Obrazy na stronie
PDF
ePub

tionum commotionem. Sic igitur congregantur illa A et dicenti: Da mihi, pater, benedictionem. Terram

tria, scilicet claritas, puritas et tranquillitas. In in-
telligentia claritas, in conscientia puritas, in mori-
bus tranquillitas. Veniant igitur ad fontem com-
punctionis illi, qui sedent super flumina Babylonis.
Sed quomodo venient? recordando Sion. Unde
Psalmista Super flumina Babylonis illic sedimus
et flevimus, dum recordardaremur tui, Sion (Psal.
CXXXVI). Qui scrutantur fluctus mundanæ confusio-
nis, quod est esse super flumina Babylonis, si con-
templentur cœlestia, solo eorum desiderio exciten-
tur ad lacrymas. More enim fluminis mundana
cuncta transeunt. Amittuntur divitiæ, mutantur ho-
nores, ædificia corruunt, pretiosæ vestes conterun-
tur aut consumuntur, amici moriuntur: hi gladio,
illi senio; hi casu, illi infirmitate. Evanescit pul- B
chritudo, labitur ætas, sito fit de puero juvenis, de
juvene senex, de sene decrepitus Sic mundana
transeunt, et tamen multi sequuntur ea. Hi enim
sedent super fluenta luxuriæ, illos trahit torrens
iracundiæ, hunc vorago gulæ demergit,illum cupi-
ditatis profunditas absorbet. Hune loquacitatis im-
petus subvertit, illi otiositatis stagna placent. Assi
milatur otiositas stagno; quia, sicut stagnum
abundantiam nutrit piscium, sic otiositas multitu-
dinem cognitionum. Hæc sunt mortis flumina te-
naci vitiorum luto repleta. Clama igitur, charissi-
me, ut educaris de lacu miseriæ, et de luto fæcis
(Psal. XXXIX), ut venias et bibas de fontibus Israel,
et haurias aquas in gaudio de fontibus Salvatoris
(Isa. xu). Fons compunctionis est unus de fontibus c
Salvatoris. In hoc fonte salus et sanitas. Bibit Pe-
trus ex hoc fonte, et salutem recepit. Venit Maria
Magdalene ad hunc fontem, et ab languore pecca-
torum multorum sanata est. Ad hunc fontem fon-
tes Israel defluunt. Septem sunt enim fontes Israel,
quibus videntium Deum mentes irrigantur, id est
septem sunt sancti Spiritus dona, que sunt Spiri-
tus sapientiæ, et intellectus, spiritus consilii, et
fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis, et spiritus
timoris Domini. De fonte sapientiæ procedit aqua
doctrinæ. Spiritus intelligentiae emittit rivulum pro-
videntiæ. De fonte consilii procedit vena solatii. De
fonte fortitudinis robur boni operis. Emittit fons
scientiæ gemitum doloris: qui enim addit scien-
tiam, addit et laborem. Reddit autem fons pietatis
decursum compassionis. Rivulus vero timoris, fru-
ctum confessionis. Anima itaque Deum sitiens
compungitur timore, compungitur et amore. Dum
enim cogitat vitæ præsentis exsilium, vel dum
recolit inferni supplicium, tunc affligitur lacrymis,
vexatur suspiriis. Cum vero longa mororis anxie-
tate consumpta, de venia securitas nascitur, aut
contemplatione coelestium mens delectatur, tune
est oneri transcundi ad regnum dilatio, et crucia-
tur mens desiderio. Ex his igitur quatuor affectio-
nibus animi tanquam ex quatuor rivulis, quorum
duo descendunt ex superiori irriguo, duo vero ex
inferiori ascendunt, fons compunctionis augmen-
tatur et crescit. Hæc est terra, quam dedit Caleb
Axæ filiæ suæ sedenti super asinum, suspirantique

