Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAP. X. De differentia cognitionis. Qui enim subtiles natura magis et sapientia amplius perspicaces creati sunt, ii merito dignitate superiores sunt constituti. Qui vero et natura minus subtiles et sapientia minus perspicaces-conditi sunt, merito dignitate inferiores sunt ordinati, ita tamen ut ii qui excellentiores constituti sunt sine superbia prælati essent, et qui inferiores positi sunt, sine miseria subjecti.

CAP. XI. De differentia liberi arbitrii.

Sed et ipsam arbitrii libertatem secundum differentem naturæ virtutem et sapientiæ et cognitionis et intelligentiæ vim; si quis differentem assignare voluerit non est qui ex ratione occurrat. Quia sicut differens vigor et subtilitas naturæ infirmitatem non adducit, minorque cognitio sapientiæ ignorantiam non ingerit; sic libertas inferior nullam arbitrio voluntatis necessitatem imponit. CAP. XII. In quo similes conditi sunt et in quo dissimiles.

A

Quod ergo spiritus erant, quod vita erant, quod indissolubiles vel immortales erant: æquales omnibus erant. Quod autem natura potentes erant, quod essentia subtiles erant, quod intelligentia sapientes erant, et libertate voluntatis prompti ad utrumlibet et habiles; non æquale omnibus erat, et tamen sufficienter erat. Istas discretiones invisibiles invisibilium et intelligibilium natura solus ponderare potuit et uniuscujusque mensuram et modum et terminum sapientia sua comprehendere, cujus potentia conditum erat totum,et providentia ordinatum. Nos vero caligante intelligentia timide incedimus ad illa,et palpamus sensu cognitionis infirmæ quæ virtute non comprehendimus.Quæ igitur vis et quanta potentia fuerit invisibilium essentiarum; quæve sapientia, qualisque libertas, et quantum in his commune omnibus,et quid singulis proprium vel singulare ac differens datum sit; valde ineffabile est et a sensu humano remotum. Sola enim divina potestas et sapientia divina nec termino nec mensura concluditur; et arbitrii libertas æterni, atque incommutabilis voluntatis complacitum nulla unquam minoratione sive necessitatis augustia coarctatur; sed absolutum est et dominans et superexcellens et efficax et nutus sui libertate singulariter perfectum, ac propria potestate plenum. Omne autem quod creatum est ex parte est,et ex parte potens et sapiens et liberum ex parte; quia nec omnis effectus potestati creaturæ subjicitur,nec omne occultum sapientiæ manifestatur, nec omnis eventus electionem sequitur, aut voluntati famulatur; sed secundum aliquid tantum possunt et sapiunt,secundum aliquid et liberi sunt. Et propterea determinanda est potestas eorum et determinanda est sapientia, et determinanda est libertas. Postestas autem ad operationem pertinet, sapientia ad cognitionem, libertas ad voluntatem.

CAP. XIII. De triplici potestate illorum. Et erat primum triplex discretio potestatis illorum, quoniam alia pars potestas quam acceperant ad se, alia quam acceperant ad invicem inter se, alia autem quam acceperant ad ea quæ conditione ordinata fuerant sub se. Prima potestas virtutis erat, secunda dominationis, tertia administrationis. In ea potestate quam acceperant in se, omnes differentes erant; in ea vero quam acceperant inter se quidem excellentes; in ea autem quam sub se acceperant differentes et excellentes. In ea potestate quam in semetipsis singuli acceperant, unicuique ad effectum famulabatur natura propria. In ea vero quam ad se invicem habebant; quibusdam subjecta erat obedientia aliena. In ea B autem quam ad inferioria possidebant potestate, unicuique secundum virtutem naturæ et dignitatem officii ministerium exibebat subjecta creatura. Hæc de potentia prima rationalis naturæ dicta, futuræ investigationi primam occasionem exponunt. CAP. XIV. De triplici cognitione angelorum.

