Obrazy na stronie
PDF
ePub

"

biliter mysterium baptismi, cum non contemptus religionis sed articulus necessitatis excludit. Sed dicunt quidam hoc retractasse Augustinum : quod falsum est. Non enim sententiam retractavit, sed exemplum quod de latrone induxerat. Augustinus in libro Retractationum : Cum dicerem vicem baptismi passionem posse habere, non satis idoneum posui exemplum illius latronis ; quia utrum non fuerit baptizatus incertum est magisque baptizatum fuisse credendum est. Ambrosius de Valentiniano: Ventrem meum doleo, et prophetico utar exemplo, quia quem regeneraturus eram amisi, ille tamen gratiam quam poposcit non amisit. Istis auctoritatibus patet quod

smo. Deinceps autem continuo esse reus incipit A trone declaratum est. Sed tunc impletur invisinon solum consequentium, sed et præteritorum dierum, horarum, momentorum, redeuntibus omnibus quæ dimissa sunt. Sed hoc non secundum se dixit, cum Dominus in Evangelio dicat: Si non remiseritis hominibus ex corde peccata eorum, nec pater vester remittet vobis peccata vestra (Marc. 11). Id quoque Augustinus alibi dicit: Tunc valere incipit ad salutem baptismus, cum illa fictio veraci confessione recesserit. Opponitur illud Apostoli: Quicunque in Christo baptizati estis Christum induistis (Gal. 11) Sed dicimus in Christo baptizari eos qui in conformitate Christi baptizantur, ut moriantur vetustati peccati, sicut in Christo per mortem vetustas peccati crucifixa fuit. Augustinus aliter solvit B sufficit fides sine sacramento non habentibus hoc, dicens: Induunt autem homines Christum aliquando usque ad sacramenti perceptionem; aliquando usque ad vitæ sanctificationem, atque illud primum et bonis et malis potest esse commune. Rem et non sacramentum habent, sicut martyres, et appellatur ipsum martyrium baptismus, quia vicem baptismi complet. Opponitur de hoc quod in Evangelio legitur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Joan. III.) Sed consuetudo est Scripturæ determinare præcedentia per sequentia. Dicit enim alibi: Qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam (Matth.x.)Item: Qui me confessus fuerit coram hominibus, et ego confit ebor eum coram Patremeo(ibid.)De illis qui fidem Christi habent,sed articulo necessitatis non possunt sacramenta suscipere, quæritur utrum salventur auctoritas et ratio videntur approbare. In Evangelio dicit Dominus Qui crediderit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet (Joan. 11). Et alibi: Sic enim dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam (Joan. III) Sed opponitur illud: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Nisi enim per sequentia determinaretur, illud falsum esset quod martyres sine baptismo salvarentur. Augustinus De unico baptismo, libro quarto, dicit baptismi vicem aliquando complere passionem, ut in latrone illo cui non baptizato dictum est: Hodie mecum eris in paradiso (Luc XXIII). Beatus Cyprianus non leve documentum assumpsit : Quod etiam atque etiam considerans, invenio non solum passiones pro nomine Christi id quod deerat ex baptismo posse supplere, sed etiam fidem conversionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium baptismatis in augustiis temporum succurri non potest. Neque enim latro ille pro nomine Christi crucifixus est, sed pro facinoribus suis. Neque quia credidit passus est, sed dum pa titur credit. Quantum igitur valet etiam sine visibili sacramento baptismus, quod ait Apostolus Corde creditur ad justitiam ; ore autem confessio fit ad salutem (Rom. x), in illo la

tempus, quod et ratio probat. Sicut enim baptismus sine propria fide valet parvulis non valentibus habere fidem, ita fides non valentibus habere sacramentum debet valere. Item nullus negabit ante baptismum fidem et charitatem posse haberi; multi enim cum fide et charitate ad baptismum accedunt. Nullus etiam negabit eos tunc posse mori; et si tunc morirentur cum fidem et charitatem habeant, certum est eos non damnari. In charitate enim nullus damnatur. Sed dicunt non posse esse ut aliquis habeat fidem et charitatem et moriatur sine baptismo. Non enim, ut dicunt, permitteret eos mori sine baptismo. Sed, ut mihi videtur, cum ipsi non sint consicliarii Dei stultum est et temerarium eos hoc affirmare. Item qui hoc dicunt, scilicet nullum salvari sine baptismo vel martyrio, auctoritates nobis opponunt: Augustinus De fide ad Petrum : Ex illo tempore quo Salvator dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei ; absque sacramento baptismi præter eos qui in Ecclesia catholica sine baptismate sanguinem fundunt, nec regnum cœlorum potest quisquam accipere, nec vitam æternam. Item ex dictis Anselmi episcopi : Catechuminum quamvis in bonis operibus defunctum vitam habere non credimus, excepto duntaxat nisi sacramentum martyrio compleat. Sed hæc et similia de contemnonnibus dicta sunt. Si quis enim contemnit sacramentum baptismatis, cætera non sufficiunt.