D

australem et arentem dedisti mihi; junge et irri-
quam. Deditque ei pater suus irriguum superius
et irriguum inferius (Josue. xv), Axa quamlibet
animam fidelem, asinus eidem animæ subjectam
carnem, terra australis ardorem exprimit bone
mentis. Irriguum superius et irriguum inferius duo
genera compunctionis, timoris et amoris. Gemitus
suspirantis dolorem pœnitentiæ designat. Per irri-
guum superius igitur, et irriguum inferius timor et
amor intelligitur. Dum enim ex consideratione
præsentis miseriæ, vel ex recordatione gehennalis
poenæ, profluimus lacrymis, tunc quasi geminos
aquæductus ex irriguo inferiori, id est ex timore,
ad fontem compunctionis dirigimus. Cum vero
animus foras mittit timorem, et mens emollitur
per amorem; dum cruciat mentem dilatio, et ani-
mus ascenditur desiderio, tunc quasi ex irriguo
superiori, id est, ex amore duo rivuli ad fontem
compunctionis descendunt, Hæc est hæreditas Axæ
filiæ Caleb, filii Jephonæ, qui duxerit eam uxorem
tali ditabitur hæreditate. Caleb cor interpretatur,
Jephone conversio: qui enim convertuntur ad cor,
irrigua compunctionis possident, et australi terra
delectantur, id est, bonæ menti, quæ calore Spiri-
tus sancti fervens flagrescit, dominantur. In his
rivulus animæ sordes abluuntur, et carnis inqui-
namenta purgantur. In inferiori irriguo animæ
vestes a grossioribus sordibus muudantur, in su-
periori mundiores fiunt, in australi vero terra sic-
cantur. Timor lavat, amor mundat, calor siccat. In
inferiori irriguo timor, in superiori amor, in au-
strali est calor. Timor ex pena, amor ex desiderio,
calor ex igne, Sensualitas timet, ratio delectatur,
animus radio contemplationis illuminatur. In uno
sordes desponuntur, in altero munditia recipitur,
in tertio candor. Timor exprimit actionum pecca-
ta, amor delicta cogitationum eliminat. Ignis vero
meditationum humorem carnalium voluptatum
exsiccat. Unde Psalmista: Et in meditatione mea
exardescit ignis (Psal. xxxvш). Potest et aliud de
hac inundatione et mundatione aquarum spiritua
lium per similitudinem dici. Solent etenim mate-
riales panni, prius aqua frigida, postea vero calida
lavari, et sic ad radios solis, ut siccentur,poni.Aqua
miscetur cineri, colatur, ut ita dicam, per pannum,
ne cinis transeat, et sic quæ lavantur, citius mun-
dantur. Cum enim per amorem cœlestium deside-
riorum compunctionis lacrymæ excitantur, tunel
quasi ad ignem ponitur aqua. Cum carnalis fragili
tas attenditur, tunc quasi cineribus aqua miscetur
Colatur per pannum, et commovetur cinis, dum pe
memoriam mortis considerat animus turbationer
carnalis fragilitatis. Per hoc igitur compunctionis
lixivium animæ sordes abluuntur, homicidii vide
licet sanguis, invidiæ venenum, luxuriæ fetor, le-
vitatis pulvis, cupiditatis fumus, pannus menstrua
tæ, voluptatis conum. Longe digressi, charissime
cœptum reliquimus iter, more viatoris, qui jux:
viam fontem reperiens ponit latus super ripam,fl
rido gramine delectatur, conspicuas miratur aquas

sitim revelat, viæ refrigerat æstum, loca facie la- A cogitationum, quibus quasi pedibus mens ad opvat manus et pedes. Sic qui fontem compunctionis reperit, animæ faciem lavat, quia mentis speciem decorat. Lavat epera manuum, lavat et affectus

tata progreditur. Immerari diutius liberet circa fontis hujus fluenta, saltem loquendo, nisi propositi nostri finis instaret.

LIBER SECUNDUS.

