Obrazy na stronie
PDF
ePub

et æstimare. Minus dico non quantum ad meri- A illorum non pertingunt. Scriptum est : Boves aratum, sed quantum ad cognitionem. Nisi enim credere aliquando quantum ad meritum plus esset quam vera videre, nequaquam visio subtraheretur ut fides mereretur. Nec dictum fuisset : Beati qui non viderunt et crediderunt (Joan. xx). Propterea dixi credere aliquando plus esse quam videre, sed quantum ad meritum non quantum ad gaudium. Alioquin quantum ad cumulum felicitatis et perfectionem veritatis plus est præsentem videre quam absentem credere, sicut et plus est fide stare quam opinione nutare. Recte igitur dictum est: Fides est certitudo rerum absentium supra opinionem et infra scientiam constituta. Quamvis etiam nonunquam ipsa quæ ex præsenti contemplatione nascitur certitudo, abu- B sive fides appelletur. De illa autem quæ proprie appellatur fides, dictum est: « Nam si vides, non est fides.

CAP. III. Quæ sint illa in quibus fides constat.

C

bant et asinæ pascebantur juxta eos (Job. 1). Simplices quippe in sancta Ecclesia quamvis cum perfectis occulta sacramentorum Dei rimari non valeant; quia tamen se ab illorum societate non dividunt quasi juxta eos positi in eadem fide et spe bene operando se pascunt. Sic ergo fides aliquando cum cognitione est, quando scitur quod creditur; aliquando sine cognitione,quando scienti tantum et credendi creditur. Necesse est tamen semper aliquam cognitionem esse cum fide quæ ipsam fidem per intentionem dirigat; quia si nihil ex his quæ credenda sunt cognosceretur, non haberet fides quo se per intentionem in bono opere dirigeret, neque ad quid bene operando spem. suam excitaret. Sed aliud est in quibusdam cognitionem flde transcendere; aliud illa quæ nunquam ignoranda sunt credenda nescire. Illic meritum fides habet ubi etiam cognitione non discernit; hic quia a cognitione omnino destituitur cadit ipsa, et fides ejus desistit.

CAP. IV. De incremendo fidei.

Duo sunt secundum quæ fides crescere dicitur: cognitio et affectus, id est constantia vel firmitas credendi. Secundum cognitionem fides crescit, quando eruditur ad scientiam. Secundum affectum crescit, quando ad devotionem excitatur et roboratur ad constantiam.Quorumdam fides cognitione magna est; affectu parva.Quorumdam vero affectu magna cognitione parva. Alii fidem et cognitione et affectu magnam habent. Alii et cognitione et affectu parvam. Verumtamen affectum magnum in fide magis laudabilem esse quam cognitionem magnam Dominus manifeste ostendit ubi fidem grano sinapis comparavit,quod quantitate quidem parvum est sed non fervore. Hunc mulieri Chananeæ parum quidem adhuc scienti sed multum confidenti, dictum est: Mulier magna est fides tua (Matth. xv). Illa namque apud Deum fides magna repudatur, quæ etsi minus vigeat scientia, per constantiam tamen foris ostenditur. Cum ergo fides cognitione crescit, adjuvatur, cum vero affectu crescit promeretur.Item secundum incrementum fidei, tria genera credentium inveniuntur.

