Obrazy na stronie
PDF
ePub

tionum commotionem. Sic igitur eongregantur illa A et dicenti : Da mihi, pater, benedictionem. Terram

tria, scilicet claritas, puritas et tranquillitas. In intelligentia claritas, in conscientia puritas, in moribus tranquillitas. Veniant igitur ad fontem compunctionis illi, qui sedent super flumina babylonis. Sed quomodo venient ? recordando Sion. Unde Psalmista : Super flumina Babylonis i//ic sedimus et flevimus, dum recordardaremur tui, Sion (Psal. cxxxvi). Qui scrutantur fluctus mundanæ confusionis, quod est esse super flumina Babylonis, si contemplentur cœlestia, solo eorum desiderio excitemtur ad lacrymas. More enim fluminis mundana cumcta transeunt. Amittuntur divitiae, mutantur homores, ædificia corruunt, pretiosae vestes conterumtur aut consumuntur, amici moriuntur : hi gladio, illi senio ; hi casu, illi infirmitate. Evaneseit pulchritudo, labitur ætas, sito fit de puero juvenis, de juvene senex, de sene decrepitus Sic mundana transeunt, et tamen multi sequuntur ea. Hi enim sedent super fluenta luxuriæ, illos trahit torrens iracundiæ, hune vorago gulæ demergit,illum cupiditatis profunditas absorbet. Hune loquacitatis impetus subvertit, illi otiositatis stagna placent. Assimilatur otiositas stagno ; quia, sicut stagnum abundantiam nutrit piscium, sic otiositas multitudinem cognitionum. Hæc sunt mortis flumina tenaci vitiorum luto repleta. Clama igitur, charissime, ut educaris de lacu miseriae, et de luto faeeis (Psal. xxxix), ut venias et bibas de fontibus Israel, et haurias aquas in gaudio de fontibus Salva!oris (Isa. xii). Fons compunctionis est unus de fontibus Salvatoris. In hoc fonte salus et sanitas. Bibit Petrus ex hoc fonte, et salutem recepit. Venit Maria Magdalene ad hunc fontem, et ab languore peccatorum multorum sanata est. Ad hunc fontem fontes Israel defluunt. Septem sunt enim fontes Israel, quibus videntium Deum mentes irrigantur, id est septem sunt sancti Spiritus dona, qu;e sunt Spiritus sapientiæ, et intellectus, spiritus consilii, et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis, et spiritus timoris Domini. De fonte sapientiae procedit aqua doetrinae. Spiritus intelligentiae emittit rivulum providentiae. De fonte consilii procedit vena solatii. De fonte fortitudinis robur boni operis. Emittit fons scientiae gemitum doloris : qui enim addit scientiam, addit et laborem. Reddit autem fons pietatis decursum compassionis. Rivulus vero timoris, fructum confessionis. Anima itaque Deum sitiens compungitur timore, compungitur et amore. Dum enim cogitat vitæ præsentis exsilium, vel dum recolit inferni supplicium, tune affligitur lacrymis, vexatur suspiriis. Cum vero longa moeroris anxietate consumpta, de venia securitas nascitur, aut contemplatione coelestium mens delectatur, tunc est oneri transeundi ad regnum lilatio, et cruciatur mens desiderio. Ex his igitur quatuor affectionibus animi tanquam ex quatuor rivulis, quorum duo descendunt ex superiori irriguo, duo vero ex inferiori ascendunt, fons eompunctionis augmentatur et crescit. Hæc est terra, quam dedit Caleb Axæ filiæ suæ sedenti super asinum, suspirantique