CAP. I. De duplici uxore, et duplici vita. Surgamus igitur, et revertamur ad rem, ut qui paulo ante carnalium nuptiarum patefecimus incommoda, nunc ad dulces spiritualis conjugii amplexus provocemus socium. Cavendum autem primum esse moneo, ne illico fruatur conjugio, neve talem ducat, quæ aut matris, aut patris offendat animum. Isaac duos habuit filios, et uterque duas habuit uxores. Esau enim duxit Judith filiam Beeri Hethæri, et Basemath filiam Elon ejusdem loci, quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebecca (Gen. xxvi); Jacob vero filias Laban Liam, et Rachel sibi conjugio sociavit (Gen. xxiv). Qui autem hi duo fratres nisi duo motus, qui sunt in homine, designant, hoc est concupiscentiam carnis et spiritus? Quid uxores Esau, nisi propriæ laudis amorem, et mundi sapientiam ? Quid uxores Jacob, nisi activam et contemplativam designant vitam? Ad hoc pertinet, quod dicitur: Factus est Esau vir gnarus venandi: Jacob autem simplex habitabat domi, vel in tabernaculis (Gen. xxv). Venator carnem sequitur, et carne vescitur, quia concupiscentia carnalis sectando carnalia carnalibus desideriis pascitur: animus vero spiritualis quasi Jacob vir semplex in tabernaculis moratur, quia intus spiritualia meditando delectatur. Esau feras, Jacob sequitur oves: hic sanguinem fundit,ille lac præbet; hic lanam, ille pilos inutiles; hic gerit arcum, ut vulneret, et ponit laqueos ut decipiat ille baculum tenet sustentationis per consolationem, et virgam directionis per correctionem. Probans quoque Esau, quod non libenter acciperet pater suus filias Chanaan, duxit uxorem absque his quas prius habebat, Maheleth filiam Ismael filii Abraham (Gen. xxvIII), Erat enim Ismael ancillæ filius, quæ est Agar. Agar carnem, Ismael carnis appetitum, filia Ismaelis curam designat carnis. Duxit itaque filiam Ismaelis, qui curam carnis in desideriis facit. Uxores Jacob solæ laudantur; in una fecunditas, in altera facies commendatur. Quibusdam tamen sola Rachel, quibusdam sola Lia placet. Amant enim quidam contemplationis pulchritudinem, quietem silentii, lectionis speculum, conscientiæ puritatem, piæ meditationis consolationem. Charitati divinæ quasi vultui Rachelis inhærent, aspectibus animi tanquam voluptuosis amplexibus illius astringuntur. Aliis vero solius Liæ fecunditas placet. Generant verbo prædicationis filios, hos nutriunt lacte consolationis, illos vero pastu cibi fortioris. Necessario serviunt labori, curam rei familiaris gerunt, necessaria fratribus subministrant, et sunt quasi vela, aut saga cilicina, quibus tota

D

C

D

pulchritudo tabernaculi a vento et pluvia custoditur. Apud nos autem utraque ducitur, id est, Rachel et Lia, ne intolerabilis sit labor Liæ, neu quies Rachelis habebatur tædio, sed constitutis horis sibi invicem succedant. Succedat labor orationi, oratio labori, lectio meditationi, meditatio prædicationi. Sic ad Rachel Jacob quandoque intrabat, sed ad Liam sæpius intrare consueverat. Ducenda est igitur uxor, quæ summi patris animum non offendat, quæ gaudium felicitatis non conturbet æternæ. Hoc enim interpretatur Isaac gaudium, sive risus. Item cavendum est, ne talem ducas, quam lex prohibeant. Populo etenim Israel exeunti de Ægypto, cum septem gentes, id est, Chananæos, et Pherezæos cum quinquc reliquis gentibus expugnaret, Dominus ait: Non inibis fœdus cum eis, neque sociabis conjugia; filiam tuam non dabis filio ejus, nec filium ejus accipies filio tuo, quia seducet filium tuum (Exod. xxx11). Patet moralis sensus. De Egypto exeunt, qui mundo renuntiant; expugnant illas septem gentes et possident terram eorum, qui terram cordis sui liberant a dominio septem principalium vitiorum. Fœdus vero cum eis non inire, est consensum delectationi non præbere. Connubia non sociare, opera delectationum non adimplere. Filii autem et filiæ Chananæorum sunt opera eorum perversa, et suggestiones, vel cogitationes pravæ. Filii et filiæ Hebræorum sunt opera bona, et piæ cogitationes. Conjunguntur siquidem hæ duæ nationes inter se contrariæ mutuo, quando opus bonum suggestioni, aut cogitatio bona operi nefario consentit. Sed Hebræi filium Chananæi filia seducit, cum boni consilium operis suggestio perversa subvertit. Sic Evæ suggestio primi parentis mutavit consilium, porrexit voluptatis pomum, et ad inobedientiæ promovit transgressum. Quod si spiritualiter intelligatur, Eva quotidie primo parenti offert pomum, quia caro spiritui suggerit voluntatis affectum. Pomo enim voluptas carnis per similitudinem comparatur. In pomo enim tria sunt, scilicet odor, color et sapor. Et in voluptate tria scilicet favor, honor et amor. Favor itaque mundi est quasi odor pomi, color honor, sapor amor. Sicut enim naribus dulcis odor attrahitur, sic totis desideriis animi famæ sæcularis favor affectatur. Sed caret pomum pulchridine coloris, si voluptas privetur honore mundanæ potestatis. Odorem vero sapor sequitur, quando opere desiderium voluptatis impletur. Monstrat diabolus Evæ pomi colorem per suggestionem, odorat Eva per delectationem. Adam per delectationis amorem consentit. Hæc in nobis quotidie fiunt. Suggerit enim

