Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAP. VII. Quæ mala fuerunt in originali A peccato.

CAP.VIII. Quod mulier delectione promissionis persuasioni assensum dedit.

CAP. IX. De duobus generibus tentationum.
CAP. X. Utrum plus peccavit Adam an Eva.
CAP.XI. De appetitu justi et appetitu commodi.
CAP. XII. Utrum homo volens an nolens appe-
titum justi perdidit.

CAP. XIII. Quod justitiæ sit mensura.
CAP. XIV. De mensura inferioris boni.
CAP. XV. De mensura boni superioris.
CAP. XVI. Quid malum fuit in homine.

CAP. XVII. Quod homo, quia in appetitu justi
peccavit, in appetitu commodi punitus est.
CAP. XVIII. Quare inferior appetitus mensu- B
ram non tenet.

CAP.XIX.Quod spiritui carnis cura injuncta est. CAP. XX. Quod necessitas concupiscendi non excusat, quia voluntate venit.

Cap. XXI. Quod commodum et ordinatum appetendum sit.

CAP.XXII.Quod nihil appetitur nisi commodum. CAP. XXIII: Quomodo necessitas ex voluntate venit.

CAP. XXIV. Quid generati trahimus et quid regenerali amittimus.

CAP. XXV. De originali peccato.

CAP. XXVI. Quot modis dicatur originale peccatum.

CAP. XXVII. Quod primo homini actuale hoc C nobis originale.

CAP. XXVIII. Quid sit originale peccatum. CAP. XXIX. Quomodo originale peccatum a patribus in filios transeat.

CAP. XXX. Quod anima non sit extraduce. CAP. XXXI. Quomodo per carnem peccatum transit ad animam.

CAP. XXXII. Quomodo ignorantia vitium sit. CAP. XXXIII. Quod angeli facti sunt, ut ab intus erudirentur, homines a foris.

CAP. XXXIV. Unde concupiscentia nascitur, et unde ignorantia.

CAP. XXXV. Quomodo anima peccati originalis particeps fiat.

CAP. XXXVI. Ratio quorumdam de animabus incorporandis.

CAP. XXXVII. Quomodo a patribus justis, peccatores filii nascuntur.

CAP. XXXVIII. Utrum omnia peccata præcedentium patrum ad filios transeant.

CAPITULA OCTAVE PARTIS

CAP. I. De eo quod tria sunt consideranda circa reparationem hominis.

CAP. II. De quinque locis.

CAP. III. Quomodo dispositus est homo ad pœnitentiam.

CAP. IV. De causa hominis adversus Deum et diabolum.

CAP. V. De discretione judiciorum.

D

CAP. Vi. Cur Deus homo.

CAP. VII. Quid ad nos pertinuit passio Christi.
CAP. VIII. De justitia potestatis et æquitatis.
CAP. IX. De justitia patiente et cogente.
CAP. X. Quod aliter Deus redemisse potuisset
hominem si voluisset.

CAP. XI.Qua ratione instituta sunt sacramenta. CAP. XII. De tempore institutionis sacramentorum.

CAP. XIII. De institutione conjugii ante pec

catum.

CAPITULA NONE PARTIS.

CAP. I. Quator esse consideranda in institutione sacramentorum.

CAP. II. Quid sit sacramentum.

CAP. III. Quare instituta sint sacramenta. CAP. IV. De distinctione trium operum et trium operantium.

CAP. V. Institutionem sacramentorum quantum ad Deum dispensationis esse; quantum ad hominem necessitatis.

CAP. VI. De materia sacramentorum.

CAP. VII. Quot sunt genera sacramentorum. CAP. VIII. De tribus quæ necessaria sunt ad salutem.

CAPITULA DECIME PARTIS.

CAP. I. De fide septem esse inquirenda.
CAP. II. Quid sit fides.

CAP. III. Quæ sint in quibus fides constat.
CAP. IV. De incremento fidei.

CAP. V. De his quæ ad fidem pertinent.

