Obrazy na stronie
PDF
ePub

suo commntavit, ita indubitanter credimus verba A sed solum sacramentum et non rem ipsam. Et ut

illa a sacerdote eo ordine et ea intentione dicta panem et vinum in verum corpus Christi et in verum sanguinem commutare. Hæc autem tria ad istud sacramentum necessaria sunt. Ordo, actio, intentio. Ordo, ut sit sacerdos; actio, ut verba illa proferat ; intentio, ut proferat ad istud. Quandoque enim aliquis sacerdos profert verba illa ut alium doceat quomodo hoc facturus sit ; sed non habent tunc illam efficaciam, quia non ad hoc dicuntur. Quamvis autem substantia panis in corpus Christi convertatur, non tamen corpus Christi augmentatur inde. Si quis quærat quomodo fieri possit ut substantia panis in aliam substantiam transeat, videlicet in corpus quod in sepulcro jacuit, quod in cœlum ad dexteram Patris ascendit, et quomodo non augmentetur illud in quod transit, ejus voluntati et potentiæ ascribatur qui idem corpus de virgine et sine viri semine prodire fecit. Ambrosius : Præter naturæ ordinem virgo generavit ; et hoc quod conficimus corpus ex virgine est. Idem : Quid hic quæris naturæ ordinem in Christi corpore, cum præter naturam sit ipse Domini partus ex virgine ? Et, quamvis non sit post consecrationem panis, neque vinum quod prius erat panis et vinum ; species tamen remanet, sapor etiam remanet. Videtur namque panis, videtur vinum. Habet etiam eumdem saporem quem prius, cum tamen non sit panis materialis neque vinum materiale ; sed vera caro Christi, verus sanguis Christi. Quod fit tribus de causis ut scilicet fides comprobetur, quia de his quæ non videntur est fides ; ne etiam sumere abhorreamus, et ne ab infidelibus irrideremur si nos sanguinem sumere viderent. Quæritur in quo sit illa species et sapor ille. Non enim possumus dicere quod sint in substantia panis et vini cum non sit ibi substantia panis et vini, sed verum corpus Christi, nec audemus dicere quod sint corpori Christi. Non enim habet corpus Christi rotundam figuram in se, sed qualem in judicio visuri sumus. Sed cui creare de nihilo et formatum et formam fuit facile, mutare formatum et conservare formam non erit difficile; et ut præter substantiam subsistat efficere.Itaquead mysteriiritum, ad gustus suffragium, remanent ista subsistentia ad corpus Dominiquodammodo obtegendum,quod in forma et in natura sua sub illis vere persistit. CAP. V. De errore quorumdam circa sacrarmentum Eucharistiæ.

CQntra præfatam veritatem et olim et nunc quidam dicere præsumpserunt. Et quia clarius fit Inmen comparatione tenebrarum, illorum errorem non silentio præterire nobis visum est. Occasione illorum verborum quæ Christus dixit : Non hoc corpus (2) quod videtis manducaturi est is, et bibituri illum sanguinem quem fusuri sunt qui me crucifigent ; sed sacramentum aliquod vobis commendavi ; quidam ausi sunt dicere in altari non esse veritatem corporis Christi

(2) De consec. dist) 2, c. Non hoc corpus.

dicunt, appellatur corpus Christi sicut dictum est in Apostolo: Petra autem erat Christus (I. Cor. x), non re, sed significatione. Sed ipsa Veritas satis ostendit quid a nobis credendum sit, dicens : Accipite, hoc est corpus meum (Matth. xxvi). Item Ambrosius in libro De sacramentis : Antequam consecretur panis est ; ubi autem verba Christi accesserint corpus Christi est, et ante verba Christi calix est vini et aquæ ; ubi autem verba Christi operata fuerint, sanguis efficitur. Idem : Sermo Christi qui potuit ex nihilo facere quod non erat, non potest ea quæ sunt, mutare in id quod non erant? Item Eusebius Emisenus: Invisibilis sacerdos visibiles creaturas in substan