diabolus, delectator caro, spiritus consentit. Ad- A separatur animus a terrenis, dum cœlestibus inhibenda est igitur custodia, ne dominetur sensualitas, sed succumbat, ne stultitia carnis animum privet virtute rationis.

CAP. II. Qualiter uxor jam ducta sit habenda, aut si displicuerit repudianda. Incassum forsitan hortor te, charissime, ne ducas uxorem, quia fortassis aliquam duxisti. Si autem duxisti, vide utrum placeat ; cave ne sit ancilla, ne adultera, ne fæda. Per Moysen etenim scriptum est : « Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam forditatem, scribet libellum repudii, et dabit in manu ejus, et dimittet eam de domo sua. Cumque egressa alterum maritum duxerit, et ille quoque oderit eam, dederitque libellum repudii, et dimiserit eam de domo sua, vel certe mortuus fuerit, non poterit prior maritus recipere eam in uxorem,quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino (Deut. XXIV). » Audi,charissime, quid de adducto exemplo beatus Gregorius dicat: «< Homo, inquit, uxorem accipit cum actionis terrenæ suscipit curam. Cujus cum cognoverit fœditatem, dat libellum repudii, et dimittit eam de domo sua, quia sæpe ipsa terrena actio, quæ priusquam haberetur fortiter amabatur, cum habita fuerit, ejus fœditas agnoscitur cum scilicet esse per peccatum polluta videtur. Dimittit ergo eam vir de domo sua, ut amorem ejus abjiciat de mente sua. Quæ egressa alterum utrum accipit, quia terrenam actionem, quam tu deseris, alius concupiscit, sed fortasse etiam ipsi in odium quandoque ventura est, ut eam utiliter dimittat. » Bene autem dicitur, dimiserit eam, vel certe mortuus fuerit, quia unusquisque terrenam curam aut dimittet, aut morietur, id est, aut non ei ex animo succumbet, aut propter eam funditus in animæ vita succumbet, Sive ergo eam sequens maritus dimiserit, sive mortuus fuerit, maritus prior eam in uxorem non poterit recipere, quia polluta est, ut videlicet is, qui semel terrenam curam, atque præsentis vitæ intentionem reliquerit, ad eam ultra nullo modo redeat, quoniam ipse jam suo judicio se polluit, qui eam prius ideo deseruit, quia pollutam esse cognovit. Habes nunc, charissime, causam separationis idoneam. Causa enim separationis est occasio fœditatis, fetoris. Sed fetoris assiduitas fortassis quid, et præcipue vel quantum cuilibet noceat dignoscere non permittit, nec fetorem curæ sæcularis discernunt nares, nisi quæ fragrantiam consueverint boni odoris sed qui remotus est a fetore qui moratur inter odoriferos virtutum flores, et bonorum operum velut aromatum reficitur odore, qui carnis munditia delectatur, et puritatem cordis observat, talis peccati fetentem nebulam sentit, et contaminantem superfluitatis evitat labem. Ejice igitur uxorem, et sic ejicies cum uxore fetorem, id est, de domo mentis curam expelle sæcularem. Non enim sane habitabunt simul animus spiritualis et cura sæcularis, sed tum