Duo sunt in quibus fides constat : cognitio et affectus, id est constantia vel firmitas credendi. In altero constat quia ipsa illud est; in altero constat quia ipsa in illo est. In affectu enim substantia fidei invenitur; in cognitione, materia. Aliud enim est fides qua creditur; et aliud quod fide creditur. In affectu invenitur fides; in cognitione id quod fide creditur. Propterea fides in affectu habet substantiam, quia affectus ipse fides est; in cognitione habet materiam, quia de illo et ad illud quod in cognitione est, fides est. Credere igitur in affectu est, quod vero creditur in cognitione est. Cognitionem autem hic intelligimus scientiam rerum non illam quæ ex præsentia ipsarum comprehenditur, sed illam quæ auditu solo percipitur, et ex verborum significatione manifestatur. Cum illud quod dicitur et ab illo qui audit, intelligitur, quod dicitur, etiam si nesciat utrum sit an non sit ita ut dicitur; scientia tamen est inquantum intelligit et scit quid est quod dicitur. Hæc autem scientia cognitio est, quæ sicut sine illa scientia esse non potest qua res esse vel non esse scitur, ita sine fide esse potest qua res esse vel non esse creditur. Ad hanc cognitionem si fides acceda ut credatur quod audiebatur et intelligebatur, est credulitas D Quidam enim fideles sunt qui sola pietate credere in cognitione, et invenitur in credulitate fidei substantia, in cognitionne materia. Potest autem cognitio hujus sine omni fide esse; fides autem sine omni cognitione esse non potest, quoniam qui audit aliquid et intelligit, non semper credit; qui autem nihil intelligit nihil credit, quamvis aliquando credere possit quod non intelligit. Nam et fides etiam est de fide qua creditur quod nescitur, quia scienti et credendi creditur. Ille enim qui creduntur credit, non inconvenienter credere dicitur quod ille credit cui credit; et si nesciat illud quid scit quod credit, et scit cui credit. Tales sunt simplices in sancta Ecclesia qui perfectioribus credentibus et cognoscentibus credunt, qui nimirum in sua simplicitate salvantur, nec ab illorum merito alieni sunt, quamvis ad cognitionem

eligunt, quod tamen utrum sit credendum an non credendum sit ratione non comprehendunt. Alii ratione approbant quod fide credunt. Alii puritate cordis et munda conscientia interius jam gustare incipiunt quod fide credunt. In primis, sola pietas facit electionem; in secundis, ratio adjungit approbationem; in tertiis, puritas intelligentiæ apprehendit certudinem. Quartum genus hominum est quibus credere est, solum fidei non contradicere, qui consuetudine vivendi magis quam virtute credendi fideles nominantur. Solis enim transecuntibus intenti nunquam mentem ad futura cogitanda sublevant; et quamvis fidei Christianæ sacramenta cum cæteris fidelibus usu percipiunt, quare tamen Christianus sit homo vel quæ spes Chistiano sit in exspectatione bonorum futurorum

:

non attendunt. Hi, quamvis nomine fideles dican- A bere dicitur, nisi qui illa credit quæ credendo et tur, re tamen et veritate longe sunt a fide. Tamen hujusmodi aliquando divina gratia visitantur; et ad sui considerationem excitantur, ut quare homo natus sit, an alia post hanc vitam sequatur in quirant; an præmia justis et peccatoribus tormenta reposita sint; et an post finem operis sequatur præmium justæ retributionis. Tali consideratione corde oborta, magno mox trepidationis motu de dubio vitæ mortalis conscientia ipsa concutitur; et quanto magis sibi erranti periculum imminere cernit, tanto magis ad cognitionem veritatis pervenire satagit. Considerat in hoc mundo tam diversas esse hominum existimationes, super his in quibus salus hominis constat. Pagani in plures unitatem divinitatis scindunt. Judæi creatorem B confitentur, salvatorem non agnoscunt. Ef in his omnibus mens fluctuat; et nisi pietate in suo teneretur, fortasis abjecta veritate falsitatem sequeretur. Accedit ad hæc (Spiritu sancto suggerente) ratio, quoniam in multis dubilis si unum aliquid relinquitur ut unum aliud eligatur,dubietas non tollitur, sed mutatur. Accedit ad hanc alia ratio major,melius est confiteri unum principium quam multa; quia ubi multitudo est, aut pluralitas superflua est, aut unitas imperfecta. Adhuc amplius, melius est creatorem confiteri pariter et salvatorem quam creatorem solum, qui creatorem dicit majestatem confitetur; qui Salvatorem intelligit, pietatem veneratur. Et maximum bonum hominis est ut in Deo suo et majestatem inveniat quam oculo cordis contempletur; et humanitatem quam oculo carnis speculetur, ut totus homo in Deo beatificetur. His rationibus animus confortatus, ad ampliorem religionis divinæ devotionem excitatur; devotione autem mundatur et purificatur ut mundo corde jam quodammodo prægustare incipiat, id ad quod fide et devotione cognoscendum festinat. Ita munda conscientia invisibilibus documentis, et secreta et familiari visitatione de Deo suo quotidie eruditur et certificatur; in tantum ut jam quodammodo eum per contemplationem præsentem habere incipiat; et nulla jam ratione ab ejus fide et dilectione (etiam si totus mundus in miracula vertatur) avelli queat. Isti ergo sunt tres gradus promotionis fidei, quibus fides crescens ad perfectum concendit. Primus per pietatem eligere; secundus per rationem approbare; tertius per veritatem apprehendere.