CAP. VI. Utrum secundum mutationes temporum mutata sit fides.

CAP. VII. Quid sit quo nihil minus unquam fides habere potuit.

CAP. VIII. Recapitulatio supradictorum.
CAP. IX. De sacramento fidei et virtute.

CAPITULA UNDECIME PARTIS.

CAP. I. De sacramentis naturalis legis. CAP. II. De prima differentia præcedentium et subsequentium sacramentorum.

CAP. III. Alia differentia.

CAP. IV. Quod homo a Deo institutus est ad decimas offerendas.

CAP. V. Prima differentia; secunda differentia; tertia differentia.

CAP.VI. Quare prima mutata sunt per secunda.
CAP. VII. De tribus generibus operum.

CAPITULA DUODECIME PARTIS.

CAP. I. De unione populi fidelis.
CAP. II. De circumcisione.
CAP. III. De præparatione legis.
CAP. IV. De sacramentis scriptæ legis.
CAP. V. De immobilibus præceptis.
CAP. VI. De tribus præceptis primæ tabulæ.
CAP. VII. De aliis septem secundæ tabulæ.
CAP. VIII. De ordine præceptorum Dei.
CAP.IX.De mobilibus et superadditis præceptis.
CAP. X. Quod tria sunt genera sacramentorum
in lege.

Secundi libri partes, et partium capita ante ipsum ponentur.

LIBRI PRIORIS DE SACRAMENTIS

PROLOGUS

Quare lectionem mutaverit.

Cum igitur de prima eruditione sacri eloquii quæ in Historica constat lectione, compendiosum volumen prius dictassem, hoc nunc ad secundam eruditionem (quæ in allegoria est) introducendis præparavi; in quo, si fundamento quodam cognitionis fidei animum stabiliant, ut cætera quæ vel legendo vel audiendo superædificare potuerint, inconcussa permaneant. Hanc enim quasi brevem quamdam summam omnium in unam seriem compegi, ut animus aliquid certum haberet, cui intentionem affigere et conformare valeret, ne per varia Scripturarum volumina et lectionum divortia sine ordine et directione raperetur.

CAP. I. Quæ sint discenda a principio. Quisquis ad divinarum Scripturarum lectionem erudiendus accedit, primum considerare debet quæ sit materia, circa quam versatur earum tractatio; quia, si rerum illarum de quibus scriptura facta est notitiam habuerit, facilius post modum dictorum ejus veritatem sive profundita. tem perspiciet.

CAP. II. Quæ sit materia divinarum Scripturarum. Materia divinarum Scripturarum omnium, sunt opera restaurationis humanæ. Duo enim sunt opera in quibus universa continentur quæ facta sunt. Primum est opus conditionis. Secundum est opus restaurationis. Opus conditionis est quo factum est, ut essent quæ non erant.Opus restaurationis est quo factum est ut melius essent quæ perierant. Ergo opus conditionis est creatio mundi cum omnibus elementis suis. Opus restaurationis est incarnatio Verbi cum omnibus sacramentis suis; sive iis quæ præcesserunt ab initio sæculi, sive iis quæ subsequuntur usque ad finem mundi. Verbum enim incarnatum rex noster est, qui in hunc mundum venit cum diabolo pugnaturus; et omnes sancti qui ante ejus adventum fuerunt, quasi milites sunt ante faciem regis præcedentes; et qui postea venerunt et venient usque ad finem mundi milites sunt regem suum subsequentes. Et ipse rex medius est in exercitu suo; hinc inde vallatus incedens et stipatus agmi

nibus suis. Et licethacin tanta multitudine diversæ armorum species in sacramentis et observationibus præcedentium et subsequentium populorum appareant, omnes tamen uni regi militare et unum vexillum sequi probantur, et hostem unum persequi et una victoria coronari. In his omnibus opera restaurationis considerantur; in quibus divinarum Scripturarum tota vertatur intentio. Mundanæ sive sæculares scripturæ materiam habent opera conditionis. Divina Scriptura materiam habet opera restaurationis. Proptera tanto excellentior omnibus scripturis jure creditur, quanto dignior est et sublimior materia in qua ejus consideratio tractatioque versatur. Nam opera restaurationis multo digniora sunt operibus con

