Obrazy na stronie
PDF
ePub

futuram veritatem præsignandam a Deo sunt A Observa diem Sabbati (Exod. xx), id est exspecta requiem per bonitatem Dei, id est Spiritum sanctum.

CAP. IV. Dequatuor primis præceptis secundæ tabulæ.

In secunda tabula primum præceptum ad carnalem patrem refertur; sicut primum primæ tabulæ ad Patrem coelestem; quod tale est : Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longœvus super terram (Exod. xx). In his honora quæ contra Deum summum non sunt: obediendo et in necessitatibus suis quantum potes subveniendo. Ut sis longævus super terram, scilicet viventium. Secundum præceptnm est: Non occides (ibid.). Homicidium fit istis modis: manu, lingua. consensu. Judæi enim, quamvis manu Christum non occiderunt, linguis suis tamen occiderunt. Consensu quoque voluntatis multi homicidæ sunt; unde: Qui odit fratrem suum homicida est (I Joan. 1). Judici licet occidere, et si zelo justitiæ hoc facit non committit homicidium. Tertium præceptum: Non machaberis (Exod. xx). Duplex et fornicatio: spiritualis, de qua dicitur: Perdidisti omnes qui fornicantur abste (Psal. LXXII); et corporalis de qua agitur hic. Et in Evangelio prohibet Christus omnem illicitam concupiscentiam, dicens: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam machatus est eam in corde suo (Matth. v): in lege enim inchoata sunt hæc mandata, et in Evangelio consummata. Quartum præceptum est: Non furtum facies (Exod. xx). Sub furto comprehenditur sacrilegium; quod est auferre vel sacrum de sacro, vel non sacrum de sacro, vel sacrum de non sacro. Sacrum appellatur quidquid mancipatum est cultúi divino, sive sit templum sive res templi. Rapina etiam sub furto comprehenditur Qui enim furtum prohibuit, rapinam non permisit. De qua inquit Augustinus: Quandiu res propter quam peccatum est non redditur, non agitur pœnitentia sed fingitur. Sub rapina usura comprehenditur. Hieronymus: Usuras quærere aut fraudere aut rapere nihil interest: Commoda fratri tuo et accipe quod dedisti, et nihil superfluum quæras. Augustinus Usura est plus accipere quam dare. Quod filii Israel Ægyptiis fecerunt non fuit furD tum, quia ex familiari mandato hoc facerunt. Si enim ille qui legem edit aliter præcipit, non transgreditur legem qui ei obedit.

C

præmissa, et veritate adimpleta finem acceperunt. In illis decem præceptis dilectio Dei et proximi imperatur. Tria quæ in prima tabula, ad dilectionem Dei; septem alia quæ in secunda tabula, ad dilectionem proximi referuntur. Primum præceptum primæ tabulæ tale est: Dominus Deus tuus Deus unus est: ipsum adorabis et ipsi soli servies (Deut. vi; Matth. Iv). Inde videndum est quod alia est servitus quæ soli Deo exhibenda est, quæ Græce dicitur latria; et alia quæ etiam hominibus potest exiberi, quæ Græce dicitur dulia. Debemus etiam hominibus reverentiam exhibere, sicut præcipit Apostolus, sed non sicut Deo. Unde illud: Honorem meum nulli dabo (Isa. XLI). Honor iste est illa reverentia B quam soli Deo exhibemus; quod est totam mentem per humilitatem et devotionem ei substernere, et ipsum principium et finem omnis boni credere. Et hoc modo solus Deus est adorandus. Et ista servitus, sicut diximus, latria dicitur apud Græcos. Unde idololatræ dicuntur qui hunc cultum creaturæ tribuunt, servientes creaturæ potius quam Creatori; scilicet quod Dei est idolo attribuentes, de quo dicit Apostolus quod nihil est idolum: Idolum nihil est in mundo (I Cor. VIII). Quod nec de materia dictum est, sicut de lapide vel ligno, quoniam creaturæ Dei sunt; sed de forma, videtur esse dictum. Deo namque dicitur forma et illud proprie idolum dicitur, cui imprimitur forma aliqua ut colatur tanquam Deus ; quæ forma non est opus Dei sed opus hominis imitantis Deum : quare nihil est. Quidquid namque est, vel est opus Dei vel opus hominis imitantis Deum. Itaque idolum nihil est ; id est illud propter quod idolum appellatur. Vel ita dictum est ac si diceretur corporeus angelus nihil est. Non negatur angelum esse, necque corpus; sed ex illiis duobus unum esse negatur. Itaque qui dicit, idolum nihil est, negat esse aliquid illud quod ipse putabant esse idolum, scilicet unam personam ex simulacro illo et spiritu præsidente constantem, sicut ex corpore et anima constat unus homo. Putabant enim quod viveret idolum et loqui posset tanquam persona constans ex simulacro et ex spiritu illi simulacro præsidente; et illud tale nihil est. Secundum præceptum est; Non assumes nomen Dei tui in vanum (Exod. XX). Et sicut præceptum primum pertinet ad Patrem, ita istud ad Filium. In vanum nomen Dei assumit, qui credit Fillium Dei tantum esse hominem. In vanum assumit, qui eum non adorat, et quia ab eo factus, et quia ab eo redemptus. Unde et ipse dixit: Creditis in Deum? et in me credite (Joan. XIV) Ut intelligamus eum non solum adorandum a nobis in Divinitate qua condi dit, sed etiam in humanitate qua redemit. Unde Propheta: Adorate scabellum pedum ejus quoniam sanctum est (Psal. XCVIII). Qui enim sic adorat humanitatem Christi Jesu, id est eum qui in humanitate redemit, non creatorem sed creaturam adorat.Tertium ad Spiritum sanctum pertinet. attendatur, non est mendacium, sed mysterium.