D

CAP. VI. Utrum parvuli sine baptismo salventur.

Quæritur de parvulis qui sine baptismate moriuntur, non ex contemptu religionis, sed quia non potest succurri eis necessitate aliqua: utrum salventur? Ad quod dicitur quod non salvantur, quia non habent fidem, quæ in adultis, sicut diximus, cum non sit contemptus religionis vicem baptismi supplet. Et quod non salventur in multis ostendit locis Augustinus. Tamen, ut ipse ait in Euchiridio, mitissima omnium pœna erit illis, qui præter peccatum originale nullum insuper addiderunt. Hic quæri solet si capta civitate aliqua a paganis interficerentur pueri utrum salvarentur, an non, cum pro Christo cujus pa

tres eorum sunt cultores occiderentur ? De quo A delibus plerumque permittitur ex dictis Isidori nihil definitum habemus. Videtur tamen quod ejus misericordia quæ parvulos ab Herode occisos liberavit, et istos non despiceret, si ideo occiderentur; quia in Christum credituri ab illis credituri ab illis crederentur. Sed quia non habamus inde auctoritatem, divino judicio relinquamus. CAP. VII. De justificatione adultorum ante susceptionem baptismi.

episcopi. Romanus pontifex: Non hominem judicat qui baptizat, sed Spiritus Dei subministrat gratiam baptismi, licet pagamus sit qui baptizat. De his qui a mulieribus baptizantur quæritur utrum rebaptizari debeant? Quidam dicunt quod rebaptizandi sint, pro ista auctoritate ex concilio Carthaginensi quarto: Mulier baptizare non præsumat. Sed non est præsumptio quod necessitas cogit. Isidorus quoque dicit: Qui a mulieribus baptizantur, rebaptizandi non sunt. De illis quoque qui ab hæreticis baptizantur quæritur utrum rebaptizari debeant. Beda: Sive hæreticus, sive schismaticus, sive facinorosus quisquam in confessione sanctæ Trinatis baptizet, non valet qui

confessio vel invocatio tanti nominis videatur annullari. Augustinus ad quæstionem Orosii : Quamvis unum baptisma sit et hæreticorum, eorum scilicet, qui in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizant in Ecclesia, catholica, tamen qui extra Ecclesiam baptizantur non sumunt ad salutem baptismum, sed ad perniciem, habentes formam sacramenti, virtutem ejus abnegantes. Ideo eos Ecclesia non rebaptizat, quia in nomine sanctæ Trinitatis baptizati sunt, ipsa profecto sacramenti forma. Augustinus in libro De fide ad Petrum: Si in hæresi quacunque vel schismate quisquam in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptismi sacramentum accepit,