C

D

De sapientia quoque illorum in prima consideratione triplex nobis discretio occurrit. Quoniam illuminabantur tripliciter, vel ad tria simpliciter; et erat trina cognitio in eis ut agnoscerent quod facti erant similiter et a quo facti erant,et cum quo facti erant. In eo quod facti erant, mali et boni cognitionem acceperant, ut intelligerent quid appetendum sibi foret vel quid respuendum secundum potentiam virtutis in se et libertatem voluntatis. Sed et ipsius a quo facti erant cognitionem acceperant, ut intelligerent et scirent principium et finem suum a quo conditione processerant, et ad ipsum debuerant intentione converti. Illius vero cum quo facti erant cognitionem acceperant, ut scirent quid vel sibi invicem pro divina dispensatione et ordinatione deberent, vel quantum in his quæ conditione sibi subjecta fuerant pro concessa potestate sibi divinitus sine præsumptione valerent. Et in hunc modum sapientes conditæ sunt et discernentes et intelligentes spirituales illæ substantiæ; et tantum in his omnibus sapientes quantum incipienti naturæ congruum fuit, vel pro merito virtutis adipiscendo necessarium. CAP. XV. Utrum perfecti facti sint angeli an imperfecti.

Multi enim nesciunt et ignorant existimantes superfluentem quamdam sapientiam eorum quæ ad rem non pertinet cognitionem et providentiam et præscentiam futurorum, et eorum quæ circa ipsos ventura erant fuisse in illis; et aliter imperfectos, et ignorantes, et non sicut oportuit consummatos et plenos; qualia facere omnipotentem non decuit et perfectum et bonum.Sed non discernunt quod ad perfectionem aliquid facere ut perficiatur quod est imperfectum; et ideo imperfectum, ut sit primo imperfectum; deinde autem perfectum, ut ab eo perficiatur a quo imperfectum factum. est, ut perficiatur; non est imperfectio facientis neque turpitudo facti, quoniam et aliter facere potuit qui fecit,et non aliter fieri debuit quod fac

tum est. Sed et hic dicendum quod perfectum est A Et ita bonum fuit et conveniens ; et non est sic secundum aliquid habens totum quod habere de- reprehensione dignum opus Dei, quia ita fecit ut bet,et si non habeat quod habiturum est totum. bonum fuit. CAP. XVI. Quod tribus modis perfectum dicitur: secundum tempus, secundum naturam, et universaliter.

Nam tribus modis his perfectio constat, et nominatur convenienter perfectum. Est enim secundum tempus perfectum, et secundum naturam perfectum, et universaliter perfectum. Primum perfectum est quasi initium perfectionis faciens secundum tempus perfectum; et sequitur quod majus est secundum naturam perfectum ; et tertium est maximum et superexcellens universaliter perfectum. Secundum tempus perfectnm est quod habet quidquid tempus requirit, et convenit secundum B tempus haberi. Secundum naturam perfectum est quod habet omne quod vel datum est naturæ suæ, vel debitum est. Universaliter perfectum est cui nihil deest. Prima perfectio est naturæ condita; secunda perfectio est naturæ glorificatæ; tertia perfectio et vera est increatuæ naturæ. CAP. XVII. Quod angeli perfecti sunt secundum primam perfectionem.

Et ad hunc modum non mirabile est neque in quæstionem addusendum quare non fuerunt perfecti angeli conditi; quia in prima perfectione creati sunt, et ad secundam sub tertia venturi. Quoniam sicut non possunt ad tertiam pertingere, sic nec a secunda incipere debuerunt. Alioqui proficienti locum aditumque invenire non valuissent eundi in melius, nisi reliquum fuisset post prima dona naturæ quo crescere potuissent vel deficere. CAP. XVIII. Utrum angeli præscii fuerunt futuri eventus sui.

