Obrazy na stronie
PDF
ePub

salvandis. Quidam dicunt nec habent pro incon- A venienti, si duplex tribulatio super alios consurgat; vel, ut dictum est, quod non hic est sufficienter punitum si postea punitur non est duplex, sed una tribulatio et una punitio.

Sed iterum opponitur eis quod satis potest esse, ut aliquis post condignam pœnitentiam criminaliter peccet. Nec potest negari quin illa pœnitentia sufficienter peracta fuerit; quia si peractailla pœnitentia mortuus esset, nullam pœnam inde habuisset. Ad quod ipsi dicunt quod nisi sit cum perseverentia non est sufficiens. Aliis (quibus magis videtur assentiendum) dicunt quod pro illis peccatispro quibus Deo per poenitentiam satisfecit non sit amplius puniendus; etiam si postea vel similia vel graviora committat : Non enim judi- B cat Dominus bis in idipsum, sed pro ingratitudine, scilicet quia gratiæ qua ipsi condonata fuerant priora ingratus fuerat, eum vere fatendum est gravius esse puniendum.

Inde est etiam quod Ecclesia difficiliorem ei injungit pœnitentiam quam primo fecisset. Illud vero quod dicitur in parabola. Non exiet inde donec reddat universum debitum; sic exponendum videtur. Universum debitum vocatur non illud quod jam condonatum erat; sed potius misericordiam quam aliis impendere debuit pro eo quod a Domino misericordiam acceperat, unde dicitur: Qua mensura mensi fueritis remetietur vobis (Matth. vII). Hæc enim parabola de misericordia est, ac si diceretur si aliis non vultis mi- C sereri, sicut misertus est vobis, peccata condonando, Pater cœlestis: hoc debitum exigetur a vobis.

Illud quod dicunt expositores quod dimissum erat per pœnitentiam exigetur a vobis; ad terrorem dictum esse videtur. Nec tamen negamus quin Deus si districte vellet agere, posset juste pro eisdem punire quæ ipse prius dimiserat; ex quo homo suscepti beneficii ingratus existit. Sicut et qui de servo liber factus est, tam graviter potest offendere Dominum quod jure in servitutem redigatur; sed quoniam in Deo non est justitia sine misericordia, verisimilius est ut non ulterius pro dimissis puniat.

Solet quæri de iis qui sunt in duobus crimini- D bus utrum possint de uno per poenitentiam satisface dum remanent in altero. Quod videtur velle Gregorius, super Ezechielem dicens : Pluit Dominus super unam de civitatibus (Amos. Iv), et cætera, eum ille qui proximum odit ab aliis vitiis se corrigit, una eademque civitas ex parte compluitur, et ex parte arida remanet (ibid). Quia sunt qui cum quædam vitia resecant, in aliis graviter perdurant. Ad quod dicitur quod etsi minus malus fiat (quod est ex parte complui) non tamen delet omnino illud delictum talis pœnitentia.Non enim potest simul vivere et mortuus esse. Et si nondum vivit nec vere pœnitet; compluitur itaque, sed non irrigatur.