De adultis qui cum fide et dilectione corde contrito ad baptismum accedunt, quæritur utrum ante baptismum justificati sunt? Quod videtur illa auctoritas velle: Peccator quacunque hora ingemuerit vita vivet (Ezech. VIII). Item: Corde creditur ad justitiam (Rom. x). Et alibi: Justus ex fide vivit (Rom. 1). Ex quo cum habet fidem B baptizatus est a bonis Catholicis rebaptizari, ne et dilectionem, spiritum habet inhabitantem. Sed scriptum est in libro Sapientiæ: Spiritus sanctus displinæ effugiet flictum; et non habitabit in corpore subdito peccatis (Sap. 1). Unde videtur quod jam sit mundatus a peccatis. Sed si per fidem et cordis veram contritionem jam solutus est a peccatis, quid in baptismo ei postea remittitur? enim quod in baptismo nihil remittitur ei, cum prius sint ei remissa peccata. Ad hoc potest dici quod quamvis iste de quo loquimur jam justus sit, quia non habet voluntatem peccandi et de præteritis dolet, tamen nondum justificatus est, cum adhuc debito peccati teneatur. Cum enim vulnus per confessionem cordis jam ostensum sit medico, restat ejus recipere medicinam. Sed C integrum sacramentum accepit; sed salutem quæ quis nesciat sacramenta esse medicamenta? Unde: Qui sanat contritos corde et alligat contritiones eorum (Psal. CXLVI). Nec sufficit medico vulnus confiteri, si contemnitur ejus medicamen. tum. Itaque constat quod pro peccatis suis adhuc debet medicinam sacramenti suscipere. Nondum igitur est a debito peccati solutus, quare nec a peccato plene justificatus cujus debito adhuc tenetur Sed post susceptionem sacramenti plene mundatus est; et si moreretur tunc sine dilatione iret in gloriam. Si opponitur quod nullum peccatum impunitum, dicimus quod ipsa contritio cordis, mors quoque ipsa etiam erubescentia quam patitur dum nudus baptizatur, non relinquunt peccatum impunitum. Sed si aliquis fidem habens cum dilectione velit baptizari et non potest, articulo necessitatis interveniente, credimus eum per ineffabilem Dei misericordiam a prædicto solvi debito. Quandiu enim potest solvere, tenetur nisi solvat; sed cum jam non potest, et tamen vult, non imputat ei Deus. Non enim alligavit Deus sacramentis potentiam suam; et quamvis per sacramenta salutem dare dccreverit, potest tamen et dat sine eis salutem.

CAP. VIII. Qui possunt baptizare. Nunc dicendum est quibus sit concessum vel licitum baptizare. Constat baptisma solis sacerdotibus esse traditum, ejusque ministerium nec ab ipsis diaconibus expleri est licitum absque presbytero vel episcopo, nisi his procut absentibus languoris cogat ultima necessitas, quod laicis fi

virtus est sacramenti non habebit, si extra Ecclesiam catholicam ipsum sacramentum habuit. Item Augustinus super Joannem: Baptismus talis est qualis est ille in cujus potestate datur; non qualis est per cujus ministerium datur. Idem: Potestas baptismi in nullum transit; sed ministerium transit in bonos et malos. Non exhorreat columba ministerium malorum; sed respiciat Domini voluntatem. Quid tibi facit malus minister, ubi est bonus Dominus? Neque qui plantat, neque qui rigat est aliquid; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III). Si superbus fuerit minister, cum diabolo computatur; sed non contaminatur donum Christi. Quod per illum fluit purum est, D quod per illum transit liquidum est. Item: Per lapideum canalem transit aqua ad areolas. In canali lapideo nihil generat; sed hortus plurimos fructus affert. Item nos dicimus: justos esse oportet tanti Judicis ministros. Sint ministri justi si voluerint; si autem noluerint esse justi qui in cathedra sedent Moysi, securum me fecit magister meus de quo dicit ejus Spiritus: Hic est qui baptizat (Joan. 1). Juxta auctoritates prædictas indubitanter dicimus quod per quem cunque detur baptismus si ibi servata forma fuerit sacramenti, id est in nomine sanctæ Trinitatis traditur; non sunt rebaptizandi, quia sacramentum baptismatis habent, rem vero sacramenti non habent si errori eorum consentium. Et ideo cum ad Ecclesiam veniunt instruuntur de fide, et per manus impositionem accipiunt Spiritum