CAP. XIX. Quales conditi sunt angeli, boni an mali, justi an injusti, beati an miseri. Sed et multa alia quæruntur de illa natura spirituali, quibus curiositas humanæ mentis quieta esse non sinitur. Interrogant utrum boni fuerunt an mali creati angeli, justi an injusti, beati an miseri; et fortassis alia quædam his similia. Et, quia multa sunt alia quæ in quæstione coacervantur, non possumus nos ad omnia prolixa respontione occurrere; sed breviter definimus quia tunc in illo principio primo et exordio inchoationis quod humana consideratio ita breve et momentaneum simplicisque instantis sine mora et intervallo primæ substentiæ de nihilo in aliquid apparentis accipiat, ut id quod primum omnium illis erat intelligat: hoc solum invenitur in conditis quod natura contulit conditionis. Quod enim ceperunt totum acceperunt. Et non poterat in illis ex illis esse quidquam, quoniam omne quod ex illis est posterius est illis. Itaque omne quod facti sunt non fecerunt ipsi; sed tantum facti sunt et quod facti sunt boni facti sunt totum. Si enim quod facti sunt, mali facti sunt culpa est facientis non facti;quia aliud esse non potuerunt neque facereipsi cum facti sunt tunc ut aliud essent quam facti sunt. Itaque ex faciente erant quando primum erant totum quod erant, et acciperant totum quod erant, et a se nihil habebant qui et hoc quod erant, ex nihilo, et a Creatore acceperant quod erant. Non potuit autem Creator optimus, auctor mali esse; et ideo totum bonum erat, quod ex ipso illis erat; et totum bonum erat, quoniam ex ipso totum erat. Hoc modo probamus quod boni erant angeli quando primum facti sunt, et quod boni facti sunt omnes,quoniam a bono facti sunt qui malum facere non potest. Sic itaque boni erant et non mali ; et quemadmodum boni erant, ita et justi erant et beati erant.Sed ea bonitate et justitia et beatitudine quam natura incipiens acceperat, non quam facerat ipsa vel meruerat faciendo. Si enim boni dicuntur boni erant, quemadmodum bonum erat quod bonus facerat totum. Et si meliores erant (sicut erant) meliores erant pro eo quod facti erant, non pro eo quod fecerant ipsi vel faciebant. Similiter et quod justi dicuntur, solum hoc illis erat injustos non fuisse; et quod beati, non miseros ex stitisse. Verumtamen neque justi ad meritum, neque injusti ad culpam, quemadmodum neque ad glorificationem vel consummationem beati, vel ad tormentum vel pœnam miseri verissime affirmantur. Et forte expressius et ad intelligentiam evidentiu sit, nec bonos nec malos, nec injustos nec conversos, nec aversos, nec beatos, nec misero conditos, asserenti. Nam qui bonos dicit, significat virtutem; qui justos, meritum ; qui conversos, dilectionem; qui beatos, glorificatianem.

Hic quæritur utrum angeli præscii fuerunt futuri eventus sui, et in sapientia data agnoverunt quid futurum esset super eos. Videtur enim utrinque aliquid inconvenientis occurere Si enim qui futurit erant mali, lapsum suum præscierunt, pœnamque cognoverunt quæ ruinam sequi debuerat, et finiri non debuerat, tanta sibi mala imminere prævidentes aut vitare voluerunt sed non potuerunt,et miseri erant;aut potuerunt et noluerunt et stuli erant, et maligni. Si autem nesciverunt cæci erant, neque agnoverunt quo pergerent; et in contingens ac fortuitum miserunt pedem ut ultra procederent quo nesciebant. Et videtur quasi aliquid absurditatis afferre si hoc dicatur, et melius sede. re et aptum esse magis, ut scientes dicantur eorum quæ futura fuerant. Et repugnat iterum alia ratio quam contra posuimus, et potest facile mentibus infirmis scandalum nasci in alterutrum nisi conveniat. Propter hoc dicimus quod non erant præscii eventus sui, neque eis data est cognitio eorum quæ futura fuerant super eos. Quoniam non opertuit ut ita liberam haberent electionem voluntatis suæ sine terrore et spe in utroque. Propterea monstratum est eis quid faciendum esset non quid esset futurum, ut nulla necessitate providentiæ impelli viderentur, sed ratione dirigi et propria deffecti voluntate in ambobus.

D

CAP. XX. De libero arbitrio illorum in primo A CAP. XXII. Quod semper liberum arbitrium conditionis principio, quando subsistere cœperunt.

In illis autem quod erat primum incipere, velle non erat aut facere, qui ad volendum et faciendum tantum facti erant non volentes aut facientes. Velle enim aut facere motum habet, et de hoc in illud, et successum et moram; quod incipientis principii esse non potest, quod incipit tantum amplius non est adhuc, sed primum est et non deinceps. Velle autem voluntate est velle, cum movetur voluntas et operatur jam aliquid; et est ibi hoc et illud; et de hoc in illud quod præcessit voluntas ex qua velle erat cum adhuc velle non erat; sed voluntas erat tantum ut ex ea velle esset quod incipientis non erat aut facere. Non B ergo sic intelligendum est simplex principium et prima origo nascentis naturæ. Sed unum ipsum et hoc tantum et non amplius sine spatio et motu et mora, quæ omnia subsequentur postea, in quibus velleconstat et facere,et processus motuum et actionum post primum principium. Ex quo autem voluntas movebatur velle erat; et a voluntate erat, quæ libere movebatur, quia per se movebatur et non impulsu alieno. Et hoc ipsum meritum erat et vocabatur bonum vel malum,quia liberum erat et ex se erat. Et extunc mereri cœperunt, ex quo voluntate moveri cœperunt. Et hoc post primum principium erat; et a primo principio erat; et non in ipso, quoniam ab ipso, tantum erat. Ex quo autem voluntas erat, liber- C tas erat, quia voluntatis est libertas; quoniam potens erat per se moveri ut ultra iret hunc vel illuc sine coactione vel adjuta vel derelicta; quoniam libertas est voluntatis ex quo est voluntas ipsa in ipso primo principio. Propter hoc erat arbitrium liberum in illis, quoniam in illis erat voluntas potens moveri et ferri suo appetitu in utrumque.

