Obrazy na stronie
PDF
ePub

gelii semper aperte prædicabant; ita ut nunc om- A mum ergo consideramus qua ratione ipsa fides

nis populus Christianus scire et confiteri fidem, quam eo tempore pauci admodum, et perfectiores quique noverunt, quamvis omnis Dei populus etiam tunc ejusdem mysteria fidei in legalibus cæremoniis typice portaret. CAP. VIII. IRecapitulatio supradictorum. Duo igitur sunt in quibus constat vera fides. Creator et redemptor. Unum tibi sine altero non sufficit. Utrumque agnosce, utrumque confitere. Si Creatorem credis agnocisque quod factus es ; si redemptorem confiteris, agnoscis quod reparatus es. Unus est creator et redemptor. In suo te fecit, in tuo te refecit ; et utrumque unus fecit. Si ipse te fecisset, et alter te refecisset ; deberes illi

sacramentum dicatur, velcujus rei sacramentum esse intelligatur. Apostolus dicit: Videm us nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. xIII). Nunc scilicet quando per fidem videmus, videmus per speculum in ægnigmate ; tunc autem quando videbimus per contem. plationem videbimus facie ad faciem. Quid est per speculum videre ? Imaginem videre. Quid est facie ad faciem videre? Rem videre. Puta aliquem. esse post te, vel supra te, aversus es ab illo, nec vides facie ad faciem, facie tua ad faciem illius. Aversa est enim facies tua ab illo : et si forte illo respicit ad te, non tamen tu similiter ad illum. Quamdiu igitur sic eris, non poteris illum videre

quod factus es, et deberes alteri quod refectus es. B facie ad facium. Exhibe speculum et pone ante te, cundum incrementa fidei crescit, dum homo per A homini reputetur pro merito ; si nunc per fidem

Et sic esset divisa intentio tua et dilectio et obedientia tua ; et non esses unius totus. Et de duobus illum plus diligeres, a quo plus haberes. Qui creavit te, dedit tibi esse ; qui redemit te, dedit tibi beatum esse. Propterea me plus a te diligeretur alter quidam redemptor, quam ipse creator, voluit ipse creator esse redemptor, et sustinuit tuam passionem ut emeret tuam dilectionem. Missus est naturalis filius pro adoptandis, quia sine ipso alieni introducendi non fuerant in hæreditatem.Venit sapientia,ut hostis non potestate,sed ratione vinceretur ; et in his omnibus fides tua in uno constat, et ad unum et una, quia cum duo nominantur, unus significatur ; quoniam unus creator est et redemptor. Creator ad naturam, salvator ad gratiam. In his duobus totum est et unum, hoc est in quo ab initio fides credemtium una est, quamvis in eadem fide in aliis major, in aliis minor de istis cognitio fuerit, secundum diversitatem temporum, sicut uno et eodem tempore, in aliis major in aliis minor invenitur cognitio de his ipsis secundum capacitatem persomarum. Quamvis ergo fides creverit, ut aliquando et in aliquibus major esset ; non tamen mutata est, ut alia esset. Sed omnes fide una crediderunt unum, et omnes una fide justificati sunt, qui justificari meruerunt. Sine fide enim, ut ait Aposlus, impossibile est placere Deo (Hebr. II). Etsicut dicit beatus Augustinus : Ubi fides non erat, bonum opus non erat. CAP. IX. De sacramento fidei et virtute.

Sacramentum fidei dupliciter potest intelligi. Sacramentum enim fidei vel ipsa fides intelligitur quæ sacramentum est, vel sacramenta fidei intelliguntur quæ cum fide percipienda sunt,et ad sanctificationem fidelium præparata sunt. Nam et quædam sacramenta militaria dicuntur, quibus milites in sua conditione imperatori suo ad fidem conservandam obligantur ; etinfideles quoque sacramenta quædam habent, quæ sacramenta dicuntur, quamvis nec sacra sint,nec sacræ rei signa. Sed exsecrationes potius et abominationes : quibus non sacrantur homines, sed polluuntur. Tamen ad horum differentiam sacramenta fidei dicta intelligi possunt quæ a fidelibus tractantur, et cum fide ad sanctificationem suscipiuntur. Pri