CAP. V. De iis quæ ad fidem pertinent.

Quæritur etiam quæ res ad fidem pertineant, quas credere oportet eum qui fidelis jure nominatur. Nam fides illa qua aliquid creditur hoc modo ut qui credit fide illa, fidelis non dicatur; præsentis propositi non est. Sine enim etiam infideles non vivere manifestum est, ex hoc quod omnis homo in hac vita vivens,sicut habet quædam quæ per experientiam sentiat, ita quædam etiam habet quæ nec visa nec experta, sola fide credat. Fidem tamen quæ in Deum est nequaquam ha

[ocr errors]

D

amando homo Deum promeretur. Hæc sunt ergo quæ ad fidem pertinere dicuntur quæ credendo homo fidelis nominatur. Quæ vero ista sint si diligenter inquirimus, in duobus hæc principaliter constare invenimus. Sunt enim quædam duo, et hæc duo in uno sunt ; et unum sunt hæc duo. Creator et salvator duo nomina sunt et res una; tamen aliud notat creator, aliud salvator. Creator quia fecit nos, salvator quia redemit nos. Primum non eramus et facti sumus; postea perieramus et redempti sumus,et ab uno utrumque factum est, ut bonum nostrum totum esset ab uno, et totum in uno,et unum. Creatori debemus quod sumus, salvatori quod reparati sumus. Hæc ergo sunt duo quæ fidei proposita sunt credenda, creator et salvator, et quæ pertinent ad creatorem et quæ pertinent ad salvatorem similiter. Creator et quæ pertinent ad creatorem hic est una pars fidei.Salvator et quæ pertinent ad salvatorem : hic est altera. In prima parte discernit fides inter Creatorem et opera sua; in secunda parte discernit fides inter Salvatorem et sacramenta sua. Ad Creatorem pertinent opera conditionis quæ sex diebus facta sunt. Ad Salvatorem pertinent opera restaurationis quæ complentur sex ætatibus. In prima parte ad fidem pertinet confiteri unum creatorem,et ab eo facta essse omnia quæ habent esse. In secunda parte ad fidem pertinet venerari unum salvatorem, et credere ab eo reparata esse perdita,quibus datum est vel dandum beatum esse. In prima parte recta fides inter creatorem et creaturam ita discernere debet ut unicuique horum quod suum est tribuat; et vicissim alterius proprietatem in alterum non transfundat, id est nec creaturæ attribuat Creatoris majestatem; nec Creatori ascribat creaturæ infirmitatem, nec Deum concludat tempore, nec creaturam extendat æternitate. Ita fides si unicuique quod suum est tribuit, recte offert; si inter utrumque bene discernit recte dividit, et non peccat. Si vero in quolibet horum delinquitur,fides sane necesse est ut detrimentum patiatur. Nam illi qui creaturam pro Deo coluerunt gemino errore decepti, vel creaturam æternam, vel Deum temporalem esse crediderunt; quid isti aliud dicendi sunt fecisse quam excellentiam factoris operi et infirmitatem facturæ tribuisse Creatori? Rursus philosophi gentilium quamvis inter Creatorem et opus ejus recte discernerent; nequaquam tamen fideles appellandi sunt, quia fidem de Salvatore non habuerunt. Sequuntur ergo deinde ea quæ in secunda parte posuimus,ubi primum in Salvatore agnoscimus redemptionem; in sacramentis ejus redemptionis præparationem. Prima pars fidei spectat ad debitum naturæ; secunda pars fidei spectat ad debitum gratiæ. Illa credere debemus, quia per naturam conditi sumus. Ista credere debemus, quia per gratiam reparati sumus.