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

australem et arentem dedisti mihi; junye et irriguam. Deditque ei pater suus irriguum superius et irriguum inferius (Josue. xv). Axa quamlibet animam fidelem, asinus eidem animæ subjectam carnem, terra australis ardorem exprimit bonæ mentis, Irriguum superius et irriguum inferius duo genera compunctionis, timoris et amoris. Geinitus suspirantis dolorem pœnitentiae designat. Per irriguum superius igitur, et irriguum inferius timor et amor intelligitur. l)um enim ex consideratione præsentis miseriæ, vel ex recordatione gehenmalis pœnæ, profluimus laerymis, tunc quasi geminos aquæductus ex irriguo inferiori, id est ex timore, al foutem compunctionis dirigimus. Cum vero animus foras mittit timorem, et mens emollitur per amorem ; dum cruciat mentem dilatio, et animus ascenditur desiderio, tunc quasi ex irriguo superiori, id est, ex amore duo rivuli ad fomtem compunetionis descendunt, Hæc est hæreditas Axæ filiæ Caleb, filii Jephonæ, qui duxerit eaum uxoreum tali dital)itur hæreditate. Caleb cor interpretatur, Jephone conversio : qui enim convertuntur al cor, irrigua compunetionis possident, et australi terra deleclantur, id est, bon;e menti, quæ calore Spiritus sancti fervens flagrescit, dominantur. In his rivulus animæ sordes abluuntur, et caruis inquinamenta purgantur. In inferiori irriguo animæ vestes a grossioribus sordibus muudautur, in superiori mundiores fiunt, in australi vero terra siccantur. Tiinor lavat, aumor mundat, ealor siceat.ln inferiori irriguo timor, in superiori amor, in au

strali est calor. Timor ex pœna, aluor ex desiderio,

calor ex igne. Sensualitas timet, ratio delectatur, animus radio contemplationis illuminatur. In uno sordes desponuntur, in altero munditia recipitur, in tertio eandor. Timor exprimit actionum peeeata, amor delicta cogitationum eliminat. Ignis vero meditationum humorem carnalium voluptatum exsiccat. Unde Psalmista : Et in meditatione vaea e.rardescit ignis (Psal. xxxviu). Potest et aliud de hac inundatione et mundatione aquarum spiritualium per similitudinem dici. Solent etenim materiales panni, prius aqua frigida, postea vero ealida lavari, et sic ad radios solis, ut siccentur,pomi. Aqua miscetur cineri, colatur, ut ita dicam, per pannum, ne cinis transeat, et sic quæ lavantur, citius mundantur. Cum enim per amorem cœlestium desideriorum compunctionis lacrymæ excitantur, tunc quasi ad ignem ponitur aqua. Cum carnalis fragili tas attenditur, tunc quasi cineribus aqua miscetur Colatur per pannum, et commovetur eimis, dum pememoriam mortis considerat animus turbationer. carnalis fragilitatis. Per hoc igitur compunctionis lixivium animæ sordes abluuntur, homicidii videlicet sanguis, invidiæ venenum, luxuriae fetor, levitatis pulvis, cupiditatis fumus, pannus menstruatæ, voluptatis coenum. Longe digressi, charissime coeptum reliquimus iter, more viatoris, qui jux:

viam fontem reperiens ponit latus super ripam,fì

rido gramine delectatur, conspicuas miratur aquas vat manus et pedes. Sie qui fontem compunctionis reperit, animæ faciem lavat, quia mentis speciem decorat. Lavat epera manuum, lavat et affectus hibenda est igitur custodia, ne dominetur sensualitas, sed succumbat, ne stultitia carmis animum privet virtute rationis.

sitim revelat, viæ refrigerat æstum, loea facie la- A cogitationum, quibus quasi pedibus mens ad op

tata progreditur. Immerari diutius liberet circa fontis hujus fluenta, saltem loquendo, nisi propositi nostri finis instaret.

LIBER SECUNDUS.

CAp. I. De duplici uæore, et duplici vita.

