Obrazy na stronie
PDF
ePub

turam promitteret. D. Quomodo septima die A summun et verum perfectumque bonum et ita ab

Deus requievisse dicitur, cum ipse in Evangelio
dicat: Pater meus usque modo operatur et
ego operor? (Joan. v.) M. Deus multis modis
operari dicitur. Est namque opus creationis, est et
opus dispositionis, est opus propagationis, et est
opus gubernationis; Opus creationis ante om-
nem diem fecit; opus dispositionis sex diebus
complevit; opus propagationis usque in finem
sæculi non deserit; ab opere gubernationis us-
que in æternum non cessabit. D. Si septima die
primum requievit Deus, quid ergo egit ab initio
primæ diei postquam lucem fecerat usque ad
exortum sequentis quando firmamentum facie-
bat? M. Si propius rem intueri velis, invenies
nequaquam Deum prima die post exordium lucis B
ab omni penitus opere quievisse; quia non so-
lum hoc quod lux facta est ad opus ejus perti-
nuit; sed etiam quod directa est, donec peracto
circuitionis suæ ambitu cursum consummavit.
Primum igitur ut opus suum a perfecto incipe-
ret, lucem orientem fecit; et inde eam dirigens,
primum vespere, deinde mane, id est primam
diem complevit. D. Nunquid ita de operibus re-
liquorum dierum intelligendum? M. In his ego
nihil temere affirmare velim ; quia, etsi simili-
ter de opere dici secundæ dici possit, quod pri-
mum firmamentum inter aquas et aquas fecerit;
deinde cursum ejus usque ad exortum diei ter-
tiæ direxerit tamen quia de motu firmamenti
necdum certum experimentum invenimus: hu-
jus quæstionis nodum alio si placet modo dissol-
vamus. Potest namque non inconvenienter dici
non ita in illis sex diebus Dominum sui operis
seriem continuasse, quasi nullo interim inter-
vallo temporis opus intermiserit; sed quia nul-
lum in operando diem intermisit, septima autem
die sic demum ab omni opere quievisse, ut nec
alia præter ea quæ jam facta fuerant deinceps
crearet, nec aliter quam disposita jam erant
(quantum ad ordinem pertinet universitatis) dis-
poneret. Neque enim aliquid postmodum numero
universitatis addidit, neque ordinem universita-
tis in aliquo commutavit. D. Et quid quod adhuc
quotidie novæ creantur animæ. M. Nihil tamen
novum addici dicitur; quia ipsa animæ, licet de
nihilo creatæ nunc primum esse incipiant, tamen
quodammodo etiam tunc iu similitudine sua
creatæ fuerunt. Et ut breviter id quod mihi di-
cendum inde videtur tibi absolvam, universa
tunc facta sunt ut nihil postmodum fieret quod
prius vel in materia vel in similitudine creatum
non fuisset.

D. Ultra adhuc in his operibus digna inquisione video, quæ quidem nolens præterire compellor; ne forte in hujusmodi si te plus justo detineam, ad alia quæ restant magis necessaria non pertingam. Nunc ergo si placet ad hominem revertamur, ut causam creationis ejus mihi admodum desideranti aperias. Quia profecto dignum est ut qui omnia propter ipsum facta jam credimus, etiam curipse factus sit non ignoremus. M. Deus qui