CAP. XIV. De duabus clavibus. In hoc loco dicendum videtur de clavibus quas habent sacerdotes. Dictum est Petro et in Petro aliis Tibi dabo claves regni cælorum (Matth. XVI). Videndum quid sint et quando dentur, et qui habeant. Ista claves sunt discretio et potestas. Prius enim est discernere qui sunt ligandi qui solvendi; et post utendum est potestate. In consecratione per ministerium episcopi, dantur hæ claves solis sacerdotibus. Sed non videtur quod vel soli vel omnes sacerdotes habeant eas; quia multi ante ordinationem habent discretionem qui sint ligandi, qui etiam solvendi, plures post consecrationem carent illa discretione; et ita non omnes sacerdotes illas duas habent. Quod satis concedunt. Sed melius videtur ut dicamus et solos, et eos omnes illas habere. Licet enim aliquis ante consecrationem habeat illam discretionem, non tamen in eo clavis est ; quia non habet ex officio hoc facere nec potest claudere vel aperire. Quare non est in eo clavis. Iterum, indiscretus sacerdos, etsi careat illa discretione, tamen habet officium sic dicernendi ; et ita si usum ejus non habeat eam tamen videtur habere. Et juxta hoc potest dici quod in consecratione dantur omnibus illæ duæ, id est officium exercendi discretionem et officium exercendi potestatem. De hujusmodi tamen ubi contra fidem nihil vel contra auctoritatem dicitur, satis potest concedi utrum libet. Gregorius tamen in Tractatu Evangeliorum sic dicit: Illi soli habent in carne positi ligandi ac solvendi potostatem,sicut sancti apostoli, qui illorum exempla simul cum doctrina tenent. Iterum ex dictis Origenis: Hæc potestas soli Petro concessa est et imitatoribus Petri. Nam quicunque vestigia Petri imitantur, recte habent ligandi et solvendi potestatem. Sed aliud est non recte et digne illud posse aliud est non posse absolute. Quod non possunt, non habetur illis auctoritatibus; sed quod recte non possint. Illud quod Petro dictum est : Quod eunque ligaveris super terram erit ligatum et in cœlis ; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in cælis (ibid.). Sic est intelligendum: Quodcunque solveris secundum claves tibi commissas vel quodcunque ligaveris secundum illas claves, erit solntum et in cœlis, vel ligatum in cœlis; id est approbatur a Deo ligatum vel solutum. Si autem injuste aliquem ligant vel solvunt,non est apud Deum ligatus vel solutus nisi ipse contemptor fuerit. Nec dicimus sacerdotem injuste aliquem ligare vel solvere ex quo adhibet tantam discretionem quantam potest.Nam etsi ille injusteligetur quantum ad se; Ecclesia tamen illud juste facit, et ipse Ecclesiæ in hoc debet Jobedire. Verbi gratia: Aliquis, derelicta uxore sua, transit in aliam provinciam, et ibi aliam duxit uxorem quam posteavul dimittere recognoscens se aliam habere; sed si forte datis judiciis prorsus non poterit testibus illud probare, excomminicat enim Ecclesia nisi ad secundam redeat, et juste hoc facit Ecclesia cui in hoc debet obedire.

cramentum in quibusdam ecclesiis solet reiterari, cum dicat Augustinus sacramentum non esse iterandum,et nulli sacramento faciendam esse injuriam.

Si opponitur quod non potest cum ista salvari A titur vere periculosum est et damnabile. Hoc sacum aliam legitimam habeat uxorem,dicimus excusari per obedientiam quam defert Ecclesiæ; semper tamen quasi invitus debitum reddat. Aliqui tamen dicunt Ecclesiæ in hoc non debere obedire cum sciat Ecclesiam falli; non tamen contemnat, sed timeat et revereatur excommunicationem.

Si autem opponiturillud: Quodcunque ligaveris super terram,erit ligatum et in cœlis. Dicunt ligatus est in cœlo, id est a Deo approbatur quod Ecelesia fecit; non tamen ille reus est apud Deum Vel sic Quodcunque ligaveris, et cætera. Eorum meritis exigentibus subaudiendum esse dicunt. De iis vero qui indiscrete et non secundum claves sibi commissas solvunt vel ligant, dicitur in propheta: Væ iis qui vivificant animas quæ non vivunt, et mortificant animas quæ non moriuntur (Ezech. XIII).

CAP. XV. De sacramento olei seu extrema unctionis. Præter supradicta est et aliud sacramentum, scilicet unctio infirmorum,quæ fit oleo consecrato per episcopum. Hoc sacramentum institutum fuit ab ipsis apostolis, unde in Epistola Jacobi : Si quis infirmatur in vobis,inducat presbyteros Ecclesiæ et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini (Jacob. v). Sicut in aliis sacramentis ; ita et in isto aliud est sacramentum,aliud res sacramenti. Sacramentum ipsa inunctio, res sacramenti remissio quæ ex interiori unctione confertur. Est enim in eadem Epistola canonica; Et si in peccatis fuerit remittentur ei (ibid). Et si ex contemptu hoc sacramentum prætermit