B tiam corporis et sanguinis sui verbo suo secreta

C.

potestate commutat. Gregorius in Dialogi libro quarto: Est quidem etiam in peccatoribus et indigne sumentibus vera Christi caro, verusque sanguis Christi; sed essentia non salubri efficientia. Si etiam non est alia auctoritas, sufficeret quod universalis hoc tenet Ecclesia, cui semper adest Christus ut ait: Vobiscum sum usque ad consummationem sæculi (Matth. xxvIII). In Vita etiam sancti Basilii legitur quod eo agente divina mysteria Hebræus quidam se Christianis commiscuit, muneris mysterium explorare volens, viditque infantem in manus Basilii; et communicantibus aliis, venit ipse, dataque est illi hostia vere caro facta. Unde credens ad mirabile Christianorum mysterium in crastino baptizatus est a Basilio. Illud quod eos in illum errorem inducit, in pluribus locis sancti exponunt quomodo intelligendum sit: Non hoc corpus quod videtis manducaturi estis ; id est non in hac specie cernentes sicut putatis, sed in sacramento. Alii volunt dicere quod verum corpus Christi sit in altari ; scd negant panem in ipsum commutari. Dicunt namque panis substantiam admihilari et non in aliud transire; et ea substantia adnihilata sub illa specie remanente, corpus Christi esse. Quos supradictæ auctoritates confutant. CAP. VI. Quare in duabus swmatur speciebus. Nunc dicendum videtur quod licet in duabus sumatur speciebus; tamen in utraque integer

p, Christus sumitur. Non enim corpus sine sanguine

vel sanguis sine corpore esse potest; sed ideo in duabus speciebus sumitur ut significetur hujus sacramenti effectus duplex. Valet enim, ut ait Ambrosius, ad tuitionem corporis et animae ; et quod sumitur in pane valet ad utrumque, et similiter quod in vino sumitur, quia et in pane totum et integrum, et in vino similiter totum et integrum, et in vino similiter totum et integrum sumitur. Sed si in pane tantum sumeretur, alterum tantum significaretur, scilicet quod ad tuitionem corporis valet ; et iterum si in vino, tantum sumeretur (licet hoc sufficeret ad corporis et animæ tuitionem) tamen hoc solum significaretur quod pro salute animæ sumeretur. In san

guine enim anima significatur. Itaque im duabus A (ubi non est contemptus religionis) sufficit. De

sumitur speciebus, quia redemptio est corporis et animæ. Animam enim a peccatis liberat, et corpus resurrectioni futuræ præparat. Unde etiam in Veteri Testamento legitur quod postem utrumque sanguine agni livierint Hebræi, quia in Ægypto liberati sunt ab angelo exterminatore (E.cod. xII). Per utrumque postem anima et corpus significantur. Gregorius : Quid namque sanguis agni sit jam non audiendo, sed bibendo didicistis ; qui sanguis super utrumque postem ponitur quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis hauritur. Integer Christus sumitur in utraque specie; scilicet illa persona in qua sunt illæ naturæ, divinitas, caro et anima ; et tamen in solum corpus Christi transit ille panis materialis, sicut integer Christus in cruce et tamen sola caro vulnerata fuit. Item notandum est quod non duplex sumptio debet dici quamvis in duabus sumatur speciebus; quoniam unum sacramentum est et una benedictione consecratum. Unde non bis sed semel tantum communionem dicitur accipere qui in illis duabus sumit speciebus, nec debet dici iteratio hujus sacramenti misi secundum eamdem speClem. CAP. VII. De duplici sumptione : bonorum et maloru m. Post supradicta videndum est quod et boni et mali sacramentum corporis et sanguinis Domini sumunt ; rem vero sacramenti boni tantum accipiunt. Sacramentum in hoc loco ipsum corpus et ipsum sanguinem Domini appellamus ; rem vero sacramenti ipsam efficaciam sacramenti; quam, ut superius diximus, Hieronymus vocat spiritualem carnem Christi. Idem namque Judas accepit cum Petro. Idem dico quantum ad essentiam, scilicet verum corpus Christi ; sed non idem quantum ad efficientiam. Petrus enim ad vitam, Judas ad damnationem. Augustinus : Sacramentum aliquibus ad vitam, aliquibus ad exitium ; res vero sacramenti omni homini ad vitam, nulli ad exitium. Item : Ad quid paras dentem et ventrem ? crede et manducasti. Itaque virtutem sacramenti habent qui corde credunt sive sacramentum suscipiant, sive non. Sed qui sine fide operante per dilectionem accedunt, etsi in sacramento Verum corpus Christi accipiant, rem tamen sacramenti non habent. Qui misi pollutum ducerent sanguinem testamenti, considerarent horrendum esse incidere in manus Dei viventis (Hebr. x). Qui enim indigne manducat et bibit, judiciu m sibi manducat et bibit (I Cor. xi). Indignus est ille qui in crimine est. Indignus etiam est qui irreverenter tractat. Eadem tamen patientia et istos tolerat Deus, qua ipse toleravit Judæos irridentes, et conspuentes, et crucifigentes. Itaque sicut dupliciter intelligitur caro Christi, sicut diximus, ita et sumptio corporis et sanguinis Domini dup!ex esse dicitur, scilicet sacramentalis et spiritualis. Sacramentalis (quæ communis est et bonis et malis) sine spirituali non prodest. Spiritualis quæ fide percipitur et sine sacramentali