sanctum. Manus impositio aliquando unctione
chrismatis fit, aliquando sine chrismate oratione
dicta super hominem. De illis qui ab hæreticis
baptizantur nescientes cos hæreticos esse, et in
nullo eorum errori consentientes, potest dici quod
sacramentum et rem sacramenti suscipiunt; et
tamen cum ad Ecclesiam veniunt, manus supe-
rimponitur eis, ut ostendatur error detestari. Illi
vero qui ab hæreticis baptizantur et non in nomine
Trinitatis, cum ad Ecclesiam veniunt rebaptizari
debent; nec dicitur iteratio, quia prius baptisma
Christi non susceperant. Cyprianus tamen et qui-
dam alii dicunt hæreticos non posse baptismum
Christi tradere; et eos qui apud hæreticos bapti-
zantur rebaptizandos esse. Cyprianus: Oportet
sanctificari aquam prius a sacerdote, ut possint B
baptisma sua peccata abluere. Quomodo autem
aquam sanctificare potest, qui ipse immundus est,
et apud quem Spiritus sanctus non est, cum Do-
minus dicat in libro Numeri: Quæcunque tetigerit
immundus immunda erunt (Num. XIX). Quis
autem potest dare quod ipse non habet? aut quo-
modo potest spiritualia agere, qui ipse amiserit
Spiritum sanctum ? Et idcirco baptizandus est et
innovandus. Sed Cyprianus et alii hoc dixerunt
de hæreticis extra formam Ecclesiæ baptizantibus,
qui vere non tradunt baptismum Christi; vel ex
ignorantia hoc dixerunt, quod videtur velle Au-
gustinus De unico baptismo ita dicens: Martyrem
gloriosissimum Cyprianum, qui apud hæreticos
vel schismaticos datum Christi baptismum nole- C dimitti debet (Matth. XIX).
bat cognoscere, dum eos nimium detestaretur,
tanta ejus merita usque ad triumphum martyrii
consecuta sunt, ut et charitatis qua excellebat
luce obumbratio illa fugaretur; et ut si quid ha-
bebat purgandum passionis falce ultima tollere-
tur. Nec nos (quia baptismi veritatem in hæreti-
corum iniquitate agnoscimus) ideo Cypriano
meliores sumus; sicut nec Petro, quia gentes
judaizare non cogimus.

ubi non est intentio baptizandi; sicut et mulieres.
quando in balneum immergunt pueros invocant
nomen Trinitatis; sed quia baptizare non inten-
dunt non est baptismus. In omni enim sacramento
ista duo necessaria sunt, ut forma sacramenti ser-
vetur et intentio illud celebrandi habeatur.

CAP. X. De materia baptismi.

Quare in aqua tantum baptismus fiat, Ilaimo super Epistolam ad Romanos: Quærit aliquis quare in aqua solummodo et non aliquando in vino baptismus consecretur. Cui respondit beatus Ambrosius idcirco uniformiter id fieri in aqua, ut intelligatur quod sicut aqua sordes corporis aut vestis abluit, ita baptismus maculas animæ sordesque vitiorum emundando abstergit. Augustinus reddit hanc causam ut nullum inopia excusaret, quod posset si vino vel oleo fieret; et ut communis ordo baptizandi materia esset apud omnes. Vel ideo in aqua; quia de Christi latere aqua manavit. Si de aliquo dubitatur utrum baptizatus sit, baptizari debet. Non enim, ut dicunt sancti, judicatur iteratum quod nescitur factum. Sed quæritur an secundo conferat ei baptismus remissionem? Quod non est concedendum; quia si illud fieret, sæpe baptizandum esset. Si a matre causa necessitatis baptizatur filius, utrum a viro debet separari, Deusdedit Romanus pontifex dicit separandam esse. Aliorum decreta negant quibus magis credimus. Ut enim Christus in Evangelio dicit, sola causa fornicationis uxor

CAP. IX. Utrum sit baptismus cum verba corrupte proferuntur.

Quæritur, si quis corrupte profert verba illa, utrum baptismus sit an non? Zacharias papa Bonifacio Retulerunt mihi nuntii tui quod fuerit sacerdos in eadem provincia qui latinam linguam penitus ignorabat, et dum baptizaret nesciens Latine loqui, infringens linguam diceret : Baptizo te in nomine Patria, et Filia, et Spiritus sancta; et quod propter hoc consideratum rebaptizare. Sed si ille qui baptizavit, non errorem introducens aut hæresim, sed pro sola ignorantia Latina locutionis infringendo linguam quod supra fati sumus baptizatis dixisset, non possumus consentire ut denno baptizentur. Solet quæri de illo qui pro ludo vel mimice, commemoratione tamen Trinitatis immegitur, si rebaptizandus sit. Augustinus inde nihil definit, sic tamen loquens : Si totum ludicre, mimice, joculatorie agitur, utrum approbandus esset baptismus qui sic daretur, divinum oraculum implorandum esse censerem. Sed non videtur sapientibus quod debeat baptismus dici

CAP. XI. De responsione patrinorum.