CAP. VI. An secundum mutationes temporum A toris,et de humilitate Salvatoris quorumdam dis

mutata sit fides.

B

Sequuntur de hinc duo illa quæ in prima distinctione hujus tractationis proposuimus quinto et sexto loco post quatuor ista de quibus hactenus tractatum est prosequenda. Quorum unum est an secundum mutationem temporum ab initio fides credentium mutata sit; sive una eademque fidei forma et in iis qui ab initio fuerunt et qui usque in finem credentes futuri sunt sanctis consistat. Alterum vero quid sit quod ab initio nihil minus unquam fides recta habere potuit, id est quid sit illud cui nihil unquam demi potuit, ut fides recta constaret,etiam si aliquid adjici potuit ut cresceret. Hæc duo ratione cohærent, et ideo indivise pertractari exposcunt. Nec levi consideratione in hujusmodi opus esse putemus, ubi tam multæ sunt existimationes et opiniones hominum et tam diversa fide de recta fide disputatur, nec parvum hoc esse periculum putandum est. Quomodo enim de iis quæ credenda sunt fide bene sentire possumus, si de ipsa fide male sentimus? Propterea consideranda sunt diligenter singula quæ dicuntur, ut ea dicamus et sentiamus in quibus dum fidem rectam asserere nitimur sane fidei obviare non convincamur. Sunt homines qui quasi quadam pietate impii in Deum efficiuntur, et dum ultra id quod in veritate est sentiunt in ipsam veritatem offendunt. Hæc autem ignorantia multos parit errores, tam de bonitate quam de veritate. Dicunt alii bonitati di- C vinæ non esse conveniens ut in opera sua crudelis esse dicatur, et ut aliquid ex his quæ fecit perire permittat qui nihil ad hoc fecit ut pereat. Ita dum se honorare putant bonitatem,offendunt veritatem. Qui enim pius fuit ut non existentia crearet, justus est ut errantia et delinquentia judicet.

putationem, profunditatem, rerum gestarum seriem memoria comprehenderit. Ipsam quoque divinitatis naturam rudibus animis, et vix ad ea quæ vident sufficientibus explicandam, et corpoream ab incorporea natura subtili quadam consideratione proponunt discernendam.

Sed illa quoque quæ de sacramentis redemptionis nostræ in nativitate, et passione, et resurrectione et ascensione Salvatoris nostri mundo jam manifestata sunt,omnibus ab initio mundi justis et fidelibus, tam majoribus quam minoribus, eadem cognitione patuisse ventura; qua a nobis nunc cognoscuntur præterita. Alioquin non vere dicendum fidem horum omnium habuisse qui ista non agnoverunt. Ista autem omnia quæ in sacramento nostræ redemptionis completa sunt eos et credidisse et agnovisse non solum hac ratione probare se putat, quod quemadmodum nos modo ad illam redemptionem non pertineremus nisi hæc omnia jam et facta agnosceremus, et agnita crederemus; sic quidem illi per hæc salvati non fuissent,nisi hæc omnia facienda agnovissent et agnita credidissent. Verum etiam quia aliquoties Scripturæ testantur, nullum ab initio sine fide Christi esse salvatum; et beatus Augustinus de hoc ipso loquens sic ait: Eadem fides mediatoris salvos justos faciebat antiquos pusillos cum magnis : non Vetus testamentum quod in servitutem generat; non lex quæ non sic est data ut possit vivificare, sed gratia Dei per Jesum Christum.Quia sicut non credimus Christum in carne venisse, sic illi venturum ; sicut nos mortuum,ita illi moriturum; sicut nos resurrexisse, ita illi resurecturum ; et nos et illi venturum ad judicium vivorum et mortuorum.