CAP. XXI. Quid sit liberum arbitrim. Quoniam spontaneus motus vel voluntarius appetitus liberum arbitrium est :liberum quidem in eo quod est voluntarius; arbitrium vero in eo quod appetitus. Sed et ipsa potestas et habilitas voluntatis est libertas qua movetur ad utrumque, et liberum arbitrium dicitur voluntatis. Voluntarie autem moveri et ferri et spontaneo appetitu, hoc est potestate eligere et libertate judicare, in quo constat liberum arbitrium. Et propter hoc facti sunt liberi arbitrii, ut voluntario appetitu moverentur; sed secundum electionem voluntatis et inclinationem desidereri sui sine coactione. Verum tamen quod primum erat in illis, incipere moveri non erat; neque eligere, neque concupiscere, quoniam simplex erat et principium primum ; et tamen liberum arbitrium jam tunc erat, quoniam voluntas erat cui inerat hoc et ex qua hoc subsequebatur; quoniam ex hoc mota est statim et spontaneo appetitu ducta in electionem propriam.

D

non ad præsens spectat, sed ad futurum: nec ad omne, sed ad contingens tantum. Sed et hoc sciendum quod liberum arbitrium quod diximus primi principii esse propter volunta tem quæ erat in primo principio, hoc ipsum ad primum principium non erat; quoniam liberum arbitrium ad præscens tempus non refertur, sed ad ea quæ futura sunt postea in contingenti. Omne enim quod est determinatum nec potest aliud esse, quam est dum ipsum est; et si aliud potest esse potest esse aliud postea; et non aliud esse tunc quando est hoc quod est, sed postea ut desinat hoc esse quod est, et incipiat aliud esse quod non est. Quod enim potest in præsenti quidem potest, sed de præsenti non potest; et si de præsenti potest, non tamen nisi ad futurum potest. Quod igitur primum facti sunt ipsi, non esse non potuerunt, quia facti sunt hoc totum; et non facerunt ipsi et non potuerunt non esse hoc cum primum erant, quoniam tunc ipsum erant, et esse cœperunt solummodo. Et si potestas illis erat, ut aliud essent, quia liberum arbitrium erat, non erat tamen potestas illis ut tunc aliud essent; quia hoc erant, sed ut hoc esse desinerent quod tunc erant et aliud esse inciperent quod non erant. Non enim esse poterant quod non erant nisi prius esse desinerent quod erant, et tunc deinde esse inciperent quod non erant. Quoniam liberum arbitrium de præsenti esse non potest, tametsi ipsum in præsenti est; sed spectat semper ad futuros eventus, et solum qui in contingenti (consistunt. Futura quippe quæ ex necessitate futura sunt, liberum arbitrium non sequuntur; sed constant immobiliter ad unum tantum, nec recipiunt utrumlibet contingentis. Sic igitur liberum arbitrium erat tunc in illis, non quidem ut tunc aliud essent quam erant, sed potestate quam habebant in eo quod erant ut hoc esse desinerent, et aliud esse inciperent quod non erant. Et sic quidem studiosius inquirentibus ratio occurrit de statu primo engelorum, de primordio existentiæ illorum, quales facti sunt primum et de natura, et de sapientia et de arbitrii libertate proposita. CAP. XXIII. De aversione et lapsu malorum; et de conversione et confirmatione bonorum. Post hoc consideratio adducit inquirere quales effecti sunt dum dividerentur aversione et conversione. Quod enim primum erant secundum aliquid unum erant, quia omnes boni erant ; et quod boni non facientes, sed facti erant. In hoc igitur unum erant quod boni facți erant et nondum ad aliud erant quam facti erant ; quia tunc primum facti erant, et non ante quidquam fecerant.Coperunt autem dividi ab eo quod facti erant, ut aliud jam essent, vel proficientes supra illud et boni essent; vel sub illo deficientes ut mali essent. Hæc est convertio et aversio qua divisi sunt qui unum erant et boni natura ut sint alii supra illud boni per justitiam alii sub illo mali per culpam. Conversio enim justos fecit et aversio injustos. Utraque enim voluntatis fuit, et voluntas utrin