PATROL. CLXXVI.

CAP. V. De quinto præcepto secundæ tabulæ.

Quintum præceptum est: Non falsum testimonium dices (Exod. xx).Hic prohibetur perjurium; sed quia omne perjurium est mandacium, dicendum est quid sit mendacium et quod mendacium sit perjurium. Augustinus: Mentiri est contra hoc quod animo sentitur loqui. Opponitur de Jacob qui patri dixit: Ego sum Esau (Gen. xxvII), matre consolente, quod ipse contra conscientiam dicebat vere enim sciebat se non esse Esau. Augustinus tamen inquit: Jacob quod matre fecit auctore ut patrem fallere videretur, si diligenter

quid mali jurare contingit, melius est frangere
juramentum quam implere. Debet autem pœni-
tere quia temere juravit. Isidorus: Non est con-
servandum sacramentum quo malum incaute
promittitur. Velut si quispiam adultera perpe-
tuum cum ea permanendi fidem polliceatur: to-
lerabilius est enim non implere sacramentum
quam permanere in stupro. Beda: Denique ju-
ravit per Dominum David interficere Nabal virum
stultum; sed ad primam intercessionem Abigail
feminæ prudentis minas remisit, ensem in vagi-
nam revocavit neque aliquid culpæ perjurio tali
se contraxisse doluit, (I Reg. xxv). Item dicit
Isidorus: Qui arte verborum jurat, Deus qui ins-
pectator est cogitationum sic aspicit ut cui ju-
ratur intelligit. Quod sic exponodum est: Arte
verborum, id est qui ad fraudandum alium jurat:
Deus tunc vere sic aspicit. Ut ille qui injuste de-
cipitur intelligit. Si autem aliquid pro vitando
periculo non ut proximum lædat, sed ut se vel
alium a necessitate liberet veritatem dixerit, et
tamen per hanc veritatem aliud occultaverit
quod revelatum periculo foret, non peccat: sicut
Abraham de Sara, Soror mea est (Gen. xx), non
est mentitus; cum illa esset soror, id est cogna-
ta; et si illud jurasset non peccassset.
CAP. VI. De sexto et septimo præceptis secun-
dæ tabulæ.