Hæc si vera sunt (sicut ab illis existimantur, et sicut a propositis auctoritatibus affirmari videntur) aut in antiquis temporibus fuit perrara salus; aut nimium numerosa perfectio, quorum quidem quodlibet sapere, discretionis terminos excedere est. Quod si videtur tolerabilius, imo etiam Deo dignius judicatur, ipsum replesse potius et ditasse sæcula illa multitudine perfectorum quam salvadorum tanta fuisse paucitate con

Alii dicunt ad justitiam hominis pertinere ut in hac vita sine pugna vivat, cum potius justus esse non possit si non pugnet. Neque enim ad justitiam hujus vitæ pertinet non tentari, sed a tentatione non superari, nec ut qui bonus est nunquam cadat; sed, cum ceciderit ut resurgat. Similiter sunt qui dicunt fidelem non esse qui vel aliter credit quædam, quia per infirmitatem comprehendere non valet qualiter in ipsa veritate est, D tentum,quatenus et salvi non pauci tunc fierent,

vel non omnia credit, quia per ignorantiam capere non potest quantum est. Et beatificandam putant hi fidem veram id multitudine cognitionis potius quam in magnitudine devotionis,cum pietas divina non attendat quanta cognitione credatur, sed magis quanta devotione id quod creditur, diligatur.

Hoc idcirco commemoramus, quia agnovimus quosdam esse minus discretos, qui humanæ possibilitatis mensuram nesciunt; quia suam passibilitatem non attendunt, et si attendunt, majori stultitia existimant hoc omnes esse debere, quo se præ cæteris vident amplius aliquid accepisse. Affirmant fidelem nulla ratione esse dicendum, qui non magna quædam et multa et sublimia fidei sacramenta agnoverit; et de majestate crea

et omnes nihilominus repleti Spiritu prophetico necdum revelata mysteria jam tunc penetrarent; si, inquam, hoc recipitur benedicimus quidem Deum in donis suis, sed quid tempori gratiæ reservatum sit non videmus, nisi quod tempus gratiæ illud potius juxta scientiam hanc fuerit appellandum; in quo tot et tantæ Dei populo divitiæ spiritus affluebant, ut illud prorsus incredibile felicitate cerneretur impletum, quod Moyses optabat cum diceret : Quis dabit ut omnes prophetent? (Num. 11.) Quæso, quid simile attulit Evangelium? Frustra gloriatur Paulus de primitiis spiritus quas putat cum suis coapostolis accepisse, cum nihil tale in diebus suis potuerit experiri. Denique aiebat: Nunquid omnes propheta? (I Cor. XII) Frustra, inquam, gloriatur

de Evangelio suo,quia non ab homine, neque per A tio, atque præsentia exhibentis. Denique et au

hominem illud acceperit; sed quasi speciali qua-
dam prærogativa per revelationem Jesu Christi,
cum et ante ipsum fuerit per spiritum etiam po-
pulis revelatum. Sed nec apostolus Petrus illud
propheticum ad sua tempora retorqueret: Effun-
dam de Spiritu meo super filios et filias ves-
tras: et praphetabunt filii vestri,et filiæ vestræ
(Joel. II; Act. II); si abundantior jam præcesse-
rat transactis sæculis effusio spiritus. Aut certe
propheta, vel potius in propheta Deus, si vere
tempora illa apostolica cum hic diceret intueba-
tur, non plane effundam; sed subtraham magis
de Spiritu meo dixisse debuerat. Quid enim? Si
filiis Evangelii omnes veteres justos pares facimus
in scientia, nunquid non et superiores omnes in B
gratia, consequenter fateri necesse est? Utpote
quos non lectio sicut nos aut prædicatio,
sed ipsa unctio docuerit omnes de omnibus ? Es-
to tamen, toleremus nos nostram injuriam, et
apostoli quoque suam, ut et ipsi quoque minimi
antiquorum justorum comparent in scientia,pro-
ferantur minores in gratia. Sed est sane quod ul-
lo omnino pacto merito non ferimus, ut Dominus
videlicet gloriæ sentiatur, vel falli unquam po-
tuisse,vel fallere voluisse, et quidem ipse protes-
tatus est: Inter natos mulierum non surrexis-
se majorem Joanne Baptista (Matth. 11). Vide
autem si non vere falsum fateri cogimur verita-
tis hoc testimonium; si tantum tribuamus veteri-
bus,quantum nec Joanni vindicare valemus.Non C
utique fit injuria Joanni si quis ignorasse credi-
tur, aut dicitur: nimirum quod et ipse non diffi-
tetur.Sed si quod præconi veritatis negamus,
contra præconium veritatis alteri damus;
non tantum injuria, sed blåsphemia est, et plane
contradicere non Joanni, sed veritati. Quid ergo?
Amicus Sponsi dubitat et quærit: Tu es quiven-
turus es, an alium exspectumus? (Ibid) Et
nos millibus hominum certitudinem de omnibus
nostro mendacio confirmamus. Nec ipsos de se ita
veteres sensisse,paucis advertere possumus. Moy-
ses scribit Deum ad se loquentem dixisse sic:
Ego sum Deus Abraham,et Deus Isaac,et Deus
Jacob, et nomen meum Adonai non indicavi