Surgamus igitur, et revertamur ad rem, ut qui paulo ante carnalium nuptiarum patefecimus incommoda, nunc ad dulces spiritualis conjugii amplexus provocemus socium. Cavendum autem primum esse moneo, me illico fruatur conjugio, neve talem dueat, quæ aut matris, aut patris offendat animum. Isaac duos habuit filios, et uterque duas habuit uxores. Esau enim du.rit Judith fi

liam Beeri Hethæri, et Basemath filiam Elon ejusdem loci, quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ (Gen. xxvi) ; Jacob vero filias Labam Liam, et Rachel sibi conjugio sociavit (Gen. xxiv). Qui autem hi duo fratres nisi duo motus, qui sunt in homine, designant, hoc est concupiscentiam earnis et spiritus ? Quid uxores Esau, nisi propriæ laudis amorem, et mundi sapientiam ? Quid uxores Jacob, nisi activam et contemplativam designant vitam ? Ad hoc pertinet, quod dicitur : Factus est Esau vir gnarus venandi : Jacob autem simpleae habitabat domi, vel in tabernaculis (Gen. xxv). Venator carnem sequitur, et carne vescitur, quia concupiscentia carnalis sectando carnalia earnalibus desideriis pascitur : animus vero spiritualis quasi Jacob vir semplex in tabermaculis moratur, quia intus spiritualia meditando delectatur. Esau feras, Jacob sequitur oves : hic sanguinem fundit,ille lac præbet; hic lanam, ille pilos inutiles ; hic gerit arcum, ut vulneret, et ponit laqueos ut decipiat ille baculum tenet sustentationis per consolationem, et virgam directionis per correctionem. Probans quoque Esau, quod non libenter acciperet pater suus filias Chanaan, duxit uxorem absque his quas prius habebat, Maheleth filiam Ismael filii Abraham (Gen. xxviii), Erat enim Ismael ancillæ filius, quæ est Agar. Agar carnem, Ismael carnis appetitum, filia Ismaelis curam designat carnis. Duxit itaque filiam Ismaelis, qui curam carnis in desideriis facit. Uxores Jacob solæ laudantur ; in una fecunditas, in altera facies commendatur. Quibusdam tamem sola Rachel, quibusdam sola Lia placet. Amant enim quidam contemplationis pulchritudinem, quietem silentii, lectionis speculum, conscientiæ puritatem, piæ meditationis consolationem. Charitati divinæ quasi vultui Rachelis inhærent, aspectibus animi tanquam voluptuosis amplexibus illius astringuntur. Aliis vero solius Liæ fecunditas placet. Generant verbo prædicationis filios, hos nutriunt lacte consolationis, illos vero pastu cibi fortioris. Necessario serviunt labori, curam rei familiaris gerunt, necessaria fratribus subministrant, et sunt quasi vela, aut saga cilicina, quibus tota

pulchritudo tabernaculi a vento et pluvia custoditur. Apud nos autem utraque ducitur, id est, Rachel et Lia, ne intolerabilis sit labor Liæ, neu quies Rachelis habebatur tædio, sed constitutis horis sibi invicem succedant. Succedat labor orationi, oratio labori, lectio meditationi, meditatio prædicationi. Sic ad Rachel Jacob quandoque intrabat, sed ad Liam sæpius intrare consueverat. Ducenda est igitur uxor, quæ summi patris animum non offendat, qnae gaudium felicitatis non conturbet aeternae. Hoc enim interpretatur Isaac gaudium, sive risus. Item cavendum est, ne talem ducas, quam lex prohibeant. Populo etenim Israel exeunti de Ægypto, cum septem gentes, id est, Chananæos, et Pherezæos cum quinquc reliquis gentibus expugnaret, Dominus ait : Non inibis foedus cum eis, neque sociabis conjugia ; filiam tuam non dabis filio ejus, nec filium ejus accipies filio tuo, quia seducet filium tuum (Eacod. xxxii). Patet moralis sensus. De Ægypto exeunt, qui mundo renuntiant ; expugnant illas septem gentes et possident terram eorum, qui terram cordis sui liberant a dominio septem principalium vitiorum. Fœdus vero cum eis non inire, est consensum delectationi non præbere. Connubia non sociare, opera delectationum non adimplere. Filii autem et filiæ Chananæorum sunt opera eorum perversa, et suggestiones, vel cogitationes pravæ. Filii et filiæ Hebræorum sunt opera bona, et piæ cogitationes. Conjunguntur siquidem hæ duæ mationes inter se contrariæ mutuo, quando opus bonum suggestioni, aut cogitatio bona operi nefario consentit. Sed Hebræi filium Chananæi filia seducit, cum boni consilium operis suggestio perversa subvertit. Sic Evæ suggestio primi parentis mutavit consilium, porrexit voluptatis pomum, et ad inobedientiæ promovit transgressum. Quod si spiritualiter intelligatur, Eva quotidie primo parenti offert pomum, quia caro spiritui suggerit voluntatis affectum. Pomo enim voluptas carnis per similitudinem comparatur. In pomo enim tria sunt, scilicet odor, color et sapor. Et in voluptate tria scilicet favor, honor et amor. Favor itaque mundi est quasi odor pomi, color honor, sapor amor. Sicut enim maribus dulcis odor attrahitur, sic totis desideriis animi famæ sæcularis favor affectatur. Sed caret pomum pulchridine coloris, si voluptas