Item opponitur de Joseph qui fratribus suis dixit: A confirmatum. Si aliquem alteri facturum se aliPer salutem Pharaonis exploratores estis (Gen. XLII); et dixit se augurari in scypho, quod tamen verum non fuit. Dicunt quidam quod mendacium fuit, sed non tale mendacium quod peccatum sit. Dicunt enim quod non omne mendacium peccatum sit, sed illud solum quod dicitur intentione fallendi. Intentio autem Jacob erat matri obedire. Similiter Joseph non indebat fallere; sed non tam cito volebat se manifestare. Sed hoc non videtur velle Augustinus dicens quod nec pro vita alicujus mentiendum sit. Melius itaque videtur esse ut eos non esse mentitos dicamus, sed familiari mandato hoc dixisse, sicut et Hebræi excusantur a furto, familiari mandato. Cum enim mater Jacob per Spiritum sanctum B hoc ei præciperet, matri obediendo Spiritui sancto obtemperabat. Item opponitur: Si quidquid dicitur contra hoc quod a Spiritu sancto est est mendacium, tunc illud, Christus est verus Deus et verus homo, cum dicat Judæus contra conscientiam sed nullus auderet dicere hoc esse mendacium. Ad quod potest dici quod illud est verum quod dicit, non mendacium; et tamen ipse mentitur, sicut justus putans se verum dicere falsum dicens non mentitur, Augustinus in Enchiridio: Nemo sane mentiri judicandus est qui dicit falsum quod putas esse verum; quia quantum est in ipso non fallit. sed ipse fallitur. Ille potius econtrario mentitur qui dicit verum quod putat falsum. Item Augustinus: Mendacium est falsa C significatio vocis cum intentione fallendi; quod sit debet intelligi, cum intentione fallendi quæ tunc inest vel postea advenit. Quandoque enim cum aliquid promittit, non tunc habet voluntatem fallendi. Item Augustinus: Cum causa humilitatis mentiris, si antequam mentireris peccator non eras, mendacio reus efficeris. Si enim te peccatorem dicis et ita non credis, veritas in te non est. Item dicit Augustinus quod pro salute alterius non sit mentiendum. Celare namque licet veritatem ut non prodat eum qui quæritur ad occidendum; sed negare non debet veritatem. Opponitur contra illud: Si bona est intentio; bona est operatio sed qui negat si vidisse illum, cum tamen viderit bona intentione facit ut liberet eum a morte. Ad quod potest dici quod non debet dici bona intentio illa quæ non est secundum scientiam, licet sit pia. Hoc enim debet habere bona intentio et ut sit pia et ut sit recta ; quia non est virtus misericordia sine justitia. Quidam tamen dicunt illud non esse peccatum, et hoc dixisse Augustinum ad terrorem, ut homines a mendacio deterreret. Opponitur de obstetricibus et de Raab quod pro tali mendacio remuneratæ sunt. Sed, sicut Augustinus: Non pro mendacio sunt renumeratæ, sed pro pietate. Duo enim in hujusmodi mendaciis attenduntur: affectus pietatis quo hæc dicuntur, et ipsum mendacium: affectus remuneratur non mendacium. Jocosa mendacia et ironiæ, mendacia non sunt. Nunc videndum est quid sit perjurium Perjurium est mendacium juramento

Sextum præceptum : Non concupisces uxorem proximi tui (Exod. xx). Septimum: Non concupisces rem proximi tui (ibid). Hic opponitur de hoc quod Dominus in Evangelio, cum suppleret illud præceptum: Non machaberis. (ibid)., dicit Dictum est antiquis: Non mochaberis. Ego autem dico vobis: Qui viderit mulierum ad concupiscendum eam, jam mæchatus est eam (Matth. v). Sed hoc non fuit superaddere, cum in lege idem prohibeatur, ut in hoc præcepto: Non concupisces uxorem, proximi tui. Hic enim concupiscentia prohiberi videtur sicut ibi. Ad quod potest dici quod vere hoc præceptum bene intellectum et actum prohibet et voluntatem; et qui hoc præcepto sic intellccto et opere et voluntate a malo cessabant, non homines Veteris Testamenti sed Novi dicendi sunt; et lex D eis sic intellecta non vetus sed nova erat. Et secundum hoc in Evangilio nulla superadditio facta est; sed explanatur quod ibi occultum fuerat. Sed cum utrumque prohiberet lex bene intellecta, secundum quod non littera sed spiritus dicenda erat; carnales autem alterum tantum intelligebant scilicet actum prohiberi, et hoc secundum litteram legis. Unde illud Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III). Et secundum hoc facta est superadditio. Ut in hoc præcepto : non concupisces res proximi tui; utrumque prohibetur et voluntas et actus. Actus secundum quod littera sonat; scilicet non agas foris per quod concupiscere videaris. Voluntas prohibetur in hoc præcepto spiritualiter intellecto. Unde et Augustinus dicit: Hoc inter Vetus Novum Tes

tamentum distare videtur, quod ibi actus prohi- A betur, in Novo voluntas et actus. Vetus Testamentum accipit Augustinus litteram non spiritum, sicut et Apostolus ubique facit.

