Obrazy na stronie
PDF
ePub

et alii auctores quos ipse induxit ad suam sententiam corroborandam de illis tantum agere videntur qui ante compatres et commatres fuerunt quam conjuges essent,quos jure prohibuerunt ne se conjugio reciperent. Sicut superius dictum est fornicationem sive corporalem sive spirituaiem sufficere ad separationem conjugii, ita verum est omnes causas quas superius diximus impedire personas aliquas ne possint facere conjugium, procul dubio sufficere ad earumdem personarum separationem si forte tales personæ conjunctæ sint. Cum enim votum continentiæ ante conjunctionem contractum impediat monachum et monacham ne possint facere matrimonium, propter idem separari debent si forte post illud conjuncti sunt. Similiter de cognatione et de aliis judicandum est ut quæcunque causæ obsistunt aliquibus personis ne conjuges fieri valeant eædem ad separationem earum si forte conjunctæ sint valeant. De cognatione tamen est hoc attendendum si inter virum et uxorem propriam reperitur in gradibus remotioribus, potest eis indulgentia fieri; quod si non fiat debent separari. Separatio autem cognatorum sic fieri debet, ut duo vel tres de parentela jurent cognationem ; aut si eorum parentela tota defecerit, tunc a vicinis antiquioribus et veracioribus fiat probationis juramentum.

tur Volo mater esse, uterque septima manu dicat A causa fornicationis (Ibid.) Et etiam Innocentius ut nunqum per commistionem carnis conjoncti una caro effecti fuissent, tunc videtur mulier posse secundas contrahere nuptias.Quod si et ille aliam copulam acceperit, tunc peracta pœnitentia priora cogantur recipere connubia. Hæc auctoritas Magni Gregorii aperte prohibet separari conjuges legitime conjunctos qui possunt cum aliis coire,quamvis nequeant inter se commisceri. Et in hoc concordat Domino prohibenti ne vir dimittat uxorem nisi causa fornicationis (Matth. xIx). Si vero post legitimam conjunctionem ex aliqua causa hoc incurrerit ut vir filium uxoris suæ vel mulier filium viri sui de sacro fonte levaverit, vel in catechizatione sive in confirmatione tenuerit; propter hanc causam non debent separari. Unde Nicolaus B Salomoni episcopo scribens ait: Nosse desideras utrum mulier quæ viri sui filium de sacro fonte levavit possit cum eodem viro copulari. Quos sic posse conjungi decernimus; quia secundum sacros canones nisi amborum consensu nullius religionis obtentu debet conjux dimiitere conjugem, cum præcipiat Apostolus: Nolite, inquiens, fraudare invicem nisi ex consensu ut vacetis orationi (I Cor. vII). De eadem re Joannes papa Anselmo Leguniginæ episcopo Ecclesiæ isto modo scribit: Ad limina Apostolorum præsens homo Stephanus nomine veniens nostro prælatui innotuit quod filium suum in extremo vitæ positum necdum baptismi unda lotum necessitate cogente baptisasset, eumque propriis manibus suscepisset; at- C que hujus rei negotio notitiæ tuæ patefacto reverentia tua zelo Dei flagrans præfatum hominem a sua judicaverit conjuge esse separandum. Quod fieri nullatenus debet scriptura dicente: Quod Deus conjunxit homo non separet, (Matth. XIX). De eodem in concilio Cabilonensi: Dictum est quasdam feminas fraudulenter ut a viris suis separarentur proprios coram episcopis filios tenuisse ad confirmandum. Unde nos dignum duximus ut si qua mulier filium suum coram episcopo tenuerit ad éonfirmandum quandiu vivat pænitentiam agat; a viro tamen suo non separetur. His auctoritatibus confirmatur quod conjuges separari non debeant si, postquam legitime conjuncti sunt, alter levat filium alterius de sacro fonte vel tenet ad confirmandum. Sed Deusdedit papa videtur contrarium affirmare sic dicens: Pervenit ad nos diaconus sanctitatis vestræ epistolam deferens quod quidam viri et mulieres præterito Sabbato pro magno populorum incursu nescientes filios suos sumpsisse de lavacro sancto; sed beatæ memoriæ sancti Patres Innocentius et Coelestinus coepiscorum plurimorum consensu in apostolorum principis Ecclesia prohibentes talia scripserunt et confirmaverunt ut nullomodo se in conjugio reciperent mulieres et viri qui quacunque ratione susceperint natos; sed separarent se, ne suadente diabolo, tale vitium inolescat per mundum. Hæc papa Deusdedit: Sed non est ei in hoc accedendum, cum prohibeat Dominus virum dimittere uxorem nisi