[blocks in formation]

diabolus, delectator caro, spiritus consentit. Ad- A separatur animus a terrenis, dum cœlestibus in

C\p. II. Qualiter uror jam ducta sit habenda, aut si displicuerit repudianda.

Incassum forsitan hortor te, charissime, me ducas uxorem, quia fortassis aliquam duxisti. Si autem duxisti, vide utrum placeat ; cave ne sit ancilla, me adultera, ne fæda. Per Moysen etenim scriptum est : « Si aeeeperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fœditatem, scribet libellum repudii, et dabit in manu ejus, et dimittet eam de domo sua. Cumque egressa alterum maritum duxerit, et ille quoque oderit eam, dederitque libellum repudii, et dimiserit eam de domo sua, vel certe mortuus fuerit, non poterit prior maritus recipere eam in uxorem,quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino (Deut. xxiv). » Audi,charissime, quid de adducto exemplo beatus Gregorius dicat : « Homo, inquit, uxorem accipit eum actionis terrenæ suscipit curam. Cujus cum cognoverit fœditatem, dat libellum repudii, et dimittit eam de domo sua, quia sæpe ipsa terrena actio, quæ priusquam haberetur fortiter amabatur, cum habita fuerit, ejus fœditas agnoscitur : cum scilicet esse per peccatum polluta videtur. Dimittit ergo eam vir de domo sua, ut

amorem ejus abjiciat de mente sua. Quæ egressa (X

alterum utru:m accipit, quia terrenam actionem, quam tu deseris, alius concupiscit, sed fortasse etiam ipsi in odium quandoque ventura est, ut eam utiliter dimittat. » Bene autem dicitur, dimiserit eam, vel certe mortuus fuerit, quia unusquisque terrenam euram aut dimittet, aut morietur, id est, aut non ei ex animo succumbet, aut propter eam funditus in animæ vita succumbet, Sive ergo eam sequens maritus dimiserit, sive mortuus fuerit, maritus prior eam in uxorem non poterit recipere, quia polluta est, ut videlicet is, qui semel terrenam curam, atque præsentis vitæ intentionem reliquerit, ad eam ultra nullo modo redeat, quoniam ipse jam suo judicio se polluit, qui eam prius ideo deseruit, quia pollutam esse cognovit. IIabes mune, eharissime, causam separationis idoneam. Causa enim separationis est occasio fœditatis, fetoris. Sed fetoris assiduitas fortassis quid, et præcipue vel quantum cuilibet noceat dignoscere non permittit, nec fetorem curæ sæcularis discernunt mares, nisi quae fragrantiam consueverint bomi odoris : sed qui remotus est a fetore qui moratur inter oloriferos virtutum flores, et bonorum opernm velut aromatum reficitur olore, qui earnis munditia leleetatur, et puritatem eordis ol)servat, talis peeeati fetentem nebulam sentit, et contaminantem superflnitatis evitat labem. Ejice igitur uxorem, et sic ejicies cum uxore fetorem, id est, de domo mentis curam expelle sæcularem. Non enim sane habitabunt simul animus spiritualis et cura sæcularis, sed tum