que libertatis. Et propterea utroque, merito im- A dum mensuram non moveri. Neque illi malum erat putatur et utraque merits judicatur sive pro bono merito judicatur, sive pro bono merito ad gloriam sive malo pro merito ad pœnam. CAP. XXIV. Quomodo in labentibus culpa gratiam avertit; et in stantibus gratia meritum adjuvit.

Qui autem ad bonum convertebatur voluntarie movebantur gratia cooperante sine coactione. Qui autem a bono avertebantur sponte præcipitabantur gratia deserente sine oppressione. Et qui convertebantur, idcirco bene movebantur quia gratiam cooperantem habuerunt. Sed qui avertebantur non idcirco præcipitabantur quia gratiam cooperantem non habuerunt; sed idcirco a gratia deserebantur quia avertebantur et præcipitaban- B tur. Et qui avertebantur non prius avertebantur et postea deserebantur, quia cum gratia non ceciderunt; et qui convertebantur non prius convertebantur et postea assumebantur, quia sine gratia non profecerunt; sed qui avertebantur in eo ipso deserebantur, et qui convertebantur in eo ipso assumebantur, pro aversione deserti et ad conversionem assumpti.

CAP. XXV. Quod in sola voluntate et justitia est et injustitia.

Quoniam vero in motu voluntatis rationalis justitia pariter et culpa inventa est, quia motu voluntatis factum est ut mali fierent aversi a bono in quo erant; et similiter motu voluntatis factum est ut boni essent conversi a bono in quo erant ad bonum in quo nondum erant, propterea in motu rationis voluntatis omne meritum constabat quo vel boni vel mali erant. Illic ergo et malum bonum quærendum est ubi justitia et culpa est, quoniam justitia bonum et culpa malum est. Et ipsa culpa nec voluntas erat, quoniam voluntas malum non erat quoniam a Deo data erat; nec motus voluntatis malum erat quoniam ex voluntate erat, et voluntatis erat, et moveri vovoluntas a Deo acceperat ; nec id ad quod motus luntatis erat, malum erat, quoniam aliquid erat, et omne quod aliquid erat a Deo erat, et bonum erat. CAP. XXVI. Quod peccatum nec substuntia est,

nec de substantia, sed privatio boni. Quid ergo illic malum erat nisi quia motus voluntatis non erat ad quod esse debuerat? et ideo non erat quia ad aliud erat ad quod esse non debuerat, nec tamen ad hoc esse sed ad illud non esse peccatum erat, quia si illud non esset etiam si hoc esset, peccatum non esset. Mens itaque rationalis sicut voluntatem acceperat, et moveri voluntate acceperat ; sic et ad quæ licite voluntate moveri posset acceperat, et ad illa moveri secundum mensuram erat moveri, et moveri secundum mensuram erat moveri secundum justitiam. Etsi ad illa tantum mota fuisset secundum justitiam mota fuisset, et fuisset justa voluntas, quoniam secundum justitiam mota fuisset. Quando autem ad ea mota est quæ concessa non fuerant, extra mensuram mota est, et in eo secundum mensuram mota non est. Et ibi malum illi erat secun

moveri ad quod mota est; sed secundum mensuram non moveri ad quod mota non est, quia si secundum mensuram mota fuisset etiam ad hoc mota peccatum non fuisset. Extra mensurum autem moveri voluntate erat appetere quod concessum non erat; in quo secundum mensuram non moveri erat, et id malum erat; ipsum autem occasio mali. Quia enim extra mensuram voluntas mota est, secundum mensuram non est. Nec tamen illi malum erat moveri ad quod mota est,sedsecundum mensuram non moveri secundum quod mota non est. Et hoc si non fuisset, malum nullum fuisset. Hoc itaque malum factum est voluntati avertenti se et transgrediendi mensuram, quod turpis facta est et prava et inordinata, effluens et non tenens modum et legem pulchritudinis suæ. Quæ autem recte movebatur et secundum Creatoris voluntatem conformabatur, convertebatur ad eum a quo regebatur; et illi bonum erat extra illius voluntatem non moveri a quo erat.