CAP. XXI. De Secundis nuptiis Superioribus adjungendum est quod de viro et de muliere copulatis legitime, si alter moritur et alter supervivit licet superstiti sine offensione secundas inire nuptias, juxta Apostolum dicentem: Mulier alligata est viro quanto tempore vivit vir ejus; quod si dormierit vir ejus liberata est a lege viri, cui vult nubat tantum in Domino (I Cor. VII). Nec solæ primæ vel secundæ nuptiæ sunt licitæ ; sed etiam tertiæ et quartæ et aliæ, juxta Augustinum qui dicit: De tertiis et quartis et ultra de plurimis nuptiis solent homines movere quæstionem. Unde breviter respondeo, nec me ullas nuptias audere damnare nec verecundiam numerositatis auferre. Idem testatur Hieronymus dicens: Ego nunc libera voce exclamo non damnari in Ecclesia bigamiam D imo nec trigamiam; et ita licere quinto et sexto, quoniam et secundo marito nubere. Itaque apparet ex supradictis auctoritatibus quod liceat post mortem conjugum nuptias multoties celebrare. Potest tamen aliquibus videri quod peccatum sit bigamia cum Apostolus describens hominem honore episcopali dignum dicat eum esse virum unius uxoris (I Tim. II), ab honore bigamos excludens quasi transgressores. Sed sciendum est illud fieri non culpa bigamiæ, sed pro sacramenti honestate. Honestius enim vicem Christi gerit episcopus qui junctus est soli mulieri, sicut uni Ecclesiæ junctus est Christus. Videtur tamen affirmare quod bigamia sit peccatum illud Cæsariensis decretum concilii. Presbyterum nuptiis bigami prandere non convenit; quia cum pœni

tentia bigamus egeat, quis erit presbyter qui talibus nuptiis possit præbere consensum? Sed non dicimus bigamum ideo egere pœnitentia quod sit peccatum secundas nuptias facere; sed quia forsitan cum sit nimis incontinens (ut contingere

t

solet) ultra modum in uxorem propriam exercea libidi nem. Nec presbyter talibus nuptiis debet consentire, eo quod eas frequentando homines exhortetur ad nuptias frequenter iterandas.

DE SACRAMENTIS CHRISTIANÆ FIDEL.

PRÆFATIUNCULA.

Librum de sacramentis Christianæ fidei studio quorumdam scribere compulsus sum; in quo nonnulla quæ antea sparsim dictaveram propterea quod'iterato eadem stylo exprimere molestum vel superfluum videbatur inserui. In quibus, si forte sermo simplicior colorem dictaminis servare non potuerit, non multum interesse putavi. eadem veritate constanté. Hoc autem magis ne movet quod cum hæc eadem prius negligentius dictassem (utpote nondum adhuc futuri operis propositum habens), passim transcribenda exposui sufficere tunc arbitratus cjusmodi minima vel adnotata in notitiam venire. Sed, quia postmodum eum eadem hujus operis textui insererem, quædam in ipsis mutare,quædam vero adjicere vel detrahere ratio postulabat. Lectorem admonitum esse volo, ut sicubi ea extra operis hujus seriem aliud aut aliter aliquid habentia invenerit, hanc diversitatis causam esse sciat, et si quid forte in eis emendandum fuerit, ad hujus operis formam componat. Sane hoc opus in duos libros distinxi; quatenus in tanta rerum multitudine et prolixitate incisio narrationis legentibus tædium tolleret et simul utrumque scribere non valentibus aut divisim habere volentibus commodiorem formam exhiberet.