haeret, dum interius divinæ contemplationis rore suffunditur, et gratiæ spiritualis dulcedine fruitur, cito et facile peccati pessimum discernit odorem. veni igitur, charissime, ut curras adolescens cum adolescentulis, et dicas : In odore umguentorum tuorum currimus : adolescentulæ dile cerunt te nimis (Cant. 1). Curramus igitur ut ungamur. Sunt enim quidam qui non currunt, quia nimcii fetoris assiduitate imbuti fragrantiam virtutum non sentiunt. Sunt alii qui lento passu incedunt, et sic aut vix aut nunquam perveniunt. Lento siquidem passu gradiuntur, quia minorum virtutum gradi])us innituntur. Sunt et alii qui currunt, quorum duae species sunt, scilicet qui currunt et perveniunt alii vero qui dum eurrunt quibusdam occurrunt, etconfabulantur eis, sed dum morantur quo tendebant oblisviscuntur. Currebat Cornelius, currebat Zachæus, uterque fide et opere, currebat. Currunt Ananias et Saphira, currunt et non perveniunt.Currunt interdum frustra sæculares, currunt et claustrales.llli enim detinentur quandoque delectamentis mundi, ne exeant a mundo; isti vero revocantur delectationibus carnis, ut redeant ad mundum. lmpediunt ergo cursum boni operisoffendicula miseræ carnis. De hoc cursu dicit Apostolus: Currebatis bene, quis vos impedivit? (Galat.v.) Infirmi currunt ut sani fiant, qui enim delectantur odore unguentorum tactu sanantur eorum. Odor unguentorum, fragramtia virtutum est; unctio eorum, exhibitio est bonorum operum. Unguenti siquidem spiritalis tres species esse dicuntur, prima videlicet per quam tuu.ores comprimuntur, secunda perquam contractiones solidantur, tertia per quam dolores extrahuntur.Un`guentum etenim humilitatis tumoremcuratelationis Unguentum consolationis læsionem refovet fractæ mentis. Unguento autem confessionis ab intimis vis extrahitur inveterari doloris. Sed tunc operatur citius quando assiduæ exhortationis manu fricatur. Tenet etiam quandoque medicinalis potionis similitudinem confessio, sieutenim per potionem curantur interiora ventris, sic per confessionem infirmæ pugnantur vitia mentis. Curantur itaque contraria contrariis, subintrant enim virtutes recedentibus vitiis: hic est autem adolescentularum cursus, virtutum scilicet profectus. Currant ergo juvenes et virgines, semes cum junioribus (Psal. cxlviii) Sed qui plus diligit, velocius currit. Præcurrit sponsa, id est, anima perfecta, subsequuntur adolescentulæ, id est, minus perfectæ. CAP. III. De nuptiis spiritualibus,'et earum ferculis, ornamentis, ministris ac consummatione. Unde veniunt, et quo currunt? Ex AEgypto ad nuptias.Ad cujus nuptias? Summi regis filii. Qui sunt qui ad eas veniunt? Pauperes et meretrices, stulti et ignobiles, et tamen Dominus nuptiarum partitur eis munera sua dividens singulis prout vult (I Cor. xui). Nee tantum trahit eos odor unguentorum, sed etiam sapor ferculorum. Fercula enim illa Deum sapiunt. Ibi audient nova amoris cantica. Canit enim sponsa: Osculetur me osculo oris sui (Cant. 1). Ibi enim videbunt regem in decore suo (lsai. xxxui), speciosum fimbriam vestimenti ejus, ut cesset fluxus sangui