CAP. VII. De dilectione proximi

suo bono, quam quod ego privarer meo; nec in aliquo contra perfectionem facerem, si etiam essem adeo perfectus sicut Paulus fuit. Et in hoc etiam potest ordo charitatis considerari; quia Deum præ omnibus diligere debemus, scilicet toto corde, tota anima, tota mente (Matth. XXII); post ipsum nos ipsos; tertio loco alios. Unde illud : Diliges proximum tuum, etc. Nisi enim prius diligat se, quomodo alios poterit sicut se diligere ? CAP. VIII. De delectione Dei.

In istis septem præceptis dilectio proximi continetur. Unde in Levitico: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Levit. XIX); id est in his in quibus diligis teipsum, scilicet in habendis bonis æternis. Vel ita: sicut teipsum, id est in quibus vis te diligi, scilicet in necessariis subministrandis. Nec est intelligendum sicut teipsum, id est quantum teipsum, sicut quidam exponunt. Quæritur utrum debeamus omnes æqualiter diligere, an unum plus alio. Quidam dicunt quod par effectus charitatis omnibus impendi debeat; sed B quam ad nos habet quæritur utrum æqualiter

in operibus charitatis ordo servandus est. Unde Paulus Operemur bonum ad omnes: maxime autem ad domesticos fidei (Galat. vi). Et hoc videtur Augustinus velle ita dicens : Omnes æque diligendi sunt; sed cum omnibus prodesse non possis, iis potissimum consulendum est, qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitate nobis magis conjuncti sunt. Quod Augustinus dicit, omnes æque diligendi sunt, ita potest exponi: Omnes, id est, natura in omnibus æqualiter est diligenda, vel salutem omnium debemus æqualiter diligere. Si enim aliquis plus diligit salutem patris vel amici quam aliorum, non est hoc ex charitate sed ex affectu carnali qui naturalis est; nec est culpabilis, sed hic non est perfectionis. Opponunt quidam : Quem Deus magis diligit et nos magis debemus diligere. Itaque bonum et justum magis debemus diligere quam alium. Ita etiam probatur quod magis alios quam nosmetipsos debeamus diligere; quandoquidem scimus eos meliores nobis et a Deo magis diligi. Ad quod dicitur quod in homine duo sunt diligenda natura et virtus. Natura æqualiter diligenda; virtus autem magis vel minus diligenda, secundum quod major vel minor fuerit. Et ita magis debemus diligere bonum istius quam illius, quia magis est; non tamen naturam magis vel minus, vel magis salutem unius quam alterius cupere debemus.

Sed opponitur quod eadem ratione magis debeo diligere bonum alterius quam meum, quia majus est. Satis potest concedi, sed non in eo magis diligo quam in me. Ut si bona vestis alicujus magis mihi placet quam mea minus bona, non tamen magis cuperem illi esse suum quam nihi meam. Et si alterum necesse esset, mallem illum carere sua quam ego carerem mea. Ita hic dicitur quod licet bonum illius majus sit quam meum, si alterum istorum necesse esset, mallem illum carere

Charitas est amor honestus qui ad eum finem dirigitur ad quem oportet. Amor est bona erga alterum propter ipsum voluntas. Unde Tullius : Amicitia est voluntas erga aliquem bonarum rerum, illius causa quem diligit. De dilectione Dei

omnes diligat. Ad quod videndum est quid sit dicere, Deus diligit istum, quod est, Deus approbat opera ejus; et sub hoc sensu potest dici quod magis unum quam alium diligit. De eodem etiam potest dici quod modo magis diligit eum quam prius, id est magis approbat ejus opera quam prius. Vel magis diligit, id est ei gratiam suam amplius infundit quam prius. Eum enim dicitur diligere quem facit diligere se et cognoscere, infundendo ei gratiam suam. Appellatur etiam dilectio Dei ipsa divina electio; odium Dei ipsa reprobatio: Dilexi Jacob, Esau odio habui (Malach, 1). Et alibi: Qui elegit nos ante mundi constitutionem in charitate (Ephes. 1). Et in alio loco: Propter nimiam charitatem suam qua dilexit nos Deus; et cum essemus mortui peccatis nostris convivificavit nos in Christo (Ephes. 11). Et secundum hoc potest dici quod magis diligit unum alio, id est majorem coronam præparavit ei. Sed non potest dici in ista acceptione quod eumdem modo plus modo minus diligat. Ab æterno enim tantum dilexit unumquemque quantum modo diligit. Et Paulum tantum diligebat etiam cum malus erat, quantum modo diligit; non tamen malum ejus diligebat. Ei enim omnia sunt præsentia; et quod de Paulo in tempore futurum erat apud Deum præsens erat, et talem eum diligebat qualis futurus erat (quod apud eum futurum non erat) et qualem in præsentia eum ab æterno elegerat. Augustinus in D libro De Trinitate: Absit autem ut Deus temporaliter aliquem diligat quasi nova dilectione quæ in illo ante non erat; apud quem nec præterita transierunt, et futura jam facta sunt; qui omnes sanctos ante mundi constitutionem dilexit sicut prædestinavit. Sed dum convertuntur et veniunt ad eum, tunc incipere ab eo diligi dicuntur. Et cum malis iratus, bonis placatus dicitur: mutantur illi, non ipse.