Sed contra illud potest opponi de sacramento altaris: : sæpe enim iteratur in eodem. Dicunt quidam illud dictum esse de sacramento baptismi et de sacramento ordinationis,quæ nunquam debent iterari; sed de aliis,ut dicunt,non est illud intelligendum. Sed melius est ut de omnibus generaliter dicatur. Cum enim dicitur: Sacramentum non esse iterandum; non est intelligendum de sacramento secundum partem sui; sed secundum se totum. Verbi gratia: Cum baptizatur aliquis,beneB dicitur aqua per invocationem Trinitatis, si in eadem aqua iterum baptizatur alius eadem benedictio aquæ scilicet invocatio Trinitatis qua sanctificatur aqua iteratur, nec tamen dicitur iterari baptismus ; quia pro parte iterata non iteraturipsum sacramentum. Sed si illa sanctificatio aquæ iteraretur et in eadem persona hoc fieret, tunc injuria fieret sacramento. Ita et de sacramento altaris vel unctionis, licet iteratio fiat quantum ad personam quæ iterum snscipit sacramentum; tamen, quia non iterum benedicitur eadem hostia vel idem oleum, non iteratur sacramentum. Si enim pro parte iterata dicuntur hæc sacramenta iterari,eadem ratione et baptismus iteratur; cum ibi,ut diximus,partis fiat citeratio,scilicet illius sanctificationis quam suscipit aqua per invocationem Trinitatis.

TRACTATUS SEPTIMUS.

DE SACRAMENTO CONJUGII.

CAPITULA.

-

-

CAP. I. De exordio conjugii. CAP. II. Quod bona sit res conjugium. CAP. III. Quod sine peccato fiat aliquando concubitus conjugalis. CAP. IV. Quæ sint bona conjugii. - CAP. V. De variis consuetudinibus conjugiorum juxta diversitatem temporum. CAP. VI. Quid ad contrahendum conjugium tempore gratiæ sufficiat. CAP. VII. Quod juramentum de futuro non faciat in præsenti conjugium. CAP. VIII. Quod inter fidelem et infidelem non contrahatur conjugium; sed inter utrumque fidelem vel infidelcm. - CAP. IX.quod fidelibus eonjugibus uno vivente nequeat alius alii copulari.- CAP. X. Quod personæ devota videantur posse facere conjugium et quæ non.-CAP. XI.Quod cognati non debent nisi post gradum septimum copulari. - CAP. XII.Quod in spirituali cognatione non possit fieri conjugium.CAP. XIII. Utrum sibi conjugii valeant quise prius adulterio cognoverunt.—CAP. XIV. Utrum inter servilem personam et liberam possit contrahi conjugium.-CAP. XV. Qua ætate possit fieri conjugium. CAP. XVI. Quod a furiosis non possit contrahi conjugium. CAP. XVII.Quod frigidi non possint facere conjugium. CAP. XVIII. De stabilitate conjugii.— CAP. XIX. De causis divortii conjugalis.- CAP. XX. De spirituali fornicatione. - CAP.XXI. De secundis nuptiis.

CAP. I. De conjugii exordio. Conjugium quod et matrimonium appellatur ab institutione Creatoris antequam peccasent homines sumpsit exordium. Legimus enim in Genesi, facta prima muliere, virum post extasim(per os ejus loquente Domino) prophetice pronuntiasse. PropPATROL. CLXXVI.

D ter hanc relinquet homo patrem et matrem et adhærebit uxori suæ (Gen. II). Jam nunc demonstrandum est, arbitror, propter quas causas soleat fieri conjugium. Est ergo conjugii causa principalis, spes prolis; propter quam primi homines conjuncti sunt a Domino dicente: Crescite et mul

6

tiplicamini (Gen. 1). Secunda est post peccatum A conjugio loquens his verbis: Quod sanis posset Adæ vitatio fornicationis, juxta Apostolum dicen- esse officium ægrotantis est ad remedium. tem: Unusquisque habeat propriam propter for- CAP. III. Quod sine peccato fiat aliquando connicationem (I Cor. vII).Præterea sunt aliæ honescubitus conjugalis. tæ causæ de quibus nihil vel parum scriptum invenitur, velut inimicorum reconciliatio et pacis re dintegratio. Sunt etiam aliæ minus honestæ, sicut viri vel mulieris pulchritudo; quæ animos amore inflammatos frequenter impellit ad ineundum conjugium ut suum valeant explere desiderium. Quæstus quoque ct amor divitiarum frequenter causa est; et quædam alia quæ per se animadvertere potest quicunque diligentiam adhibere voluerit. Nec credendum est quibusdam qui dicunt nullatenus esse conjugium quod contrahitur propter causas posteriores,id est propter pulchritudinem vel alias. Constat enim conjuges fieri quicunque ex communi consensu se invicem recipiunt, quamvis amore inflammati ad explendum desiderium conveniant Et enim hoc manifestissime liquet per exemplum patriarchæ Jacob,qui Rachel magis quam Liam sibi copulare voluit causa pulchritudinis, dicente Scriptura : Lia lippis erat oculis,Rachel decora facie et venusta aspectu, quam diligens Jacob ait : Serviam tibi pro Rachel filia tua septem annis (Gen. xxix). Eadem res in Deuteronomio declaratur his verbis: Si videris in numero captivorum mulierem pulchram ei adamaveris eam,voluerisque habere eam uxorem, introduces in domum tuam (Deut XXI).