[ocr errors][merged small]

hoc sacramento ita loquitur Augustinus in libro Sententiarum Prosperi : Hoc est quod omnibus modis approbare contendimus sacrificium Ecclesiæ duobus constare, duobus confici : visibili elementorum specie et invisibili Domini nostri Jesu Christi carne et sanguine ; sacramento et re sacramenti, id est corpore Christi, sicut Christi persona constat et conficitur Deo et homine, cum ipse Christus verus sit Deus et verus homo; quia omnis res illarum rerum naturam et veritatem in se continet ex quibus conficitur. Est igitur sacramentum et res sacramenti idem corpus Christi. Item caro ejus quam forma panis opertam in sagramento accipimus, et sanguis ejus quem sub vini specie ac sapore potamus ; caro videlicet carnis et sanguis sacramentum sanguinis, carne et sanguine utroque invisibili, intelligibili spirituali intelligitur; significatur corpus Christi visibile et palpabile, plenum gratia etdivina majestate. Quomodo sit intelligendum quod dicit Augustimus, caro sacramentum carnis; videndum est et sciendum quod illa visibilis species appellatur caro ea consuetudine Scripturæ qua solent sacramenta earum rerum nomina sortiri quarum sunt sacramenta. Invisibilis et intelligibilis dicitur caro ; quia secundum illam speciem mon videtur caro, sed intelligitur; et est sacramentum carnis visibilis, palpabilis, quæ ad dexteram Patris est ; et est sensus: Caro Christi secundum illam speciem in qua non videtur caro, sed panis, est sacramentum sui ipsius, sucumdum visibilem speciem quæ in dextera Patris potest conspici. CAP. VIII. De fractione apparenti. Quæritur de fractione illa quæ ibi videtur, cujus sit, vel in qua re sit. Cum enim non sit ibi aliud quam corpus Christi quantum ad substantiam, si in aliqua re est illa fractio in corpore illo erit ; sed ex alia parte mon audemus dicere quod corruptibile sit corpus Christi quia immortale, impassibile. In hoc etiam reprehendit Christus carmalem discipulorum sensum qui putabant sicut aliam carnem in partes dividendam. Quidam dicunt : Non est ibi fractio, sed videtur tantum et non est. Quibus opponitur quod si illud est, fallitur sensus noster cum dicat Ambrosius : Nihil falsum putandum esse in sacrificio veritatis, vel sicut in magnorum præstigiis, ubi delusione quadam falluntur oculi ut videatur esse quod mon est omnino. Sed dicunt : non fallit nos visus nec fallitur. Quod esset si crederetur sic frangi ut videtur. Nec illusio est quod ad utilitatem et non ad deceptionem fit, sicut nec illud quod Christus ostendit se duobus discipulis in forma peregrini. Alii dicunt quod sicut species, panis est ibi et non est alicujus rei quæ ibi sit, sed panis qui fuit, et non est ; ita fractio est ibi, sed non est alicujus rei quæ ibi sit, sed fractio panis eum tamen ibi non sit panis. Et hoc videtur velle Apostolus dicens : Pan is quem frangi m us non ne participatio corporis Don in i est ? (I Cor. x). Quia est indubitanter credendum quod in unaquaque illaest. Augustinus : Quando Christus manducatur, ita manducatur ne occidatur ut manducetur ; nec quando manducatur de illo partes facimus. Et quidem in sacramento sic fit. Item: Norunt fideles quemadmodum manducent carnem Christi, unusquisque partem suam accipit; per partes manducatur et manet integer ; totus in cœlo, totus in corde tuo. Ecce juxta sacræ Scripturæ auctoritates integrum et incorruptum manens in se corpus Christi manducatur et corpus Christi dividitur in sacramento. Magnum est et inscrutabile istud mysterium : credere jubemur, sed discutere prohibemur. Augustinus in libro Sententiarum Prosperi. Cum igitur frangitur hostia, dum sanguis de calice in ora fidelium funditur, qui aliud quam Domini corporis in cruce immolatio ejusque samquinis de latere effusio designatur ?