æterno in se et per se beatus fuit, ut ejus gloria et beatitudo, quia æterna et incommutabilis erat, non posset minui, est quia plena et perfecta fuerat, non posset augeri. Nullo igitur indigens, sed bonum quod ipse erat et quo beatus erat, cum aliis participare et alios in illo et per illud beatificare volens, nulla necessitate, sed sola charitate creavit rationalem creaturam, id est spiritus rationales, jussitque ut ipsi partim in sua puritate persistèrent, partim ut carue vestiti corpus humanum ad vitam et ad sensum animarent. Illis ergo spiritibus qui corporibus sociandi erant, locum et habitationem in terra constituit; illis vero qui in suo puritate permansuri fuerant, mansionem in cœlo collocavit. Illos quidem per dignationem in summo constituens; istos per dispensationem in imo disponens, ut et istos quandoque per obedientiam ab imo ad summa proveheret, et illos per obedientiam in summo confirmaret. D. Quare voluit Deus spiritus sociare corporibus, cum majoris excellentiæ fuissent in sua puritate persistentes? M.Voluit in illis ex creatione ostendere quod postmodum facturus ipse in illis fuerat ex dignatione. Quia enim in rebus creatis nihil excellentius est spiritu, nihil terra infimius atque corruptibilius, dum corpori de terra facto et corruptibilem materiam habenti, rationalem spiritum, id est, animam rationalem tribuit, in unum quodammodo consortium et societatem summis ima conjunxit; Costendens quia, quod erat corpus spiritui, hoc quadommodo spiritus erat sibi. Et sicut excellentiam spiritus infirmitati corporalis naturæ conjuxerat una creationis conditio, ita humilitatem creaturæ spiritualis, excellentiæ Creatoris sociare debuerat una pietatis dignatio. Fecit ergo, ut dictum est corpus hominis de limo terræ et inspiravit ei animam rationalem quam creavit de nihilo (Gen 1), ut in corpore obedienter viventem ad consortium illorum spirituum qui sine corpore vivebant, id est angelorum, quandoque simul cum corpore elevaret; et pariter utrosque ad participationem gloriæ suæ attolleret, quatenus et in spiritum et in spiritu corpus glorificaret; et quantum prius summa per dispensationem inclinavit dum conderet, tantum nunc ima D per dignationem exaltaret. D. Quare non creavit Deus homines simul, sicut angelos creaverat? M. Quia voluit ut unum esset humani generis principium. D. Quare hoc voluit? M. Ad retundendam superbiam diaboli. Quia enim diabolus superbe aliud a Deo principium esse appetiit, ut magis confunderetur ejus elatio, hoc homo accepit, quatenus etiam in eo dignitatem similitudinis Dei haberet, quod sicut ille rebus omnibus creationis principium exstitit, ita iste esset omnibus hominibus principium generationis; et omnes homines dum se ab uno et unum esse cognoscerent, omnes se quasi unum amarent. D. Quare facta est mulier? M. In adjutorium generationis. D. Quare de viro facta est? M. Quia si aliunde fieret, unum principium

non esset. D. Quare de latere facta est? M. Ut A homo per præceptum naturæ conservare bonum ostenderetur quia in consortium creabatur dilectionis; ne si de capite facta fuisset, præferenda videretur viro ad dominationem; aut si de pedibus, subjicienda ad servitutem. Quia igitur viro nec domina nec ancilla parabatur, sed socia; nec de capite, nec ne pedibus, sed de latere fuerat producenda, ut juxta se ponendam agnosceret, quam de juxta se sumptam didicisset: Missit igitur Deus soporem in Adam, et tulit unam de costis ejus (Gen. 11), et exinde mulierem fabricavit. D. Quare dormienti potius quam vigilanti voluit costam subtrahere? M. Ne putaretur illi eam pœnaliter abstraxisse. D. Quomodo de sola costa fieri potuit mulier? Nunquid aliquid aliud Deus illi costa ad augmentum extrinsecus B addidit, aut novum alliquid concreavit, aut ipsa in semetipsa costa multiplicari cœpit? M. Si ad mulieris corpus perficiendum illi costa Deus extrinsecus augmentum addidit (cum illiud quod addebatur multo majus fuit quam ipsa costa cui addebatur), inde potius mulierem factam Scriptura dixisse debuit unde plures substanciæ suæ partes accepit. Similiter si id quod costa in augmentum venit, de nihilo, factum creditur; cur eam de viro factam dicimus et non potius de nihilo, cum illud ejus quod de nihilo factum esse multo majus sit quam id quod de viri substantia in corpus illius transivit? Restat ergo ut credamus costam illiam in semitipsam multiplicatam nullum extrinsecus augmentum suscepisse. D. Quomodo potest fieri ut aliqua res crescat cui nihil aliunde apponitur? M. Plus est de nihilo aliquid facere, quam parvam substantiam in seipsum multiplicare.

