Obrazy na stronie
PDF
ePub

non est. Sed cum hoc præceptum ad Patrem per- A tum illud, quod in repromissione Sabbatum pro tineat, quare dictum est: Ei soli servies, quasi etiam Filio et Spiritui sancto serviendum non sit? Verum, quod dictum est, soli, non excludit communionem Filii et Spiritus sancti : sed quidquid Dens non est. Pater autem, et Filius, et Spiritus sanctus unus Deus est, et ipse solus adorandus est, eique soli, et non alteri serviendum est, ea videlicet servitude, quæ ei soli debita est. Nam et in Evangelio cum dicitur : Nemo novit Patrem, nisi Filius (Matth. xv), etc., non utique Spiritus sanctus a l'atris cognitione excluditur, cum ipse, etiam profunda Dei, teste Apostolo (I Cor. 11), scrutetur. Sed est ejusmodi loquendi genus, ut dicatur, nemo nisi ille videlicet qui non, hoc est quod ille.

Sabbato suis Deus dilectoribus pollicetur. Duo igitur sunt Sabbata exterius, unum Dei et unum hominis et duo interius, unum Dei et unum hominis. Sabbatum Dei illud, quo exterius ab opere cessasse dicitur, sacramentum est illius interioris sabbati ejus in quo ipsius æterna immortalitas, immortalisque æternitas perpetua et inconcussa beatitudine perfruens nullo unquam labore fatigatur. Sabbatum hominis, quod ei exterius visibiliter servandum præcipitur, sacramentum est interioris Sabbati, ubi mens sancta per bonam conscientiam a servitute peccati quiescens in gaudio Spiritus sancti jucundatur. Hoc Sabbatum quisquis in præsenti vita ita servaveBrit, ut nullis consentiat malis, perveniet in futura vita ad illud internum et æternum Dei Sabbatum, ubi nulla sentiet mala, sicut dictum est: Et erit Sabbatum pro Sabbato, mensis pro mense. Istud itaque præceptum specialiter ad Spiritus sancti personam referri videtur, cum dicitur : Observa Sabbatum, ut videlicet in præsenti suscipiamus eum et custodiamus intra nos in gaudium bonæ conscientiæ, quatenus cum in futuro suscipere et possidere mereamur in gaudium vitæ æternæ. Hæc igitur sunt tria præcepta primæ tabulæ, in quibus præcipue Dei dilectio commendatur, et tota Trinitas unus Deus æqualiter adoranda et colenda præcipitur.

His pro brevitate transcursis, ad sequens mandatum discutiendum transeamus, quod tale est : Ne assumas nomen Dei tui in vanum (Exod. xx). Hoc ad simplicem litteræ sensum taliter intelligi debet, ut nomen Dei homo in vanum non assumat, id est, vel ad mendacium confirmandum, vel ad idolum venerandum, scilicet, ut neque idola nomine divino honoret, neque falsitati nomen Dei associet. Mystice autem nomen Dei in vanum assumere, est Filium Dei visibilem per humanitatem factum creaturam existimare. In vanum quippe nomen Dei assumit, qui Filium Dei æternum ex tempore cœpisse credit. Nomen siquidem Patris Filius dicitur, quia in Filio, et per Filium Pater invisibilis manifestatur, non C solum quando per ipsum mundus factus est, verum etiam quando per ipsum homo est redemptus. Sane qui Filium Dei hominem factum confitentur, nequaquam in vanum nomen Dei assumunt, quia quem credunt hominem per id quod assumpsit ex tempore, Deum verum agnoscunt per id quod fuit ex æternitate. Potest adhuc aliter intelligi. quod dictum est: Ne assumas nomen Dei tui in vanum. In vanum namque nomen Dei assumunt, qui Filium Dei ad se nrissum, et pro sua salute incarnatum contemnunt. Quid est ergo dicere: Ne assumas nomen Dei tui in vanum, nisi, Sicut veneraris, et adoras eum propter hoc, quod ab co factus es; sic adora cum, et venerare propter hoc, quod ab eo es redemptus, qui non minus tibi contulit cum redemit, quam cum creavit? Ad eumdem spectat sensum, quod ipse Filius in Evangelio discipulis, et per discipulos omnibus in se credentibus dicit: Creditis in Deum, et in me credite (Joan, xiv) modesta quidem (ut decuit pium) insinuatione nos admonens, ut intelligamus eum non solum adorandum a nobis in sua divinitate qua condidit, sed in humanitate etiam qua redemit.

Tertium præceptum est: Obserra diem SubLati (Deut. v) Quatuor Sabbata commemorare videtur Scriptura. Primum illud, in quo Deus perfectis operibus suis requievisse dicltur. Secundum illud quod filiis Israel carnaliter custodiendum mandatur. Tertium illud, quod populo Dei spiritualiter servandum præcipitur. Quar

D

CAP. II.

bulæ.

De septem mandatis secundæ ta

Septem alia secunda tabula continebat, quæ hominem ad dilectionem proximi instruunt. Et propterea septenario distinguuntur: quia in præsenti vita tantum quæ septem diebus volvitur, nostra charitas pietatis operibus exercetur erga proximum; postea,consummatis operibus et finitis laboribus, per contemplationem pariter cum proximo beatificanda est in Deum. Amor ergo proximi et temporalis est, quantum pertinet ad exhibitionem operis ; et æternus,quantum pertinet ad effectum dilectionis. Primum præceptum secundæ tabulæ ad patrem pertinet hominem, sicut primum primæ ad Patrem Deum, utrobique paternitas præponitur, utrobique principii dignitate honoratur, quia secundum quemdam modum sic habemus principium nascendi per generationem a patre homine, sicut principium existendi or conditionem accepimus a Deo Patre. Et paternitas hominis sacramentum est et imago divinæ paternitatis. Ut discat cor humanum in eo principio quod videt,quid debeat illi principio a quo est et quod non videt. Sic ergo dictum est: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut bene sit tibi, et sis longævus super terram (Deut. v) Sicut superius dictum est in primo præcepto primæ tabulæ, ita et hic non totum ad præceptionem pertinet quod positum est. Sed ibi quod præter præceptum erat, præmissum est, hic subjunctum est : Audi, Israel, Deus tuus, Deus unus, hoc totum ante præceptum præmittitur, ipsum præceptum postea subenfertur: Ipsum

adorabis, et ei soli servies. Hic præceptum præ- A præsumat. Hoc enim sequenti mandato prohibe

tur cum dicitur: Non falsum testimonium dices (ibid.). Et quia ab opere læsionis diu se cohibere non potest, qui mentem suam ab intentione et voluntate lædendi non cohibet, sequitur et dicit: Non concupices uxorem proximi tui : nec concuptsces rem proximi tui (ibid.) Ut non mocheris, non concupiscas uxorem proximi tui ; ut furtum non facias, non concupiscas rem proximi tui. Hæc sunt decem præcepta, quæ primæ perfectionis viam et semitam pandunt directionis. Prima enim perfectio per bonam operationem hominem in semetipso dirigit. Secunda per charitatem proximi in latum expandit. Tertia per charitatem Dei in altum extollit. Quia

cedit, honora patrem tuum et matrem tuam,
deinde subjungitur, ut bene sit tibi, et sis lon-
gævus super terram. Quid est ergo quod ibi
ante præceptum causa præcepti subinfertur, nisi
quia Deus diligendus est propter seipsum, et homo
propter Deum? Nam et amor parentum si ad so-
lam carnem respicit, spirituale præmium non ac-
quirit. Ex Deo igitur prius in nobis est propter
quod postea diligendus est a nobis, quia ejus
gratia nostra dilectio prævenitur, et nostra di-
lectio per ejus gratiam excitata subsequitur. In
patribus autem carnis nostræ, si ad id solum be-
neficium nostra dilectio tenditur, quo carnaliter
ab illis nostrum meritum prævenitur, quia ultra
carnis affectum et supra carnis intuitum non pro- B denarius prima perfectionis lineam porrigit,

ficit, ad perfectionem præmii spiritualis non per-
tingit. Ergo propter vitam æternitatis diligendus
est auctor vitæ temporalis, ut scilicet non hoc di-
ligatur quia hanc ab illo, imo per illum vitam
accepimus, sed quia per illum vitam intraturi
sumus. Bene ergo cum dictum esset: Honora pa-
trem tuum, subjuncta est causa, ut bene sit tibi
et sis longævus super terram, scilicet viven-
tium, quia hoc diligere debemus in auctore vitæ
hujus, quod ab illo per hanc vitam ad vitam fu-
turam initiati sumus. Et pulchre honoranti prin-
cipium suum longævitas promittitur, quia Deo
per dilectionem adhærere, æternitatem promere-
tur. Sane quantum spectat ad sensum litteræ,
duobus modis parentes nostros honorare debe- C
mus, et obediendo eis videlicet in omnibus, his
exceptis in quibus Dei Patris dilectio non offen-
ditur, et eos (quantum nostra facultas suppetit)
adjuvando. Sed et de patribus spirilualibus, id
est prælatis nostris, idipsum intelligere nihil im-
pedit, quibus obedientiam debemus quantum
nostra habet possibilitas, et auxilium, imo ser-
vitium quantum suppetlt facultas.

Secundum præceptum est: Noa occides (Deut. v) Convenienter sane cui in præcedenti mandato vitæ longævitas promittitur, hic ne alienam vitam exstinguat prohibetur, ut hoc ex charitate Dei sit, quod principium suum honorans ad vitam quæ finem nescit inhiat: hoc vero ex charitate proximi, quod ad vitæ alienæ finem nullo p

crudelitatis odio se relaxat.

Deinde sequitur tertium præceptum : Non mœchaberis (ibid). : et quartum : Non furtum facies (ibid.). Non mæchaberis, hoc pertinet ad vitam propriam: Non furtum facies, hoc pertinet ad vitam alienam. Supra enim jussus est et suam et alterius vitam conservare; hic jubetur et suam et alterius vitam non lædere. Justumest enim ut in via vltæ corruptionem caveat, qui in patria vitam incorruptam exspectat, et qui vitam proximi per apertam violentiam non opprimit, etiam per fraudem occultam in iis quæ ad usum vivendi data sunt ei non noceat. Et non solum ipse per se non noceat, sed neque nocentibus et nocere volentibus sua auctoritate velattestatione fiduciam aut firmamentum præstare

centenarius secundæ expandit lattitudinem: millenarius in altum summan tollit perfectionem.

CAP. III. De ordine præceptorum Dei.

Ordinem autem ipsorum præceptorum Dei sine consideratione transire non oportet. Nam si ordo vivendi est, utique et ordo præcipiendi. Primum ergo attende quod dicatur tibi, ut adores Deum tuum, et servias illi, hoc est primum præceptum. In adoratione agnosce fidem, in servitute intellige bonam operationem. Post hæc secundum præceptum sequitur: Ut nomen Dei tui in vanum non assumas, quatenus verbum veritatis in ore tuo sit propter veritatem, ut post fidem cordis sequatur confessio oris. Primum devotio ad bonam conscientiam, postea exemplum operis ad bonam famam, novissime verbum prædicationis ad doctrinam. Deinde sequitur tertium præceptum, et dicitur tibi, ut Sabbatum observes, hoc est mentis quietem custodias, ut non pertuberis ex adversis foris occurrentibus pro veritate. Sed discas esse pacificus etiam inter illos qui pacem oderunt, prædices veritatem, et non omittas charitatem. Hæc sunt tria præcepta primæ tabulæ, de iis que pertinent ad Deum. Postquam sequitur secunda tabula de iis quæ spectant ad proximum. Primum ergo præceptum secundæ tabulæ est, in quo tibi præcipitur, ut honores principium tuum, ut vitam longævam habere possis, quoniam qui non honorat eum a quo est, dignus est utretinere non possit id quod est. Secundum : Non occides, debito subsequitur ordine, quia si observando primum hujus tabulæ præceptum, vis esse longævus super terram, rationi et dictamini naturæ consonum est ut occidas neminem, nec videlicet alii cuipiam quod tibi factum nolis, facias. Cui etiam tertium, quartum et quintum concordant, nam sicut tibi non solum vitam vis esse salvam, sed et conjugem, et rem, et famam, vis habere inviolatam, ita decet ut non mæcheris, non furtum facias, non falsum testimonium dicas, quo postremo proximo in tribus nocere possis, in vita, re et fama. Porro quia ad justificationem non satis est formidine pœnæ cohibere ab illicitis manum, sed necesse est ut Dei et virtutis amore cohibeamus et mente,

bene subduntur duo reliqua, ut neque uxorem A est dilectio cordis alicujus ad aliquid propter alineque rem concupiscas proximi.

(1) CAP. IV. - De substantia dilectionis et charitate ordinata.

quid desiderium in appetendo, et in perfruendo gaudium: per desiderium cuerens,requiescens per gaudium. Hic bonum est, et hic malum est tuum, cor humanum, quia nec aliunde bonum es si bonum es, nec aliunde malum es si malum es: nisi quod, vel male, vel bene amas, quod bonum est. Nam omne quod est, bonum est; sed cum id, quod bonum est, male amatur, illud bonum est, et hoc malum est. Igitur nec qui amat malum est: nec quod amat malum est: nec amor quo amat malum est, sed quod male amat, et hoc omne malum est. Ordinate ergo charitatem, et jam malum nullum est. Magnam rem commendare volumus, si tamen valemus, quod volumus. B Omnipotens Deus, qui nullo indiget, quia ipse summum et verum bonum est, qui nec de alieno accipere potest quo creseat, quoniam ex ipso sunt omnia, nec de suo amittere, quo decidat, quoniam in ipso immutabiliter consistunt universa : ipse rationalem spiritum creavit sola charitate, nulla necessitate, ut eum suæ beatitudinis participem faceret. Porro ut idem esset aptus tanta beatitudine perfrui, fecit in eo dilectionem, spirituale palatum, quoddam significans ad gustum dulcedinis internæ : quatenus per ipsam videlicet dilectionem suæ felicitatis jucunditatem saperet, eique infatigabili desiderio cohæreret. Per dilectionem ergo copulavit sibi Deus creaturam rationalem, ut ei semper inhærendo, ipsum quo beatificanda erat bonum, et ex ipso quodammodo per affectum sugeret, et de ipso per desiderium biberet, et in ipso per gaudium possideret. Suge, o apicula, suge et bibe dulcoris tui inenarrabilem suavitatem. Immergere, et replere, quia ille deficere nescit, si tu non incipias fastidire, adhære ergo et inhære, sume et fruere. Si sempiternus gustus fuerit, sempiterna quoque beatitudo erit. Non jam pudeat nos neqne pœ. nieat de amore fecisse verbum. Non poeniteat ubi tanta utilitas non pudeat ubi talis honestas. Igitur per amorem, sociata est factori suo creatura rationalis solumque est dilectionis vinculum quod ligat utrosque in idipsum, et tanto felicius quanto fortius. Propter quod etiam, ut indivisa societas, et concordia perfecta utrobique haberetur, germinatus est nexus in charitatem Dei, et proximi, ut per charitatem Dei omnes uni cohærerent, per charitatem proximi omnes ad invicem unum fierent, ut quod de illo uno cui omnes inhærebant, quisque in semetipso non caperet, plenius atque perfectius per charitatem proximi in altero possideret, et bonum omnium fieret totum singulorum. Ordinate ergo charitatem. Quid est ordinate charitatem? Si desiderium est amor, bene urat: sigaudium est bene quiescat Est enim amor (sicut dictum est) dilectio cordis alicujus ad aliquid propter aliquid desiderium in appetendo, et in perfruendo gau

Quotidianum de dilectione sermonem serimus, ne forte non animadvertentibus nobis scintillet in cordibus nostris et exardescat ignis flammam faciens, aut totum consumens aut purgans totum. Ex eo namque totum est quod bonum est,et totum quod malum est ex eo est. Unus fons dilectionis intus saliens duos rivos effundit. Alter est amor mundi, cupiditas: alter est amor Dei, charitas. Medium quippe est cor hominis unde fons amoris erumpit, et cum per appetitum ad exteriora ducitur, cupiditas dicetur: cum vero désiderium suum ad interiora dirigit, charitas nominatur. Ergo duo sunt rivi qui de fonte dilectionis emanant, cupiditas et charitas. Et omnium malorum radix cupiditas, et omnium bonorum radix charitas. Ex eo igitur totum est quod bonum est, et totum quod malum, ex eo est. Quidquid ergo illud est, magnum est quod in nobis est, et ex eo totum est, quod inest nobis, ex hoc autem amor est. Quid est amor, et quantum ? quid est amor, aut unde est amor ? Et sermo Dei de amore loquitur. Nunquid hoc negotium non potius illorum est qui amorem, qui pudicitiam prostituere consuevrunt ? Ecce quam multi qui ejus mysteria volentes suscipiunt, quam pauci qui ejus verba in medium proferre non erubescunt. Quid igitur nos facimus? Forsitan multa C improbitate frontem fractam habemus qui non verecundemur amorem dic1atum formare, quem et impudici aliquando non possunt sine verecundia in verbis exprimere. Sed aliud est investigare vitium ut eradicetur, aliud exhortari ad vitium, ut virtus et veritas non ametur. Nos igitur investigamus et quærimus ut sciamus, et scientes caveamus quod illi investigant ut sciant, sed sciant ut faciant, quid illud in nobis sit quod desidera nostra sic multifariam dividit, et cor nostrum in diversa deducit. Invenimus autem hoc aliud non ese præter, amorem, qui, cum sit motus cordis, secundum naturam singularis et unicus, secundum actionem autem divisus cum se inordinate movet, id est, ad ea quæ non debet, cupiditas dicitur, cum vero ordinatus est, charitas appellatur. Ipsum ergo hune cordis motum quem amorem appellamus, qua definitione signare poterimus? Expedit nobis propius intueri eum, Ne lateat aliquatenus, et non sciatur, proptereaque nec caveatur cum malus est, nec appetatur aut inveniatur cum bonus, de quo et cum malus est tanta mala veniunt, et cum bonus est tanta bona procedunt. Ipsum igitur quomodo diffinimus, investigemus, consideremus, quia occultum est quod quæritur, quantoque interius collocatum est, tanto magis in utraque parte cordi dominatur. Igitur videtur amor, et amor

(1) Capitulum hoc, sub titulo De substantia dilectionis, mss, codices ut opusculum distinc

D

tum exhibent, Extat etiam inter opera S. Augus tini, tom. VI, col. 843, edit. Migne.

dium per desiderium currens, et requiescens A test. De proximo, ut de ejus salute, et profectu

gaudeat. Cum proximo, ut eum in via Dei et comitem itineris, et socium perventionis habere concupiscat. Sed in proximum non potest, ut in homine spem et fiduciam suam constituat. Hæc sunt duo, quæ ad proximum pertinent, id est, de ipso cum ipso, non in ipsum. Unum est mundi, de ipso currere: non cum ipso, aut in ipsum. De mundo desiderium currit, quando inspecto foris Dei opere per admirationem et laudem, ardentius intus ad ipsum se convertit. Cum mundo curreret, si se pro mutabilitate temporalium, sive dejiciendo in adversis, sive elevando in prosperis, huic sæculo se conformaret. In mundum curre ret, si in ejus delectationibus semper requiescere

per gaudium currens ad illud, requiescens in illo. Ad quid, aut in quo? Audite, si forte expli care possimus, quo currere debeat amor noster: aut in quo requiescere. Tria quædam sunt, quæ amari bene aut male possunt, id est Deus, proximus, et mundus. Deus supra nos est: proximus juxta nos est: mundus subtus nos est. Ordinate ergo charitatem. Si currit, bene currat si requiescit, bene requiescat. Desiderium currit: gaudium requiescit. Propter quod gaudium uniforme est, quia semper in uno est: nec vicissitudine variari potest. Desiderium autem mutabilitatem suscipit, et idcirco non se continet in uno, sed varias species repræsentat. Omnis namque cursus aut de illo est, aut cum illo, aut in illo ad B vellet. Ordinate ergo charitatem : ut desiderium quod est Quomodo ergo currere debet desiderium nostrum? Tria sunt : Deus,proximus,et mundus. Tria Deus,duo proximus,et unum mundus habeat in cursu desiderii nostri, et 'est in desiderio ordinata charitas. Amor namque per desiderium, et de Deo, et cum Deo, et in Deum ordinate currere potest. De Deo currit quando de ipso accipit unde eum diligit. Cum currit, quando ejus voluntati in nullo contradicit In Deum currit, quando in ipso requiescere appetit. Hæ sunt tria, quæ ad Deum pertinent. Duo sunt proximi. Potest enim desiderium de proximo currere, sed in proximum non po

Deo

currat de Deo, cum Deo, in Deum; de proximo, cum proximo, non in proximum ; de mundo, nec cum mundo, nec in mundum. Et in solo Deo requiescat per gaudium, quia, si gaudium est, amor bene quiescat; si desiderium est, amor bene currat. Est enim amor, sicut dictum est, dilectio cordis alicujus ad aliquid propter aliquid: desiderium in appetendo, et in perfruendo gaudium, currens ad aliud, requiescens in illo. Hæc est ordinata charitas, et præter ipsam omne quod agitur non ordinata charitas est, sed inordinata cupiditas.

DE SACRAMENTIS LEGIS NATURALIS ET SCRIPTE

DIALOGUS

MAGISTRI SIGNANDI PER M. ET DISCIPULI SIGNANDI PER D.

Loquitur prior discipulus.

D. Quid fuit priusquam mundus fieret ? M. So- C Voluit prius ostendere quid esset creatura ex se, lus Deus. D. Quandiu prius fuit? M. Ab æterno.

D. Ubi fuit cum nihil esset præter ipsum ? M. Ubi modo est, ibi fuit et tunc. D. Ubi est modo? M. In semetipso est, et omnia in ipso sunt, et ipse est in omnibus. D. Quando fecit Deus mundum? M. In principio (Gen. 1). D. Ubi factus est mundus? M. In Deo. D. Unde factus est mundus ? M. De nihilo. D. Quomodo factus est mundus. M. Prius in materia simul facta sunt omnia: postea vero in hac qua nunc mundus cernitur forma, per sex dies composita sunt et ordinata universa. D. Quomodo poterat materia prius esse quam forma? M, Materia illa non omnino sine forma fuit; sed tamen informis prius fuisse dicitur, quia in prima sui condi- D tione tam decentem et tam aptam (sicut nunc habet) adhuc formam non habuit. D. Quare voluit Deus prius creare rudem materiam: quasi non potuerit simul cum forma creasse eam? M.

et quid ex beneficio Creatoris deinde accepisset ; ideoque prius creavit essentiam, postmodum formam indidit. D. Cui ostendebat hoc, quando adhuc nemo erat qui hoc videre poterat? M. Erant jam tunc angeli quibus hoc ostenderetur, ut foris in rebus conditis viderent, quod in seipsis intus agnoscerent; ne et ipsi gloriam quam acceperrnt sibi, sed conditori suo tribuendam putarent. Nobis quoque hoc ostenditur ; qui et si illud quando factum est non vidimus, quod tamen factum sit (sacro eloquio referente) audivimus. D. Ubi vel qualis fuit prima illa materia priusquam formaretur? M. Ibidem confusa jacuit, ubi nunc ordinata subsistit. Nam terra in eodem in quo modo est, hoc est: medio loco constituta, tribus reliquis elementis, id est aqua, et aere,etigne, in una adhuc caligine confusis undique involvebatur, quæ videlicet confusio circumqua que terram ambiens tantumdem spatii sursum

1

D Quomodo possunt aquæ super cœlum consistere? M. Glacialiter vel (quod magis credibile est) ad similitudinem illius primi chaos firmiteribi suspenduntur pendulæ ad modum nebule levis, qualis in principio natura omnium aquarum fuisse putatur.

occupabat, quantum nunc universitas creatura- A rum complectitur. Formam jam tunc terra qualemcunque cæteris potiorem habuit, sed involuta aique obducta necdum apparere potuit quod fuit. Reliqua tria, ut dictum est omnimodo confusa erant et indigesta, in modum cujusdam nebulæ in hoc quod nunc aer et coelum tenet spatio suspensa. Quam caliginem tenebrosam tenebras Scriptura nominavit : quæ in principio super faciem abyssi (quæ adhuc nondum impleta erat) collectione aquarum desuper oppansa pendebant.

D. Quæ formatio facta est prima die? M. Lux facta est prima die (Gen. 1): quæ quidem jam prius inter cætera materialiter creata fuerat; sed nunc primum ut lucere posset et illuminare, ab aliis segregata est adque distincta. D. Qualis existimanda est fuisse lux illa? M. Sunt qui asserunt nubem lucidam fuisse,quæ sicut sol modo circumferebatur ambiens terram; quæ dum superiores mundipartes oriens lustrabat diem, occasu autem suo ad infera descendens absentata luce fecit noctem. Inde distinctos et appellatos volunt tres illos primos dies in exordio creaturarum priusquam sol et cætera luminária conderentur. D. Ubi dicendum est modo esse lucem illam ? M. Dicunt modo in superioribus ætheris partibus circumquaque dispersam esse, et adhuc videri posse si non major illam solis claritas absconderet; nocte vero ex illa adhuc luce diligenter

considerantibus demonstrari quasi quasdam te

nuissimæ nebula lucidas contra firmamentum

reliquias dispersas, quas omnino major diei claritas ab oculis intuentium celat.

D. Quæ formatio facta est secunda die? M. Firmamentum factum est secunda die (ibid.), quod quidem et prius ipsum materialiter creatum fuerat; sed huc usque indiscretum et in illa universali confusione permistum manebat. Nunc autem, id est secunda die, erutum a permistione et in formam redactum positum est, ut inter aquas superiores et aquas inferiores divideret ; sic scilicet ut illi confusioni in modum nebulæ circa terram pendenti medium veniens quodammodo illam intersecaret, et ambitu suo circumquaque complectens partem infra se clauderet, partem extrinsecus separaret, id est ut ab ipsis aquis quæ in divisione extrinsecus sive superius remanserunt, firmamentum medium inter aquas et aquas totum circumquaque ambiretur, aquæ autem, quæ intrinsecus sive inferius relicta sunt, totæ ab ipso firmamento ex omni parte clauderentur. Pars ergo aquarum in divisione super firmamentum remansit; pars alia infra ambitum firmamenti conclusa, totum circumquaque aeris spatium implens occupavit. D. Estne credendum adhuc esse aquas super firmamentum ? M. Sic putatur; quia et Scriptura sacra diversis in locis hoc manifeste confirmat, sicut est illud Psalmistæ testimonium: Aquæ quæ super cælos sunt laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII).

B

C

D

D. Quæ fuit formatio diei tertia? M. Aquæ illæ quæ sub firmamento pendentes remanserant compacta sunt ad invicem; et pondere tandem deorsum pressa congregatæ sunt in locum unum (Gen. 1), id est in magnam illam abyssum quam prius desuper obtexerant: unde et nunc ad omnes terrarum partes per thracones et alveos suos derivantur. Congregatis autem aquis, cœpit apparere arida (ibid.), hoc est terra, quæ prius caligine illa et confusione involuta latuit; quam apparentem Deus germinibus suis vestivit: et sic completum est opus diei tertiæ.

D. Quæ formatio facta est die quarta? M. Luminaria condita sunt in cœlo, id est sol et luna et stella; ut lucerent super terram, et illuminarent illam, et tempora cursu suo distinguerent (ibid.).

D. Quæ formatio facta est die quinta? M. Aves et pisces facti sunt de aquis. Aves deinde in aere collocatæ sunt; pisces in originali sede permanserunt (ibid.).

D. Quæ formatio facta est die sexta? M. Bestiæ et cætera animantia quæ vivunt super ter

ram de terra creata sunt. Consummatis autem et præparatis omnibus. postremo (eadem tamen sexta die) factus est homo, qui universæ dominaretur creaturæ. D. Quare aves, quæ in aere collocatæ sunt, non sunt factæ de ipso aere, sicut pisces de aqua, et bestiæ pariter et homo de terra? M. Quia aer talem non habet corpulentiam ut de eo animal fieri possit sicut et de terra. D. Quare novissime factus est homo? M. Quia homo universæ creaturæ præficiendus fuit, congruum erat ut prius mansio ejus præpararetur, postmodum ipse ordinatis omnibus quasi possessor et rector introduceretur in orbem terrarum. Hæc igitur sunt opera conditionis quæ sex diebus fecit Deus atque complevit, ante omnem diem creans, tribus primis diebus disponens et ordinans, tribus sequentibus exordinans: prima discernens, secunda distinguens, tertia disponens, quarta exornans cœlos, quinta aerem et aquam, sexta terram. D. Quare sex diebus fecit Deus opera sua, et septima requievit? M. Senarius quia ex partibus suis constat, signum perfectionis est; et idcirco voluit Deus sex diebus complere opera sua, ut ostenderet se in iis quæ fecerat, nec superfluum aliquid posuisse nec reliquisse imperfectum. Completis autem sex diebus septima demum die requievit (Gen. 11), id est ab opere cessavit ; non quod ipse quasi fatigatus requie indigeret, sed ut nobis si secundum modum et mensuram nostram opera bona et perfecta facere studuerimus, requiem fu

« PoprzedniaDalej »