rum partium, totum et integrum corpus Christi A sona Deus et homo ; ubique per id quod Deus est,

CAP. IX. Quid significent partes.

Sergius papa : Triforme est corpus Domini. Pars oblata in calicem missa, corpus Christi quod jam surrexit monstrat, pars comesta ambulantem adhuc super terram ; parsim altariusque ad finem missæ remanens corpus, jacens in sepulcro ; quia usque ad finem sæculi corpora sanctorum in sepulcris erunt. Quia vero morte Domini liberati sumus, hujus rei nos esse memores in edendo carnem et potando sanguinem (quæ pro nobis oblata sunt) significatur. Per aquam quæ in calicem ponitur populus significatur ; quæ idcirco cum vino offertur, ut populus passione Christi redemptus intelligatur. Solet quæri si oblivione vel megligentia aliqua non opponeretur aqua, utrum irritum fieret sacrificium. Sed quia deauctoritate nihil inde habemus, de nostro sensu nihil asserere de his audemus. Hoc tamen dicere possumus quod hujusmodi graviter puniendus esset. Quod intincta non debeat dari eucharestia, ex decretis Julii papæ habetur ; quia, ut dicit, soli Judæ panem intimctum Christus dedit. Sed, ut Augustinus super Joanem dicit, mon tunc Judas corpus Christi accepit, sed solum panem ; prius vero acceperat cum discipulis. Breviter de hoc sacramento quædam exsecuti sumus ; inde tamen auctores multum obscure et ut videtur secundum verba contrarie loquuntur, quorum aliquas auctoritates ponamus. Augustimus : Donec sæculum finitur, sursum est Dominus ; sed tamen hic etiam nobiscum est veritas Domini. Corpus enim Domini in quo surrexit uno loco esse oportet ; veritas autem ejus ubique diffusa est. Quod ita intelligendum est. Corpus Domini uno loco esse oportet secondum visibilem formam, id est in ea forma in qua videri potest ; veritas ubique diffusa est, id est, divinitas vel ipsum corpus ubique celebratur. Potest enim referri quod dicitur ejus, vel ad Christum vel ad corpus ipsum. Ideo diximus, ubique celebratur, quia non est dicendum ubique esse corpus Christi: quod est solius divinitatis. Augustinus: Una per