eis (Exod. vI), subaudi sicut tibi. Ostendit ergo
se de Dei notitia plus aliquid præcedentibus pa-
tribus accepisse. David quoque supra doctores
suos et seniores donum intelligentiæ sibi audac-
ter præsumit ita dicens : Super omnes docentes
me intellexi, quia testimonia tua meditatio
mea est (Psal. cxvin). Et rursum : Supra senes
intellexi (ibid.). Sed et propheta Daniel: Per-
transibunt, ait, plurimi, et multiplex erit
scientia (Dan. XII); ampliorem, scilicet notitiam
promittens, et ipse posteris. Sed, ut ait etiam
sanctus Gregorius, secundum incrementa tempo-
rum, crevit et scientia spiritualium Patrum; et
quando viciniores adventui Salvatoris extiterunt,
tantomysterium salutis plenius perceperunt. Non
est dubium quin his etiam qui præsentes fuerunt
multo amplius contulerit rerum ipsarum exhibi-

[ocr errors]

diunt: Beati oculi qui vident quæ vos videtis
(Luc. x). Item: Vos autem dixi amicos, quia
omnia quæ audivi a Patre meo nota feci vobis
(Joan. xv). Multi, inquit, reges et prophetæ vo-
luerunt videve quæ vos videtis, et non vide-
runt; et audire quæ auditis et non audierunt
(Luc. x). Quare? ut videlicet clarius largiusque
perciperent quod vix tenuiter obscureque præsen-
serant. Alioqui quid opus erat foris videre car-
nem, et carnis audire sermones, si jam a Spiritu
intus fuerant perfecte instructi de omnibus; præ-
sertim cum Dominus dicat: Caro non prodest
quidquam; Spiritus est qui vivificat (Joan. vI)
Quod si prophetæ et qui illustriores videbantur
in illo populo non omnes omnia aliquando æqua-
liter cognoscere valuerunt; sed alii plus, alii mi-
nus,prout spiritus dabat, dividens singulis prout
volebat; idque absque præjudicio suæ sanctitatis
atque perfectionis, quanto magis simpliciores
quique justi sine detrimento salutis, salvationis
tempus modum et ordinem nescire potuerunt,
quam tamen certa spe et fide uti promissa fuerat
firmissime tenuerunt. Quanti hodieque in popu-
lo Christiano vitæ æternæ sæculique futuri, quod
indubitanter credunt et sperant, et ardenter desi-
derant; formam tamen acstatum ne cogitare qui-
dem vel tenuiter norunt ; ita ergo multi ante Sal-
vatoris adventum, Deum omnipotentem tenentes
et diligentes, suæ salutis gratuitum promissorem
credentes in promissione fidelem, sperantes cer-
tissimum redditorem,in hac fide et exspectatione
salvati sunt; licet quando et qualiter et quo or-
dine salus repromissa fieret, ignorarent. Nam et
ipsis apostolis quos justos fuisse nemo est qui
ambigat; præsente salvatore et regnum cœlorum
manifesta jam luce prædicante, mysterium pas-
sionis in tantum adhuc ignotum fuisse atque oc-
cultum legitur, ut ipso Domino hoc aperte præ-
dicante et prædicente, illi nec intelligere possent
quæ dicebantur. Duo quoque illi discipuli quibus
euntibus et dubitantibus in via Jesus apparuit ;
ad ipsius interrogationem pulsati, inter cætera
dixisse referuntur: Nos sperabamus quod ipse
erat redempturus Israel (Luc. xxiv). In quo
aperte ostendunt quod redemptionem Israel per
passionem Christi venturam non crediderant,qui
in ipsa passione de redemptione desperabant.
Propter quod et illis ibidem dicitur: O stulti et
tardi corde ad credendum. Nonue oportuit
Christum pati et resurgere a mortuis, et ita
intrare in gloriam suam? (Ibid.) Postremo
quod est mysterium a sæculis absconditum ; et
ne forte putetur solis malis absconditum, subje-
cit novissimis temporibus sanctis revelatum. Si
omnes hoc ab initio boni cognoverunt, quomodo
vel mali boc ignorare potuerunt, maxime cum
ab ipsis bonis qui hoc percepissent,qui vere boni
vol mali essent; quibus hoc revelandnm vel celan-
dum foret discerni non potuisset. Atque in hunc
modum consequens esse manifeste agnoscimus,
ut si bonis omnibus hæc revelata confitemur,ma-