D. Certum est: quapropter ea quæ restant prosequere M. Factos igitur extra paradisum in paradiso posuit, informans præceptis vitæ et disciplinæ. D. Quare homo, qui in paradiso mansionem habiturus fuerat, extra paradisum facus est? M. Ne benificium Dei imputaret naturæ, sed gratiæ. D. Quibus præceptis informavit Deus hominem, cum eum collocaret in paradisum? M. Duobus, id est præcepto naturæ, et præcepto disciplinæ. Duo namque bona præparat Deus homini: aliud temporale et aliud æternum, utrumque plenum et perfectum. Alterum, id est temporale bonum, plenum in eo posuit; et alterum, id est æternum, plenum ei proposuit. Illi quod dederat, custodiam apposuit præceptum naturæ ; ad illud quod proposuerat, viam, aperuit præceptum disciplinæ. Præceptum naturæ continet præceptionem, prohibitionem, concessionem; præceptio naturalis fuit discretio per quam ei inspiratum est quæ essent naturæ suæ necessaria; prohibitio naturalis fuit discretio per quam naturaliter ei insinuatum est quæ essent noxia; concessio discretio fuit eorum quæ erant media, id est quibus uti et non uti sine incommodo potuisset. Si igitur homo per naturale præceptum imbutus negligentiam cavisset, divina providentia nulla eum violentia opprimi permitteret. Poterat namque

quod habuit sed per illud non potuit bonum quod necdum habuit adipisci. Neque enim meritum esse poterat homini si vel vitaret noxia vel salubria appeteret, sive ad utrumlibet mediis uteretur; quoniam in his omnibus non tam præcipientis affectum quam commodum obedientis attenderet. Itaque ut homo aliquid promereri posset, necessarium fuit ut præceptum disciplina adderetur, sed hoc neque de præceptionne neque de prohibitione sumi poterat, ne si vel eadem Deus præciperet aut prohiberet, meritum, ut dictum est, obedienti non esset; aut si mutaret mandatum, ipse sibi contrarius fieret. Oportuit ergo ut de concessione sumerentur, sic tamen ut per ipsum præceptum concessio non mutaretur, id est ut non præceptum naturam corrumperet, sed inobedientia prævaricatori non natura noceret. Cum autem de concessione naturali præceptum disciplinæ formandum fuisset, congruum fuit magis ut secundum prohibitionem hoc fieret, ne diabolus posset obedientiam calumniari; et in uno tantum non in pluribus, ne obedientia valeret ab homine excusari. Si igitur homo in hac obedientia perstitisset, post tempus définitum a Deo ad illud summum bonum quod in cœlis ei præparatum fuerat, sine mortis dolore transferri debuerat cum omni prole sua in consortio beatorum angelorum æternaliter victurus. D. Quare Deus indigentiam in homine esse voluit? M. Ut inde occasionem exercitationis sumeret; et ipsa C exterior indigentia interiorem ei indigentiam demonstraret. D. Ante peccatum fuit mortalis an immortalis homo? M. Utrumque potestate, neutrum necessitate; utrumque postea futurus necessitate, neutrum potestate; alterum prius per culpam, alterum deinde per gratiam.