in cœlo per id quod Deus et homo est. Eodem modo et illud exponitur : Pauperes semper habebit is vobiscum ; me autem non semper habebitis (Matth. xxvi). Quod exponunt sancti secundum eam præsentiam quæ conversatus fuerat prius cum illis manducans, bibens et cætera faciens. Item Augustinusloquens alibi de corpore Domini ponit hæc verba : ipsum et non ipsum, quod sic intelligendum est: ipsum essentia non ipsum visibili forma. Hieronymus in Isaiam: comedunt cibos impietatis dom non sunt sancti corpore et spiritu ; nec comedunt carnem Jesu, nec bibunt sanguinem ejus. Augustinus De civitate Dei: Non sunt dicendi manducare corpus Christi,

B qui non in membris computantur Christi. Deni

C.

que ipse dicit : Qui manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo (Joan VI). Quod intelligendum est de illa spirituali et divina, de qua supra locuti sumus. De iis qui sunt extra ecclesiam ut excommunicati et manifesti hæretici, quæritur utrum conficiant corpus Christi. Quibusdam videtur quod quamvis sit eis ad damnationem tamen conficiant; quia ordinationem non amiserunt in qua datur potestas illud conficiendi. Aliis videtur quod nec excummunicati nec manifesti hæretici conficiunt. Nullus enim in ipsa consecratione dicit offero, sed offerimus ex persona totius Ecclesiae. Cum autem alia sacramenta extra Ecclesiam possint fieri, hæc numquam extra, et istis magis videtur assentiendum. CAP. X De pœnitentia.

Sacramentum pœnitentiæ redeuntibus ad Deum semper est necessarium, « Est » enim » pœnitentia secunda tabula post naufragium ; » quia post haptismum, si quis vestem innocentiæ peccando amittit, per pœnitentiani recuperare poterit. A pœnitentiaincœpit prædicatioJoannis. Dicit namqae : Agite pœnitentiam, appropinquabit regnum coelorum (Matth. III). Quod dixerat præco, illud docuit postea ipse Christus in principio suæ prædicationis, dicens: Agite pœnitentiam, appropinquabit regnum cœlorum. Et merito illud præmisit ut istud sequeretur ; quia ut ad regnum cœlorum perveniatur in adultis, pœnitentiam præire oportet. Pœnitentia incipit a timore qui est initium sapientiæ (Psal cx). Timore enim gehennalis pœnæ ad pœnitentiam homo compellitur.

In pœnentitia consideranda sunt hæc tria: compunctio, confessio, satisfactio. Compunctio est in contritione cordis : quæ mascitur ex recordatione præteritorum malorum et ex timore judicii futuri. Confessio est proprii actus cum sui accusatione exsecratio. Unde illud : Justus in principio sermonis accusator est sui (Prov. xvIII). Satisfa3tio post confessionem fit per jejunia, orationes, et cœtera bona opera Compunctio præcipitur in propheta ubi ait : Scindite corda vestra et non vestimenta vestra (Joel. II). Confessio in Epistola Jacobi præcipitur cum dicit : ConfiSatisfactio ubi ait Joannes ; Facite fructus dignos poenitentiæ (Matth. III). In his qui habent tempus hæc tria sunt necessaria, nec sufficit umum sine aliis. Non enim sufficit corde confiteri nisi ore confiteatur qui tempus habet, nisi etiam fructus pœnitentiæ faciat. Opponitur de hoc quod maximus episcopus dicit: Invenio, inquit, quod Petrus fleverit, non inveniquiddixerit: lacrymas ejus lego,satisfactionem non lego; lavat enim lacryma delictum, quod voce pudor est confiteri. Quod ita exponi potest, quod voce manifesta pudor est confiteri; occulte sacerdoti confiteri quandoque sufficit. Vel potest dici quod ista institutio in novo Testamento mondum facta erat, quando scilicet Petrus pœnitentiam de peccato egit ; et ideo sine confessione oris potuit veniam consequi. CAP. XI. Quando solvatur a peccato. Solet quæri utrum solvatur homo a peccato, ut primum habet veram cordis contritionem. Quod videtur illa auctoritas velle. Diaci : Confitebor adversum mei injustitiam meam Domino : et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. xxxi). Item : Peccator quacunque hora ingem uerit, salvus erit (Ezech. XVIII). Sed si per contritionem cordis solutus est a peccato, in confessione oris non solvitur ; ad quid ergo confessio oris est utilis ? Et si ante confessionem oris solutus est a peccato. Sed si per contritionem cordis solutus