Explicitus est tractatus quartus De sacramentis in generali et præceptis divinis.

CAP. I. De baptismo.

-

TRACTATUS QUINTUS.

DE SACRAMENTO BAPTISMI.

CAPITULA.

-

CAP. II. Quæ sunt consideranda in baptismo. CAP. III. De forma baptismi. CAP. IV. Quid sit sacramentum baptismi. CAP. V. De susceptione baptismi. CAP. VI. Utrum parvuli sine baptismo salventur. CAP. VI. De justificatione adultorum ante susceptionem baptismi. — CAP. VIII. Qui possint baptizare. - CAP. IX. Utrum sit baptismus cum verba corrupte proferuntur. CAP. X. De materia baptismi. CAP. XI. De responsione patrinorum. CAP XII. Utrum quis in utero matris baptizari possit. CAP. XIII. De catechismo et exorcismo.

[ocr errors]

CAP. I. De baptismo.

[ocr errors]

Post legem Moysi successit lex Evangelii, de cujus sacramentis deinceps dicendum est : et primum de baptismate, quod in sacramentis Novi Testamenti primum est. Baptismum Christi præmuntiavit Joannes suo baptismate quod sola aqua et non spiritu fiebat. Unde ipsemet dicit: Ego baptizo in aqua in pœnitentiam (Matth. 1). Sola enim corpora abluebat, peccata vero non tollebat. Ad quid ergo utile? Ut præparet ad baptisma Christi. sicuti catechismus baptismum præcedit. Quod autem se dicit baptizare in poenitentiam, sic potest exponi, id est docens poenitentiam. Pœnitentes enim baptizabat. Et ita licet baptismus ille nullam conferret remissionem eis, tamen per pœnitentiam et circumcisionem quæ habebant, adhuc statim poterant salvari. Vel ita potest exponi Baptizabat in pænitentiam, id est in signum pœnitentiæ. Signaculum enim erat pœnitentiæ baptismus Joanis, quia sicut aqua abluit corpora, ita pœnitentia mundantur animæ. Itaque baptismo Joannis Novi Testamenti sacramentum cæpit insinuari. Unde illud: Lex et prophetæ usque ad Joannem (Matth. x1). Non quod in Joanne terminata sitlex, cum adhuc legalia haberent statum, sed quia ejus abolitio ibi cœpit ostendi. Si enim ante passionem legalia finem habuissent, non tunc paschalem agnum cum discipulis Christus celebrasset. Si quæritur quibus verbis Joannes traderet baptismum, non habemus de auctoritate certum. Quidam tamen dicunt quod in nomine venturi. Item si quæritur, quare non conferebat remissionem peccatorum? quia ad hoc non erat institutum, sed ut viam præpararet baptismi Christi. Habent enim sacramenta vim et efficaciam ex institutione. Joanne baptizante venit ad cum Christus ut baptizaretur ab eo in Jordane; non quod ipse egeret qui sine peccato erat, sed ut aquas sanctificaret. Ibi enim collata est aquæ illa efficacia ut quicunque postea mergeretur in eam invocato nomine Trinitatis, consequeretur remissionem : et tunc institutum est baptisma Christi, in quo tota Trinitas operatur remissionem, cujus præsentia ibi apparuit Spiritus in columba, Filius in homine, Pater in voce. De his qui a Joane baptizati erant, iterum quidam sunt baptizati baptismo Christi. Alii non sunt postea baptizati: sed ma

[ocr errors]

A nuum impositione facta super eos acceperunt Spiritum sanctum. Sed solet, quæri quare isti iterum baptizati, et non illi. Dicunt quidam quod de baptismo Joannis præsumebant, quod illi non faciebant. Hieronymus in Epistola de unius uxoris viro dicit: Quia Spiritum sanctum nesciebant qui Joannis baptismum accceperant, iterum baptizati sunt, ne qnis putaret et gentibus ac Judæis aquas sine Spiritu sancto posse sufficere. CAP. II. Quæ sunt consideranda in baptismo.