D

D. Ubi est paradisus? M. Cur quæris quod vides? Ad orientem ingressus tuus, hoc est lignum vitæ quod conspicis. D. Quare vocatum est lignum vitæ? M. Quia talis in eo virtus est ut ejus fructus possit vitam hominis a mortis et omnis infirmitatis molestia defendere. D. quod est lignum scientiæ boni et mali? M. In quo prævaricatus est Adam. D. Quare sie vocatum est? M. Adam antequam peccaret bonum et malum scivit: bonum quidem et per scientiam et per experientiam, malum vero per solam scientiam. Postquam vero lignum vetitum tetigit, malum tum etiam per experientiam cognoscere cœpit; non tamen natura ligni, sed inobedientia hominis scientiam contulit, dum per experientiam mali etiam bonum quam stricte fuerat tenendum agnovit. Itaque nomen hoc non ex natura quam habuit, sed ex occasione quam præstitit, ligno inditum esse credendum est. D. Quomodo prævaricatus est homo? M. Videns diabolus quod homo per obedientiam illuc ascenderet unde ipse per superbiam ceciderat, invidit ei et quia per violentiam ei nocere non poterat, ad fraudem se convertit. Ne autem fraus illius si nimis occultaretur caveri omnino non posset, non permissus est

tis retinendo; quia sicut augmentum gloriæ fuisset in justitia perseveranti non posse ab amore habito boni tepescere, ita modo cumulus miseriæ est ab appetitu boni non posse se (quamvis illud adipisci nequeat) cohibere. D. Utrum volens au nolens deseruit homo appetitum justitiæ ? M. Si nolens deserutt, violentia potius appellanda est quam culpa; si autem volontas præcessisse in eo dicitur, jam ipsa desertio justitiæ primum peccatum fuisse negatur; nec poterit inveniri unde talis voluntas ei advenierit ut vellet bonum deserere; quia nec a semetipso velle aliquid potuit, nec a Deo quidquam præter commodumet justum velle potestatem accepit. D. Tamen cum

per aliud animal tentare nisi per serpentem, ut A appetitum commodi ad augmentum in felicitanaturalis astutia serpentis malitiam proderet tentatoris; ut per indumentum quod foris erat homo cognosceret quantum ejus qui intus regebatur versutiam cavere debuisset. D. Quomodo tentatus est homo ? M. Exteriori tentatione tantum. D. Quæ est exterior tentatio? M. Suasio alicujus facta vel signo vel verbo ut ille cui fit ad consensum peccati inclinetur. D. Quæ est interior tentatio? M. Motus primæ delectationis per quem ad peccandum impellitur. Hæc autem difficilius vincitur, quia interius oppugnans de nostro contra nos roboratur. Propterea diabolus veniam non meruit, quia nulla tentatione peccavit; homo vero qui exteriori tantatione pulsatus cecidit, tanto gravius plectendus erat, quanto leviori B deseruit voluisse credendus est quod fecit M. impulsu fuerat prostratus. Et tamen quia aliquam in cadendo, ut ita dicam, violentiam sensit, idcirco hunc tandem Dei gratia ad veniam erexit. Nos vero quanto graviorem in peccando tentationis violentiam patimur. tanto leviori piaculo ad gratiam amissam renovamur. D. Quo ordine tentatus est homo? M. Diabolus, quia vidit mulierem utpote infirmiorem et minus ratione vigentem, facilius fraude circumveniri posse, primum eam agressus est interrogatione, volens animum ejus elicere ut ex responsione ejus colligeret qualiter eam de cætero alloqui debuisset. D. Quare non horruit mulier serpentem loquentem sibi? M. Quia eum noviter creatum officium loquendi a Deo accipisse credebat. D. Quomodo al- C locutus est eam? M. Comedite: et eritis sicut dii scientes bonum et malum (Gen. 111) Per tria tentavit, per gulam, per vanam gloriam,per avaritiam. Est autem gula immoderatus appetitus edendi; vana gloria, amor propriæ laudis; avaritia immoderatus appetius habendi. Per gulam tentavit, cum dixit: Comedite, Per vanam gloriam, cum dixit: Eritis sicut dii. Per avaritiam cum dixit: scientes bonum et malum. D. Vellem ut ipsam radicem istius peccati explicares et sicut demonstrati mihi quo ordine patratum sit, ita etiam quid sit ostenderes. M. In primo homine Deus duo posuerat, videlicet appetitum justi, et appetitum commodi; unum, id est appetitum justi, secundum voluntatem; alte- D rum, id est appetitum commodi, secundum necessitatem. Illum autem ideo voluntarium esse constituit, ut in eo homo promereretur, sive bene eum retinendo cum posset deserere, sive male deserendo cum posset retinere. Hunc autem necessarium propterea esse voluit; quatenus in eo remuneraretur, sive ad pœnam si illum desereret, sive ad gloriam si illum retineret. Et idcirco illi effectum suum, id est justitiam inseparabiliter adjunxit, isti vero effectum suum, id est commodum separabilem proposuit, quatenus homo vel illo solo amisso hujus et illius affectus perderet; vel illo solo retento hujus et illius effectum retineret. Sed homo hoc solum quod potuit fecit; et quia appetitum justi sponte deriliquit, idcirco juste et justitiam et commodum perdidit; solum PATROL. CLXXVI.