B

hæret, dum interius divinæ contemplationis rore suffunditur, et gratiæ spiritualis dulcedine fruitur, cito et facile peccati pessimum discernit odorem. Veni igitur, charissime, ut curras adolescens cum adolescentulis, et dicas: In odore unguentorum tuorum currimus: adolescentulæ dilexerunt te nimis (Cant. 1). Curramus igitur ut ungamur. Sunt enim quidam qui non currunt, quia nirii fetoris assiduitate imbuti fragrantiam virtutum non sentiunt. Sunt alii qui lento passu incedunt, et sic aut vix aut nunquam perveniunt. Lento siquidem passu gradiuntur, quia minorum virtutum gradibus innituntur. Sunt et alii qui currunt, quorum duæ species sunt, scilicet qui currunt et perveniunt alii vero qui dum currunt quibusdam occurrunt, et confabulantur eis, sed dum morantur quo tendebant oblisviscuntur. Currebat Cornelius, currebat Zachæus, uterque fide et opere, currebat. Currunt Ananias et Saphira, currunt et non perveniunt.Currunt interdum frustra sæculares, currunt et claustrales. Illi enim detinentur quandoque delectamentis mundi, ne exeant a mundo; isti vero revocantur delectationibus carnis, ut redeant ad mundum. Impediunt ergo cursum boni operis offendicula misera carnis. De hoc cursu dicit Apostolus: Currebatis bene, quis vos impedivit? (Galat.v.) Infirmi currunt ut sani fiant, qui enim delectantur odore unguentorum tactu sanantur eorum. Odor unguentorum, fragrantia virtutum est; unctio eorum, exhibitio est bonorum operum. Unguenti siquidem spiritalis tres speC cies esse dicuntur, prima videlicet per quam tu..ores comprimuntur, secunda per quam contractiones solidantur, tertia per quam dolores extrahuntur. Unguentum etenim humilitatis tumorem curatelationis Unguentum consolationis læsionem refovet fracta mentis. Unguento autem confessionis ab intimis vis extrahitur inveterari doloris. Sed tunc operatur citius quando assidue exhortationis manu fricatur. Tenet etiam quandoque medicinalis potionis similitudinem confessio, sicut enim per potionem curantur interiora ventris, sic per confessionem infirmæ pugnantur vitia mentis. Curantur itaque contraria contrariis, subintrant enim virtutes recedentibus vitiis hic est autem adolescentularum cursus, virtutum scilicet profectus. Currant ergo juvenes et virgines, senes cum junioribus (Psal. cxLvш) Sed qui plus diligit, velocius currit. Præcurrit sponșa, id est, anima perfecta, subsequuntur adolescentulæ, id est, minus perfectæ.

D

CAP. III. De nuptiis spiritualibus, et earum ferculis,
ornamentis, ministris ac consummatione.
Unde veniunt, et quo currunt? Ex Ægypto ad nu-
ptias.Ad cujus nuptias? Summi regis filii. Qui sunt
qui ad eas veniunt? Pauperes et meretrices, stulti et
ignobiles, et tamen Dominus nuptiarum partitur eis
munera sua dividens singulis prout vult (I Cor. x1).
Nee tantum trahit eos odor unguentorum, sed etiam
sapor ferculorum. Fercula enim illa Deum sapiunt.
Ibi audient nova amoris cantica. Canit enim sponsa:
Osculetur me osculo oris sui (Cant. 1). Ibi enim vi-
debunt regem in decore suo (Isai. XXXII), speciosum

