tionum commotionem. Sic igitur congregantur illa A et dicenti: Da mihi, pater, benedictionem. Terram tria, scilicet claritas, puritas et tranquillitas. In in- D australem et arentem dedisti mihi; junge et irri- sitim revelat, viæ refrigerat æstum, loca facie la- A cogitationum, quibus quasi pedibus mens ad opvat manus et pedes. Sic qui fontem compunctionis reperit, animæ faciem lavat, quia mentis speciem decorat. Lavat epera manuum, lavat et affectus tata progreditur. Immerari diutius liberet circa fontis hujus fluenta, saltem loquendo, nisi propositi nostri finis instaret. LIBER SECUNDUS. CAP. I. De duplici uxore, et duplici vita. Surgamus igitur, et revertamur ad rem, ut qui paulo ante carnalium nuptiarum patefecimus incommoda, nunc ad dulces spiritualis conjugii amplexus provocemus socium. Cavendum autem primum esse moneo, ne illico fruatur conjugio, neve talem ducat, quæ aut matris, aut patris offendat animum. Isaac duos habuit filios, et uterque duas habuit uxores. Esau enim duxit Judith filiam Beeri Hethæri, et Basemath filiam Elon ejusdem loci, quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebecca (Gen. xxvi); Jacob vero filias Laban Liam, et Rachel sibi conjugio sociavit (Gen. xxiv). Qui autem hi duo fratres nisi duo motus, qui sunt in homine, designant, hoc est concupiscentiam carnis et spiritus? Quid uxores Esau, nisi propriæ laudis amorem, et mundi sapientiam ? Quid uxores Jacob, nisi activam et contemplativam designant vitam? Ad hoc pertinet, quod dicitur: Factus est Esau vir gnarus venandi: Jacob autem simplex habitabat domi, vel in tabernaculis (Gen. xxv). Venator carnem sequitur, et carne vescitur, quia concupiscentia carnalis sectando carnalia carnalibus desideriis pascitur: animus vero spiritualis quasi Jacob vir semplex in tabernaculis moratur, quia intus spiritualia meditando delectatur. Esau feras, Jacob sequitur oves: hic sanguinem fundit,ille lac præbet; hic lanam, ille pilos inutiles; hic gerit arcum, ut vulneret, et ponit laqueos ut decipiat ille baculum tenet sustentationis per consolationem, et virgam directionis per correctionem. Probans quoque Esau, quod non libenter acciperet pater suus filias Chanaan, duxit uxorem absque his quas prius habebat, Maheleth filiam Ismael filii Abraham (Gen. xxvIII), Erat enim Ismael ancillæ filius, quæ est Agar. Agar carnem, Ismael carnis appetitum, filia Ismaelis curam designat carnis. Duxit itaque filiam Ismaelis, qui curam carnis in desideriis facit. Uxores Jacob solæ laudantur; in una fecunditas, in altera facies commendatur. Quibusdam tamen sola Rachel, quibusdam sola Lia placet. Amant enim quidam contemplationis pulchritudinem, quietem silentii, lectionis speculum, conscientiæ puritatem, piæ meditationis consolationem. Charitati divinæ quasi vultui Rachelis inhærent, aspectibus animi tanquam voluptuosis amplexibus illius astringuntur. Aliis vero solius Liæ fecunditas placet. Generant verbo prædicationis filios, hos nutriunt lacte consolationis, illos vero pastu cibi fortioris. Necessario serviunt labori, curam rei familiaris gerunt, necessaria fratribus subministrant, et sunt quasi vela, aut saga cilicina, quibus tota D C D pulchritudo tabernaculi a vento et pluvia custoditur. Apud nos autem utraque ducitur, id est, Rachel et Lia, ne intolerabilis sit labor Liæ, neu quies Rachelis habebatur tædio, sed constitutis horis sibi invicem succedant. Succedat labor orationi, oratio labori, lectio meditationi, meditatio prædicationi. Sic ad Rachel Jacob quandoque intrabat, sed ad Liam sæpius intrare consueverat. Ducenda est igitur uxor, quæ summi patris animum non offendat, quæ gaudium felicitatis non conturbet æternæ. Hoc enim interpretatur Isaac gaudium, sive risus. Item cavendum est, ne talem ducas, quam lex prohibeant. Populo etenim Israel exeunti de Ægypto, cum septem gentes, id est, Chananæos, et Pherezæos cum quinquc reliquis gentibus expugnaret, Dominus ait: Non inibis fœdus cum eis, neque sociabis conjugia; filiam tuam non dabis filio ejus, nec filium ejus accipies filio tuo, quia seducet filium tuum (Exod. xxx11). Patet moralis sensus. De Egypto exeunt, qui mundo renuntiant; expugnant illas septem gentes et possident terram eorum, qui terram cordis sui liberant a dominio