De responsione patrinorum quæritur in cujus persona fiat. Cum enim quærat sacerdos: Vis baptizari, et patrinus respondeat: Volo; certum est quod non in sua persona respondet. Item cum quærit: Credis in Deum, et patrinus respondeat: Credo; si in persona pueri responderet non videtur verum cum puer nondum credat. Si autem dicatur subtali sensu : Credo, id est crediturus est; temeraria videtur responsio cum non sit inde certus. Augustinus dicit quod sacramentum fidei appellatur fides et subtali sensu verum est quod puer credit, id est sacramentum fidei suscipit. Augustinus ad Bonifacium épiscopum que parvulum, et si nondum fides illa quæ in credentium voluntate consistit, jam tamen fidei sacramentum fidelem facit. Nam sicut credere respondetur, ita etiam fideles vocantur, non rem ipsam mente annuendo, sed ipsius rei sacramentum percipiendo,

Ita

Cum homo in baptismo liberetur ab omni peccato, solet quæri cur non et a poena peccati. Isidorus de summo bono: Si a pœna præsenti homines liberarentur per baptismum, ipsum putarent baptismi pretium, non illud æternum. Ergo soluto reatu peccati, manet quidam temporalis pœna, ut illa vita frequentius quæratur quæ erit a pœnis omnibus aliena.

CAP. XII. Utrum quis in utero matris baptizari

posset.

Quæri solet utrum aliquis baptizari possit cum

adhuc in utero matris sit. Isidorus: Qui in mater- A ligi, sicut filios appellat Evangelium nondum nis uteris sunt, ideo baptizari cum matre non possunt; quia qni natus adhuc secundum Adam non est, secundum Christum nasci non potest. Neque dici enim regeneratio in eum potest, in quem generatio non præcessit. Augustinus ad Dardanum. Nec renasci quisquam potest antequam natus sit. Sed opponitur de Joanne et de Jeremia,qui ab utero sanctificati sunt. Legitur enim de Joanne in Evangelio Lucæ. Et spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ (Luc. 1). Item: Exsultavit infuns in utero (ibid.). Sed quomodo plenus Spiritu sancto nisi a peccato mundatus esset? Et ita videtur quod prius renatus quam natus; et prius secundum Christum natus quam secundum Adam nasceretur. Augustinus in Libro B ad Dardanum : Si usque adeo in illo puero acceleratus est usus voluntatis et rationis ut intra viscera materna jam posset agnoscere et credere, quod in aliis parvulis ut possint ætas exspectatur; in miraculis est habendum divinæ potentiæ, non ad humanæ trahendum exemplum naturæ. Nam quando voluit Deus etiam jumentum locutum est. In eodem dicitur de Jeremia: Priusquam exires de vulva, sanctificavi te (Jer. 1). Tamen illa sanctificatio qua efficimur templum Dei, non est nisi renatorum. Nisi quis renatus fuerit denuo, non potest introire in regnum cœlorum (Joan. ni), Non enim renascitur homo nisi prius nascatur. Unde illa sanctificatio Jeremiæ potest secundum prædestinationem non inconvenienter intel

regeneratos. Ecce quod Augustinus dubitanter
loquitur inde; et nihil inde asserit. Potuit enim
esse ut ab utero a peccato originali mundarentur;
sed non est de hoc in aliis regula trahenda quod
in istis per miraculum est factum. Et hoc verisi-
milius est. Vel licet non sint mundati ab utero a
peccato originali: tamen sanctificati, quia judi-
cium sanctificationis scilicet quod prædestinati
essent in eis ab utero apparuit. Dicit enim Augus-
tinus in eodem libro: Non est dictum: Credidit in-
fans in utero, sed exsultavit. Nec ipsa Elizabeth
dixit: Exsultavit in fide; sed exsultavit in gene-
ratione, Et potuit ista significatio esse rei tantæ
a majoribus cognoscendæ non a parvulo cognitæ.
CAP. XIII. De catechismo et exorcismo.
De illis quæ præcedunt baptismum videndum
quid conferant ut exorcismus et catechismus.
Exorcizare est adjurare, ut exi ab eo, spiritus im-
munde; et catechizare est instruere, ut de symbolo
et aliis rudimentis fidei. Symbolum dicitur signum
vel collatio: signum, quia eo fideles ab infidelibus
discernuntur ; collatio, quia in eo apostoli omnem
fidei integritatem contulerunt. Discessuri enim ab
invicem symbolum, id est totius fidei collationem
ediderunt. Ista quæ præcedunt baptismum non
conferunt remissionem. Ad quid ergo valent? Mi-
nuunt diaboli potestatem, ut de aliquo etiam vi-
demus quod signo crucis minus potest in eum
diabolus. Quidam tamen volunt ut extunc inci-
piat remissio, quod non videtur esse verum.