temini alterutrum peccata vestra (Jacob. VIII). A tatem dedit) peccata dimittit ; sed aliter Deus

aliter homo, Deus enim ex semetipso. Et per semet ipsum peccata dimittit Quando vult, homines autem non ex se, sed ex gratia in eis et per eos operante, peccata dimittunt. Et ita verum est quod solus Deus peccata dimittit. Sicut et illud : Tu es solus qui facis mirabilia (Psal. Lxxi). Et tamen non negatur quin et homines miracula faciant,sed non ex se,sicuti Deus ex se : item : Nemo bonus nisi Deus (Marc. x),quia ex se bonus. Nec tamen negamus homines bonos esse, sed mon eodem modo quo Deus. Sed ut apertius videamus qualiter Deus sine homine solvat, et qualiter per hominem : prius inspiciamus quomodo ipse peccator ligatus sit.

B Duobus enim peccator ligatus est : cæcitate men

tis, videlicet et pro ea debito futuræ damnationis ; peccato enim et poena peccati tenetur. Per veram cordis contritionem solvitur a cœcitate mentis ; qui enim mortuus fuerat jam vivit, et quia vivit interius illuminatus est ; sed tamen adhuc debitor est donec satisfaciat Ecclesiæ. Ecce quod jam de monumento prodiit, sed adhuc ligatus est ; quia debito futuræ pœnæ nondum solutus. Venit ad sacerdotem non ut se justum ostendat, sed peccatorem. Confitetur peccatum suum sacerdoti, qui ei justam satisfactionem injungit; non enim ad arbitrium suum,sed juxta arbitrium sacerdotis satisfacere debet, et tunc solvit eum sacerdos à debito damnationis futuræ id est Deus

est a peccato: a quo solvit eum sacerdos ? Dicunt C per sacerdotem. Sed si, ut ipsi dicunt, antequam

quidam quod illud quod sacerdos dicitur solvere, non est aliud quam solutum ostendere: similiter dicitur ligare, id est ligatum ostendere. Et hoc videtur probari istis auctoritatibus. Ait Dominus in propheta: Ego solus deleo iniquitates et peccata populi (Isa. XLIII). Item Ambrosius: Ille solus dimittit peccata populi qui solus pro peccatis nostris mortuus est. Item Hieronymus super Matthæum : Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis (Matth xvi), etc. Hunc locum quidam non intelligentes aliquid sibi sumunt de supercilio Pharisæorum, ut damnare innoxios vel solvere se putent noxios, cum apud Deum non sententia sacerdotum, sed reorum vita quæratur. Unde in Levitico ostendere se sacerdotibus jubentur leprosi (Lev. xIII); quos illi non faciunt leprosos,sed discernunt qui mundi vel immundi sunt. Ita et hic cum pro officio suo sacerdos peccatorum audierit varietates, scit qui ligandus sit, et qui solvendus. Sed istas auctoritates ita interpretari debemus, ut non auferamus quam Deus potestatem tribuit hominibus. Dicit namque ipsa Veritas: Quorum remiseritis peccata remittentur eis ; et quorum retinueritis retenta erunt (Joan. xx). Item postquam Christus Lazarum suscitavit, ait discipulis, Solvite eum (Joan. xi), hoc non fuit solutum tantum ostendere, sed solvere. Videndum est itaque quod et Deus solvit a peccato, et quod etiam homo solvit, sed aliter homo, aliter Deus, et quod Deus dimittit peccata, et quod homo (cui Deus potes