statim videbis in eo imaginem illius, qui est ad dorsum tuum, vel supra verticem tuum, et dices: Video te. Quid vides ? Jam aliquid vides sed imaginem solam. Vides illum sed in imagine sua nondum in facie sua. Nondum cognoscis sicut cognosceris; nondum vides, sicut videris. Videris in te, vides in imagine. Ille ad te respicit qui te videt ; tu autem aversus es ab illo. Converte te ad illum, et pone faciem ad faciem ; et videbisjam non imaginem, sed ipsam rem. Prius vidisti illum, sed in imagine sua : modo vides illum in facie sua. Tamen cum ipsam rem videre incipis, agnoscis quia aliquid similitudinis fuit illi quod visum est in imagine, ad id quod videtur in re. Quod videtur

C in imagine sacramentum est : quod videtur in re,

res sacramenti est. Quod ergo videmus nunc per speculum in ænigmate,sacramentum est ad illud quod videbimus facie ad faciem in manifesta contemplatione. Sed quod es ænigma, et quod est speculum in quo videtur imago donec ipsa res videri possit? AEnigma est Scriptura sacra. Quare? quia obscuram habet significationem. Speculum est cor tuum, si tamen mundum fuerit et extersum et clarificatum. Imago in speculo fides in corde tuo. Ipsa enim fides imago est, et sacramentum. Contemplatio autem futura, res et virtus sacramenti. Qui fidem non habent nihil vident ; qui fidem habent jam aliquid videre incipiunt, sed imaginem solam. Si enim fidelis nihil videret, ex fide illuminatio non esset, nec dicerentur illuminati fideles. Si autem jam ipsam rem viderent, et non amplius videndum aliquid exspectarent, non per speculum in ænigmate, sed facie ad faciem viderent. Ergo qui per fidem vident, imaginem vident ; qui per contemplationem vident, rem vident. Qui fidem habent,sacramentum habent; qui contemplationem habent,rem habent. Fides ergo sacramentum est futuræ contemplationis; et ipsa contemplatio res et virtus sacramenti ; et accipimus nunc interim sacramentum sanctificandi, ut perfecte sanctificati, rem ipsam capere possimus. Si ergo summum bonum hominis contemplatio creatoris sui merito creditur, non inconvenienter fides per quam absentem videre quodammodo incipit, initium boni, et principium restauratiomis ejus memoratur. Quæ videlicet restauratio seagnitionem amplius illuminatur, ut plenius agnoscat, et inflammatur per dilectionem, ut ardentius diligat. Sic ergo justus, quamdiu in hoc corpore existens, peregrinatura Domino, vivere habet ex fide, quemadmodum cum eductus de hoc ergastulo fuerit, et introductus, in gaudium Domini sui vivere habebit ex contemplatione. Sed mira Dei dispensatione agitur quod nunc malitia interim hostis antiqui ad persequendos et impugnandos fideles relaxatur, quatenus videlicet hoc

ambulans, viam veritatis etiam impugnatus non deserat, qui prius visione præsentis Dei roboratus,sola persuatione prostratus erat. Ut autem in hoc prælio invictus stare possit, et ])onum suum illæsum custodire, dantur ei at dictum est in sacramentis arma, quibus se muniat ; in operibus bonis tela quibus ostem posternat, ut scilicet fidei charitate et spe adjuncta, interius pariter roboretur et vivat.

PARS UNDECIMA.

DE NATURALI LEGE.

CAP. I. De sacramentis naturalis leyis.

Post fidem de sacramentis fidei tractare debemus. Sacramenta ab initio ad restaurationem et curationem hominis instituta sunt; alia sub naturali lege, alia sub scripta lege, alia sub gratia. Et in his semper quæ tempore posteriora fuerunt, effectu gratiæ spiritualis digniora inveniuntur, Omnia enim illa superioris temporis sacramenta, sive sub naturali lege, sive sub scripta; signa quædam fuerunt et figuræ eorum quæ nunc sub gratia exhibita sunt sacramentorum. Et ideo effectum spiritualem quem suo tempore operabantur posita pro istis; illa virtute et sanctificatione operabantur, quam sumpserunt ab istis. Si quis igitur sacramenta priora effectum sanctificationis