Jam ad præsens videtur inquirendum an totles peccent viret mulier quoties commiscentur.Sciendum est igitur quod coitus cum extranea muliere peccatum est. Omnis autem ille coitus qui fit contra naturam cum quacunque fiat muliere criminosus et abominabilis est. Coitus etiam cum propria conjuge,si fiat solummodo pro explenda voluptate, culpabilis est; sed per conjugium venialis et per levem satisfactionem excusabilis. Unde Augustinus de bono nuptiarum: Hoc quo conjugati victi per concupiscentiam utuntur invicem ultra neB cessitudinem liberos procreandi, ponam in iis pro quibus quotidie dicitur: Dimitte nobis debita

CAP. II. Quod bona res sit conjugium.

Quia vero sunt quidam hæretici qui detestantur nuptias et judicant damnabilem viri et mulieris copulam conjugalem; ad præsens dicendum est utrum res bona an mala conjugium. Affirmamus igitur conjugium rem esse bonam et nullo modo malam. Quod apparet non solummodo ex hoc quod conjugium Dominus primus instituisse legitur in Genesi, dicens: Crescite et multiplicamini (Gen. 1); sed etiam per hoc quod Christus in Cana Galilææ, vinum in aqua mutata nuptias miraculo commendavit (Joan. II); et postea inter virum et uxorem (nisi causa fornicationis) dissidium fieri prohibuit. Apostolus quoque dicit: Virgo non peccat si nubat (I Cor. VII). Constat itaque rem bonam esse conjugium. Cujus opus, id est sexuum commistio inter primos homines et eorum successores sine carnis incentivo et ardore libidinis omni tempore compleretur, si homines in obedientia sui Creatoris permansissent. Et sicut eleemosynam dare bonum est opus et remunerabile, ita coitus viri et mulieris bonus et remunerabilis esset qui tunc ageretur absque omni vitio et sola intentione generandi. Quia vero homines transgressione sua carnalem concupiscentiam incurrerunt, sine qua nequeunt vir et mulier commisceri; idcirco factus est actus ille malus et reprehensibilis nisi excusetur per bona conjugii. Quod autem per conjugium excusetur testatur Augustinus super Genesim ad litteram de

nostra sicut et nos dimitimus debitoribus nostris (Matth. vi). Non autem videtur illcrum coitus culpabilis qui cum suis conjugibus causa prolis generandæ et in cultum Dei educandæ commiscentur; vel qui suis conjugibus exigentibus reddunt carnis debitum. Hoc enim ex auctoritate Domini videtur approbari, quod post diluvium cum jam homines sine concupiscentia carnis non possent commisceri, tamen virum et mulierem ad generandum præcepit copulari, dicens: Crescite et multiplicamini (Gen. VIII). Quod utique Dominus non jussisset si nullo modo sine peccato fieri posset coitus conjugalis. Dominus enim C peccata prohibet, nec propter bonum præcipit facere malnm. Illud quoque Domini præceptum Augustinus considerans conjuges causa prolis cocuntes non peccare affirmavit, sic dicens in libro De bono conjugali: Conjugalis concubitus generandi gratia non habet culpam; concupiscentiæ vero satiandæ (sed tamen cum conjuge) propter tori fidem venialem habet culpam. Si autem opponit aliquis dicens omnem carnis delectationem esse malam et peccatum sine qua non potest fieri coitus conjugalis, respondemus equidem quod talis delectatio mala est, quia peccati pœna est; sed tamen non omnis carnis delectatio peccatum est. Etenim verisimile est carnem Domini nostri Jesu Christi quæ semper fuit immunis a peccato delectatam esse requiescendo post fatigationem, et comedendo post esuriem. Delectatio namque talis omni homini naturalis est post transgressionem priorum hominum ; et nisi sit immoderata non est peccatum. Similiter delectatio quæ sentitur in coitu naturaliter, nisi sit immoderata, non videtur esse peccatum in conjugibus qui causa prolis coeunt vel debitum reddunt. Excusatur enim penitus conjugium, nec usquam legitur pro ea conjuges aliquam pœnam sustinere, quamvis nullum peccatum remaneat impunitum, Videtur ab hac sententia beatus Gregorius dissentire et testari quod conjuges sine peccato nequeant commisceri, dicit enim Romanorum ab antiquis temporibus semper usus fuit post admistionem conjugis, et lavacri purificationem quærere et ab ingressu Ecclesiæ paululum se tem