A ditionis; quia illa ad servitutem facta sunt, ut stanti homini subessent; hæc ad salutem, ut lapsum erigerent. Propterea illa quasi modicum aliquid sex diebus perfecta sunt; hæc vero non nisi ætatibus sex compleri possunt. Tamen sex contra sex e diverso ponuntur,ut idem reparator qui creator demonstretur.

[ocr errors]

C

CAP. III. Quomodo divina Scriptura per opera conditionis descendit ad narranda opera restaurationis.

Quamvis autem principalis materia divinæ Scripturæ sint opera restaurationis; tamen, ut competentius ad ea tractanda accedat, primum in ipso capite narrationis suæ breviter secundum fidem rerum gestarum exordium et constitutionem narrat operum conditionis. Non enim convenienter ostendere posset qualiter homo reparatus sit, nisi prius demonstraret qualiter sit lapsus; neque vero lapsum ejus convenienter ostendere, nisi prius qualiter a Deo institutus fuerit explicaret. Ad ostendendam autem primam institutionem hominis oportuit, ut totius mundi conditio ac creatio panderetur; quia propter hominem factus est mundus. Spiritus quidem propter Deum, corpus propter spiritum; mundus propter corpus humanum, ut spiritus Deo subjiceretur, spiritui corpus et corpori mundus. Hoc igitur ordine Scriptura sacra primum creationem mundi describit, qui propter hominem factus est; deinde commemorat qualiter homo factus in via justitiæ et disciplinæ dispositus est; postea, qualiter homo lapsus est; novissime quemadmodum est reparatus. Primum ergo describit materiam in eo quod factus est et dispositus; deinde miseriam in culpa et pœna; deinde reparationem et misericordiam in cognitione veritatis et amore virtutis; demum patriam et gaudium beatitudinis. CAP. IV. Quod tripliciter tractat de materia sua eloquium sacrum.

De hac autem materia tractat divina Scriptura secundum triplicem intelligentiam: hoc est historiam, allegoriam, tropologiam. Historia est rerum gestarum narratio, quæ in prima significatione litteræ continetur; allegoria est cum per id quod

factum dicitur, aliquid aliud factum sive in præ- A bus ordinibus distinguitur. Vetus Testamentum

terito sive in præsenti, sive in futuro significatur; tropologia est cum per id quod factum dicitur, aliquid faciendum esse significatur.

CAP. V. Quod in sacro eloquio non solæ voces sed et res significare habent.

Unde apparet quantum divina Scriptura cæteris omnibus scripturis non solum in materia sua, sed etiam in modo tractandi, subtilitate et profunditate præcellat; cum in cæteris quidem scripturis solæ voces significare inveniantur; in hac autem non solum voces, sed etiam res significativæ sint. Sicut igitur in eo sensu qui inter voces et res versatur necessaria est cognitio vocum, sic in illo qui inter res et facta vel facienda mystica constat, necessaria est cognitio rerum. Cognitio autem B vocum in duobus consideratur; in pronuntiatione videlicet et significatione. Ad solam pronuntiationem pertinet grammatica, ad solam significationem pertinet dialectica; ad pronuntiationem simul et significationem pertinet rhetorica. Cognitio rerum circa duo versatur, id est formam et naturam. Forma est in exteriori dispositione; natura in interiori qualitate. Forma rerum aut in numero consideratur ad quem pertinet arithmetica; aut in proportione ad quam pertinet musica; aut in dimensione ad quam pertinet geometria; aut in motu ad quem pertinet astronomia. Ad interiorem vero rerum naturam physica spectat.