septem principalium vitiorum. Fœdus vero cum eis non inire, est consensum delectationi non præbere. Connubia non sociare, opera delectationum non adimplere. Filii autem et filiæ Chananæorum sunt opera eorum perversa, et suggestiones, vel cogitationes pravæ. Filii et filiæ Hebræorum sunt opera bona, et piæ cogitationes. Conjunguntur siquidem hæ duæ nationes inter se contrariæ mutuo, quando opus bonum suggestioni, aut cogitatio bona operi nefario consentit. Sed Hebræi filium Chananæi filia seducit, cum boni consilium operis suggestio perversa subvertit. Sic Evæ suggestio primi parentis mutavit consilium, porrexit voluptatis pomum, et ad inobedientiæ promovit transgressum. Quod si spiritualiter intelligatur, Eva quotidie primo parenti offert pomum, quia caro spiritui suggerit voluntatis affectum. Pomo enim voluptas carnis per similitudinem comparatur. In pomo enim tria sunt, scilicet odor, color et sapor. Et in voluptate tria scilicet favor, honor et amor. Favor itaque mundi est quasi odor pomi, color honor, sapor amor. Sicut enim naribus dulcis odor attrahitur, sic totis desideriis animi famæ sæcularis favor affectatur. Sed caret pomum pulchridine coloris, si voluptas privetur honore mundanæ potestatis. Odorem vero sapor sequitur, quando opere desiderium voluptatis impletur. Monstrat diabolus Evæ pomi colorem per suggestionem, odorat Eva per delectationem. Adam per delectationis amorem consentit. Hæc in nobis quotidie fiunt. Suggerit enim diabolus, delectator caro, spiritus consentit. Ad- A separatur animus a terrenis, dum cœlestibus inhibenda est igitur custodia, ne dominetur sensualitas, sed succumbat, ne stultitia carnis animum privet virtute rationis. CAP. II. Qualiter uxor jam ducta sit habenda, aut si displicuerit repudianda. Incassum forsitan hortor te, charissime, ne ducas uxorem, quia fortassis aliquam duxisti. Si autem duxisti, vide utrum placeat ; cave ne sit ancilla, ne adultera, ne fæda. Per Moysen etenim scriptum est : « Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam forditatem, scribet libellum repudii, et dabit in manu ejus, et dimittet eam de domo sua. Cumque egressa alterum maritum duxerit, et ille quoque oderit eam, dederitque libellum repudii, et dimiserit eam de domo sua, vel certe mortuus fuerit, non poterit prior maritus recipere eam in uxorem,quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino (Deut. XXIV). » Audi,charissime, quid de adducto exemplo beatus Gregorius dicat: «< Homo, inquit, uxorem accipit cum actionis terrenæ suscipit curam. Cujus cum cognoverit fœditatem, dat libellum repudii, et dimittit eam de domo sua, quia sæpe ipsa terrena actio, quæ priusquam haberetur fortiter amabatur, cum habita fuerit, ejus fœditas agnoscitur cum scilicet esse per peccatum polluta videtur. Dimittit ergo eam vir de domo sua, ut amorem ejus abjiciat de mente sua. Quæ egressa alterum utrum accipit, quia terrenam actionem, quam tu deseris, alius concupiscit, sed fortasse etiam ipsi in odium quandoque ventura est, ut eam utiliter dimittat. » Bene autem dicitur, dimiserit eam, vel certe mortuus fuerit, quia unusquisque terrenam curam aut dimittet, aut morietur, id est, aut non ei ex animo succumbet, aut propter eam funditus in animæ vita succumbet, Sive ergo eam sequens maritus dimiserit, sive mortuus fuerit, maritus prior eam in uxorem non poterit recipere, quia polluta est, ut videlicet is, qui semel terrenam curam, atque præsentis vitæ intentionem reliquerit, ad eam ultra nullo modo redeat, quoniam ipse jam suo judicio se polluit, qui eam prius ideo deseruit, quia pollutam esse cognovit. Habes nunc, charissime, causam separationis idoneam. Causa enim separationis est occasio fœditatis, fetoris. Sed fetoris assiduitas fortassis quid, et præcipue vel quantum cuilibet noceat dignoscere non permittit, nec fetorem curæ sæcularis discernunt nares, nisi quæ fragrantiam consueverint boni odoris sed qui remotus est a fetore qui moratur inter odoriferos virtutum flores, et bonorum operum velut aromatum reficitur odore, qui carnis munditia delectatur, et puritatem cordis observat, talis peccati fetentem nebulam sentit, et contaminantem superfluitatis evitat labem. Ejice igitur uxorem, et sic ejicies cum uxore fetorem, id