D

perare. Nec hoc dicentes culpam deputamus esse A simul duas sibi ferminas copulasse; et hoc facconjugium; sed, quia ipsa licita admistio conjugum sine voluptate carnis fieri non potest, a sacri loci ingressu abstinendum est ; quia ipsa voluptas sine culpa nullatenus esse potest. Nos autem si priores auctoritates et rationes sequi volumus, determinemus beatum Gregorium hoc dixisse de illa voluptate, id est immoderata libidine pro qua explenda conjuges frequenter coeunt; non quia semper hoc faciunt. sed quia nulli sunt conjuges qui valeant illam semper evitare. Quia igitur talem voluptatem aliquando conjuges incurrebant, ab ingressu Ecclesiæ post suam commistionem temperabant.

CAP. IV. Quæ sint bona conjugii.

tum reprehenditur in Lameth, quia pro explenda voluptate carnis compertum est eum hoc egisse. Postea vero, multiplicato humano genere, cum jam fere omnes falsos deos adorarent, paucissimis in cultu unius Dei permanentibus permissum est, imo specialiter injuctum est cum duabus vel pluribus eodem tempore matrimonium contrahere. Quod idcirco factum est ne illis paucis et filiis eorum deficientibus notitia et cultus Dei oblivione deleretur. Nec illud fuit institutioni Dominicæ contrarium. Quamvis enim Dominus inter duos conjugium inchoaverit, non tamen si urgeret necessitas inter plures fieri prohibuit. Moyses autem a tempore legis interdixit fieri

sorore, cum nepte, cum amita, cum matertera,
cum nuru, cum propriæ uxoris filia. Permisit
autem separationem fieri ex coujugibus legitime
copulatis dato libello repudii. Et arbitror quod
sufficiebat illo tempore ad contrahendum conju-
gium alterna viri et mulieris in necessariis rebus
providentia, et consensus de solvendo carnis de-
bito; ita tamen quod mulier promittebat se fi-
dem tori viro servaturam, vir autem poterat
aliam ducere, et dato libello repudii uxorem di-
mittere. Superveniente autem tempore gratiæ,
cum jam populus fidelis ad copiosam multitudi-
nem excrevisset, redacta est lex matrimonii ad
priorem et honestiorem institutionem ut solus
soli jungeretur, qua copulatione unius Christi et
unius Ecclesiæ conjunctio honestius designatur.
Prohibitum est etiam ne intra septimum cogna-
tionis gradum aliqui sibi matrimonio jungeren-
tur. Quod factum est ut extraneos quos nullus jun-
gebat cognationis affectus, charitas ex societate
conjugali proveniens colligaret. Separatio quoque
per libellum repudii est penitus interdicta.
CAP. VI. Quid ad contrahendum matrimonium
tempore gratiæ sufficiat.