CAP. VI. Quomodo omnes artes subserviunt divinæ sapientiæ.

continet legem, prophetas, hagiographos, quod interpretatum sonat sanctos scriptores vel sancta scribentes. In lege continentur quinque volumina; scilicet Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium. Genesis autem a generatione dicitur; Exodus ab exitu; Leviticus a levitis. Liber numeri,quia in eo numerantur filii Israel. Deuterono

,אלה הדברים mium secunda lex, Hebraice autem bresith,helles ברשית, ואלה שמות ונקרא במדבר

moth, vagetra, vegedaber, adabarim: In ordine prophetarum octo sunt volumina. Primus liber Josue, qui et Jesu Nave, et Josue Bennun, id est filius Nun; secundus liber Judicum, qui dicitur Sopthim; tertius liber Samuelis, qui est primus et secundus Regum; quartus Malachim quod interpretatur regum, qui est tertius et quartus Regum; quintus Isaias; sextus Jeremias; septimus Ezechiel; octavus liber duodecim prophetarum qui dicitury thareasra. Hi prophetici dicuntur eo quod prophetarum sunt, etiamsi non omnes prophetiæ sint. Propheta autem tribus modis dicitur: officio gratia, missione. Vulgo autem usitato vocabulo magis prophetæ vocantur, qui vel officio vel aperta missione prophetæ sunt; sicut in hoc loco. Secundum quam acceptionem David et Daniel et cæteri complures, prophetæ non dicuntur, sed hagiographi. In ordine hagiographorum novem volumina continentur. Primum Job; secundum liber Psalmorum; tertium ProverC bia Salomonis quæ Græce parabolæ, Hebraice hu masloth, dicuntur; quartum Ecclesiastes, qui Hebraice np coeleth, Latine concionator interpretatur; quintum " syra syrim, id est Cantica canticorum; sextum Daniel; septimum Paralipomenon, quod Latine sonat verba dierum, Hebraice 27 dabreniamin, dicitur; octavum Esdras; nonum Esther. Qui omnes, id est quinque octo novem similiter faciunt viginti duos quot litteras etiam alphabetum continet Hebraicum, ut totidem libris erudiatur vita justorum ad salutem, quot litteris lingua discentium ad eloquentiam instruitur. Sunt præterea in Veteri Testamento alii quidam libri qui leguntur quidem, sed in corpore textus vel in canone auctoritatis non scribuntur. Ut est liber Tobiæ et Judith, et Machabæorum et qui inscribitur liber Sapientiæ Salamonis et Ecclesiasticus. Novum Testamentum continet Evangelia, apostolos, Patres. Evangelia quator sunt: Matthæi, Marci, Luca, Joannis. Apostolica volumina similiter; quatuor: Actus apostolorum; Epistolæ Pauli; Canonica Epistolæ, Apocalypsis: qui juncti cum superioribus viginti duobus Veteris Testamenti, triginta complent, in quibus corpus divinæ paginæ consummatur. Scriptura Patrum in corpore textus non computantur; quia non aliud adjiciunt, sed idipsum quod in supradictis continetur explanando et latius manifestiusque tractando extendunt.

Ex quo constat quod omnes artes naturales divinæ scientiæ famulantur; et inferior sapientia recte ordinata ad superiorem conducit. Sub eo igitur sensu qui est in significatione vocum ad res, continetur historia; cui famulantur tres scientiæ sicut dictum est, id est grammatica, dialectica, rhetorica. Sub eo autem sensu qui est in significatione rerum ad facta mystica, continetur allegoria. Et sub eo sensu qui est in significatione rerum ad facienda mystica, continetur tropologia; et his duobus famulantur arithmetica, musica, geometria, astronomia et physica. Super hæc ante omnia divinum illud est ad quod ducit divina Scriptura sive in allegoria, sive in tropologia : quorum alterum (quod in allegoria est) rectam D fidem, alterum (quod in tropologia est) informat bonam operationem: in quibus constat cognitio veritatis et amor virtutis: et hæc est vera reparatio hominis.