B sub lege scripta, vel sub gratia instituta sunt sa

cramenta interesse perspicimus, quod illa volumtatis magis esse videntur, ista necessitatis. Illa ex voto celebrata, ista ex præcepto. Neque enim existimandum est illa prima naturalis legis sacramenta , sive decimas videlicet, sive sacrificia, sive oblationes ; ita homini ex necessitate indicta, ut qui ea non exsecutus fuisset, reatum prævaricationis incurreret, quemadmodum ille qui fideliter ea coleret meritum devotionis suæ invemiret. Nusquam enim legimus quod ante legem scriptam, Deus homini dixerit, qui decimas non dederit,qui sacrificia non obtulerit : sicut postea per legem dixit: Masculus cujus caro præputii circumcisa non fuerit, peribit anima illa de

habuisse negaverit, non nihil recte sentire vide- C populo suo (Gen. xvII). Et sicut sub gratia terri

retur. CAP. II. De prima differentia præcedentiu m et subsequentium sacramentorum.

In hoc tamen dignitatem sequentium indubitanter præferimus, quod illa et visibilia,et signa visibilium fuerunt ; ista vero cum sint ipsa quidem visibilia, tantummodo invisibilis gratiæ signaet sacramenta existunt.Ideo sacramenta gratiæ, primum per benedictionem virtutem in se sanctificationis suscipiunt, ac deinde quam continent in se sanctificationem conferunt, ut sint ex sanctiflcatione sanctificantia, atque hæc ex sua subiquecœlitus indita sanctificatione conferant, quod illa per hæc ex sola horum significatione conferre consueverant. Passio namque Salvatoris quæ primo loco sacramenta gratiæ ad effectum salutis sanctificat, mediantibus istis etiam illa prioris temporis sacramenta sanctificabat, ut eadem salus esset, et his qui recta fide signa futuorum in illis venerati sunt, et his qui effectum salutis in istis percipiunt.

CAP. III. Alia differentia.

Illud quoque inter ipsa primi temporis sacra

menta quæ sub naturali lege erant, ea quæ vel

biliter intonuit : Nisi quis renatus fuerit eae aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. III). Unde conjicimus quod sacramenta illa prima magis ad exercendam devotionem proposita fuerant, quam ad obtinendam salutem indicta. Nam qui nihil possidebat, unde decimas offerre debebat? qui nihil habebat, quæ sacrificia et quas oblationes offerre poterat ? Votum vovit Jacob Deo dicens : Si Dominus Deus meus fuerit mecum (Gen. XVIII), etc. Ac deinde subjungit : De universis quæ dederis mihi decimas et hostias pacificas offeram tibi (ibid). Quod ergo ex voto se facturum spopondit, quod hoc ex necessitate mandati non deberet,patenter ostendit.

D CAP. IV. Quod homo a Deo instructus est ad

decímas offerendas.

Probabile tamen est omnimo hominem ad hæc exercenda a principio a Deo instructum et eruditum fuisse, ut primi contemptus culpam subsequentis devotionis studio aboleret, et qui in semetipso contumax exstiterat, in suis postmodum obtemperare consuesceret. Unde enim homo rerum sua tum decimam potius quam nonam vel

[ocr errors][merged small][merged small]

octavam, vel aliam quamque partem offerendam A dentius se manifestaret. Quapropter primum per

esse scire potuisset, nisi a Deo doctus fuisset? Ex quo conjicimus quod Deus quidem hominem a principio ad hæc exercenda consilio erudivit, sed præcepto non obligavit, donec postea inveniret illa, in quibus homo præcepti capax, obedientiam exhiberet, et prævaricationem cavere addisceret. Primum igitur ante legem parvulos consilio nutrivit.Postea sub exercitatos præcepto tentavit.Novis* sime sub gratia perfectos in libertate spiritus ambulare permittit. Ut igitur breviter supradicta ad memoriam revocemus, quæ sit differentia inter sacramenta Novi Testamenti,et illa quæ vel sub lege naturali, vel sub scripta lese sacramenta fuerunt attendenda consideremus.