Nunc quæ sunt bona conjugii breviter inqui- B conjugia cum matre propria, cum noverca, cum ramus. Sunt igitur tria bona conjugii: fides, proles, sacramentum; de quibus sic dicit Augustinus: Bonum nuptiarum tripartitum est: fides, proles, sacramentum. In fide attenditur ne post vinculum conjugale cum altero vel altera concumbatur; in prole, ut amanter suscipiatur, religiose doceatur ; in sacramento ut conjugium non separetur, et dimissus aut dimissa nec causa prolis alteri conjungatur. Et attende quod tertium bonum ideo vocatur sacramentum, quia signum est sacræ rei, hoc est inseparabilis conjunctionis quæ est inter Christum et Ecclesiam. Præterea sunt alia conjugii bona velut vitatio fornicationis et amicitia viri et mulieris ex societate procedens conjugali; et aliquando pax inter homines sibi C prius hostiliter adversantes. Sciendum est autem inter quasdam personas aliquando contrahi conjugium in quo nullum tamen de prædictis bonis potest inveniri. Contingit enim ut aliqui conjungantur non causa prolis, nec pro vitando malo fornicationis; ex quorum conjunctione nec inter ipsos nec inter alios amor aut concordia provenit. CAP. V De variis consuetudinibus conjugiorum Quia homines diversorum temporum diversas leges et consuetudines in conjugiis habuisse cognoscimus, idcirco diversos status conjugii juxta diversitates temporum breviter transcurramus. A principio temporis inter duos, id est solum virum et solam mulierem inchoatum est conjugium, per os Adæ dicente Domiuo: Erunt duo in carne una (Gen. 11). Et est verisimile quod inter personas duas et non plures contractum fuisset per omnem successionem temporis; si primi homines in obedientia permansissent, tunc enim homines absque carnis incentivo cocuntes filios Deo subditos generassent, et nunquam opus fuisset aliquem virum simul duabus uxoribus copulari, propter cultum Dei dilatandum,cum omnes unum Deum cognoscerent et amarent. Post conjunctionem primi viri et primæ mulieris filii et filiæ eorum matrimonio sunt conjuncti; sed unus uni tantum. Hoc autem quod eo tempore frater sorori suæ conjunctus est, constat ob hanc causam evenisse quod non inveniebantur aliæ mulieres et alii viri quibus filii et filiæ Adam conjungerentur. Primus autem omnium Lameth legitur

D

Jam nunc videamus quid ad contrahendum conjugium tempore gratiæ sufficiat. Credimus igitur sufficere duarum idonearum personarum legitimum de conjunctione consensum,juxta auctoritatem Nicolai papæ, qui dicit: Sufficiat secundum leges solus eorum consensus de quorum conjuctionibus agitur. Qui consensus cum solus in nuptiis forte defuerit, cætera omnia etiam cum ipso coitu celebrata frustrantur. Unde etiam Joannes Chrysostomus dicit : Matrimonium non facit coitus, sed voluntas. Beatus quoque Ambrosius de eadem re sic ait: Non defloratio virginitatis facit conjugium, sed pactio conjugalis. Jam nunc restat ut verba in prædicta diffinitione conjugii posita breviter explicemus. Ideo diximus duarum personarum ; quia hoc tempore cum una muliere non simul cum pluribus initur conjugium, dicente Apostolo: Propter fornicationem unusquisque uxorem suam habeat et unaquæque virum suum (I Cor. VII). Dicendo uxorem suam et non suas indicavit quod Christiano homini non liceat habere simul plures. Ideo autem

idonearum personarum diximus; quia multæ sunt A non sunt,conjuges appellandæ; non quia celebramaneries hominum quibus non licet inter se vel tio nuptiarum defuerit, sed quia consensus conetiam cum aliquibus aliis personis facere conju- jugalis non adfuit. gium, de quibus latius postea disseremus. Ideo diximus legitimum de conjunctione consensum ; quia eos qui conjunguntur sic opportet consentire ut invicem spontanee, se recipiant, quod judicatur fieri si in desponsatione minime contradicant. Consentit enim qui minime contradicit, juxta illud Pandectarum: Intelligitur filia semper patri consentire, nisi evidenter dissentiat. Et alibi: Quæ patris voluntati non repugnat, consentire intelligitur. Quando autem consentiendo se invicem recipiunt, in illo consensu continetur quod dum uterque vixerit sibi in necessariis providebunt ; nec carnis debitum nisi ex communi consensu sibi substrahent, et quod fidem custodient. Debent autem ad hos consentire ex voluntate, non ex coactione. Coactus enim consensus (qui nec consensus appellari debet) minime conjugium facit. Sicut testatur Urbanus Sanctio regi Aragonum scribens in hæc verba. De neptis tuæ conjugio quam te cuidam militi daturum necessitatis instante articulo sub fidei pollicitatione firmasti, hoc discernimus ut si illa virum illum omnino (ut dicitur renuit) nequaquam eam invitam et renitentem ejusdem viri cogas conjugio sociari. Quorum enim unum corpus est, unus debet esse et animus. Ex hac auctoritate intelligitur conjugium fieri inter consentientes et spontaneos, et non inter renuentes et invitos. Ve- c rumtamen si contigerit eos qui inviti et coacti conjuncti sunt per aliquod temporis spatium cohabitantes familiariter et amicabiliter conversari, et diu in suo consortio remanere cum habeant opportunitatem discedendi, profecto videtur quod consensus sequens suppleat illud quod præcedens coactio minuerat. Consensum prædicto modo diffinitum sufficere credimus ad contrahendum conjugium, licet dos defuerit et sacerdotalis benedictio et alia nuptiarum solemnia, vel etiam ipsa sexuum commistio sine qua conjuges vere appellari possunt, sicut ex conjugio virginis Mariæ et Joseph evidenter est declaratum. Illud autem quod Evaristus papa dicit: Aliter legitimum non fit conjugium nisi dotetur uxor et a sacerdote benedicatur ac solemniter accipiatur ; non ideo dictum est quin solus consensus faciendo conjugio satisfaciat ; sed, quia non adeo honeste et legitime conjunguntur quando clam et furtive copulantur illis prætermissis, quæ ad honestatem sacramenti leges fieri præcipiunt. Leo quoque non negat fieri ex consensu solo conjugium quamvis sic dicat. Cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit ut præter sexuum conjunctionem etiam haberet in se Christi et Ecclesiæ sacramentum,dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium, etc. Nam hoc dicit de concubinis quæ cum ad tempus a viris assumptæ sint absque consensu permanendi et permissione fide conjugalis et celebratione mysterii nuptialis

