in propria tamen minime temperavit. Quia qui dixit: Non concupisces uxorem et rem proximi tui, mulierem et rem omnino concupiscendam non vetuit, sed ab aliena tantum appetitum cohibendum demonstravit. Nova autem lex et in propriis temperatum esse debere edocuit, ut omnem illicitam concupiscentiam excluderet. B aut firmamentum præstare præsumat. Hoc enim Potest autem et alio intellectu convenienter dici veterem legem concupiscentiam uxoris sive rei alienæ non illam significasse, quæ sola voluntate agitur; sed ambitionem et machinationem quæ studio quodam et ad nisu ad implendum desiderium et ad obtinendum id quod in desiderio est exterius opere exercetur. Nova autem lex non solum damnavit illicitam concupiscentiam foris in studio operis, sed intus quoque damnabilem esse ostendit in desiderio voluntatis.

in sequenti mandato prohibetur cum dicitur : Non falsum testimonium dices (ibid.). Et quia ab operere læsionis diu se cohibere non potest, qui mentem suam ab intentione et voluntate lædendi non cohibet, sequitur et dicit Non concupisces uxorem proximi tui; nec concupisces rem proximi tui (ibid). Hæc sunt decem præcepta, puæ primæ perfectionis viam, et semitam pandunt directionis. Prima enim perfectio per bonam operationem hominem in seipso dirigit. Secunda per charitatem proximi in latum expandit. Tertia per charitatem Dei in altum extollit, quia denarius primæ perfectionis lineam porrigit. Centenarius secundæ expandit latitudinem. Millenarius in altum summam tollit perfectionem. Hæc autem in præsenti, de expositione decem præceptorum legis dicta sufficiant. CAP.IX. De mobilibus et superadditis præceptis

CAP. VIII. De ordine præceptorum Dei. Ordinem autem præceptorum Dei sine consideratione transire non opportet. Nam si ordo vivendi est,est utique et ordo præcipiendi. Primum ergo attende quod dicitur tibi, ut adores Deum c tuum, et servias illi (Deut. vi). Hoc est primum præceptum. In adoratione agnosce fidem, in servitute intellige bonam operationem. Post hoc sequitur secundum præceptum ut nomen Dei tui in vanum non assumas (Exod. xx), quatenus verbum veritatis in ore tuo sit propter veritatem,ut post fidem cordis,sequatur confessio oris. Primum devotio ad bonam conscientiam; postea exemplum operis, ad bonam famam. Novissime verbum prædicationis ad doctrinam. Deinde sequitur tertium præceptam et dicitur tibi, ut Sabbatum observes; boc est, mentis quietem custodias, ut non perturberis ex adversis foris occurrentibus pro veritate, sed discas esse pacificus, etiam inter eos qui pacem oderunt. Prædices ve- D sumpta sunt; hæc est de iis quæ in sua natura, ritatem,et non omittas charitatem. Hæc sunt tria præcepta primæ tabulæ de iis quæ pertinent ad Deum.

Postea sequitur secunda tabula,de iis quæ spectant ad proximum. Primum præceptum est secundæ tabulæ in quo tibi præcipitur, ut honores principium tuum, ut vitam longævam habere possis (Exod. xx); quoniam qui non honorat eum a quo est, dignus est ut retinere non possit id quod est. Secundum præceptum est: Non occides (ibid). Convenienter sane cui in præcedenti mandato vitæ longævitas promittitur,hic ne alienam vitam exstinguat prohibetur, ut hoc ex charitate Dei sit, quod principium suum honorans, ad vitam quæ finem nescit inhiat; hoc vero ex charitate proximi quod ad vitæ alienæ finem nul

Sequitur aliud genus præceptorum quæ mobilia vocantur, quoniam naturalibus mandatis secundum dispensationem ad tempus superaddita sunt, sive pro exercitatione, sive significatione. Pro exercitatione quidem ut plurima essent in quibus erudiendorum obedientia probaretur, et devotio excoleretur. Pro significatione autem ut in eis futuræ veritatis signa præpararentur, et per ipsa quæ corporaliter agenda præcipiebantur, quæ spiritualiter agenda vel credenda erant demonstrarentur. Hæc autem omnia de mediis

nec ita bona erant ut inevitabiliter debuissent fieri; necita mala ut omnino debuissent ex necessitate vitari. Omnia enim hæc quæ in hujusmodi mandatis proposita sunt quantum ad suam naturam talia fuerunt, quæ pro arbitrio agentis sine culpa possent fieri, et rursum sine culpa intermitti. Accedens autem mandatum hoc, quæ per se media erant et ad utrumlibet se habebant, sive præcipiendo, sive prohibendo in alteram partem deflexit; ita ut jam ea quæ prohibita sunt sine culpa non possint fieri, neque rursum ea quæ præcepta sunt, possint omnino sine culpa dimitti. Quod tamen non natura rei facit: sed vis et obedientia mandati. Prohibuit lex ne caro cum sanguine comederetur; non quia hoc quantum ad naturam rei malum erat, sed quia malum erat,

« PoprzedniaDalej »