oblationem ; et postea per circumcisionem, ad ultimum per baptismum, expiationis et justificationis sacramentum formari institutum est, quia ejusdem mumdationis forma et similitudo, in oblatione quidem occulte invenitur, in circumcisione vero evidentius exprimitur, per baptismum autem manifeste declaratur. Primam mamque institutionem accepit homo ut pro remediis salutis exterioris substantiæ partem offerret Deo, partem ad usum proprium retineret, quatenusin hoc facto disceret ea quæ intrinsecus bona erant Deo tribuere, quæ vero mala, sibi imputare. Denarius quippe (quoniam perfectus numerus est) signum est bonitatis et virtutis, quæ Deo tribuitur, et in

CAP. V. Prima differentia, secunda differentia B homine a Deo cognoscitur. Nonarius autem quia

tertia differentia.

Prima igitur differentia quod sacramenta Novi Testamenti primo loco gratiæ spiritualis signa sunt; et ad ipsam gratiam sanctificandis conferendam infusa sibi benedictione principaliter ins. titua. Illa vero, signa horum tantum ; et mediamtibus his quorum signa fuerunt, ne sine salute essent, qui tempus redemptionis præcesserunt, gra. tiam in sustentationem contulerunt. Secunda differentia est quod qui in illis sacramentis imbuebantur antiqui justi ; nondum adhuc regni cœlestis januam intrare potuerunt donec salvator per carnem assumptam cœlos ascendit, et omnibus in se credentibus ac se sequentibus viam aperuit. Tertia differentia est quod sacramenta naturalis legis non ex præcepto indicta videntur, sed ex concilio ad votum proposita ; sacramenta vero scriptæ legis et gratiæ necessitatem quamdam exsecutionis inducere propterea quod non ex consilio tantum, sed ex præcepto esse instituta noscuntur. CAP.VI. Quare prima mutata sunt per secunda.

Sed oboritur non contemnenda quæstio, quare videlicet si eumdum salutiseffectum tam per præcedentia quam per subsequentia, gratia contulit; divina jussio ritum antiquorum perinstitutionem subsequentium abolevit. Nam si eadem virtus in illis sacramentis fuit, quid necesse erat, ut illa cessarent et ista succederemt ? Sed sciendum est quod divinæ dispensationis ordo et ratio hoc proposcit, ut sicut ab initio, procurrente tempore, magis ac magis adventus salvatoris appropinquavit; sic semper magis ac magis effectus salutis cresceret, et cognitio veritatis. Propter quod et ipsa signa salutis per successionem temporum; alia post alia mutari debuerunt, ut cum effectus gratiæ divinæ in salutem cresceret, simul quoque et ipsa sanctificatio in ipsis signis visibilibus evidentior appareret. Erat quippe idem salvator, eadem gratia, eadem fides, illic venturi, hic exhibiti, sed quia ipse per quem salus dabatur, longe erat, ejusdem salutis signa obscura esse debuerunt. Postea vero paulatim ejus adventu appropinquante, oportebat ut eodem ordine, et fides in cognitione, et gratia in salute cresceret; et eadem gratia in sacramentis foris, et signis suis, evi

PATaoL. CLXXVI.

minus habet a perfecto habet perfectum et vitium, et corruptionem significat, quæ merito homini deputatur. Propterea igitur homo decimam dare Deo, nonam sibi retinere præcipitur, ut quod bonum est in se a Deo esse, quod vero malum est a se esse confiteatur. Sed hoc signum quasi de lege sumptum,magis docuit hominem quid esset, quam quid fieret. Igitur cum tempus advenissetquo veritas ipsa declarari debue *at, datum est remedium per circumcisionis sacramentum, ubi dum de exteriori substatia hominis pars non quidem naturaliter superflua, sed ejus quod superfluum est fi

gura, præcipitur ; jam manifestius illa peccati

circumcisio, quam in interiori homine gratia per

C ficit, demonstratur. Quia autem circumcisio ex

teres sordeset enormitates quæ foris sunt resecat; ablutio autem interiores maculas emundat : convenienter jam manifestata veritate in adventu Christi cessare debuit circumcisio, ut illud sacramentum succederet quod perfectam hominis emundationem et interiorem animæ candorem, quem in ipso et per ipsum sacramentum adipiscitur, posset declarare. Amplius autem quia circumcisio quidem sordes aufert, sed dolores infert; ablutio vero inquinatos sine dolore emundat, idcirco priori populo in timore servienti, et sub lege laboranti, circumcisio ad emundationem data est; novo autem populo in gratia per charitatem ambulanti, ablutio. Videntur ergo prima illa sacramenta quæ sub maturali lege præcesserunt, quasi quædam umbra veritatis;illa vero quæ postea sub scripta lege secuta sunt,quasi quædam imago vel figura veritatis ; ista autem quæ sub gratia novissime consequuntur non jam umbra vel imago, sed