est, de domo mentis curam expelle sæcularem. Non enim sane habitabunt simul animus spiritualis et cura sæcularis, sed tum B hæret, dum interius divinæ contemplationis rore suffunditur, et gratiæ spiritualis dulcedine fruitur, cito et facile peccati pessimum discernit odorem. Veni igitur, charissime, ut curras adolescens cum adolescentulis, et dicas: In odore unguentorum tuorum currimus: adolescentulæ dilexerunt te nimis (Cant. 1). Curramus igitur ut ungamur. Sunt enim quidam qui non currunt, quia nirii fetoris assiduitate imbuti fragrantiam virtutum non sentiunt. Sunt alii qui lento passu incedunt, et sic aut vix aut nunquam perveniunt. Lento siquidem passu gradiuntur, quia minorum virtutum gradibus innituntur. Sunt et alii qui currunt, quorum duæ species sunt, scilicet qui currunt et perveniunt alii vero qui dum currunt quibusdam occurrunt, et confabulantur eis, sed dum morantur quo tendebant oblisviscuntur. Currebat Cornelius, currebat Zachæus, uterque fide et opere, currebat. Currunt Ananias et Saphira, currunt et non perveniunt.Currunt interdum frustra sæculares, currunt et claustrales. Illi enim detinentur quandoque delectamentis mundi, ne exeant a mundo; isti vero revocantur delectationibus carnis, ut redeant ad mundum. Impediunt ergo cursum boni operis offendicula misera carnis. De hoc cursu dicit Apostolus: Currebatis bene, quis vos impedivit? (Galat.v.) Infirmi currunt ut sani fiant, qui enim delectantur odore unguentorum tactu sanantur eorum. Odor unguentorum, fragrantia virtutum est; unctio eorum, exhibitio est bonorum operum. Unguenti siquidem spiritalis tres speC cies esse dicuntur, prima videlicet per quam tu..ores comprimuntur, secunda per quam contractiones solidantur, tertia per quam dolores extrahuntur. Unguentum etenim humilitatis tumorem curatelationis Unguentum consolationis læsionem refovet fracta mentis. Unguento autem confessionis ab intimis vis extrahitur inveterari doloris. Sed tunc operatur citius quando assidue exhortationis manu fricatur. Tenet etiam quandoque medicinalis potionis similitudinem confessio, sicut enim per potionem curantur interiora ventris, sic per confessionem infirmæ pugnantur vitia mentis. Curantur itaque contraria contrariis, subintrant enim virtutes recedentibus vitiis hic est autem adolescentularum cursus, virtutum scilicet profectus. Currant ergo juvenes et virgines, senes cum junioribus (Psal. cxLvш) Sed qui plus diligit, velocius currit. Præcurrit sponșa, id est, anima perfecta, subsequuntur adolescentulæ, id est, minus perfectæ. D CAP. III. De nuptiis spiritualibus, et earum ferculis, forma præ filiis hominum (Psal. XLIV). Ibi tangent A tantum peccata carnis, quæ sunt quasi grossiora fimbriam vestimenti ejus, ut cesset fluxus sanguinis (Matth. x), id est, fluxa voluptas carnis. Sic omnes animi sensus aliquid de eo bene sentiunt. Olfactus odoris fragrantiam sensit; gustus saporis dulcedinem, visus rerum pulchritudinem, auditus delectabilia, tactus suavia, sed hæc in animo spiritualiter quandoque reperiuntur. Animus enim odorat dum spiritalia cogitat, audit dum attendit, videt dum intelligit, gustat dum delectatur, tangit dum operatur. Veniunt igitur ex Ægypto animæ ad nuptias, quæ mundo renuntiantes Deo spiritaliter conjunguntur, ut generent sobolem virtutum per temporis incrementum. Quæ fuerant pauperes, quia divitiis cœlestibus diu caruerant; meretrices, quia in domo mentis suæ lupanar libidinosa vo- B luptatis erexerant; stultæ, quia mundi sapientiam secutæ fuerant; ignobiles, quia peccato servierant. Sed Christus pauperem ditat, ignobilem sublimat, meretricem facit uxorem, stultam sapientiam. Veni ergo, charissime, ut videas ministros nuptiarum indutos purpura, et bysso, rosarum flores et lilia convallium tenentes, talares tunicas habentes, balteis cinctos, diversa portantes fercula. Hi, qui bysso vestiuntur, et tenent lilia, sunt justi, qui nimio labore munditiam carnis quæsierunt. Byssus de terra nascitur, et fit ex lino, quod cum eradicatur, in aquam mittitur, inde extractum ad radios solis siccatur, siccatum malleis frangitur, fractum manibus fricatur, ferri patitur divisiones, ut ab aristis et stupa separetur ducitur in filum, fit tela, transit in usum vestium. Sed byssus non dicitur, nisi