In sacramento baptismatis hæc consideranda sunt institutio, causa institutionis, forma baptismi, quod sacramentum, quid res sacramenti. Institutio, sicut diximus, facta fuit quando Christus ad batismum venit. Causa institutionis ut in B baptismo homo a peccatis resurgeret. Est enim contra peccata, tam originalia quam actualia, remedium. Sed cum per circumcisionem et alia sacrata legalia idem fieret apud antiquos quod per baptismum et cætera sacramenta apud nos, potest quæri quare illa cessant et illa succedant. Unde Apostolus communem ponit solutionem, cum dicit: Hæc omnia in figura contingebant illis. (I Cor. x). Itaque, postquam accessit veritas, figuræ cessaverunt. Ideo etiam cessare debuerunt, ut duo populi in unum jungerentur. Abhorrebant enim Gentiles Judæorum cæremonias; et ideo, ut Judæi et Gentes unus populus fierent, necesse erat removere causam inimicitiæ. Quod Apostolus manifestat, dicens: Et medium parietem solvens inimicitias, legem mandatorum decretis evacuans (Ephes. 11). Circumcisionis etiam sacramentum imperfectum erat, quia solis viris congruebat; sed qui legem venit adimplere, perfectum voluit sacramentum : et qui dolores nostros portavit, ab hujusmodi dolore nos voluit liberare, et suavissimum conferre sacramentum baptismi quod nullus abhorreret.

[ocr errors]

Solet quæri an circumcisio amisit statum suum ex quo baptisma fuit institututum. Ad quod potest dici quod in illis dimiserat statum quibus ista novitas sacramentorum nuntia erat, et ab eis credita et recepta; in aliis adhuc habebat statum, et conferebat eis remissionem usque ab illud tempus quo ipsa veritas per apostolos ubique prædicari et manifestari cœpit, quando scilicet dictum est eis Prædicate Evangelium omni creaturæ

(Marc. xvi); quod fuit post resurrectionem. Sic A cepistis baptisma in nomine Jesu Christi, qui opponitur quod illa duo sacramenta, scilicet circumcisio et baptisma, cum idem conferrent, non debuerunt simul habere statum. Potest dici quod non habuerunt simul statum quantum ad eosdem.

CAP. III. De forma baptismi. Formam hujus sacramenti tradidit Christus cum dixit: Ite, docete, baptizantes eos in nomine Patris,et Filii,et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Et in ista forma debet tradi sacramentum. Legitur tamen in Actibus apostolorum baptizasse apostolos in nomine Christi (Act. XIX); in quo, sicut dicit Ambrosius, tota Trinitas intelligitur. In hoc enim nomine intelligitur qui unctus est, scilicet Fillus,et a quo unctus est, scilicet Pater, et per quem, scilicet Spiritus sanctus. B Ambrosius in libro De Spiritu sancto: Cum enim dicitur in nomine Domini nostri Jesu Christi,per unitatem nominis impletum est mysterium ; nec a Christi baptismate Spiritus separatur. Si enim Christum dicas, et Deum Patrem a quo unctus est Filius, et ipsum qui unctus est Filium,et Spiritum quo unctus est designasti. Scriptum est enim Hunc Jesum a Nazareth quem unxit Spiritu sancto Deus (ibid.) Hinc volunt habere quidam quod si aliquis baptizetur in nomine Patris tantum, vel in nomine Filii tantum (si non intelligit errorem inducere) baptizatus sit, nec debeat rebaptizari. Quod nobis de auctoritate non est certum, sed ex illa auctoritate Ambrosi per simile volunt et hoc dicere.