forma præ filiis hominum (Psal. XLIV). Ibi tangent A tantum peccata carnis, quæ sunt quasi grossiora fimbriam vestimenti ejus, ut cesset fluxus sanguinis (Matth. x), id est, fluxa voluptas carnis. Sic omnes animi sensus aliquid de eo bene sentiunt. Olfactus odoris fragrantiam sensit; gustus saporis dulcedinem, visus rerum pulchritudinem, auditus delectabilia, tactus suavia, sed hæc in animo spiritualiter quandoque reperiuntur. Animus enim odorat dum spiritalia cogitat, audit dum attendit, videt dum intelligit, gustat dum delectatur, tangit dum operatur. Veniunt igitur ex Ægypto animæ ad nuptias, quæ mundo renuntiantes Deo spiritaliter conjunguntur, ut generent sobolem virtutum per temporis incrementum. Quæ fuerant pauperes, quia divitiis cœlestibus diu caruerant; meretrices, quia in domo mentis suæ lupanar libidinosa vo- B luptatis erexerant; stultæ, quia mundi sapientiam secutæ fuerant; ignobiles, quia peccato servierant. Sed Christus pauperem ditat, ignobilem sublimat, meretricem facit uxorem, stultam sapientiam. Veni ergo, charissime, ut videas ministros nuptiarum indutos purpura, et bysso, rosarum flores et lilia convallium tenentes, talares tunicas habentes, balteis cinctos, diversa portantes fercula. Hi, qui bysso vestiuntur, et tenent lilia, sunt justi, qui nimio labore munditiam carnis quæsierunt. Byssus de terra nascitur, et fit ex lino, quod cum eradicatur, in aquam mittitur, inde extractum ad radios solis siccatur, siccatum malleis frangitur, fractum manibus fricatur, ferri patitur divisiones, ut ab aristis et stupa separetur ducitur in filum, fit tela, transit in usum vestium. Sed byssus non dicitur, nisi subtilitatem fili, et tenuitatem cum candore comitetur. Anima autem justi induitur bysso, et operatur linum, cum mens separata a terrenis desideriis operatur bonum, sub aquis diu tenetur et postea sole siccatur, quia post peccatum lacrymis irrigata radio contemplationis illuminatur. Sed qui talis est malleum patitur, manibus fricatur, a stupa disjungitur, quia tribulationem persequentium non veretur, sed tribulationis assiduitate purgatur. Cum autem linum trahitur in filum, a læva in dexteram traducitur manu, vertitur, salivis humectatur sic mens, cum a vitiis ad virtutes trahitur, manu et saliva id est, exemplo boni operis et verbo exhortationis ab bonum convertitur. Quidam vero lincis induuntur et non bysso, qui enim non

:

C

fila, relinquunt, sed etiam cogitationum delicta subtiliter examinant, hi bysso induuntur, his enim filis tela texitur religionis. Induuntur hi tunica talari, et cinguntur balteis. Tunica talaris est in bonis operibus perseverantia longanimitatis. Balteus, quo renes cinguntur, est castitas per quam luxuriæ fluxa restringuntur: hæc est igitur tunica Joseph, hic est balteus Jonathæ. Alii vero purpura vestiuntur, quæ colorem sanguinum imitatur, hanc purpuram primus tinxit Christus. Hac indutus primus Christo ministravit Stephanus. In spiritalibus siquidem nuptiis diversa diversi ministrant. Confessores abluendis manibus aquas præbent, luminario succendunt. Scriptum est enim de his Sint lumbi vestri præcincti ; et lucernæ ardentes in manibus vestris (Luc. xì). Intus enim ardent per affectum charitatis, exterius vero lucent per exemplum boni operis. Hi dant aquas manibus, non enim tantum deflent sua peccata, sed etiam aliena, hoc est enim dare aquam manibus, lacrymis succurrere peccatorum reatibus, Martyres vero diversa carnium genera ministrant, Stephanus carnes lapidatas, Joannes oleo frixas, Laurentius igne assas, Vincentius sale conspersas, Hippolyus dissipatas, dat Joannes caput in disco, Jacobus suum præbet percussoribus, portat Dionysius suum propriis manibus, Sabinus abscissas manus. Sed et virgines ministrant teneras carnes, Agatha ubera, Agnes ustulata latera, Margarita carnes virgis cæsas, Tecla flammis ereptas. Ibi auditur Mariæ tympanum, et David cum cantoribus citharam percutit. Post diversa autem divinæ scripturæ fercula, post tympanum mortificatæ carnis, post dulce melos citharæ, quæ morum concordiam designat, anima quæ Christo nubere quærit, intrat thalamum suum, id est, mentis secretum, parat lectulum conscientiæ, spargit virtutum flores, et dicit: Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus, lectulus noster floridus, tigna domorum nostrarum, cedrina, laquearia, cypressina. Si noster est, ergo communis. Quibus? Sponso et sponsæ, id est, Christo et cuilibet fideli animæ. Tu vero, charissime, exue te sollicitudine sæculari, exorna thalamum mentis tuæ virtutum floribus, et fac animam tuam talem, quam summi regis adoptet Filius. Qui cum Patre, et Spiritu sancto vivit, et regnat per æterna sæcula. Amen.