Prologus et libri duo.

HOC OPERE CONTENTA

Primus liber a principio mundi usque ad Incarnationem Verbi narrationis seriem deducit.
Secundus liber ab Incarnatione Verbi usque ad finem et consummationem omnium ordine procedit.

Item primus liber duodecim clausulas sive partes complectitur.

Prima pars tractat de creatione et constitutione hujus sensibilis mundi.

Secunda de causa creationis humanæ et de primordialibus causis rerum omnium.

Tertia de cognitione Dei, qualiter ab initio manifestatus est et unus et trinus.

Quarta de voluntate Dei, et de diversis modis, quibus sacra Scriptura de voluntate Dei loqui consuevit.

Quinta de creatione angelorum, et confirmatione et lapsu, et de cæteris quæ ad ipsos pertinent.

Sexta de creatione hominis, et de statu ejus ante peccatum.

Septima de lapsu.

Octava de reparatione.

Nona de institutione sacramentorum.

Decima de fide.

Undecima de sacramentis naturalis legis.

Duodecima de sacramentis scriptæ legis.

Hujus libri capitula per singulas partes subter ordinavinus in hunc modum :

[blocks in formation]

CAP. VI. Quomodo omnes artes subserviunt A CAP. XXIX. Quod in operibus restaurationis divinæ sapientiæ. maxime versatur tractatio.

CAP. VII. De numero librorum sacri eloquii.

TABULA PRIORIS LIBRI.

CAPITULA PRIME PARTIS

CAP. I. Unum esse principium a quo facta sunt omnia de nihilo.

CAP. II. Utrum prius materia facta est quam forma.

CAP. III. Ratio quare voluit Deus per temporum intervalla opera sua ad completionem perducere et prius esse facere quam pulchrum esse. CAP. IV. Utrum potuit aliquando esse materia sine forma.

CAP. V. Simul creata fuisse omnia, id est, visibilia et invisibilia.

CAP. VI. De prima informitate rerum omnium qualis fuit et quandiu mundus in illa permansit.

CAP. VII. De distinctione formationis.

CAP. VIII. De mysterio lucis quare prima facta est.

CAP. IX. Qualis eadem facta est lux, et ubi. CAP. X. Quod simul facta est lux visibilis et invisibilis et pariter divisa a tenebris.

CAP. XI. Quod lux tres dies illuminavit; et quare ante solem facta est.

CAP. XXX. Quatuor esse per quæ sermo subsequens decurrit.

CAPITULA SECUNDE PARTIS,

CAP. I. De causa creationis hominis et de causis primordialibus rerum omnium.

CAP. II. De causis primordialibus et de effectibus earum.

CAP. III. De generatione causarum primordialium.

CAP. IV. Quæ sit prima causa conditionis rationalium.

CAP. V. Quod divinæ voluntati et bonitas adB fuit et potestas.

CAP. XII. Sacramentum divinorum operum. CAP. XIII. Quare dixit Scriptura: Vidit Deus C lucem.

CAP. XIV. Quæ sit cautela boni operis hic significata.

CAP. XV. Quid factum est de luce illa primaria post creatum solem : et an de ipsa sol substantialiter factus est.

CAP. XVI. Utrum Deus per sex dies sine intervallo operatus est, sive alio quolibet modo.

CAP. XVII. De opere secundæ diei quando factum est firmamentum.

CAP. XVIII. De qua materia factum sit firmamentum ; et quale factum sit.

CAP. XIX. Sacramentum supradictorum. CAP. XX. Quare non dicitur Deus vidisse opus secundæ diei quod bonum esset.

CAP. XXI. Quomodo congregatæ sunt aquæ in unum locum, ut arida appareret.

CAP. XXII. Quomodo terra germina produxit. CAP. XXIII. Quare illæ aquæ quæ super cælum sunt non sunt congregatæ in unum locum. CAP. XXIV. Quod his tribus diebus facta est rerum dispositio.

CAP. XXV. Quo modo tribus diebus sequentibus ornatus cst mundus.