CAP. VII. De numero librorum sacri eloquii.

Postquam demonstravimus quæ sit materia divinarum Scripturarum et qualiter de subjecta sibi materia tractent in triplici sensu, historiæ, allegoria, tropologiæ, nunc ostendere convenit in quibus libris ea quæ jure divinitatis nomine consetur, scriptura consistat. Duo sunt Testamenta quæ omne divinarum Scripturarum corpus concludunt: Vetus scilicet et Novum. Utrumque tri

PATROL. CLXXVI.

INCIPIT LIBER PRIMUS.

PARS PRIMA.

HEXAMERON IN OPERA CONDITIONIS.

Arduum profecto opus et laboriosum crebra ves- A falsa credendo in errorem incidunt, nec vera retra præcatione flexus aggredior; universam divinarum Scripturarum seriem non solum restringendo ad compendium redigere, sed exponendo quoque profunditatis ejus arcana in lucem evocare. Cujus quidem operis inchoationem prompta devotione offero, spe consummationem promitto. CAP. I. Unum esse principium a quo facta sunt

omnia de nihilo.

prehendendo elationem. Nos ergo in neutram partem præcipiti assertione declinantes, id cui noster sensus interim magis accedit (quantum capere possumus) aperimus. Qui Deum omnia simul in materia et forma fecisse contendunt, propterea fortassis suam assertionem justam esse arbitrantur, quod omnipotentiæ Creatoris indignum videatur (ad humanæ imbecillitatis similitudinem) suum opus per intervalla temporum ad perfectionem promovere, quodque etiam quædam Scripturarum loca, quodammodo idem asserentia inveniuntur. Ut est illud: Qui vivit in æternum, creavit omnia simul (Eccli. XVI). Ipsa quoque Geneseos scriptura (unde prima ad nos hujus rei

In principio creavit Deus cœlum et terram (Gen. 1). Quod creatum est de nihilo factum est. Nam quod de aliquo factum est, factum quidem est sed creatum non est; quia de nihilo factum non est. Fecit ergo Deus cœlum et terram; nec solum fecit sed creavit, hoc est de nihilo fecit. Philosophi gentilium tria quædam rerum prin- B manavit agnitio) sic ambigue de operatione sex cipia sine principio posuerunt: opificem, materiam et formam; profitentes ea quæ facta sunt omnia ex materia quidem in formam per opificem esse producta. Sed isti factorem solum non creatorem Deum professi sunt. Fides autem vera unum solummodum primum principium confitetur quod semper erat; et per ipsum solum factum est ut esset quod aliquando non erat. Cujus ineffabilis omnipotentiæ virtus, sicut non potuit aliud præter se habere coæternum, quo in faciendo juvaretur; ita ipsi cum voluit suberat, ut quod voluit et quando et quantum voluit de nihilo crearetur. Omnia ergo quæ facta sunt, Deus non solum ex materia fecit, sed materiam omnium ipse de nihilo creavit.

CAP. II. An prius facta est materia quam forma. Sed non parva quæstio est utrum ea quæ facta sunt, simul in materia et forma adesse prodierint, an prius per materiam quidem essentialiter condita sint, postmodum formata. Scio quosdam sanctorum Patrum qui ante vos verbi Dei arcana excellenter scrutati sunt, quasi adversa quædam super hac inquisitione scripta reliquisse, Aliis quidem asserentibus omnia simul in materia et forma creata fuisse; aliis autem hoc magis probantibus, ut corporea quidem omnia quæ facta sunt, prius simul et semel materialiter condita : postmodum vero per intervalla sex dierum in formam disposita fuisse credantur. Ego puto viros sapientiæ in rebus tam obscuris et dubiis atque a sensu nostro remotis, nec temere asseruisse quod nescierint; neque in his quæ asseruerunt præsertim tanta diligentia prolatis, errare potuisse. Illud magis crediderim, sub assertionis forma inquisitionis studium aliquando fuisse. Qui sic dicta sanctorum pie interpretari voluerint, nec

C

D

dierum loquitur, ut sæpenumero omnia potius simul facta fuisse probare videatur. Propter has igitur et hujusmodi rationes aiunt credendum esse mysticam illam in Genesi sed dierum distributionem, rei autem veritate omnem creaturam ab ipso temporis exordio quo esse cœpit, talem cœpisse talique forma, qualem nunc videtur habere, quantum id ad universitatis dispositionem pertinet.