INDEX RERUM ANALYTICUS.

Notæ numerales lectorem ad columnas editionis nostræ revocant.

A

Abbas summus, est Deus omnipotens, 1180.
Abusiones claustri duodecim, scilicet: Prima,
prælatus negligens, 1058 et seq. Secunda, discipulus
inobediens, 1061. Tertia, juvenis otiosus, 1062.
Quarta, senex obstinatus, 1064. Quinta, curialis
monachus, 1067. Sexta, monachus causidicus, 1069.
Septima, habitus pretiosus, 1070. Octava, cibus ex-
quisitus, 1072. Nona, rumor in claustro, 1073. De-
cima, litis in capitulo, 1076. Undecima, dissolutio
in choro, 1080. Duodecima, irreverentia juxta altare,
1082.

Accidens quid dicatur; in Trinitate per accidens
nihil, 55.

Acolythi, vel quartus officii spiritualis gradus,
425.

Adam an Eva plus peccaverit, 290 et seq. Adam
utrum volens an nolens appetitum justi perdiderit,
292. Adæ et Evæ de paradiso ejectorum successus
in mundo, 723 et seq.

Adorare Deum quid sit, Deus an solus adorandus,
9 et seq.

Adulti an ante susceptionem baptismi justificen-
tur, 133.

Adventus Christi ultimus quando erit, 597.

Affectuum modi diversi, et quibus psalmis quis-
que adaptetur, 985 et seqq

Affinitas quæ sit, 516. Quomodo differat a con-
sanguinitate, 518.

Agendum quid sit in omni actione, 927. In sin-
gulis locis, 927. Singulis temporibus, 927, 928. Erga
singulas personas, 928, 929 et seq.

Allegoria, tropologia et moralitas Scripturæ sa-
cræ quæ sint, 801, 802 et seq.

Amare Deum gratis vel propter se, quid sit, 534
et seq. Amari bene an male possunt tria: Deus, pro-
ximus, mundus, 17.

Amor Dei erga animam, 962 et seq. Amor quid,
unde et qualis, sociat Creatori creaturam, 15 et seq.
Amor Sponsi ad sponsam mysticus, scilicet Dei ad
animam, 987 et seq. Amoris Dei et mundi quæ sit
differentia, et qualiter possimus ad amorem Dei
pertingere, et ejus domus effici, 619, 620, 621.

Angeli et animæ justorum ad Deum loquuntur,
et Deus ad illos, 1176 et seq. Angeli, in quo similes
et in quo dissimiles, 251. Triplex eorum potestas,
et triplex cognitio ; utrum perfecti facti sint, 252.
Utrum præscii sui casus, 253 Quales conditi fue-
rint, 254. Angeli et de eis inquirenda, 245 et seq.
Quod in principio creati, 247. Angeli quales fue-
rint, 81. Status eorum statim post creationem, 82.
An aliquid collatum sit eis post creationem per
quod Deum diligerent, 83. Utrum aliqua fuerit
mora inter creationem eorum et casum. 83. Angeli
quales fuerunt quando primo facti sunt; non de
materia præjacente facti, 249. Quatuor eorum pro-
prietates et differentiæ, 250. Angelis quomodo in-
sit liberum arbitrium si boni peccare, mali bene
agere non possint, 83. An præscii fuerint sui casus,
84. Angelorum creatio, 80. Ubi facta fuerit, 81. An-
gelorum ordines, 85, 86. Eorum missio, 87. Quo-
modo sint hominum custodes, an plures unius;