:

forma prae filiis hominum (Psal. xLiv). lbi tangent A tantum peccata carnis, quæ sunt quasi grossiora

nis (Matth. ix), id est, fluxa voluptas carnis. Sie ,

omnes animi sensus aliquid de eo bene sentiunt. Olfaetus odoris fragrantiam sensit; gustus saporis dulcedinem, visus rerum pulchritudinem, auditus delectabilia, taetus suavia, sed haec in animo spiritualiter quandoque reperiuntur. Animus enim odorat dum spiritalia cogitat, audit dum attendit, videt dum intelligit, gustat dum delectatur, tangit dum operatur. Veniunt igitur ex Ægypto animæ ad nuptias, quæ mundo renuntiantes Deo spiritaliter conjunguntur, ut generent sobolem virtutum per temporis incrementum. Quæ fuerant pauperes, quia divitiis cœlestibus diu earuerant ; meretrices, quia in domo mentis suæ lupanar libidinosa voluptatis erexerant; stultæ, quia mundi sapientiam secutæ fuerant ; ignobiles, quia peccato servierant. Sed Christus pauperem ditat, ignebilem sublimat, meretricem facit uxorem, stultam sapientiam. Veni ergo, charissime, ut videas ministros nuptiarum indutos purpura, et bysso, rosarum flores et lilia convallium tenentes, talares tunicas habentes, balteis cinetos, diversa portantes fercula. Hi, qui bysso vestiuntur , et tenent lilia, sunt justi, qui nimio labore munditiam carnis quæsierunt. Byssus de terra nascitur, et fit ex lino, quod cum eradicatur, in aquam mittitur, inde extractum ad radios solis siccatur, siccatum malleis frangitur, fractum manibus fricatur, ferri patitur divisiones, ut ab aristis et stupa separetur ducitur in filum, fit tela, transit in usum vestium. Sed byssus non dicitur, nisi subtilitatem fili, et tenuitatem cum candore comitetur. Anima autem justi induitur bysso, et operatur linum, cum mens separata a terrenis desideriis operatur bonum, sub aquis diu tenetur et postea sole siccatur, quia post peccatum lacrymis irrigata radio contemplationis illuminatur. Sed qui talis est malleum patitur, manibus fricatur, a stupa disjungitur, quia tribulationem persequemtium non veretur, sed tribulationis assiduitate purgatur. Cum autem linum trahitur in filum, a læva in dexteram traducitur manu, vertitur, salivis humectatur : sic mens, cum a vitiis ad virtutes trahitur, manu et saliva id est, exemplo boni operis et verbo exhortationis ab bonum convertitur. Quidam vero lineis induuntur et non bysso, qui enim non

[ocr errors]

fila, relinquunt, sed etiam cogitationum delicta subtiliter examinant, hi bysso induuntur, his enim filis tela texitur religionis. Induunlur hi tunica talari, et cinguntur balteis. Tunica talaris est in bonis operibus perseverantia longanimitatis. Balteus, quo renes cinguntur, est eastitas per quam luxuriæ fluxa restringuntur : hæc est igitur tunica Joseph, hic est balteus Jonathæ. Alii vero purpura vestiuntur, quæ colorem sanguinum imitatur, hanc purpuram primus tinxit Christus. Hac indutus primus Christo ministravit Stephanus. In spiritalibus siquidem nuptiis diversa diversi ministrant. Confessores abluendis manibus aquas præbent, luminario succendunt. Seriptum est enim de his : Sint lumbi vestri praecincti ; et lu— cernæ ardentes an manibus vestris (Luc. xii). Intus enim ardent per affectum charitatis, exterius vero lucent per exemplum boni operis. Hi dant aquas manibus, non enim tantum deflent sua peccata, sed etiam aliena, hoc est enim dare aquam manibus, lacrymis succurrere peccatorum reatibus, Martyres vero diversa carnium genera ministrant, Stephanus carnes lapidatas, Joannes oleo frixas, Laurentius igne assas, Vincentius sale conspersas, Hippolyus dissipatas, dat Joannes caput in diseo, Jacobus suum præbet percussoribus, portat Dionysius suum propriis manibus, Sa])inus abscissas manus. Sed et virgines ministrant teneras carnes, Agatha ubera, Agnes ustulata latera, Margarita