Recte hoc diceres si desinere aliquid esset facere.
Quia autem ille non velle cœpit quod prius noluit,
sed tantummodo quod prius voluit, velle desiit,
non necesse et ut hoc aut volens aut nolens fe-
cisse dicatur. Voluit tamen aliquid quod volendo
quia cum isto velle non potuit, desiit istud velle
quod voluit; nec ideo illud voluit quia velle desiit;
sed potius ideo istud velle desiit quia illud voluit.
D. Quare ergo magis dicitur peccasse in eo quod
istud velle desiit quam in eo quod illud velle
incœpit? M. Quia si hoc velle non desineret, sive
illiud sive aliud volendo, nunquam peccare po-
tuisset. D. Quid est ergo justitia? M. Mensura in
appetitu commodi. D, Quid est appetitus justi-
tiæ; M. Amor Mensuræ. D. Quid ergo voluit ut
hoc velle desineret? M. Voluit aliquid extra men-
suram. D. Nunquid et hoc velle peccatum non
fuit? M. Non quod hoc voluit peccatum fuit, sed
quod hoc volendo mensuræ volendi, id justiæ ap-
petitum amisit. D. Quid voluit extra mensuram?
M. Similitudinem Dei appetiit. Peccavit itaque
homo in hoc quod deseruit appetitum justi, et pu-
nitus est in retento appetitu commodi. D. Quo-
modo? M. Dupliciter punitus est in appetitu com-
modi; sive cum ab his quæ ordinare appetit res-
tringitur, sive quia ad inordinata commoda appe-
tenda relaxatur. In altero est pœna in altero est
pœna et culpa. D. Unde venit homini ut appetat
inordinata? M. A poena peccati. D. Modum requiro.
M. Deus fecerat primum corpus hominis sanum et
integrum. Integrum quidem, quia nihil inerat ad
perfectionem ; sanum, quia nihil inerat ad corrup-
tionem. Sed in utroque talem conditionem posue-
rat ut nec integritas nec sanitas sine adminiculo
posset conservari. Itaque in rebus creatis forinscus
quædam ordinavit quæ ad conservandam atque
tuendam incolumitatem sive integritatem ejus
valere potuissent; horum autem providendorum
curam, et officium spiritui qui corpori præside-
bat injunxit. Ne vero illo exsequendo, si ex sola
hoc præceptione non etiam ex amore impleret,
servili condione premeretur, dedit ei Deus affec-
tum quo corpus suum amaret, ut sicut ejus inte
gritatem et sanitatem diligeret, sic etiam omnia
quæ ad illam conservandam valerent libenter pro-
videret. Rursum ne vel in illus quærendis labor
2