utrum eorum cognitio augeri possit, 88. Angelo-
rum ordines quot in principio conditi 260. Utrum
plures ceciderint an perstiterint; eorum discreta
cognominatio, 261 et seq. Utrum omnes mittantur,
et eorum ministeria, 262 et seq.

Anima Christi utrum æqualem cum divinitate
scientiam habuerit, 847 et seqq. Anima quomodo
peccati originalis fit particeps, 303. Animæ et car-
nis Christi separatio, 399 et seq. Quod ea separa-
tione facta. Christus mansit Deus et homo, 401.
402 et seq. Animæ sensus duplex, 266. Animæ e
corporibus quomodo exeant, et exeuntes quo per-
gant, 580, 581 et seqq. Animæ utrum pœnis cor-
poralibus cruciari possint, 584,585. Animæ defunc-
torum utrum sciant quæ in hac vita geruntur.
596 Animæ rationalis vistriplex, 743. 744. Animæ
justorum ubi et in quibus locis sint ante resur-
rectionem, 1179.

Antiquorum fides quæ fuerit, et quomodo aucta
per legem Moysi et Evangelium, 45, 46 et seq.
Apocryphum quid sit, 781.

Appetitus justi et commodi, 291 et seq. In homine,
294, 296.

Aqua bene dicta sale aspersa, 473. Aquæ quo-
modo in unum locum fuerint congregatæ, ut appa-
reret arida, 201. Et quæ supra cœlum sunt, quare
Scriptura non dicit quod fuerint congregatæ in
unum locum, 202.

Arboris sapientiæ seminatio per timorem, 647.
Ejus irrigatio per gratiam, 648. Putrefactio per
dolorem, 648. Radicatio per fidem, 649 et seq. Ger-
minatio per devotionem, 651. Ortus per compune-
tionem, 651 et seqq. Incrementum per desiderium,
654. Robur per charitatem, 654. Viror per spem,
655. Frondescentia per circumspectionem, 655 et
seq. Florificatio per disciplinam, 661. Fructificatio
per virtutem, 661. Maturescentia per patientiam,
661. Collectio per mortem, 661. Cibatio activa per
contemplationem, 662 et seq.

Arcæ descriptio, scilicet ejus forma et quantitas
secundum litteram, 626 et seq. Arca Noe quomodo
typus Ecclesiæ, vel aliter, Ecclesia quomodo sit
arca, 629, 630 et seq. Arca sapientiæ moraliter que
sit, 635. Ejus ostium et fenestra, 636. Quomodo ex
ea quatuor modis exitur per actionem, 637. Idem
per contemplationem, 637, 638. Tres apud eam
mansiones, 639. Diversi illam ascendunt, 640, 641
et seq. Arcæ mysticæ descriptio, 681 et seq. Colum-
næ in ea erectae significatio mystica, 684. Zonæ et
quadraturæ ejusdem, 685 et seq. Arcæ ejusdem di-
visio trina secundum longitudinem qua significan-
tur homines legis naturæ, scripturæ, gratiæ, 688,
689 et seq.

Artes quomodo serviant sapientiæ divinæ, 185.
Artium origo et animæ perfectio, 741, 742. Earum
discretio, 751. Artis uniuscujusque proprium, 758.
Artium auctores, 765 et seq. Earum cohærentia,
769. Unicuique quid attribuendum, 769 et seq. Artes
quæ sint præcipuæ eligendæ, 768.

Avaritia et quæ eam comitantur vitia, 1001.

B

Baptismus in generali quid sit, 127. Quæ sint in

« PoprzedniaDalej »