c carnes virgis cæsas, Tecla flammis ereptas. Ibi au

ditur Mariæ tympanum, et David cum cantoribus citharam percutit. Post diversa autem divinæ scripturæ fercula, post tympanum mortificatae carnis, post duleæ melos citharæ, quæ morum concordiam designat, anima quæ Christo nubere quærit, intrat thalamum suum, id est, mentis secretum, parat lectulum conscientiae, spargit virtutum flores, et dicit: Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus, lectulus noster floridus, tiqna dom0rum nostrarum, ced, ina, laquearia, cypressima. Si noster est, ergo communis. Quibus ? Sponso et sponsæ, id est, Christo et cuilibet fideli animæ. Tu vero, charissime, exue te sollicitudine sæculari, exorna thalamum mentis tuæ virtutum floribus, et fac animam tuam talem, quam summi regisadoptet Filius. Qui cum Patre, et Spiritu sancto vivit, et regnat per æterna sæcula. Amen.

INDEX RERUM

ANALYTICUS.

Notœ númerales lectorem ad columnas editionis nostrae revocant.

A
Abbas summus, est Deus omnipotems, l 180.
Abusiones claustri duodecim, scilicet : Prima,
rælatus negligens, 1058 et seq. Secunda, discipulus
imobediens, 1061. Tertia, juvenis otiosus, 1062.
Quarta, semex obstinatus, 1054. Quinta, curialis
monachus, 1067. Sexta, momachus causidicus, 1069.
Septima, habitus pretiosus, 1070. Octava, cibus ex-
quisitus, 1072. Nóma, rumor in claustro, 1073. De-
cima, litis in capitulo, 1076. Umdecima, dissolutio
ígero, 1080. Duodecima, irreverentia juxta altare,
082.
Accidens quid dicatur ; in Trinitate per accidens
mihil, 5ö.
Acolythi, vel quartus officii spiritualis gradus,

Adam am Eva plus peccaverit, 290 et seq. Adam
utrum volens am molems appetitum justi perdiderit,
292. Adæ et Evæ de paradiso ejectorum | successus
im mundo, 723 et seq.
Adorare Deum quid sit, Deus am solus adoramdus,
9 et seq.
ßíï; am ante susceptionem baptismi justificem-
tur, 133.
Adventus Christi ultimus quamdo erit, 597.
Affectuum modi diversi, et quibus psalmis quis-
que adaptetur, 985 et seqq
Affinitas quæ sit, 516. Quomodo differat a com-
samguinitate, 518.
Agendum quid sit in omni actione, 927. In sin-
gulis locis, 927. Singulis temporibus, 927, 928. Erga
singulas persomas, 928, 929 et seq.
Allegoria, tropologia et moralitas Scripturæ sa-
cræ quæ sint, 801, 802 et seq.
Amare Deum gratis vel propter se, quid sit, 534
et seq. Amari bene an male possunt tria : Deus, pro-
ximus, mundus, 17.
Amor Dei erga amimam, 962 et seq. Amor qu5d,
unde et qualis, sociat Creatori creaturam, 13 et seq.
Amor Sponsi ad sponsam mysticus, scilicet Dei ad
animam, 987 et seq. Amoris Dei et mundi quæ sit
differentia, et qualiter possimus ad amorem Dei
pertingere, et ejus domus effici, 619, 620, 62l.
Angeli et amimæ justorum ad Deum loquuntur,
et Deus ad illos, l 176 et seq. Angeli, in quo similes
et in quo dissimiles, 251. Triplex eorum potestas,
et triplex cognitio ; utrum perfecti facti sint, 252.
Utrum præscii sui casus, 253 Quales conditi fue-
rint, 254. Angeli et de eis inquirenda, 245 et seq.
Quod in principio creati, 247. Angeli quales fue-
rint, 81. Status eorum statim post creationem, 82.
Am aliquid collatum sit eis post creationem per
quod Deum diligerent, 83. Utrum aliqua fuerit
mora inter creationem eorum et casum. 83. Angeli
quales fuerunt quando primo facti sunt ; non de
materia præjacente facti, 249. Quatuor eorum pro-
prietates et differentiæ, 250. Angelis quomodo in-
sit liberum arbitrium si boni peccare, mali bene
agere non possint, 83. An præscii fuerint sui casus,
84. Angelorum creatio, 80. Ubi facta fuerit, 81. An-
gelorum ordines, 85, 86. Eorum missio, 87. Quo-
modo simt homimum custodes, am plures unius ;