}

judicium ejus ne damnandus inveniretur. Et quia eum Deus ad salutem præordinaverat, locum et spatium correctionis et poenitentiæ concessit, quatenus eum interim per gratiam suam talem efficeret, quem tandem non solum misericorditer sed etiam juste ad salutem judicare potuisset. D. Quis est locus pænitentiæ quem Deus concessit homini? M. Mundus iste. D. Et quod est spatium pænitentiæ ? M. Vita præsens, id est ab initio mundi usque in finem sæculi. D. Satis magnæ sunt induciæ istæ: sed velim ut dicas adhuc quare mundum istum voces locum pænitentiæ ? M. Quatuor sunt loquar: unus in quo est solum bonum et summum bonum, et unus in quo est solum malum et summum malum; unus est quo est solum bonum non tamen summum bonum; et unus in quo est bonum .et malum, nec musmum bonum nec summum malum. D. Vellem ut exempla singulorum propo neres. M. In colo est solum bonum; et summum bonum; in inferno est solum malum et summum malum; in paradiso est solum bonum non tamen summum bonum; in mundo est bonum et malum, nec summum bonum nec summum malum. D. Quare distinxisti loca ista? M. Paradisus est locus inchoantium et in melius proficientium, et ideo ibi solum bonum esse debuit; quia creatura a malo initianda non fuit; non tamen summum, ut esset in quo illi qui initiabantur proficere po

esset, vel in sumendis periculum, indigentiam A æternæ merito descendisset. Itaque dilatum est simul et appetitum carnalem certa mensura temperavit; quatenus ei ad fomentum et pauca sufficere possent, et ad satietatem modica. Itaque prudentia carnis tam labor quam oblectamentum et exercitatio futura foret si homo justitiam tenuis set. Sed quia spiritussupra elatus appetitum suum intra mensuram cohibere noluit, idcirco meruit ut jam subtus per infinitos labores dissipatus in appetitu carnis suæ mensuram tenere non possit. Fregit enim Deus mortalitate integritatem corporis humani, et ab hoc pluribus jam fomentis indiget quam prius, tam ad reparandam incolumitatem quantum periit quam ad conservandam quantum remansit. Hunc illa dura necessitas gignitur ut extra ordinem natura appetitum exten- B dat; ut non solum naturam custodiat, sed etiam vitium naturæ expellat. Spiritus enim sicut ei naturaliter datum est commodum carnis suæ diligere; sic naturaliter etiam habet ut ejus incommodum non possit amare. Sciendum tamen est quod hæc necessitas concupiscendi non ideo culpa non est quia necessitas est; quia ut esset hæc necessitas, non necessitas causa fuit, sed voluntas. Hoc tamen de omnibus veraciter dici potest, quod nihil anima appetit quantumlibet inordinatum videatur nisi propter aliquod commodum vel conservandi boni vel mali removendi; sicut verbi gratia dum coitum appetit, extinguere cupit carnis pruriginem, dum cibum appetit vel potum, gulæ ardorem. D. Si omnis appetitus C tuissent. Coelum est locus confirmatorum bono

commodum appetat, commodum autem suum appetere tam in bono conservando quam in removendo malo naturæ datum sit, ut quid hæc concupiscentia homini in culpam reputatur? M. Non ideo peccat quod commodum suum appetit; sed quod inordinate appetit. D. Non potest inordinate non appetere? M. Non potest. D. Quare non potest? M. Propter infirmitatem suam. D. Quare infirmatus est? M. Quia Deus integritatem naturæ passibilitate mortalitatis confregit. D. Quare hoc fecit? M. Video quo tendas. D. Quæ tamen causa fuit? M. Culpa hominis. D. Ergo per culpam suam ad hanc necessitatem venit. M. Ita est.

D. Non igitur eum excusat ista necessitas. M. Non potest excusare. D. Sed quid faciet? M. Quærat adjutorium gratiæ et dicat: De necessitatibus meis erue me, Domine (Psal. XXIV sicut dicit Apostolus: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum Nostrum (Rom. VII). D. Ergo homo nisi per gratiam Dei liberari non potest? M. Non potest. Dicimus enim quod homo in appetitu justi derelicto sponte peccaverit; in appetitu commodi retento dupliciter punitus sit; sive quia ab ordinatis commodis restringitur, sive quia ad inordinata commoda relaxatur. In altero pœna, in altero pœna et culpa. Quia igitur homo tali pœna multatus est per quam culpa non purgaretur sed cresceret, nisi fuisset liberatus per gratiam, per hanc pœnam ad pœnas damnationis