corpus veritatis. In quibus salutis effectus, quo

miam et perfecte eatur et videnter ostenditur, quasi spiritus in corpore viventi, exteriori motione proditur ; sic in eis invisibilis gratiæ vita clarissime demonstratur. Prima ergo sacramenta umbra fuerunt ; secunda imago ; tertia corpus; post quæ quarto loco sequitur veritas spiritus. Hæc in præsenti, de sacramentis naturalis legis dicta sufficire putamus, quæ tunc quidem sicut superius jam commemoratum est, ita fidei justificanti juncta fuisse credimus, ut in eis esset exercitatio devotionis, non necessitas obtinendæ salutis. Sola

[ocr errors]

enim fide ex dilectione operante, illi tunc justifi- A lignum malum erat, sed quia obedientia probam

cabantur, qui per gratiam ad participationem futuræ redemptionis servabantur. Sed quia de primis illis sacramentis quibus devotio fidelium tunc exercebatur, jam quædam pro tempore diximus etiam de operibus aliqua dicenda putamus. CAP VII. De tribus generibus operu m. Tria sunt genera operum ; quædam ita bona sunt ; ut numquam licite præteriri possint : quædam ita mala,ut numquam licite possint committi: quædam autem media sunt, quæ pro tempore et loco agi possunt et prætermitti. Sola illa igitur quæ sic se habent ut nunquam licite fieri possint, lex naturalis prohibuit ; illa vero quæ numquam licite possunt prætermitti, sola præcepit, media omnia ad utrumlibet relimquens. De prohibendis unum præceptum in corde hominis scripsit. Quod tibi non vis fieri, alii non feceris (Tob. IV). De • præcipiendis similiter, unum : Quæcumque vultis ut vobis faciant hon ines et vos si militer facite illis (Matth. vII); ut videlicet homo ex sui consideratione disceret qualem se erga proximum exhibere deberet.Sed postea cum lex subintraret et disciplinam vivendi arctiorem proponeret ; ex his quæ media fuerant, quædam excepit; alia per præceptionem, alia per prohibitionem in alteram partem deflexit, ut, quemadmodum primo homini in paradiso Deus de concessione naturali unam pro præcepto disciplinæ prohibitionem exceperat, ita modo filiis ejus non in una veritate stantibus, sed per varios errores dissi

patis ; non unum de concessionematurali præcep- C.

tum disciplinæ quasi probandis, sed quasi corrigendis et reparandis multa formaret, ut quanto magis se in mediis temperare discerent, tanto levius inconcessa cavere valerent. Illic multa concessa, pauca sunt prohibita;hic multa prohibita, pauca concessa. Illic dictum est homimi,ut deligno scientiæ boni et mali non comederet,non quia

da erat. Hic dictum est ut carnem cum sanguine non comederent, ut discerent horrere crudelitatem ; carnem poreinam non ederent, ut detestarentur immunditiam ; in bove et asino non ararent, ut prædicationi noxiam agnoscerent pigritiam et stultitiam ; et cætera similia, quæ omnia media erant. Illa vero quæ sub lege naturali in duobus præceptis clausa fuerant, per scriptam legem postea septem illis, quæ in secunda tabula proposita sunt praeceptis explicata sunt et distincta, ex quibus primum erat: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut bene sit tibi, et sis longævus super terram (Eacod. xx). Secundum : Non. occides ; tertium : Non mœchaberis ; quartum : INon furtum facies ; quintum : Non falsum testi/non iu m dices ;sextum : Non concupisces uacorem proæim i tui ; septimum : Non concupisces rem pro cimi tui. In quibus et hoc nom negligenter prætereundum est, quod ex his septem unum solummodo secundum præceptionem datum est ; sex reliqua secundum prohibitionem. Primum namque peccatum hominis fuit inobedientia; et idcirco vita ista quæ homini ad pœnitentiam conceditur, tota obedientia deputatur. Quia igitur homo in malis agendis ex propria concupiscentia in diversa distrahitur; in bonis agendis sola obedientiæ regula gubernatur. Ideo in malis cavendis quæ habet ex semetipso,et per semetipsum facere potest,erat sigilatim instruendus ;ad bona vero agenda ad obedientiam solummodo revocandus, ut ubi per sententiam alius salubrius disceret quod in se agere debuisset. Cum enim jubetur homo patri et matri honorem deferre, non hoc ad carnales parentes solum referendum est, sed potius hoc ei præcipitur,ut qui Deum aliquando in præceptis suis contempsit, numc propter Deum homini superiori obedientiam atque honorem exhibere non dedignetur.