TRACTATUS SEXTUS.

DE SACRAMENTIS CONFIRMATIONIS, EUCHARISTIÆ ET EXTREMÆ UNCTIONIS.

CAPITULA.

CAP. I. De sacramento confirmationis. CAP. II. De sacramento altaris. CAP. III. Quod tria sunt in sacramenio altaris.— CAP. IV. De forma hujus sacramenti.― CAP. V. Do errore quorundam circa sacramentum Eucharistiæ. CAP. VI. Quare in duabus fiat speciebus. CAP. VII. De duplici sumptione. CAP. VIII. De apparenti fractione. - CAP. IX. Quid partes significent.- CAP. X. De pœnitentia.— CAP. XI. Quando salvatur homo a peccato.— CẤP. XII. Quid sit pænitentia. CAP. XIII. Utrum peccata redeant. - CAP. XIV. De duabus clavibus. CAP. XV. De sacramento olei seu unctionis extremæ.

CAP. I. De sacramento confirmationis. Nunc de sacramento confirmationis videndum est. Dicunt auctores quod hoc sacramentum a summis sacerdotibus tantum dari debet. Sicut in tempore apostolorum ab eis solummodo datum fuit; et si ab alio traderetur, irritum haberetur. Ex quo enim quodlibet sacramentum contra institutionem celebratur, irritum deputatur. Eusebius papa: Manus impositionis sacramentum magna veneratione tenendum est: quod ab aliis perfici non potest nisi a summis sacerdotibus. Nec tempore apostolorum ab aliis quam ab ipsis apostolis legitur esse factum, nec ab aliis quam qui eorum locum tenent, unquam perfici potest

[ocr errors]

-

Caut fieri debet. Nam, si aliter præsumptum fuerit, irritum et vacuum habebitur; nec intra ecclesiastica reputabitur sacramenta.

Quæritur quæ sit efficacia hujus sacramenti, scilicet cum in baptismo plene sit aliquis mundatus ; quid conferat ei istud sacramentum ? Ad quod dicitur quod in baptismo datur Spiritus ad remissionem; hic datur ad robur. Rabanus: Novissime a summe sacerdote per impositionem manus Paracletus traditur baptizato, ut roboretur per Spiritum sanetum ad prædicandum aliis quod ipse in baptismo est consecutus. Hoc sacramentùm, dicit Melciades papa, majori veneratione tenendum est quam ipsum baptisma, quia majo

ribus, id est summis pontificibus est commissum. A CAP. III. Quod tria sint in sacramento altaris. Non enim majus dicitur quod majorem efficaciam habeat, cum parvuli possint salvari sine isto. De adultis dicunt sancti, quod nec sine isto possunt salvari,si ex contemptu vel negligentia dimittitur. CAP. II. De sacramento altaris.

Nunc videndum est in hoc sacramento, quid sacramentum, quid res sacramenti. Tria hic considerare opportet: unum quod est sacramentum tantum, alterum quod est sacramentum et res sacramenti, tertium quod est res tantum. Sacramentum et non res, sunt species visibiles, id est panis et vini; et ea quæ ibi visibiliter celebrantur, ut fractio, depositio, elevatio. Sacramentum enim est sacræ rei signum. Signum autem est quod præter speciem quam ingerit facit aliquid in mentem venire. Hæc autem visibilia faciunt in mentem venire mortem, vel sepulturam vel ad cœlos ascensionem; et totum ordinem rei cujus sacramenta sunt. In hoc etiam species panis et