CAP. IV Quid sit sacramentum baptismi. Nunc videndum est quid sit sacramentum et quid res sacramenti in sacramento baptismi. In omni enim sacramento ista duo consideranda sunt. Hic potest appellari sacramentum ipsa aqua sanctificata. Augustinus De catechismo: Debetis scire cur virtus illius aquæ et animæ prosit et corpori. Non enim cmnis aqua mundat ; sanctificatur hæc per consecrationem verbi. Tolle enim verbum, et quid est aqua nisi aqna? Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Res hujus sacramenti est interior ablutio. Et ipsa trina immersio sacramentum dicitur vel Trinitatis, vel sepulturæ triduanæ. Et alia multa. sacramenta in hoc sacramento occurrunt, ut insufflatio, invocatio Trinitatis, quæ sunt partes hujus sacramenti; quorum singula non appellantur sacramentum baptismi, sed in eo continentur. Baptismus est immersio facta cum invocatione Trinitatis. Alia enim quæ præcedunt ad decorem sunt et ad reverentiam ; sed non est in eis vis ipsius sacramenti. Baptismus enim interpretatur unctio. Potest enim baptismus appellari ipsum elementum sanctificatum; sed non ita proprie. In hoc loco dicendum est quod tertio debet fieri immersio. Augustinus: Postquam vos credere promisistis, tertio capita vestra in sacro fonte demersimus, qui ordo baptismi duplici mysterii significatione celebratur. Recte enim tertio mersi estis, qui accepistis baptisma in nomine Trinitatis, recte enim tertio mersi estis, qui ac

[ocr errors]

D

tertia die resurrexit a mortuis. Illa enim trina immersio typum Dominicæ exprimit sepulturæ, per quam Christo consepulti estis in baptismo. Item Gregorius Leandro episcopo De trina mersione baptismi: Nihil verius responderi potest quam quod ipsi sensistis, quod in una fide nihil officit Ecclesiæ consuetudo diversa, quia cum tribus subsistentiis una substantia est, reprehensibile nullatenus potest esse infantem in baptismate, vel ter vel semel tingere; quoniam et in tribus mersionibus personarum Trinitas, et in una potest divinitatis singularitas designari. Ecce quod ex ista auctoritate licet semel mergere tantum, nobis tamen videtur quod magis sit usus Ecclesiæ sequendus. Haimo super Epistolam ad Romanos: In suo sensu abundabat Cyprianus, quoniam semel mergebat in baptismo parvulos; quia quod intelligebat studiose implebat bonis operibus abundando, licet hoc nescius delinqueret. Sed quia bonis operibus abundabat, postea correptus a Deo abundavit altiori sensu, ter illos mergendo.

CAP. V. De susceptione baptismi.

Deinde restat videre quod quidam sacramentum et rem suscipiunt: alii sacramentum et non rem; alii rem et non sacramentum. Sacramentum et rem sacramenti suscipiunt parvuli ubicunque et a quibuscunque baptizantur in nomine sanctæ Trinitatis, in quibus non requiriter propria fides. Adulti quoque, si propria fide accedunt,et sacramentum et rem sacramenti habent. In istis propria fides requiritur, sine qua nullam remissionem consequuntur. Sacramentum et non rem illi qui ficte accedunt, vel sine fide et corde impœnitenti. Augustinus: Omnis qui jam suæ voluntatis arbiter est constitus, cum accedit ad sacramentum fidelium, nisi poeniteat veteris vitæ, novam inchoare non potest. Ab hac pœnitentia cum baptizantur parvuli soli immunes sunt ; nondum etiam uti possunt libero arbitrio. Petrus quoque in Actibus apostolorum sic loquitur ad Judæos, dicens: Agite pænitentiam, et baptizetur unus quisque vestrum (Act. 11). Sed supradictis opponitur illud quod dicit Ambrosius locum illum : Sine pœnitentia sunt dona super et vocatio Dei (Rom. x1). Gratia Dei in baptisimo non requirit gemitum vel planctum : et omnia gratis condonat. Sed hoc est dictum de gemitu exteriori quia, etsi desit pœnitentia exterior, non minus condonantur omnia. Sed quod Gregorius dicit pœnitentiam quadraginta dierum indicendam, ad experientiam fit, ut sciatur quo animo quærant baptizari, quandoque enim simulatorie quærunt baptizari. Item opponitur illud Augustini, ex lib. v De unico baptismo: Non impeditur baptismi gratia quominus peccata dimittat omnia, etiam si odium fraternum in ejus cui dimittuntur animo perseverat. Solvitur hesterna die et quidquid supra commissum est, solvitur etiam quod commissum ipsa hora momentanea quæ est ante baptismum et in ipso bapti

« PoprzedniaDalej »