D

rum et per disciplinam ad summum profectum. pertingentium. Unde solum summumque bonum in eo collocatum est. Infernus eet locus confirmatorum malorum et disciplinam irrecuperabiliter deserentium; et ideo ibi solum et summum malum positum est. Mundus est locus errantium et reparandorum; et ideo simul bonum et malum in eo ordinatum est, ut per bonum quidem consolationem accipiant, per malum vero correctionem. Non tamen summum bonum aut summum malum ibi est, ut sit quo et persistentes in malo deficere, et recendes a malo proficere possent. Cœlum igitur est in summo infernus est in imo; in medio paradisus; inter imum et medium mundus. Homo igitur qui a medio ceciderat (quia ad reparationem expectabatur) inter imum et medium collocandus erat. D. Ecce diu expectatur homo: et quid faciet? M. Non poterit invenire consilium evadendi. D. Quid ergo prodest judicium differri si homo non potest liberari? M. Per se non potest. D. Per quem igitur? M. Ille qui per gratiam suam differt judicium, oportet interim ut per eamdem gratiam ostendat evadendi consilium.

D. Ergo judex reo consilium dabit? M. Deponet interim personam judicis, et assumet personam conciliatoris. D. Quando veniet? M. In temporibus novissimis. D. Quare tandiu differt adventum suum? M. Ut permittat prius homini experiri defectum suum. Venient prius patriarchæ et prophetæ et legislatores, venient justi et sa

set. Videns ergo Deus hominem sua virtute jugum damnationis justæ evadere non posse, misertus est ejus; et primo gratuito prævenit eum per solam misericordiam, ut deinde liberaret per justitiam hoc est, quia homo ex se justitiam evadendi non habuit, Deus homini per misericordiam justitiam dedit. Neque enim ereptio hominis perfecte rationabilis esset, nisi ex utraque parte justa fieret, hoc est, sicut Deus justitiam habuit hominem requirendi, ita et homo justitiam haberet evadendi. Sed homo hanc justitiam nunqam habere potuisset, nisi Deus ei per misecordiam eam tribuisset. Ut ergo Deus ab homine placari posset, dedit Deus gratis homini quod homo ex debito Deo redderet. Dedit ergo homini hominem, quem homo pro homine Deo redderet; qui (ut digna recompensatio fieret) priori non solum æqualis sed et major esset. Ut ergo pro homine redderetur homo major homine, factus est Deus homo pro homine, et dedit se hon homini ut se acciperet, ab homine. Incarnatus est Deus Dei Filius, et datus est hominibus Deus homo Christus, sicut Isaias ait: Puer natus est abis (Isa. 11), etc. Quod ergo homini datus est Christus, Dei fuit misericordia; quod ab homine redditus est Christus, hominis fuit justitia. In nativitate enim Christi juste placatus est Deus homini; quia talis homo inventus est pro homine, qui non solum, ut dictum est, par, sed

pientes, quærent et non invenient; laborabunt et A Siveseipsum daret, digna recompensatio non esdeficient, promittent multi et nulli ostendent. Cum autem omnes defecerint et multis promissionibus, multis etiam verbis prolatis siluerint, tunc ipse proferet unum verbum et dabit consilium. D. Quod consilium dabit? M. Nunquid ego conscius sum secretorum Dei? Secretum est et absconditum hoc concilium a sæculis. D. Tamen temporibus novissimis manisfestum. Præterea si nos ad redemptionis sortem pertinere volumus. justum est ac decens ut ejus redemptionis nostræ modum non ignoremus. M. Consilium hoc in eo fuit qualiter homo juste vel a potestate diaboli eripi, vel Deo posset reconciliari. D. Desidero admodum scire qualiter hoc fieri potuerit. M. Causam hominis prius considera; et tunc facile B poteris videre qua justitia sit liberatus. D. Et ipsam mihi demonstrari cupio. M. Causa hominis adversus duos constitit, id est adversus Deum et adversus diabolum; quapropter non te pigeat si hanc ipsam causam quasi sub trium personarum conformatione explanem. D. Totum,ing in expectatione posuisti. M. Trës in causam veniunt, homo, Deus, et Diabolus. Deo Diabolus jujuriam fecisse convincitur; quia servum ejus, id est ho minem, et fraudulenter abduxit, et violenter tenuit. Homo injuriam fecisse convincitur Deo; quia et præceptum ejus contempsit, et se sub manum alienam ponens suæ servitutis damnum illi intulit. Item diabolus homini injuriam fecisse convincitur; quia illum et prius bona promit- cet major esset homine. Ideo in nativitate Christ