utrum eorum cognitio augeri possit, 88. Angelo-
rum ordimes quot im primcipio conditi 260. Utrum
plures ceciderint an perstiterimt ; eorum discreta
cognominatio, 261 et seq. Utrum omnes mittantur,
et eorum ministeria, 262 et seq.
Amima Christi utrum æqualem eum divinitate
scientiam habuerit, 847 et seqq. Anima quomodo
peccati originalis fit particeps, 303. Animæ et car-
mis Christi separatio, 399 et seq. Quod ea separa-
tione facta. Christus mansit Deus et homo, 40].
402 et seq. Animæ sensus duplex, 266. Animæ e
corporibus quomodo exeant, et exeuntes quo per-
gant, 580, 581 et seqq. Animæ utrum pœnis cor-
poralibus cruciari possint, 584, 585. Animæ defunc-
torum utrum sciant quæ in hac vita geruntur.
596 Animæ rationalis vistriplex, 743. 744. Animæ
justorum ubi et in quibus locis sint ante resur-
rectionem, l 179. -
Antiquorum fides quæ fuerit, et quomodo aucta
per legem Moysi et Evangelium, 45, 46 et seq.
Apocryphum quid sit, 781.
Appetitus justi et commodi, 291 et seq. In homine,
294, 296
Aqua bene dicta sale aspersa, 473. Aquæ quo-
modò in unum locum fuerint congregatæ, ut appa-
reret arida, 201. Et quæ supra coelum sunt, quare
Scriptura non dicit quod fuerint congregatæ in
umum locum, 202.
Arboris sapientiæ seminatio ger timorem, 647.
Ejus irrigatio per gratiam, 648. Putrefactio per
dolorem, 648. Radicatio per fidem, 649 et seq. Ger-
minatio per devotionem, 651. Ortus per compune-
tionem, 651 et seqq. Incrementum per desiderium.
654. Robur per charitatem, 654. Viror per spem,
655. Frondescentia per circumspectionem, 655 et
seq. Florificatio per diseiplinam, 661. Fructificatio
per virtutem, 66l. Maturescentia per patientiam,
661. Collectio per mortem, 66l. Cibatio activa per
contemplationem, 662 et seq.
Arcæ descriptio, seilicet ejus forma et quantitas
secundum litteram, 626 et seq. Arca Noe quomodo
typus Ecclesiæ, vel aliter, Ecclesia quomoào sit
arca, 629, 630 et seq. Arca sapientiæ moraliter quae
sit, 635. Ejus ostium et femestra, 636. Quomodo ex
ea quatuor modis exitur per actionem, 637. Idem
per contemplationem, 637, 638. Tres apud eam
mansiomes, 639. Diversi illam ascendunt, 640, 64l
et seq. Arcæ mysticæ descriplio, 681 et seq. Colum-
mæ im ea erectæ significatio mystica, 684. Zonæ et
quadraturæ ejusdem, 685 et seq. Arcæ ejusdem di-
visio trina secundum longitudinem qua significan-
tur homines legis maturæ, scripturæ, gratiæ, 688,
689 et seq. -
Artes quomodo serviant sapientiæ divinæ, 185.
Artium origo et animæ perfectio, 741, 742. Earum
discretio, 751. Artis uniuscujusque proprium, 758.
Artium auctores, 765 et seq. Earum cohærentia,
769. Unicuique quid attribuendum, 769 et seq. Artes
quæ sint præcipuae eligendæ, 768.
Avaritiâ et quæ eam comitantur vitia, 100l.

Baptismus in generali quid sit, 127. Quæ sint in

« PoprzedniaDalej »