CAP. III. Ratio quare voluit Deus per temporum intervalla opera sua ad completionem perducere; et prius esse facere quam pulchrum esse. Nobis autem videtur (excepto eo quod nihil in hac re temere diffinire volumus) omnipotentiæ Creatoris in nullo derogari, si per intervella temperis opus suum ad consommationem perduxisse dicitur; ita ut tamen indubitanter etiam aliter facere potuisse (si ratio omnipotentis voluntatis ejus expotulasset) credatur. Omnipotens etenim Deus (cujus voluntas sua bonitate nunquam privari potest) sicut propter rationalem creaturam cætera omnia fecit, ita etiam in eis omnibus faciendis illum præcipue modum servare debuit, qui ipsius rationalis creaturæ commoditati ac causæ magis congruus fuit. Hic autem ille erat in quo eidem creaturæ rationali, scilicet non solum obsequium, sed etiam exemplum pararetur, id est in quo illa acciperet non solum id quo ad obsequium indiguit, sed per illud etiam quod accipit agnosceret id quod fuit. Propterea in cœteris rebus prius informis materies facta est ac deinde formata, ut eo ipso demonstraretur quod abillo prius non existentia accepissent essentiam, sine quo modo formain et ordinem non poterant habere confusa. Eodem modo ipsa rationalis creatura per id quod foris fiebat, in se cognosceret, et

ab illo esse quod erat, atque ab illo expetendum A fuisse sicut supra diximus : Qui vivit in æteresse quod futura erat, quatenus et pro eo quod acceperat in gratiarum actionem exsurgeret et in id quod acceptura erat obtinendum in ipsum affectum dilectionis dilataret. Nam et ipsa rationalis creatura quodam suo modo prius informis facta est, postmodum per conversionem ad Creatorem suum formanda; et idcirco foris prius ei demonstrata est informis materia, postea formata, ut quanta foret inter esse et pulchrum esse distantia discerneret. Ac per hoc admonita est ne contenta esset eo quod per conditionem a Creatore esse acceperat, donec et pulchrum esse atque beatum esse adipisceretur, quod per amoris conversionem a Creatore acceptura erat. Quod si quis quærat quæ rationalis creatura jam tunc in ipso B mundi primordio exstiterit cui hoc exemplum proponi debuisset, facile respondetur jam tunc creatos fuisse angelos qui hoc facto admonerentur seipsos agnoscere, et usque in finem homines futuros, quod licet hoc quando factum est non viderint, tamen per Scripturas edocti, factum esse omnino jam nescire non possint. Si cui hæc quam proposuimus ratio minus sufficiens videbitur ad comprobandam nostram existimationem de rerum creatione, concedimus salva pace, ut vel aliam ad idem evidentius comprobandum meliorem atque subtiliorem exquirat; aut si hujus partis assertio illi non placet, alteram prout libet assumat. Nos autem secundum propositum cœpti nostri rem ordine prosequemur.

CAP. IV. Utrum potuit aliquando esse materia sine forma.