CAP. VII. Quod juramentum de futuro non faciat in præsenti conjugium.

Quæri potest an sufficiat conjugio ad præsens contrahendo juramentum de futuro,quando scilicet in superadulta ætate vir jurat mulieri quod eam accipiet in futuro, et mulier idem jurat viro nec ad præsens se recipiunt nec adhuc fidem tori servaturos se promittunt. Est enim verisimile quod juramentum pertinens ad futurum non facit conjugium. Hoc enim quod Augustinus et Isidorus dicunt; ex prima dispensationis fide conjuges appellari et quod leges dicunt: ilB lam esse legitimam uxorem (quamvis minime dotata sit) cui vir, tactis sacris Scripturis, vel in oratorio juraverit se illam uxorem habiturum ; de juramento et desponsatione illa intelligendum est quando vir et mulier se invicem recipientes jurant se fidem tori et alia jura conjugii ad præsens et deinceps servaturos. Tale enim juramentum facit conjugium,non illud quod pertinet simpliciter ad futurum. Cum enim non fiant conjuges nisi illi qui se ex consensu ad præsens recipiunt; quomodo conjuges appellari possunt qui nondum hoc fecerunt, sed in futuro se facturos jurando promittunt ? Iterum si ex juramento ad futurum pertinente se invicem ad præsens recipiunt et efficiuntur conjuges,cur jurant in futuro se facturos quod ad præsens efficiunt ? Stultum vel etlam falsum est jurare aliquid in futuro esse faciendum quod in præsenti sit effectum. Iterum si ex quo juraverunt tam cito efficiuntur absque dilatione conjuges, tunc verum est quod non possunt jurare hanc rem se facturos antequam eamdem efficiant. Sed quæ res est quam non possint homines promittere vel jurare antequam ipsam perficiant?

CAP. VIII. Quod inter fidelem et infidelem non contrahatur conjugium.

Nunc de personis quæ non sunt idoneæ conjugio prosequamur. Christianus cum Judæo vel gentili non potest facere conjugium. Nam etiam in Veteri Testamento prohibitum est fideles viros ducere uxores infideles, Domino dicente: Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis; ne fornicari faciant filios tuos in deos suos (Exod. XXXIV). Juxta quod Domini præceptum Judæorum conjugia cum gentilibus merito Esdras separavit. Sicut autem constituit Dominus in Veteri Testamento ita observatur in Novo. Unde Augustinus ad Pollentium: Illud de his conjugibus agitur qui sibi primitus copulantur ne nubat femina nisi suæ religionis viro,vel ne vir talem ducat uxorem. Idem enim jubet Dominus, docet Apostolus, utrumque præcipit Testamentum. Quæri solet an hoc tempore Judæi inter se et alii infideles contrahant conjugium. Unde Augustinus in libro primo De adulterinis conjugiis: Cum cœpisset Evangelium gentibus prædicari, jam conjunctos gentiles gentilibus comperi con

« PoprzedniaDalej »