CAP. XXVI. An de ipsis elementis facta sint quæ ad ornatum illorum facta sunt.

CAP. XXVII. Sacramentum quare aves et pisces de una materia facti sunt; et in una sede dispositi non sunt.

CAP. XXVIII. Quare opera conditionis prius commemorantur; deinde opera restaurationis.

CAP. VI. De tribus perfectis et perficientibus omnia.

CAP. VII. Quod hæc tria de Deo secundum substantiam dicuntur.

CAP. VIII. Quare hæc tria cum secundum substantiam dicantur, quasi propria in quibusdam locis personis attributa inveniuntur.

CAP. IX. Quod sapientia Dei cum una sit in se secundum nos diversa nomina sortitur.

CAP, X. Quod voluntas Dei æterna fuit de opere temporali.

CAP. XI. Quod tria in Deo coæterna fuerunt. CAP. XII. Quod tria visibilia mundi, tria invisibilia Dei demonstrant.

CAP. XIII. Quod similitudo Dei in rationali creatura perfectior est quam extra eam.

CAP. XIV. De scientia et præscientia Dei, et quod ex ea in rebus necessitas provenire videtur.

CAP. XV. Quomodo omnia in Deo ab æterno erant priusquam in semetipsis subsisterent; et eorum illic non præscientia, sed scientia erat.

CAP. XVI. Si res futuræ non fuissent, sapientia Dei scientia esset, sed præscientia non diceretur.

CAP. XVII. Quomodo utrumque æternum est præscitum esse et futurum esse.

CAP. XVIII. Quomodo si rerum eventus muta-
rentur præscientia tamen non mutaretur.
CAP. XIX. De providentia Dei; et quod du-
D plex est providentia Dei in suis et alienis.
CAP. XX. De dispositione divina.

CAP. XXI. De prædestinatione divina.
CAP. XXII. De potestate Dei, et quod duplici-
ter consideratur potestas in Deo esse ; et utroque
modo Deum omnipotentem esse.

CAPITULA TERTIE PARTIS.

CAP. I. Qualiter ab initio Deus agnitus est, et quod unus et quod trinus.

CAP. II. Quare Deus nec totus sciri, nec totus ignorari potest.

CAP. III. Quibus modis eognitio Dei ad hominem venit.

CAP. IV. Quod Deus trinus et unus; et quid in unitate et quid in Trinitate.

CAP. V. Explicatio propositarum discretionum.

177

CAP. VI. De illo cognitionis genere quo mens A rationalis in se Deum videre potest.

CAP. VII. Quod scipsam esse videt mens rationalis.

CAP. VIII. Et quod se coepisse intelligit.

CAP. IX. Quod Deus est et etiam quod sine principio est.

CAP. X. Ejusdem rei argumentum foris in creaturis.

CAP. XI. Quod Deus trinus et unus.
CAP. XII. Quod vere et summe unus.
CAP. XIII. Quod immutabilis est Deus.

CAP. XIV. Quod rationem creatura recte considerata adjuvat ad cognoscendum Deum.

CAP. XV. Quibus modis corpora mutantur. CAP. XVI. Quibus modis spiritus mutantur. CAP. XVII. Quod Deus essentialiter est et vere est, et in omni creatnra sive natura, sive sui definitione ; et in omni loco sine circumscriptione, et in omni tempore sine vicissitudine vel muta

tione.

CAP. XVIII, Quomodo spiritus creati locales sunt, et quomodo corpora.

CAP. XIX. Ratio qualiter Deus non solum unus, sed trinus sit.

CAP. XX. De verbo intrinseco et extrinseco.

CAP. XXI. Quod imago Dei in rationali creatura expressior est, et vestigium Trinitatis invenitur in ipsa.

CAP. XXII. Quomodo tres personæ sint in essentia sive substantia una

CAP. XXIII. De discretione nominum in Trinitate una.

CAP. XXIV. Quomodo Spiritus sanctus a Patre et Filio mittitur æterna processionne ab illis, et temporali adventu ad nos.