lis quoque non ignota fuisse non dubitemus. Por- A tum est ad devotionem. Isti quidem venturum in ro si hoc stare debebit,quis non videat quam inef fabiliter priora illa tempora posterioribus sæculis præferenda sint, cum fides quæ hic foris solo auditu verborum percipitur, illic per contemplationem propheticæ aspirationis, intus ab omnibus plena et manifesta veritatis luce legeretur? Quid fides nostra comparatione fidei illorum, nisi, ut ita dicam, non fides, sed opinio quædam dicenda. est? quos in tantum certiores agnoscimus fuisse de futuro quam nos de præterito; quoniam illi quod in re non viderunt, agnoverunt per spiritum; nos quod non videmus,auditu solo percipimus per verbum. Quod si verum est, quis non videat quod adventus Christi non solum illuminationem fidelibus non attulit, sed certio- B rem et meliorem agnitionem abstulit? Quocirca rectam fidem consulentes, commodiora saluti et propinquiora veritati confiteamur : et cognitionem eorum quæ ad fidem pertinent, sicut in uno eodemque tempore secundum capacitatem diversorum differentem agnoscimus, ita quoque per successionem temporum ab initio incrementis quibusdam auctam im ipsis fidelibus non dubitemus. Unam tamen et eamdem fuisse fidem præcedentium et subsequentium : in quibus tamen eadem cognitio non fuit, sic indubitanter confitemur, quemadmodum in his quos in nostris temporibus fideles cernimus eamdem fidem, et tamen non eamdem fidei cognitionem invenimus. Crevit itaque per tempora fides in omnibus, ut major es- c set,sed mutata non est,ut alia esset. Ante legem, Deus creator credebatur; et ab eo salus et redemptio exspectabatur,per quem vero et quomodo eadem salus implenda ac perficienda foret,exceptis paucis quibus hoc scire singalariter in munere datum erat; a cæteris etiam fidelibus non cognoscebatur. Sub lege autem persona redemptoris mittenda prædicebatur, et ventura exspectabatur. Quæ autem ipsa persona hæc foret homo, an angelus, an Deus nondum manifestabatur. Soli hoc cognoverunt, qui per spiritum singulariter ad hoc illuminati fuerunt. Sub gratia autem manifeste omnibus jam et prædicatur et creditur, et modus redemptionis et qualitas personæ redemptoris Semper tamen in Ecclesia Dei ab initio fidem et cognitionem fuisse credimus incarnationis et passionis Christi; quia ab initio nunquam defuerunt, qui hoc cognoverunt. Alii salvabantur, quia horum perfectioni fide simplici jungebantur; et eos bene operando sequebantur. CAP. VII. Quid sit quo nihil minus unquam

fides vera habere potuit.