PARS DUODECIMA.

DE LEGE SCRIPTA.

CAP. I. De unione populi fidelis.

Primus status ab Adam usque ad Abraham magis proprie determinatur. Quamvis enim per Moysem lex scripta data sit ; ante Moysem tamen observantia legalis in circumcisione exordium sumpsit. Primum illud sæculum sub lege maturali, quasi in confusione quadam transierat ; et qui in eo fideles exstiterant, quasi pauca quædam gramain humano genere dispersa, et ab invicem discreta, sola intus fide unita fuerant. Ut ergo ad interiorem unitatem commendandam exterior conderetur, et esset in manifesto forma fidei ;ad quam ex dispersione sua qui vocandi fuerant invitarentur;

D propositus est unus ad quem, in uno perficiendo nascerentur. postea et unum fierent qui in eadem A circumcisio contra originale peccatum in lege coo

qui assumendi postea fuerant, omnes colligerentur. Vocatus est Abraham unus ex multis ; unitas principium unionis, ut ad sinum illus colligerentur quicumque post illum fide illi et devotione jungerentur. Vocatus est ergo ut exiret de terra sua, et recederet ab illis quibus unitus fuerat, nec conjungeretur illis ad quos ibat. Et data est illi forma quam transmitteret ad omnes ex ipso nascituros ; et omnes in ipsa una forma unum futuros, ut eum fidelium numerus augeretur, unitas tamen fidei non multiplicaretur, ut primum in illius forma unum essent, qui ex ipso fide ipsi sociarentur. Ex tunc ergo unitas populi Dei incœpit, et unitas conversationis fidelis, quæ primum signata est per sacramentum circumcisionis postea signanda per sacramentum baptismatis. Primum signaculum in car ne sub quo uniendi erant, qui in carne unum erant Propterea circumcisio data non erat nisi semini Abrahæ, ut in carne signarentur qui in carne unirentur. Postquam autem ad hanc unitatem accesserunt qui secundum carmis generationem ex ipso non fuerunt, positum est signaculum unionis extra substantiam carnis, quia spiritu et fide umum facti sunt, qui unum carne non fuerunt. CAP. II. De circumcisione. Mandavit itaque Deus Abrahæ ut circumcideret pellem præputii sui ; ipsi in signum, posteris in exemplum, tantum ad priorem statum superaddens, quatenus per hoc signaculum populus Dei ab infidelibus discerneretur, quousque ille veniret qui non solum de filiis Abrahæ, sed de universis gentibus fideles colligeret ; ac per hoc, sicut dictum est, mom jam per signaculum carnis in genere, sed per signaculum baptismatis secernerentur in sanctificatione. Sane quicumque interim non de semine Abrahæ fideles exstiterunt; huic præceptioni subjeeti non fuerunt. Neque circumcisionis (qnæ soli semini Abrahæ indicta fuerat) suscipiendæ debito tenebantur, sed fide operante per dilectionem, sicut et prius sub lege naturali priusquam circumcisio instituta fuisset ; qui justi fuerant sine circumcisione salvabantur. Modus autem circumcisionis talis erat. Præceptum fuit, ut puer masculus octavo die a nativitate sua circumcideretur in carne præputii sui (Gen. xvii). Et sunt qui addendum putant cultello de petra facto, quod tamen nulla alia auctoritate probant, nisi quod Sephora, uxor Moysi, territa ab angelo, auctam petram sumpsisse legitur, et ea præputium filii sui circumcidisse (E.cod. IV). Et Josue, in terram promissionis ingressurus,secundo in populo Israel circumcisionis sacramentum cultris petrinis innovasse meratur (Josue v.) Sed illud in altero quidem ob festinationem magis et trepidationem ; in altero vero ob typum et significationem veri Jesu, quam per consuetudinem factum, non inconvenienter existimatur. Ut ostenderetur igitur sacramentum circumcisionis, non quemadmodum priora sacramenta ad voluntatem propositum, sed ex necessitate exsequendum, præceptum comminatione firmatur cum dicitur : Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo (Gen. xvII). Causa quoque subinfertur, cum dicitur: Quia pactum meum irritum fecit(ibid) Si ergo per pactum Dei irritum factum prævaricationem primorum parentum intelligimus, cum incircumcisus ob prævaricationem pacti periturus dicitur, manifeste datur intelligi saeramentum circumcisionis ad hoc institutum ut per ipsum homo a debito primæ prævaricationis liberaretur. Idem enim salutiferæ curationis auxilium