CAP. XXV. Quare tria illa ineffabilia in deitate personæ tres dicuntur: et tria in humanitate non dicuntur.

CAP. XXVI. Quare potentia Patri tribuitur, sapientia Filio, bonitas sive benignitas Spiritui

[blocks in formation]

CAP. VII. Quare operatio et permissio Dei voluntas ejus dicuntur.

CAP. VIII. Quod duplex sit discretio voluntatis Dei; in beneplacito ejus et in signo beneplaciti ejus.

CAP. IX. Quarta est in præceptione ; quinta in prohibitione.

CAP. X. Quod non similia signa sunt æterni beneplaciti præceptio et prohibitio, sicut operatio, et permissio.

CAP. XI. Quomodo fallere videtur Deus præceptione vel prohibitione, aliud innuens quam sit in beneplacito suo.

CAP. XII. Utrumque durum sonare; vel quod Deus præcipiat quod nolit, vel quod nolit fieri B permittat.

CAP. II. Quot modis Scriptura voluntatem Dei accipiat.

CAP. III. Prima beneplacitum dicitur."
CAP. IV. Secunda operatio; tertia permissio.
CAP. V. Quod Deus bona fecit, mala permisit.
CAP. VI. Quare Deus mala permisit.

CAP. XIII. Quod Deus non vult mala, quamvis velit ut mala sint, quia hoc bonum est.

CAP. XIV. Quod semper impletur voluntas Dei. CAP. XV. Quomodo mali excusabi!es non sunt, quamvis per eos voluntas Dei impleatur.

CAP. XVI. Quare præcepit Deus omne quod præcipit.

CAP. XVII. Omne quod bonum dicitur, vel secundum se vel ad aliquid bonum dicitur.

CAP. XVIII. Quod secundum se bonum dicitur et universaliter dicitur, vere et summe bonum

[blocks in formation]

D

CAP. XXI. Quod Deus propter se, id est pro utilitate sua vel commodo nihil præcipit.

CAP. XXII Quod Deus hoc unicuique præcipere habet quod bonum est ipsi cui præcipit,etiam si bonum omnium non est.

CAP. XXIII. Quod bonum universitatis Deus impedire non habet, etiam si illud alicui bonum

non est.

CAP. XXIV. Quod operatio et permissio Dei signa sint quid esse bonum sit etiam si illud bonum non sit præceptio et prohibitio signa sunt quid bonum sit, etiam si illud esse bonum non sit.

CAP. XXV. Beneplacitum Dei aliquando esse adrem; aliquando ad actum rei.

CAP. XXVI. De rerum ordine in primis et secundis et tertiis.

CAPITULA QUINTE PARTIS. CAP. I. De creatione angelorum, et cæteris de illis inquirendis.

CAP. II. Quod in principio creati sunt angeli. CAP. III. Quod rationalis creatura prima omnium facta est dignitate: quoniam ad ipsam refertur conditio reliquorum, sicut ipsius conditio ad Deum refertur, quoniam ad similitudinem Dei facta est sola.

CAP. IV. Quod in principio primo simul facta sunt et corporea omnia in materia, et incorporea in angelica natura.

CAP. V. Quod et corporea et incorporea natura et secundum aliquid informis facta est, et secundum aliquid formata.

180 CAP. VI. Quales fuerunt angeli quando primo A CAP. II. Qualiter homo ad imaginem et similifacti sunt. tudinem Dei factus sit.

CAP. VII. Quod non facti sunt de materia præjacente, sicut corporea.

CAP. VIII. De quatuor proprietatibus naturæ angelicæ.

CAP. IX. De differentia substantiæ spiritualis.
CAP. X. De differentia cognitionis.
CAP. XI. De differentia liberi arbitrii.

CAP. XII. In quo similes conditi sunt, et in quo dissimiles.

CAP. XIII. De triplici potestate illorum.
CAP. XIV. De triplici cognitione.

CAP. XV. Utrum perfecti facti sunt angeli an imperfecti.

CAP. XVI. Quod tribus modis perfectum dici- B tur, secundum tempus, secundum naturam et universaliter.