Hæc sunt quibus ab initio nihil minus unquam recta fides habere potuit. Credere videlicet unum esse Deum creatorem omnium, Dominum et rectorem universorum ; ipsum quidem non esse mali auctorem, eorum tamen qui in malis suis ejus misericordiam quærerent vel exspectarent futurum redemptorem. Hæc simplicium fidei in initio suffecisse credimus, quibus,etsi nihil amplius additum est ad cognitionem, multum tamen colla

D

carne redemptorem, et in eadem carne moriturum, resurrecturum, et ascensurum; sive alia quædam quæ illis temporibus abscondita fuerunt, manifeste non cognoverunt. Et tamen fidem nativitatis et passionis, sive resurrectionis et ascensionis ejus, in hoc eos verissime habuisse dicimus; quia credentibus et scientibus hæc fide et devotione sub spe et exspectatione ejusdem redemptionis adhæserunt, quamvis modum ejusdem redemptionis suæ similiter non cognoverunt. Sic ergo intelligendum putamus quod dicit beatus Augustinus, quod eadem fides mediatoris salvos justos faciebat antiquos, pusillos cum magnis; quia eamdem fidem mediatoris justi antiqui habuerunt pusilli cum magnis. Alii quidem quæ ventura erant, sicut ventura credentes et cognoscentes; alii vero non quidem cognoscentes, sed credendo et desiderando, cognoscentibus et credentibus adhærentes. Quod vero subjungit, quia sicut nos credimus in carne venisse, sic illi venturum,sicut nos mortuum,sic illi moriturum,etc.. vel non ad omnes referendum est, sed ad eos tantum quibus ventura hæc præscire singulariter datum est, ut omnes quidem eamdem fidem sed non eamdem fidei cognitionem habuisse dicantur; aut si de omnibus hoc dictum intelligitur, omnes qui futuram redemptionem crediderunt, hæc etiam in quibus redemptio constabat credidisse, non inconvenienter affirmantur. Inquantum enim ipsam quæ omnia hæc continebat redemptionem venturam crediderunt, hæe crediderunt, quamvis eamdem de ipsis omnes in credendo cognitionem non habuerunt. Hoc modo igitur sano intellectu dici potest omnes ab initio justos fidem Salvatoris habuisse, et omnes in fide redemptionis venturæ justificatos fuisse, quia eamdem redemptionem vel venturam crediderunt,vel credentibus et cognoscentibus crediderunt; et cum fide sacramenta ipsius redemptionis, quæ ab initio instituta sunt, ad sanctificationem susceperunt; et in ipsis eamdem redemptionem suam, quasi in umbra ct figura portaverunt. Quod bene illi duo viri signaverunt, qui botrum in vecte suspensum, de terra promissionis ad filios Israel in desertum portaverunt. Botrus siquidem in vecte Christus in cruce est, cujus mysterium in sacramento duo populi portant. Qui præcesserunt, portaverunt quidem sed non viderunt, quia præcedentes adventum ejus; sacramenta passionis ejus, omnes quidem per fidem portaverunt, sed non omnes per cognitionem, quod portaverunt intelligere meruerunt. Sequentes autem et portant et vident: quia fideles qui post adventum ejus in carne subsequuntur; sacramentum passionis ejus, et per fidem suscipiunt, et per revelatam jam cognitionem agnoscunt. Unde Beda in eamdem quæstionem : Unum,inquit,idemque Dominicæ crucis trophæum prius prophetæ et Moyses, quam apostoli noverant et prædicabant, sed prophetæ hoc aliquoties figuratis velatisque sermonibus; apostoli autem apostolorumque successores patefacta luce Evan

« PoprzedniaDalej »