Restat enim ut si prius materiam rerum informem creatam fuisse asserimus, utrum ne aliquid sine forma existere potuerit, qualemve essentiam ante formam inditam habuisse credendum sit,ostendamus. Et ut breviter quod super hoc sentiendum mihi videtur aperiam, certe non puto primam illam rerum omnium materiam taliter informem fuisse, ut nullam omnino formam habuerit; quia nec aliquid tale existere posse, omnino quod aliquid esse habeat et non aliquam formam crediderim. Ita tamen non absurde informem eam appellari posse, quod in confusione et permistione quadam subsistens, nondum hanc in qua nunc cernitur, pulchram aptamque dispositionem et formam cœperit. Ergo ante formam fracta est materia,tamen in forma. In forma confusionis, ante formam dispositionis. In prima forma confusionis prius materialiter omnia corporalia simul et semel creata sunt; in secunda forma dispositionis postmodum per sex dierum intervalla ordinata.

CAP. V. Simul creata fuisse omnia, id est visibilia et invisibilia.

Sed nec illud, quantum opinor, absurdum erit, si credimus unum et idem prorsus momentum temporis fuisse quo in principio simul creata sit et rerum visibilium corporaliumque materia, et invisibilium in angelica natura essentia; et hoc esse quod Scriptura refert omnia simul creata

num creavit omnia simul (Eccle. XVIII), quia eodem momento simul et visibilium materia essentialiter creata est et invisibilium natura; nihilque postea factum cujus in ipso primordio aut materia ut in corporibus aut similitudo ut in spiritibus non præcesserit. Nam etsi novæ adhuc quotidie creantur animæ, nova tamen creatura non fit; quia in angelicis spiritibus jam tunc quando creabantur ejus similitudo præcessit.Duo autem nunc nobis discutienda occurunt: primum, illa primæ conditionis forma informis qualis fuerit; secundum, qualiter ex illa informitate ad hanc quam nunc habet formam producta sit. CAP. VI De prima informitate rerum omnium qualis fuit, et quandiu mundus in illa permansit. Quantum conjicere potui ex iis quæ in Scripturis de hac re sive manifeste sive obscure reperi secundum rei gestæ veritatem expressa, prima illa rerum omnium moles quando creata est, ibidem tunc adesse prodiit, ubi nunc formata subsistit. Eratque terrenum hoc elementum medio eodemque imo loco subsidens (cæteris in una confusione permistis) forma meliore præditum ; sed iisdem circumquaque in modum cujusdam nebulæ oppansis ita involutum ut apparere non posset quod fuit. Illa vero tria in una, sicut dictum est, adhuc confusione permista sive potius in una permistione confusa, circumquaque suspensa, eousque in altum porrigebantur quousque nunc summum corporeæ creaturæ pertingit. Totumque hoc spatium quod a superficie terræ medio jacentis loco usque ad extremum supremumque ambitus cœli limitem patet, illa nebula et caligine replebatur. Et quod nunc sunt alvei sive trachones aquarum, jam tunc in ipso nascentis mundi exordio in terræ corpore futura aquis receptacula parata erant. In quibus etiam magna illa abyssus (de qua omnium fluenta aquarum producenda sive derivanda fuerant) patulo adhuc hiatu vacuoque horrendum in præceps inane preferebat. Cui quidem desuper tenebrosæ illius caliginis qua tota tunc terræ superficies obvoluta erat nebula tendebatur; quas, ut ergo arbitror, tenebras, Scriptura cum cœlum et terra crearentur super faciem abyssi fuisse testatur. Talis mundi facies in principio priusquam formam reciperet aut dispositionem, per Scripturam significatur cum dicitur : In principio creavit Deus cælum et terram. Terra autem erat inanis et vacua (Gen. 1); sive, ut alia translatio habet,

C

D

«

incomposita, » et tenebræ erant super faciem abyssi (ibid.). Per cœlum namque et terram, materiam illam omnium cœlestium terrestriumque, hoc loco significari puto,de qua postea succedenter in forma facta sunt quæ in ipsa prius per essentiam simul creata fuerunt. Ibi namque terra erat ipsum terræ elementum, et cœlum mobile erat illa et levis confusio reliquorum trium quæ in circuiti medio jacentis terræ suspensæ ferebatur; et his duobus omnium corporum cœlestium sive terrestrium formandorum materia contine

« PoprzedniaDalej »