CAP. XXVII. Quomodo Deus omnem voluntatem et potestatem angelorum ad suæ voluntatis ordinem et dispositionem intorquet. Considerandum est etiam hoc quomodo invisibiles illas et spirituales naturas moderatur Deus. Si enim liberi arbitrii sunt, faciunt quod volunt; et si faciunt quod volunt, quomodo ex sententia Dei pendet quod faciunt? Nam si dicimus quocniam idcirco hoc faciunt quod vult Deus, quia non aliud volunt aut velle possunt quam quod vult Deus, qui et ipsum velle tribuit sicut posse concedit, hoc tametsi de bonis aliquando conceditur, de malis nulla ratione approbatur. Malis siquidem Deus potestatem tribuit solam non voluntatem; quia licet ex ipsius permissione sit quod malum possunt, ex inspiratione, tamen ejus non est quod malum volunt. Malarum enim voluntatum ordinator est Deus, non Creator. Quomodo ergo non faciunt nisi quod Deus vult, qui nunquam volunt nisi quod Deus non vult; quia semper malum volunt quod Deus nunquam vult? Si enim faciunt quod volunt, et volunt quod Deus non vult, quomodo faciunt,quod Deus vult?Rursum si Deus non vult quod faciunt quare permittit ut faciant quod non vult,cum fieri non possit nisi eo permittente,nec permitti nisi eo volente?Hinc coarctamur diligentius investigare quomodo rationalem naturam peæcipue illam quæ voluntate injusta a divina voluntate discordat; justa Dei moderatio gubernat. Hinc consideramus quatuor generales modos gubernationis divinæ in ipsis quibus disponuntur et ordinantur in omnibus quæ agunt, ut et ipsa mala quæ contra Dei voluntatem sunt quod sunt (quia non approbantur a Deo quod mala sunt) extra ejus dispositionem non effluant, in quibus bonum est et placet quod ordinata sunt. Et moderatur ergo Deus et regis secundum voluntatem suam eos qui prava et injusta voluntate contra suam nituntur voluntatem, ut conducantur et disponantur secundum ipsam qui surgunt contra ip

D

sam ad perficiendum quod illi fieri placet volun- A Et cum ipsum velle ad hoc aliquid est, malum est tate quæ illi displicet.

CAP. XXVIII. Quod quatuor modis Deus coercet voluntatem et potestatem malorum angelorum.

quod ad hoc est; quia mala voluntate est. Quod autem potius ad hoc quam ad illud est, bonum est; quia ordo est, et ex bene disponente est. Potest ergo voluntas mala in se corrumpi, et resolvi per proprium vitium, quod ei aliunde non datur; sed non potest per velle extra se præcipitari nisi qua ei via aperitur. Et qui præcipiti qua vult ad ruinam viam aperit, quodammodo ipsam inclinat; non impellendo sed permittendo et non tenendo, nec auctor illi est ruendi, sed incedendi ordinator. Dominus, inquit David, præcepit illi ut maledicat (II Reg. xvi), et ego, ait vocavi servum meum Nabuchodonosor ut disperdat terram (Jerem. xxv); et in die illa sibilabit Dominus mus

Hoc autem moderamen, ut diximus, quatuor perficitur modis. Aut termino naturaliter collatæ potestatis, aut miraculo temporaliter illatæ impossibilitatis,aut obstaculo extrinsecus adhibitæ difficultatis, aus judicio intrinsecus operantis dispositionis. Terminus naturaliter collatæ potestatis est quantum naturaliter posse conceditur. Miraculum temporalitur illatæ impossibilitatis est quando id ipsum naturale posse subita et occulta virtute divinæ præsentiæ sine exteriori impedimento comprimitur. Obstaculum extrinsecus adhibitæ difficultatis est quando nutu divino per alias potesta- B co quæ est in extremo uumine Egypti; et api tes extrinsecus obvientes aliarum voluntates ne ad effectum venire possint impediuntur. Judicium intrinsecus operantis dispositionis est quando ipsa vis divina, quæ intus omni creaturæ præsidet; illas etiam voluntates quæ contra suam voluntatem ortæ sunt,adperficiendam suam voluntatem intorquet. His ergo quatuor modis pravas voluntates angelorum et hominum Deus ad imperium suæ voluntatis disponit, ut in eo etiam in quo displicet id quod est quia malum est placeat quia est quod ordinatum est.