CAP. XVII. Quod perfecti conditi sunt secundum primam perfectionem.

CAP. XVIII. Utrum præscii fuerunt futuri eventus sui.

CAP. XIX. Quales conditi sunt, boni an mali; justi an injusti; beati an miseri.

CAP. XX. De libero arbitrio illorum in primo conditionis principio, quando subsistere cœperunt.

CAP. XXI. Quid sit liberum arbitrium.

CAP. XXII. Quod semper liberum arbitrium non ad præsens spectat sed ad futurum, nec ad omne sed ad contingens tantum.

CAP. XXIII. De aversione et lapsu malorum,et de conversione et confirmatione bonorum.

CAP. XXIV. Quomodo in labentibus culpa gratiam avertit, et in stantibus gratia meritum adjuvat.

CAP. XXV. Quod in sola voluntate, et justitia est et injustitia.

CAP. XXVI. Quod peccatum nec substantia est nec de substantia, sed privatio boni.

CAP. XXVII. Quomodo Deus omnem voluntatem et potestatem angelorum, ad suæ voluntatis ordinem et dispositionem intorquet.

CAP. XXVIII. Quod quatuor modis Deus coercet voluntatem et potestatem malorum angelo

rum.

CAP. XXIX. De occulta dispositione Dei qua malas etiam voluntates ad suam voluntatem intorquet. et disponit secundum suam voluntatem. CAP. XXX. De ordinibus angelorum quot in principio a Deo conditi sunt.

CAP. XXXI. Utrum plures remanserunt quam ceciderunt.

CAP. XXXII. De discreta cognominatione angelorum.

CAP. XXXIII. Utrum omnes spiritus cælestes mittantur.

CAP. XXXIV. De ministeriis angelicis.

CAPITULA SEXTÆ PARTIS.

CAP. I. De creatione hominis et statu ejus ante peccatum, et quare Deus hominem ex corpore et anima fecit.

C

CAP. III. De creatione et origine animæ.
CAP. IV. De libero arbitrio.

CAP. V. De duplici sensu animæ.

CAP. VI. De duobus bonis ipsius hominis.

CAP. VII. De duobus præceptis naturæ et disciplinæ.

D

CAP. VIII. De tribus generibus rerum.
CAP. IX. De gemina custodia vitæ inferioris.
CAP. X. De tribus statibus hominis.
CAP. XI. De primo statu ante peccatum.
CAP. XII. De scientia hominis, ante peccatum.
CAP. XIII. De cognitione rerum visibilium.
CAP. XIV. De cogn tione Creatoris.
CAP. XV. De cognitione sui.

CAP. XVI. De qualitate liberi arbitrii per tres status.

CAP. XVII. De virtute hominis ante peccatum. CAP. XVIII. Qualis creatus sit primus homo secundum corpus.

CAP. XIX. Quandiu homo si non peccasset in hac vita inferiori manere debuisset. CAP. XX. De alimento ejus.

CAP. XXI. De studio ejus.

CAP. XXII. Si non peccasset homo, quales filios genuisset.

CAP. XXIII. Utrum justi an injusti nascerentur.

CAP. XXIV. Utrum paternæ justitiæ hæredes

essent.

CAP. XXV. Utrum simul transferendi fuissent an per successiones.

CAP. XXVI. Utrum perfecti nascerentur statura et scientia.

CAP. XXVII. De institutione primi hominis. CAP. XXVIII. De 'institutione hominis secundum inferiorem viam.

CAP. XXIX. De institutione hominis secundum superiorem vitam.

CAP. XXX. De loco in quo positus est primus homo.

CAP. XXXI. De ligno vitæ.

CAP. XXXII. De ligno scientiæ boni et mali. CAP. XXXIII. Quod homo in paradiso positus est, non creatus.

CAP. XXXIV. Quare unus primum creatus est. CAP. XXXV. Quare mulier de viro facta, et quare de latere.

CAP. XXXVI. Quard dormienti costa abstracta est.

CAP. XXXVII. De sex modis operandi.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »