Obrazy na stronie
PDF
ePub

dici potest de viro qui, uxore sua relicta, peregrinatus et aliquot annis in longinqua regione commoratus sua adhuc vivente ducit alteram, quæ ignorat eum alteram habere uxorem. Etenim non videtur inter eos esse conjugium; sed culpa venialis est quantum ad ignorantem, et criminalis quantum ad scientem. Si enim inter eos esset conjunctio legitima, jam essent eodem tempore unius viri duæ uxores legitima; quod a tempore. gratiæ contingere non potuit.

CAP. X. Quæ personæ devote videantur posse facere conjugium et quæ non.

juges. Et paulo post : Non contra jussionem Do- A alterum quem vivere ignoraret. Quiddam simile mini gentiles ambo fuerant conjuncti. Idem in libro De bono conjugali. Bonum nuptiarum per omnes gentes atque omnes homines in causa generandi est et in fide castitatis, quod autem ad populum Dei pertinet in fide sacramenti. Innocentius de eodem: Sola peccata in baptismo dimittuntur nec uxorum numerus aboletur. Nam si a Deo præparatur viro uxor, et quod Deus conjunxit homo non separet (Matth. XIX),quomodo inter peccata ista credamus posse dimitti? Ex his auctoritatibus apparet inter infideles esse conjugia quod etiam auctoritate Apostoli maxime confirmatur qui permittit hominem ad fidem venientem cum infideli conjuge remanere (I Cor. vii), quod utique non faceret nisi copulam conjuga- B lem inter eos esse cognosceret. Notandum est tamen quod quorumdam verba auctorum videntur hanc sententiam infirmare, velut quædam auctoritates quibus dicitur quod inter infideles non sit vera pudicitia. Sed nil obest cum etiam idem veraciter dici possit de Christianis conjugibus qui perverse operantur; in quibus nulla virtus perfecta est. Illud etiam quod dicit Ambrosius: Non debere matrimonium imputari quod extra Dei decretum est quia Deo fit conjugium; non idcirco dictum est quia non sit conjujium, sed quia non est firmum, imo solubile est ut monstrat Apostolus.

CAP. IX. Quod fidelibus conjugibus uno vivente nequeat alter alii copulari.

Si vir fidelem habet conjugem, neuter eorum altero vivente potest alii se legitime copulare. Unde Clemens ex dictis Petri Prima species adulterii est virum propria uxore solummodo non esse contentum, et nulierem non proprio tantum se servare viro. Cum autem frequenter contingat quasdam mulieres quarum viri in bello vel in captivitate vel in longinqua peregrinatione creduntur esse mortui viris aliis copulari; merito quæri potest an secunda copalatio sit conjugium adhuc viventibus viris prioribus, cum inde non habeatur manifesta auctoritas. Hoc tamen certum est quod reddi debent viris prioribus si ipsi redierint et ipsas habere voluerint. Unde Leo Niceto episcopo: Si viri post longam captivitatem reversi ita in dilectione suarum conjugum perseverant ut eas cupiant redire in suum consortium, omittendum est et inculpabile judicandum quod necessitas intulit, et restituendum quod fides poscit. Si autem aliquæ mulieres ita posteriorum vivorum amore sint captæ ut malint eis cohærere quam ad legitimum redire consortium, merito sunt notandæ, ita ut ecclesiastica communione priventur. Hæc auctoritas videtur illas mulieres propter ignorantiam excusare, et tamen conjunctionem primam solam appellare conjugalem et legitimam. Itaque verisimile est quod secunda conjunctio non sit legitima et conjugalis; sed propter ignorantiam venialis. Si enim cum secundis viris fierent tales conjunctiones legitimæ, jam una mulier duos viros legitimos haberet eodem tempore; unum quem vivere sciret,

Virgines devotæ postquam ab episcopo sunt consecratæ, et viduæ velatæ, nullo modo possunt facere conjugium. Hoc enim de velatis viduis insinuat verum esse Paulus ad Timotheum scribens his verbis: Adolescentiores viduas devita. Cum enim luxuriatæ fuerint, in Christo nubere volunt; habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt (I Tim. v.) Juxta quam auctoritatem beatus Gregorius de eisdem velatis viduis ad Bonifacium scribens ait: Viduas descendentes a proposito viduitatis credo noscere a sancto Paulo, nisi convertantur, olim esse damnatas, quas et nos auctoritate apostolica damnandas et a communione fidelium atque a liminibus Ecclesiæ arcendas fore censemus, quousque ad bonum quod cœperunt invitæ aut voluntariæ revertantur. Et paulo post Viduæ quæ se velare promiserunt et C demum apostataverunt atque ad priorem vomitum sunt reversæ, a liminibus Ecclesiæ et a cœtu fidelium usque ad satisfactionem sunt eliminandæ et carceribus tradendæ. Beatus vero Innocentius de virginibus velatis sic decrevit : Quæ ergo spiritualiter nubunt et a sacerdote velantur, si postea vel publice nupserint vel se clanculo corruperint, non eas admittendas esse ad agendam pœnitentiam, nisi is qui se junxerant de mundo recesserit. Si enim de hominibus hæc ratio custoditur ut quæcunque vivente viro alteri nupserit habeatur adultera; nec ei agendæ pœnitentiæ licentia concedatur. nisi unus ex his fuerit defunctus, quanto magis de illa tenenda est, quæ ante immortali se sponso conjunxerat et postea ad humanas nuptias transmigravit? Videtur autem aliquantulum insistendum esse his dictis Innocentii: Non enim videntur solummodo conjugium negare velatis virginibus; sed etiam locum pœnitentiæ quandiu corruptores earum vixerint. Sed potius intelligendum est non eis interdictam esse pœnitentiam nisi quandiu ipsæ et earum corruptores simul in suo consortio et in voluntate peccati vixerint. Hoc enim declarat sequens similitudo de muliere proprium habente conjugem et cum alio fornicante; cui non potest negari pœnitentia quamvis corruptor ejus vivat si ab ejus consortio et a crimine recesserit. Virginibus autem non velatis, quamvis voto se ad continentiam astrinxerint, videtur Innocentius concedere in conjugio post votum inito remanere. Qui de hujusmodi virginibus sic decrevit. Hæc quæ nondum sacro velamine sunt tectæ tamen in

D

mine per ignorantiam excusantur; nec tamen asserendum est inter eos esse conjugium nisi ex permissione Ecclesiæ propter utilitatem aliquam dispensative sit confirmatum; exemplo beati Gre gorii qui anglos post susceptionem fidei in quarto gradu permisit copulari. Sicut autem non licet eis qui inter se cognati sunt conjungi usque in septimum gradum; ita etiam si de duobus legitime copulatis unus moritur, non licet alteri conjugem accipere de cognationne prioris conjugis usque in septimam generationem. Hoc loco non est transeundum quiddam quod Gregorius Venerio episcopo scribens videtur affirmare. Dicit enim de viro et muliere cum in commistione una caro sint effecti :

proposito virginali semper se humiliaverunt per- A supponi. Qui vero ignoranter copulantur de crimanere, licet velatæ, non fuerint si forte nupserint, his agenda aliquo tempore poenitentia est; quia sponsio earum a Domino tenebatur. De viduis autem non velatis non habemus certam auctoritatem quæ illas in conjugio post votum inito remanere prohibeat vel permittat. De viris autem qui voverunt continentiam, sic est observandum, ut si effecti sint eremitæ sive monachi sive clerici, nullo modo liceat eis post votum inire conjugium. De laicis autem qui votum faciunt nec assumunt religionis habitum, dubitatur an possint facere conjugium; cum tamen illis potius quam omnibus aliis personis post votum continentiæ, potentiam contrahendi conjugium auferre videatur hæc auctoritas Hieronymi. Voventibus castitatem non B cognationem unius ad alterum pertinere. Ideoque solum nubere, sed etiam nubere velle damnabile est. Hoc loco prætermittendum esse non arbitror quod Beda in expositione super Lucam videtur affirmare: Beatam Mariam virginem antequam inisset cum Joseph conjugium, decrevisse quod vitam duceret virginalem. Quod equidem a veritate videtur discordare: cum beata virgo esset prudentissima et novisset quæcunque pie promittuntur Domino esse fideliter persolvenda. Verisimile est igitur quod ab adolescentia se Deo totam commiserat parata sive ab nubendum sive ad continendum, quemadmodum Deum velle cognosceret. Quod testatur Augustinus in libro De nuptiis et concupiscentia his verbis: Istud credendum est quod beata virgo mente duntaxat, id est, consensu C mentis fuerit conjux Joseph; et quod proposuisset permanere in virginitate si Deo placeret, et aliter si ipse vellet. Ex hac auctoritate et ex hoc quod ipsa renuit non desponsari, manifeste apparet eam (antequam desponsaretur) continentiam non vovisse; quod tamen certum est eam et virum ejus postea promisisse, ex quo utrique mysterium Dominicæ incarnationis angelo revelante innotuit. CAP. XI. Quod cognati non debent nisi post gradum septimum copulari.

Cognati in septimo gradu vel infra non possunt copulari. Unde Gregorius progeniem suam unumquemque ad septimam observare decrevimus generationem; et quandiu se agnoscunt affinitate propinquos ad conjugalem copulam accedere denegamus; quod si fecerint, separentur. Ex concilio Lugdunensi: Nulli ex propinquitate sui sanguinis usque ad septimum gradum uxores ducant. Sciendum est quod primus cognationis gradus est frater et soror, quos etiam truncum appellat Isidorus; secundus autem gradus, est nepos et neptis; tertius pronepos et proneptis; quartus abnepos et abneptis; quintus adnepos et adneptis; sextus trinepos et trineptis; septimus trinepotis nepos et trinepotis neptis. Et est notandum quod Isidorus qui in cognatione non plures gradus quam sex enumerat prætermittit primum gradum, id est fratrem et sororem et nepotem et neptem primum gradum appellat. Præmissis est adjungendum quod cognati sibi scienter copulati non faciunt conjugium; sed debent separari et pro incestu pœnitentiæ

D

si vir obierit et uxor ejus alium duxerit, filios a secundo viro genitos prohibet uxores ducere de cognatione prioris viri, aflirmans quod filii sua matre mediante ad cognationem prioris viri pertineant, cum quo mater eorum una caro exstiterat. Hoc autem decretum Gregorii non servat Ecclesia. Jam enim sequeretur quod nulli de duabus diversis cognationibus præter duas personas solas possent copulari. Unde contingeret quod fere nullus conjugem sibi congruam inveniret.

CAP. XII. Quod in spirituali cognatione non possit fieri conjugium.

Sicut autem non licet fleri conjugium in carnali cognatione, ita nec in spirituali. Est autem spiritualis cognatio inter compatrem et commatrem, et inter eos quorum unus alterum de sacro fonte levavit;velin catechizatione aut in confirmatione tenuit. Est etiam spiritualis cognatio inter filios ejusdem hominis carnales et spirituales. Spirituales autem filii sunt qui de sacro fonte levantur, vel in catechizatione vel in confirmatione tenentur. Quod autem compater et commater inter se jungi nequant, nec pater spiritualis suæ filiolæ, nec mater spiritualis suo filiolo: monstratur ex concilio Maguntiensi his verbis: Si filiola aut commatrem suam spiritualem aliquis in conjugio duxerit, separandos esse judicamus et gravi poenitentia plectendos. Quod autem filius vel filia spiritualis uulli carnali filio vel filiæ ejusdem hominis copulari valeant: monstrat Nicolaus papa ad Bulgaros scribens in hæc verba : Est inter fratres et filios spirituales, grata et sancta communio; quæ non est dicenda consanguinitas, sed potius habenda spiritualis proximitas. Unde quidem inter eos arbitramur fieri non posse conjugale connubium; quoniam quidem nec inter eos qui natura et eos qui adoptione filii sunt, venerandæ Romanæ leges matrimonium contrahi permittunt. Est etiam attendendum quod idem papa Salomoni episcopo scribens affirmat, eidem viro non licere duas habere commatres, unam post alteram, quam institutionem non multum observat Ecclesia.

CAP. XIII. Utrum sibi conjungi valeant qui se A consentiant. Nos autem inter servas personas sal

prius adulterio cognoverunt.

Qui se prius adulterio maculaverunt prohibentur a canonibus ne postea sibi invicem conjugio copulentur. Unde Leo: Non potest esse matrimonium cum qua fuit adulterium. De eadem re ex concilio Tiburiensi : Relatum est auribus sanctorum sacerdotum quemdam alterius uxorem stupro violasse, et insuper juramentum dedisse ut post legitimi mariti mortem si superveniret, eam duceret uxorem quod et factum est. Tale igitur connubium prohibemus et anathematizamus. His auctoritatibus vetantur inter se facere conjugium qui se prius adulterio polluerunt. Sed tamen inter tales posse contrahi matrimonium testatur Augustinus ita dicens in lib. De nuptiis et concupiscen- B tia: Denique mortuo viro cum verum connubium fuit, fieri connubium potest cum quo prius adulterium fuit. Cum igitur hæc posterior auctoritas hoc permittat quod priores prohibent, attendere licet quod præteritis temporibus tales personæ poterant licite copulari, sicut de David et Bethsabee legitur. Sed postea ad terrorem est interdictum. Unde si qui tales his temporibus conjunguntur et in ecclesiis prædicta institutio suscepta sit et confirmata, non fit inter eos conjugium, nisi per dispensationem ab Ecclesia sit permissum.

CAP. XIV. Utrum inter servum et liberam possit contrahi matrimonium.

Inter servum et liberam, et liberum et ancillam juxta Romanas leges prohibetur fieri conjugium. C Unde in constitutionibus Novellarum: Si quis per errorem mulierem ancillam duxerit liberam putans esse, vel contrario, si libera mulier servo per errorem juncta sit: dicendum est omnino nuptias non constituisse. Inter liberum et ancillam servum et liberam nuptiæ contrahi non possunt. Eadem res affirmari videtur ex concilio apud Tertineriam celebrato, in quo factum est decretum hujusmodi: Si quis ingenuus ancillam alterius uxorem acce perit et existimat quod ingenua sit, si ipsa femina postea fuerit in servitutem redacta, si eam a servitute redimere potest, faciat; si non potest, si voluerit aliam accipiat. Si eam autem servam sciebat et collaudaverat; postea eam ut legitimam habeat. Similiter et mulier ingenua de serva alterius facere debet. Itaque ex his auctoritatibus datur intelligi quod inter servam personam et liberam non fiat conjugium, in quibuscunque Ecclesiis illud est prohibitum et communiter confirmatum, sed in illis ecclesiis quæ nondum illam institutionem susceperunt, bene fit inter tales personas conjugium, sicut in multis ecclesiis Gallicanis fit frequenter libero retinente libertatem et servo servitutem. Quod videtur affirmare Augustinus sic dicens: Si femina ingenua acceperit servum, sciens quod servus esset, habeat eum; quia omnes unum Patrem habemus in cœlo, una lex erit viro et feminæ. Leges quoque videntur affirmare quoddam mirabile, hoc scilicet quod inter liberum et ancillam non possit fieri matrimonium, quamvis etiam eorum Domini permittant et ex voluntate

tem dominis consentientibus credimus fieri conjugia exemplo Hebræorum qui, quamvis servi essent in Ægypto, tamen nuptias legitime celebrabant. Hoc etiam confirmatur ex concilio Maguntiensi in quo de conjugio servi et ancillæ taliter est decretum. Si servum et ancillam Dominus amborum in matrimonium conjunxerit; et postea liberato servo ancilla non potest redimi quæ in servitio est, ideo matrimonia non solvantur. De qua re etiam decretum est in concilio Cabilonensi. Dictum est quod nobis quidam matrimonia legitima potestativa quadam præsumptione dirimant, non attendentes illud Evangelicum : Quod Deus conjunxit homo non separet (Matth. XIX). Unde visum est nobis ut conjugia servorum non dirimantur, etiam si diversos dominos habeant ; sed in uno conjugio permanentes dominis serviant suis. Et hoc in illis servandum est ubi legalis conjunctio fuit et per voluntatem dominorum. Et attende quod in fine hujus capituli videtur affirmari quod inter servum et ancillam absque permissione dominorum nequeat fieri copula conjugalis, videtur tamen rationabiliter quod inter eos possit fieri conjugium si ex communi consensu copulentur, quamvis eorum domini ignoraverint. Si enim contingeret juvenem et puellam quorum uterque Christianus esset et liber a Saracenis captivari et in servitutem redigi, quæ ratio vetaret, pro vitanda fornicatione ex communi consensu populari?

CAP. XV. Qua ætate possit fieri conjugium. Juvenes ante quatuordecim annos, et puellæ ante duodecim juxta leges matrimonium inire nequeunt. Quod si ante prædicta tempora copu lationem inierunt; separari possunt, quamvis voluntarie et assensu parentum juncti sint. Qui vero in pueritia copulati post annos pubertatis se nolunt relinquere, sed in conjunctione permanere ; jam eo hoc efficiuntur conjuges, et deinceps nequeunt separari.

CAP. XVI. Quod a furiosis non possit contrahi conjugium.

Furiosi dum sunt in furore non possunt facere conjugium, juxta hoc decretum canonicum: Neque furiosus neque furiosa matrimonium contrahere possunt; sed si contractum sit non separentur. CAP. XVII. Quod frigidi non possunt facere

conjugium.

Si vir frigidæ naturæ est vel si mulier naturaliter carens instrumento ad coeundum idoneo, ut nullo modo possint commisceri, tales personæ nec inter se nec cum aliis possunt facere conjugium.

CAP. XVIII. De stabilitate conjugii. Postquam ostensum est, a quibus personis inter se vel cum aliis non potest contrahi conjugium deinceps de stabilitate conjugii est tractandum Dominus insinuans non temere et passim dissolvendum esse conjugium Judæis quærentibus si licet dare libellum repudii sic ait: Quod Deus conjunxit homo nɔn separet (Matth. XIX). Quod Domini præceptum sequens Paulus apostolus sic prohibuit, ne uxor virum, aut vir uxorem dimit

CAP. XIX. De causis divortii conjugalis. De causis illis agendum est quæ faciunt divortium inter conjuges. Dominus noster insinuavit posse dimitti uxorem a viro causa fornicationis ubi ait : Quicunque dimiserit uxorem, nisi causa fornicationis, et aliam duxerit, mæchatur; et qui dimissam duxerit machatur (Matth. IX.) Manifestum est autem quod propter eamdem causam dimittere virum uxori permittitur. Nam cum sint una caro et corpus unius sit in potestate alterius, eamdem legem permanendi vel se dimittendi sortiti sunt. Cum autem fornicationis causa faciat divortium, non ille qui dimittit, sed ille qui pro culpa sua dimittitur, separat conjugium. Est autem fornicatio duplex: corporalis et spiritualis. Fit autem corporaliter quando vir, vivente uxore, aut mulier vivente viro, ex conscientia se alteri conjungit aut clam aut manifeste. Ideo ex conscientia apposui: quia si contingeret ut mulierem aliam ignorante viro uxor in lecto collocaret et se illi vir deceptus commisceret de fornicatione virum ignorantia excusaret. Cum autem unus de conjugibus fornicationem incurrit, non licet alteri fornicantem dimittere, nisi ipse expers fornicationis exstiterit. Unde Augustinus tractans de sermone in Monte, sic dicit: Nihil iniquius est quam fornicationis causa dimittere uxorem suam, si ipse convincitur fornicari, Quapropter quisquis fornicationis causa abjicere uxorem suam, prior debet esse a fornicatione purgatus. Augustinus: Cum

teret. Postquam igitur legitime sunt copulati vir A et mulier, semper conjugalem societatem custodire debent dum vixerint, nec alter alteri poscenti debitum carnis debet subtrahere, dicente Apostolo: Mulier non habet potestatem sui corporis, sed vir; similiter et vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier (II Cor. VII.) At si utrique placet ex communi consensu, possunt continere ad tempus; et postea debent remeare ad torum. Unde Apostolus Nolite fraudare invicem, nisi ex communi consensu ad tempus ut vacetis orationi (I Cor. vII). Manifestum est igitur quod neuter potest facere votum continentiæ nisi idem placeat utrique, et idem uterque voveat; cum sint una caro, et alter habeat corpus alterius in sua potestate. Unde Gregorius Theotista patricia B scribens ait: Cum boni conjuges aut meritum augere desiderant aut anteactæ vitæ culpas delere, ut se ad continentiam astringant et meliorem vitam appetant, licet. Si vero continentiam quam vir appetit mulier recusat, dividi conjugium non licet. De eodem Nicolaus Carolo regi scribens, ait; Scripsit nobis Theoberta regina se velle dignitate seu copula exui et sola vita privata se esse contentam desiderare; cui nos scripsimus non hoc aliter fieri posse, nisi eamdem vitam conjnx ejus Lotharius eligeret. Hi auctores affirmant licere utrumque votum simul facere; sed uni sine altero non licere. Unde manifestum est quod si unus absque consensu alterius se. ad religionem convertit et alter reclamaverit, conversum esse C autem pro tali fornicatione conjugium separatur, cogendum ut ad torum et ad seculum redeat, quamvis tonsuram monachi et vestem acceperit. Si vero uterque votum facit, necesse est ut in continentia permaneant. Unde scriptum est in Registro ad Adrianum notarium: Agothosalatrix præsentium litterarum conquesta est maritum suum contra voluntatem suam in monasterio urbici esse conversum. Quod ad ejusdem abbatisculpam dubium non est pertinere; unde peritia tuæ præcipimus ut diligenti inquisitione discutiat si forte cum ejus voluntate conversus, vel si ipsa se mutare promiserat, et si hoc repererit, ut illum in monasterio permanere provideat, et hanc, sicut promisit, mutare compellat. Si vero nihil horum est nec quoddam fornicationis crimen (propter quod licet viro relinquere uxorem) prædictam mulierem commisisse cognoveris, volumus ut maritum suum illi etiam si tonsuratus est reddat omnioccasione cessante. Hic est attendendum quod quando homines causa Dei se voto astringunt vel continent, non solvant contra Domini præceptum conjugium. Sed cum Deus (pro cujus amore continent) eos separet ab amplexu; jam de carnali, sanctum et spirituale fit conjugium. Et licet vir efficiatur abbas et mulier abbatissa, tamen dum vivunt semper sunt conjuges; nec tamen ideo aliquis putare debet inter monachum et monacham posse contrahi conjugium, cum ipsi de reddendo carnis debito non valeant facere consensum legitimum.

D

dimittenti vel dimisso non licet ad aliam transire copulam, Apostolo dicente: Iis qui matrimonio juncti sunt præcipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam aut viro reconciliari (I Cor. vII).

Ex qua auctoritate intelligitur non solum hoc quod facto pro fornicatione dissidio tantum inter se conjuges remaneant, cum in aliam nequeant copulam transire; sed etiam istud quod possint reconciliari et cohabitare sicut prius, si dimissum ad se alteri revocare placuerit. Cui tamen videtur, contradicere Salomon dicens: Qui tenet adulteram, stultus est et insipiens (Prov. XVIII). Hieronymus quoque reconciliationem talium videtur prohibere; qui de quadam muliere quæ vivente viro alii nupserat ad Amandum scribens presbyterum sic dicit: Rem novam loquor, imo non novam sed veterem; quæ Veteris Testamenti auctoritate confirmatur. Si mulier reliquerit secundum virum et reconciliari voluerit priori, non potest. Nos autem magis credimus Apostolo qui, sicut prædictum est, permittit viro reconciliari mulierem quæ, dimisso viro fornicatore, non vult innupta permanere. In quo Augustinus sequens Apostolum sic dicit in secundo libro De adulterinis conjugiis: Non erit turpis neque difficilis etiam post perpetrata atque pargata adulteria reconciliatio conjugum, ubi per claves regni cœlorum non dubitatur remissio peccatorum fieri. De eadem re dicit Hermes in libro Pastorum: Ego dixit pastori:

Domine,si quis mulierem fidelem habuerit in domo A nus, uxorem a viro non discedere: quod si diet hanc invenerit in adulterio, nunquid peccat vir si convivit cum illa? Et dixit mihi : Quandiu nescit peccatum ejus, sine crimine vivit cum illa; si autem sciverit vir uxorem deliquisse et non egerit pœnitentiam mulier, et permaneat in fornicatione sua et convivit vir cum illa, peccati reus erit, et particeps mochationis ejus. Quid igitur si permanet in vitio suo mulier? Et dixit: Dimittat illam uxorem, et vir per se maneat. Quid si mulier dimissa pœnitentiam egerit et voluerit ad virnm suum reverti, num recipietur a viro suo? Et dixit: Imo, et si non receperit eum vir suus peccat, et magnum peccatum admittit sibi. Ergo debet recipere peccatricem quæ pœnitentiam egit, sed non sæpe. Ex prædictis itaque auctoritatibus B liquet quod mulierem a fornicatione discedere volentem non debet vir abjicere; sed de fornicatione pœnitentem et reconciliari volentem debet et potest causa Dei suscipere. Non est hoc loco prætermittendum quando aliquis cognatam uxoris propriæ incestu maculavit, si illud occultum est, nec probari potest; judicat Ecclesia illum peccatorem suscepta pœnitentia cum uxore sua remanere nec incestum facere cum uxore legitima. Si vero manifestum est, judicare solet Ecclesia ab uxoris consortio esse separandum. Potest tamen indulgentia fieri si uxor ejus et illa quam polluit in remotioribus gradibus cognatæ sint.

C

CAP. XX. De spirituali fornicatione Spiritualis autem fornicatio est vel generalis de qua dictum est: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII); vel est spiritualis sicut idololatria et alia infidelitas Christianæ fidei contraria, velut judaismus. Et hac spirituali fornicatione permittitur homini fideli dimittere conjugem infidelem. Quod ex verbis apostoli percipitur, qui cum vetuisset ex auctoritate Domini ne fidelem conjugem fidelis amitteret; postea de fideli viro et uxore infideli loquens, sic ait: Nam cæteris ego dico non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam ; et si qua mulier virum habet infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non relinquet eum (I Cor. vii) Ex his verbis apparet quod fideli liceat infidelem D relinquere, quamvis sit perfectum propter infidelem lucrandum Deo, remanere cum infideli si ipse consenserit. Nisi enim liceret infidelem, dimittere, ita ex auctoritate Domini inter istorum utrumque vetaret fieri divortium, sicut inter utrumque fidelem vetuerat. Videtur etiam Apostolus permittere quod dimisso infideli alium sibi fidelem possit copulare. Dicit enim. Si infidelis discedit, discedat: non enim frater aut soror subjecta est servituti in hujusmodi (ibid). Hæc equidem dicendo nec addendo ut infideli dimisso fidelis innupta permaneat, sicut agendum de utroque fideli præceperat ; aperte dat intelligere quod dimisso infideli postea fidelis valeat alii fideli se conjungere. Nec istud contrarium est Apostolo dicenti: Præcipio non ego sed Domi

cesserit manere innuptam (ibid.) Hoc enim dictum est de illis quorum uterque fidelis est; quando autem alter infidelis est, licet fideli infidelem retinere vel abjicere sicut per Eutitianum papam monstratur qui ait : Si quis gentilis gentilem duxerit uxorem ante baptisma; post baptismum in sua potestate erit eam habere vel dimittere. Dignum videtur inquisitione utrum liceat viro uxorem dimittere pro qualibet fornicatione, id est pro avaritia vel aliis criminibus ad quæ uxor scelerata credens atque confitens fidem catholicam virum conatur applicare. In quo animadvertendum est quod si uxor non patitur secum habitare virum nisi vir sceleribus ejus communicet, prius debet vir ab ejus separari consortio quam ejus sceleribus inquinetur; juxta illud præceptum Domini: Si oculus tuus dexter scandalizaverit te,erue eum et projice eum abs te (Matth. v). Si vero uxor confitens fidem catholicam patitur virum cohabitare, quantnmcunque sit scelerata non debet ab ea vir discedere. Si post legitimam viri et mulieris desponsationem alterum eorum contingeret incidere in lepram vel in alliam infirmitatem quantumcunque gravissimam ; non propter hoc sanus potest infirmum dimittere, sed debet eum sustentare et etiam carnis debitum si infirmus poposcerit exsolvere. Unde Augustinus in lib. De sermone Domini in Monte: Si uxorem quisquam habeat sive sterilem sive deformem corpore, sive debilem membris, vel cæcam, vel claudam, vel surdam, vel si quid aliud, sive morbis vel doloribus laboribusque confectam, et quidquid, excepta causa fornicationis, excogitari potest, vehementer horribilem eam pro societate et fide sustineat. De iis qui, legitime juncti, postea nequeunt carnaliter misceri, si alter eorum vel quod uterque reclamaverit, ideo quod nequeant sibi carnis debitum reddere: gallicana judicat Ecclesia (juxta tenorem legum et quorundam decretorum) ut inde suscepta fide et legitima probatione discedant, et aliis si velint se conjungant. Unde in libro sexto Codicis : Si maritus uxori ab initio matrimonii usque ad duos annos continuos computando misceri minime propter naturalem imbecilitatem valeat, mulier potest vel ejus parentes sine periculo dotis amittendæ repudium marito dare. Si qua mulier se proclamaverit quod vir suus nunquam coiisset cum ea, exeant inde ad crucem, et si verum fuerit separentur, et illa quid vult faciat. Beatus vero Gregorius eos qui noscuntur cum aliis coisse personis non permittit postquam conjuncti sunt a se discedere, quamvis nequeant opus complere nuptiarum. Si autem vir frigidæ naturæ fuerit, tunc facta ejus probatione illum et mulierem a se permittit disce dere, dicens ita: De his requisitus, qui ob causam frigidæ naturæ dicuntur non posse invicem opera carnis dantes commisceri, dissidium concedimus. Iste vero si non potest uti ea, pro uxore habeat quasi sororem. Quod si mulier causa

« PoprzedniaDalej »