ad sacerdotem veniat plene mundatus est, nec jam tenetur illo peccato ; mentitur si se injustum et peccatorem confitetur,quod dicere omnino deviat a fide Ecclesiæ. Sed opponitur quod a prædicto debito jam prius solutus erat per cordis contritionem : Quia cor contritum et humiliatum Deus non despicies (Psal. L). Unde in alio psalmo:Dixi : Confitebor adversus me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei, juxta quod alibi dictum : Quoties ingem uerit homo, onmium în îquitatum ejus non recordabor (Ezech. xvIII). Ex quibus inferri posse videtur debitum per cordis contritionem jam esse solutum ; quod etiam ratione confirmatur ; quia

p vere contritus in via salvationis constituitur ; si

enim tunc moreretur, salvus esset. Ad quod dicimus, quod vere invisibilis sacerdos eam qui vult confiteri et non potest ab hoc debito solvit : sed quamdiu illud potest, misi ore confiteatur non absolvitur. Certum namque est quod ille qui hahet cor contritum vult confiteri ; sed istam bonam voluntatem deserere potest. Nihil enim vult homo dum est in hac vita, quod non possit nolle; et si hac voluntate amissa nollet confiteri et tunc moreretur, nulli est dubium eum damnari pro illo peccato quod confiteri noluit. Nullum enim peccatum impunitum, aut enim homo punit, aut Deus. Liquet itaque eum a debito futuræ pœnæ non fuisse solutum in contritione. Hoc ideo dicimus, quia solent quidam dicere eum non pro peccato illo puniendum, sed procomtemptu. Apparet

igitur quod solus Deusdimittit peccata vivificando A queretur : igitur non est pœnitens, quod nos bene

interius per gratiam ; et quod sacerdos dimittit, non intus vivificando, sed a debito futuræ pœnæ absolvendo per eam quam injungit satisfactionem. Quod vero dicunt : Peccator quacumque hora ingemuerit, salvus erit. De iis dictum putatur qui instante articulo necessitatis tempus satisfactionis habere non possunt ; ac si diceret : Quacunque hora in hac vita vere pœnituerit. in futura vita non peribit. Vel de omnibus potest dici: Quacumque hora peccator ingemuerit salvus erit ; quia tunc peccantis salus incipit. Itemque de psalmo oponitur : Dixi: Confitebor, et tu remisisti impietatem peccati mei. Impietas peccati rectissime ipsa mentis excommunicatio dicitur quæ solvitur in compunctione: nondum tamen, utdiximus, plene solutus est. Sicut enim de vulnere prius ferrum extrahitur ut post medicina superponatur, ita et prius peccati impietas, scilicet illa interna cæcitas de corde tollitur, ut post sacramenti medicina per sacerdotes superaddatur. Sunt enim sacramenta quasi emplastra. CAP. XII. Quid sit pænitentia. Postquam de iis diximus quæ in pœnitentia consideranda sunt, dicendum est quid sit poenitentia. Ut vero ait Gregorius : Pœnitentia est perpetrata mala plangere et plangenda non committere. Nam qui sic alia deplorat ut alia tamen committat;adhuc pœnitentiam agere autignoratautdissimulat.Quid enim prodest si peccata luxuriæ quis defleat,etadhuc avaritiæ æstibus anhelet ? Hæc verba Gregorii magis quam sensum quidam attendentes, dicunt non amplius ad mortem peccare eum qui semel pœnitet, etsi amplius eum contingat ad mortem peccare, non fuit pœnitentia quam prius egit. Alias quoque inducunt auctoritates ad idem ostendendum. Isidorus de summo bono. Irrisorestemim pœnitens qui adhuc agit quod pœnitet, nec videtur Deum poscere subditus, sed subsanare superbus. Isaias peccantibus dicit : Lavamini, mundi estote(Isai. 1). Lavatur et mundus est est qui et præterita plangit, et flenda iterum non committit. Lavatur et non est mundus qui plangit : quæ gessit, et post lacrymas ea quæ fleverat repetit. Item : Inanis est pœnitentia quam culpa sequens coinquinat. Ambrosius, de unica pœnitentia: Reperiuntur qui sæpius agendam pœnitentiam putant qui luxuriantur in Christo. Nam sivere agerentin Christo pœnitentiam, iterandam non putarent. Idem : Sicut unus baptismus, ita est una pœnitentia. Sed, quoniam non littera sed spiritus vivificat (II Cor. III); sensum auctorum in supradictis inspiciamus. Pœnitentia est perpetrata mala plangere, et plangenda non committere, id est de præteritis dolere et non tunc ut iterum peccet in voluntate habere. Non enim judicat Deus hominem pro iis quæ futura sunt et non præsentia opere seu voluntate ; nec nulla probabilitate sequitur (si pœnitentia est perpetrata mala plangere et plangenda non committere) et iste committit plangenda: igitur non fuit pœnitens. Sed hoc se