[ocr errors]

perabatur quod nunc baptismus, excepto quod regni cœlestis januam primi patres intrare non poterant, propter quod necessaria fuit mors Christi quæ aditum vitæ patefaceret. Tres same sunt circumcisiones: Una in carne tantum exterius, quæ sacramentum est. Duæ aliæ sunt quæ sunt res,et virtus 8acramenti. Altera quæ fit in præsenti quando anima per depositionem corruptionis corpus circumcidetur ; altera quæ in futuro fiet,quamdo per depositionem corruptionis corpus circumcidetur. Prima igitur est in carne, secunda in mente, tertia in corpore. Octonarius vero in sacra Scriptura aliquando tempus resurrectionis significat quod post præsentem (quæ semptem diebus currit) vitam sequitur, aliquando tempus gratiæ, 1n quo quasi post Sabbatum legis, æterna bona servientibus Deo promittuntur. Merito igitur prima illa circumcisio quæ sacramentum erat illarum duarum ; jussa est fieri octavo die ut ostenderetur quod in tempore gratiæ corda circumcidenda eramt, per emundationem iniquitatis, et in tempore resurrectionis corpora, per depositionem corruptionis. Propterea autem solis masculis data est circumcisio carnis; quia sacra Scriptura per masculinum sexum animam, per muliebrem vero carnem significare solet, ut videlicet ostenderetur, quod illa exterior circumcisio animabus sanctificationem contulit, sed carni non abstulit corruptionem. Cultellus de petra factus,

c Christum significat. De quo dicit Apostolus : Pe

tra autem erat Christus (I Cor. x), de uno scriptum est : Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi (Joan. I.) In carne præputiijussa est fieri,quia ad remedium data est contra originale peccatum; quod a parentibus contraximus, per illud mem})rum propagati. Porro feminæ in populo circumclsionis sola fide salvabantur, sacrificiis et oblationibus, aliisque legis cæremoniis purificatæ ; ipsam quoque circumcisionem fide suscipientes, et in eis qui carnem illam susceperunt, venerando participantes. Masculi qui morte præventi ad octavam diem pervenire non potuerunt,et ob hoc sine circumcisionis sacramento ab hac vita recesserunt, sola fide parentum cum oblationibus et sacrificiis intervenientibus non improbabiliter salvati existimantur, pro eo quod præceptum circumcisionis non nisi masculis ad octavum diem venientibus indictum esse videtur, ac per hoc prævaricationis reos non fuisse, qui contemptores præcepti non fuerant, quod datum non fuerat nisi pervenientibus ad diem octavum. Præcipue ne miserabilior hic sexus appareat ; et ei etiam præjudicetur in illo a quo alter sexus absolutus omnino fuisse comprobatur. Sed merito quæritur, am ii qui diem octavum negligentia sive contemptu parentum, sine sacramento circumcisienis transierunt ; postmodum eodem sacramento percepto salutis effectum consecuti sunt, cum præceptum divinum hoc sacramentum non nisi die octavo celebrandum indixerit. Et potest fortassis non irrationabiliter credi, quod si

« PoprzedniaDalej »