CAP. XXIX. De occulta dispositione Dei qua malas etiam voluntates ad suam voluntatem in torquet, et disponit secundum suam volunta tem.

De illo autem modo divinæ moderationis, quo malas etiam voluntates præsidens occulta et invisibili operatione ad suum arbitrium temperat et inclinat, hoc sentiendum est, credatur Deus malis voluntatibus non dare corruptionem sed ordinem. Omnis enim voluntas prius est quam velle; et velle quidem semper ad aliquid est, quia omnis qui vult aliquid vult. Voluntas autem non semper ad aliquid est donec velle est,quia non omnis qui voluntatem babet, sed aliquid habet, donec ipsa voluntate velle incipit et aliquid velle, sicut non omnis qui visionem habet statim ad aliquid habet, donec ipsa visione videre incipit et aliquid videre. Visionem vero habere aliquis et in tenebris potest quando non videt; videre autem non potest nisi in luce quando aliquid videt. Sic et voluntatem potest habere aliquis, et nondum ad aliquid; velle autem non potest nisi ad aliquid. Omnis ergo voluntas est alicujus, sed non semper ad aliquid est, donec velle incipiat. Velle autem omne et alicujus est quia in aliquo est; et ad aliquid est quia de aliquo est. Omnis autem voluntas aut bona est si velex natura est vel secundum justitiam: aut mala et si præter naturam est vel contra justitiam. Voluntati ergo malæ vitium est ex ipsa quo mala est; ordo autem ex Deo est, quo per velle sive ac hoc sive ad illud est. In voluntate ergo vitium est, et ipsum malum est, et ex ipso voluntas mala est. In velle autem et vitium est, in quantum velle ex voluntate mala; et ordo est in quantum ad hoc vel ad hoc ex disponente est.

quæ est in terra Assur ; et venient et requiescent omnes in torrentibus vallium et cavernis petrarum (Isa. vII). In quibus omnibus manifeste ostenditur Deus ad judicia sua justs complenda, malas voluntates hominum sive dæmonum quibus ipse vult modi et occasionibus sive intus sive foris et excitare ad volendum, et dirigere ad perficiendum, et ordinare ad subsistendum; in quibus quod sint malæ Dei non est, sed quod sint ordinatæ. Hæc autem dispositio interna invisibiter præsidentis, tam occulta est ut etiam ipsas voluntates malas in quibus sit lateat, quæ putant suo solum arbitrio dirigi;quia se sentiunt prætercoactionem proprio appetitu moveri. Quia enim C non impelluntur, nequaquam intelligunt quod diriguntur, et nesciunt se habere coram præcedentem ut ordinentur, quia non sentiunt retorsum impellentem ut præcipitentur. De aliis modis divinæ gubernationis non multa hic disputare volumus, quia per se magis patent, nec tantam quæstionem adducunt.

CAP. XXX. De ordinibus angelorum quot in prinpio a Deo conditi sunt.

De ordinibus angelorum hoc auctoritas promulgravit, novem in principio conditos a Deo ordines angelorum, id est angelos, archangelos, principatu s potestates, virtutes, dominationes, thronos, cherubim, et seraphim, ut addito homine denarius consummaretur perfectionis cœlestis. Non enim ut quidam putant conditio hominis ita ad restauD rationem angelorum provisa est, quasi homo non fuisset factus, nisi angelus cecidisset ; sed idcirco ad restaurandum et supplendum lapsorum angelorum numerum factus homo dicitur; quia cum homo postmodum creatus illuc unde illi ceciderunt ductus est, illius societatis numerus qui in cadentibus diminutus fuerat, per hominem reparatur. Novem enim ordines angelorum ab initio conditi sunt,et ex illis qui ceciderunt (quia in una simul omnes malitia consenserunt) quasi unum ex se perversæ societatis ordinem effecerunt. Habet autem traditio ex singulis ordinibus aliquos cecidisse. Unde et apostolus Paulus cum de malignorum spirituum tyrannide mentionem faceret, principatus et potestates tenebrarum (Ephes. vi), nominavit. Ut videlicet ostenderet quod idem

« PoprzedniaDalej »