tendo decepit, et post mala inferendo læsit. Injuste ergo diabolus tenet hominem, sed homo juste tenetur; quia diabolus numquam meruit ut hominem sibi subjectum premeret; sed homo meruit per culpam suam ut ab eo premi permitteretur. Licet enim ignoraret falsum esse quod diabolus promisit, non tamen ignoravit quod illud (etiam si verum esset) contra Creatoris voluntatem concupiscere non debuit. Juste ergo homo subjectus est diabolo quantum pertinet ad culpam suam; injuste autem quantum pertinet ab diaboli fraudulentiam. Si ergo homo talem patronum haberet cujus diabolus in causam adduci posset, juste dominio ejus homo contradiceret ; quia nullam diabolus causam justam habuit quare sibi jus in homine vendicare debuerit. Patronus autem nullus talis inveniri poterat nisi Deus. Sed Deus causam hominis suscipere noluit; quia homini adhuc pro culpa sua iratus fuit. Oportuit ergo ut prius homo Deum placaret, et sic deinde fiducialiter Deo patrocinante cum diabolo causam iniret. Sed Deum rationabiliter placare non poterat, nisi damnum quod intulerat restitueret, et de comtemptu satisfaceret. Homo vero nihil habuit quod digne Deo pro ablato damno recompensaret, quia si quid de irrationabili creatura redderet, pro rationabili sublata minus esset. Sed nec hominem pro homine reddere potuit; quia justum et innocentem abstulerat, et neminem nisi peccatorem invenit. Nihil ergo homo invenit unde Deum sibi placare posset; quia sive sua

D

angeli pacem mundo nuntiant, dicentes: Gloria in altisimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis (Luc. 11). Sed adhuc supererat homini ut sicut restaurando damnum placaverat iram ; ita quoque pro contemptu satisfaciendo dignus fieret evadere pœnam. Sed hoc convenientius fieri non poterat,nisi ut pœnamquam non debebat sponte et obedienter susciperet, ut de pœna quam per inobedientiam meruerat eripi dignus fieret. Hanc autem pœnam homo peccator solvere non poterat; qui quamcumque pœnam susciperet, non nisi digne et juste (propter primi contemptus reatum) sustineret. Ut ergo homo juste pœnam debitam evaderet, necesse fuit ut talis homo pro homine pœnam susciperet, qui nihil po næ debuisset. Sed talis nullus inveniri poterat nisi Christus. Christus igituret nascendo debitum hominis Patri solvit, et moriendo reatum hominis expiavit; ut cum ipse mortem pro hominec quam non debebat, sustineret, juste homo pro ipso mortem quam debebat evaderet, et jam locum calumniandi diabolus non inveniret; quia et ipse homini dominari non debuit, et homo liberari dignus fuit. Idem itaque et judicium nostrum et causam nostram fecit. Unde psalmista: Quoniam fecisti judicium meum etcausam meam (Psal. 1x). Causam nostram fecit; quia debitum Patri pro nobis solvit, et moriendo reatum expiavit. Judicium vero; quia descendens ad inferos et portas mortis frangens capti vitatem quæ ibidem tenebatur liberavit. Judi

« PoprzedniaDalej »