Dominici; quia sicut pane et vino præ omnibus aliis cibis sive potibus corpus reficitur, ita illo vero cibo veroque potu anima ad veram vitam nutritur. Cum Ecclesia quoque sæpissime in sacra Scriptura dicatur corpus Christi, et hujus corporis panis et vinum sacramenta esse leguntur; quia sicut panis ex multis granis efficitur unus, vinum ex multis racemis in vinum confluit; ita ex plurimis membris Ecclesia, quæ est corpus Christi, adunatur. Sacramentum et res, ipsum corpus Christi et sanguis: res quantum ad illas species quibus significatur. Hæc res iterum sacramentum est alterius,scilicet unitatis capitis et mem brorum quam efficit fides corporis et sanguinis Domini; et ista res sacramenti virtus appellatur. Dicitur etiam spiritualis caro Christi. Hieronymus in Epistolam ad Ephesios: Dupliciter intelligitur caro Christi, vel spiritualis illa atque divina, de qua ipse dicit: Caro mea vere est cibus (Joan. vi), vel caro quæ crucifixa est et sepulta. De hac spirituali carne dicit Jesus: Qui manducat carnem meam, in me manet et ego in eo (ibid.). Istam carnem manducat, qui per fidem Christo connectitur et conformatur. Augustinus: Nulli aliquatenus ambigendum, unumquemque fidelium corporis et sanguinis Dominici tunc esse participem, quando in baptismate Christi membrum efficitur; nec alienari ab illius panis calicisque consortio, et si antequam illum panem

Post sacramentum baptismi sequitur sacramentum altaris. Per baptismum abluimur a vitiis; per sacramentum altaris refcimur. Et hæc sunt duo principalia sacramenta quibus et a malis homo liberatur, et bonis impletur. Et quia non possunt refici corda nisi prius munda fuerint, præcedit baptismus, sequitur communicatio altaris, quæ est sacramentum sacramentorum. Unde per excellentiam dicitur eucharistia, id est bona gratia. In hoc enim sacramento non solum gratia, B vini dicuntur sacramenta corporis et sanguinis sed ille a quo est omnis gratia sumitur. Hujus sacramenti figura in Veteri Testamento præcessit, scilicet manna, quod populo Judæorum in deserto fuit datum. Et sicut manna non fuit datum nisi post transitum maris Rubri, ubi Ægyptiis submersis liberabantur Hebræi, ita et baptizatis tantum tradi debet hoc spirituale manna Dominici corporis. Et sicut illi pane illo corporali pervenerunt ad terram promissionis, ita et nos per desertum hujus sæculi peragrantes ad terram viventium hoc cœlesti pane perducimur. Unde et viaticum appellatur. De hoc pane dicit propheta: Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me (Psal. xxII), Hujus etiam figura sacramenti præcessit in pane et vino a Mel- C chisedech oblatis. Unde Ambrosius: intellige anteriora esse mysteria Christianorum quam Judæorum. Hoc sacramentum Dominus noster Jesus Christus in cœna discipulis tradidit, ubi institutio hujus sacramenti primum facta fuit. Causa institutionis, ut esset remedium contra rediviva peccata. Si enim nobis necessaria fùit illa manifesta præsentia Jesu Christi qua cum hominibus conversatus fuit, ut in ea posset flagellari, mori pro nostra redemptione; ita necessaria est in tota ista præsenti vita ejus præsentia, eo modo quo posset panis vivus qui de cœlo descendit manducari. Unde ipse dicit: Nisi manducaveritis carnem meam et biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. vi). Itaque qui ex D comedat de hoc sæculo migraverit, in unitate nimia dilectione se exhibuit qui posset lancea vulnerari, ut nos suo sanguine mundaret et modo usque ad finem sæculi talem se exhibet qui possit in sacramento manducari, ut ejus participatione membra sua uniantur capiti, et a peccatis liberentur quotidianis. Quod autem dicimus talem ac talem; humanum dicimus propter infirmitatem. Cum enim idem corpus quod in cruce pependit, in sepulcro jacuit, indubitanter fateamur esse in altari; et tantum hic quantum et ibi fuit, et modo est ad dexteram Patris, non est dubium ipsum corpus Christi in altari sua non carere forma, sed ibi visibiliter; in altari invisibiliter latens sub forma aliena.

corporis Christi constitutus est, sacramenti quoque illius participatione non privatur, quando in se hoc quod illud sacramentum signat invenitur. Itaque tria in hoc sacramento consideranda sunt: species visibiles, quæ sacramentum sunt et non res, et verum corpus Christi quod sub specie est panis et vini, tertium ipsa efficacia sacramenti, quæ spiritualis caro Christi et virtus sacramenti appellantur, ut diximus.

CAP. IV. De forma sacramenti eucharistiæ.

Forma hujus sacramenti est commemoratio illorum verborum quæ in cœna Christus dixit, quando discipulis corpus et sanguinem dedit, dicens: Accipite, hoc est corpus meum (Matth. XXVI), etc. Et sicut tunc panem illum et calicem in verum corpus et in verum sanguinem verbo

« PoprzedniaDalej »