subtilitatem fili, et tenuitatem cum candore comitetur. Anima autem justi induitur bysso, et operatur linum, cum mens separata a terrenis desideriis operatur bonum, sub aquis diu tenetur et postea sole siccatur, quia post peccatum lacrymis irrigata radio contemplationis illuminatur. Sed qui talis est malleum patitur, manibus fricatur, a stupa disjungitur, quia tribulationem persequentium non veretur, sed tribulationis assiduitate purgatur. Cum autem linum trahitur in filum, a læva in dexteram traducitur manu, vertitur, salivis humectatur sic mens, cum a vitiis ad virtutes trahitur, manu et saliva id est, exemplo boni operis et verbo exhortationis ab bonum convertitur. Quidam vero lincis induuntur et non bysso, qui enim non : C fila, relinquunt, sed etiam cogitationum delicta subtiliter examinant, hi bysso induuntur, his enim filis tela texitur religionis. Induuntur hi tunica talari, et cinguntur balteis. Tunica talaris est in bonis operibus perseverantia longanimitatis. Balteus, quo renes cinguntur, est castitas per quam luxuriæ fluxa restringuntur: hæc est igitur tunica Joseph, hic est balteus Jonathæ. Alii vero purpura vestiuntur, quæ colorem sanguinum imitatur, hanc purpuram primus tinxit Christus. Hac indutus primus Christo ministravit Stephanus. In spiritalibus siquidem nuptiis diversa diversi ministrant. Confessores abluendis manibus aquas præbent, luminario succendunt. Scriptum est enim de his Sint lumbi vestri præcincti ; et lucernæ ardentes in manibus vestris (Luc. xì). Intus enim ardent per affectum charitatis, exterius vero lucent per exemplum boni operis. Hi dant aquas manibus, non enim tantum deflent sua peccata, sed etiam aliena, hoc est enim dare aquam manibus, lacrymis succurrere peccatorum reatibus, Martyres vero diversa carnium genera ministrant, Stephanus carnes lapidatas, Joannes oleo frixas, Laurentius igne assas, Vincentius sale conspersas, Hippolyus dissipatas, dat Joannes caput in disco, Jacobus suum præbet percussoribus, portat Dionysius suum propriis manibus, Sabinus abscissas manus. Sed et virgines ministrant teneras carnes, Agatha ubera, Agnes ustulata latera, Margarita carnes virgis cæsas, Tecla flammis ereptas. Ibi auditur Mariæ tympanum, et David cum cantoribus citharam percutit. Post diversa autem divinæ scripturæ fercula, post tympanum mortificatæ carnis, post dulce melos citharæ, quæ morum concordiam designat, anima quæ Christo nubere quærit, intrat thalamum suum, id est, mentis secretum, parat lectulum conscientiæ, spargit virtutum flores, et dicit: Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus, lectulus noster floridus, tigna domorum nostrarum, cedrina, laquearia, cypressina. Si noster est, ergo communis. Quibus? Sponso et sponsæ, id est, Christo et cuilibet fideli animæ. Tu vero, charissime, exue te sollicitudine sæculari, exorna thalamum mentis tuæ virtutum floribus, et fac animam tuam talem, quam summi regis adoptet Filius. Qui cum Patre, et Spiritu sancto vivit, et regnat per æterna sæcula. Amen. INDEX RERUM ANALYTICUS. Notæ numerales lectorem ad columnas editionis nostræ revocant. A Abbas summus, est Deus omnipotens, 1180. Accidens quid dicatur; in Trinitate per accidens Acolythi, vel quartus officii spiritualis gradus, Adam an Eva plus peccaverit, 290 et seq. Adam Adorare Deum quid sit, Deus an solus adorandus, Adulti an ante susceptionem baptismi justificen- Adventus Christi ultimus quando erit, 597. Affectuum modi diversi, et quibus psalmis quis- Affinitas quæ sit, 516. Quomodo differat a con- Agendum quid sit in omni actione, 927. In sin- Allegoria, tropologia et moralitas Scripturæ sa- Amare Deum gratis vel propter se, quid sit, 534 Amor Dei erga animam, 962 et seq. Amor quid, Angeli et animæ justorum ad Deum loquuntur, utrum eorum cognitio augeri possit, 88. Angelo- Anima Christi utrum æqualem cum divinitate Antiquorum fides quæ fuerit, et quomodo aucta Appetitus justi et commodi, 291 et seq. In homine, Aqua bene dicta sale aspersa, 473. Aquæ quo- Arboris sapientiæ seminatio per timorem, 647. Arcæ descriptio, scilicet ejus forma et quantitas Artes quomodo serviant sapientiæ divinæ, 185. Avaritia et quæ eam comitantur vitia, 1001. B Baptismus in generali quid sit, 127. Quæ sint in |