concedemus, scilicet quod tunc non est vere pœnitens. Sed quod olim non fuerit nullatenus à Catholicis est dicendum. Illud quod Isidorus dicit : Inanis est pœnitentia quam sequens culpa coinquinat ; sic est intelligendum. Inanis scilicet carens fructu. Est enim fructus pœnitentiæ vitare poenam gehnnalem et adispci gloriam. Est enim illa pœnitentia mortua, sicut et alia bona propter superveniens malum et quanquam mortua sint illa bona, non tamen audet aliquis dicere quod non fuerint bona. Ita et de poenitentia priore dicimus, quod vera pœnitentia fuit, si habuit cor contritum ; et licet modo mortua sit sicut et alia priora bona, tamen revivis

B cere potest, si de isto quod postea commisit pœ

nitens fuerit. Quod iterum dicit Ambrosius : Sicut unum baptisma, ita est una pœnitentia. Dictum est de solemni pœnitentia. Hn eodem enim capitulo Ambrosius supponit quæ tantum publice agitur. Solemnis pœnitentia dicitur quæ fit in manifesto extra Ecclesiam, scilicet quæ de gravibus peccatis tantum injungitur, et de iis qui manifeste Ecclesiam læserunt. Et olim illa poenitentia non iterabatur et adhuc quidem in quibusdam ecclesiis hoc servatur pro reverentia sacramenti ; nec injungitur illa solemnis pœnitentia iterum criminaliter peccanti, sed datur aliquod consilium. Itaque mos non litteræ quæ occidit, sed spiritus qui vivificat sectatores ; non ideo dicamus aliquem non pœnitere quia iterum delicturus sit ; sed ideo veraciter pœnitere quia de præteritis dolet, et ut alia committat tunc non habet in voluntate. De David namque legitur quod post poenitentiam peractam cum jam ei esset dictum : Transtulit Dominus peccatum tuum a te (II Reg. xII); commisit illud peccatum pro quo tot millia hominum perierunt, scilicet quia populum numeravit.

CAP. XIII. Utrum peccata redeant.

Dicunt aliqui quod ille qui habet cordis contritionem et condignam facit satisfactionem pro præteritis peccatis vere consequitur remissionem, etsi tunc moreretur non incurreret damnationem ; sed si postea ad mortem peccat redeunt omnia, etsi tunc moreretur de omnibus puniretur. Ethoc volunt probare illa parabola. Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me : non me ergo oportuit et te misereri conservi tui ? Et iratus Dominus ejus tradidit eum tortoribus, quousque redderet universum debitum. Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris (Matth. xvIII). Item Hyeronymus : Si non dimiserimus ex corde quod in nos delinquitur, et hoc quod per pœnitentiam dimissum erat, a nobis exigitur. Idem dicit Gregorius : Sed istis opponitur illud quod in propheta legitur: INon consurget dupleæ tribulatio (Nahum. I). Vel juxta aliam translationem. Non judicabit Dominus bis in id ipswm, quod dictum est de

« PoprzedniaDalej »