Obrazy na stronie
PDF
ePub

greges caprarum, quæ ascenderunt de monte Galaad (Cant. iv). Per capillos intelligitur subtilitas cogitationis, comparata capris, quia, ut capræ, excelsa petit, et si quando temporali astringitur necessitate, non tamen ab æterno bono excidit intentione.

CAP. XXII. De dolore frontis.

vulpes, quæ Græce z alopecæ nuncupantur, A plationi. Unde in Canticis dicitur: Capilli tui sicut hunc sæpe patiuntur. Sicut autem superius diximus, mens est caput interioris hominis, capilli vero capitis sunt discretæ cogitationes mentis. Prædictus autem fumus moraliter est providentia habita de rebus futuris. Ex fumo enim capilli, qui caput tegunt, quotidie crescunt, et ex providentia discretæ cogitationes prodeunt, quæ secretum mentis abscondunt. Qui autem hoc fumo caret, calvus fiet. Similiter animus, qui in agendis rebus providentiam non habet, calvus apparet. Nec dicretæ cogitationes mentem cooperiunt, sed quod interius latet, exterius videntibus apertum reddunt. Nullæ vero medicinæ proderunt, ubi discreta cogitationes desunt. Si autem fumus ex toto non amittitur, sed solum ex aliquo humore inficiatur, в impudicitiam frontem discoopertam gerit, et quæ

et infirmitas nascatur quæ alopecia vocatur, ex calore cutis illius loci poterit cognosci ex quo humore hæc infirmitas oriatur. Si enim activa est, calida et sicca, non dubitamus ex cholera exortam esse rubra. Sicut autem in Passionario legitur, oportet, ut myrobalano, id est unguentaria glande, viola, absinthio, et his similibus medicetur. Myrobalanum oculorum prodest visui. Viola est humilis herba. Absinthium est amarissum. Hæc enim tria cum suis similibus providentiam mentis juvant, ut capilli, id est cogitationes discreta crescant, nec defluant. Oportet enim, ut oculis cordis peccati morbum diligenter inspicias; humiliter confitearis, amare pœniteas. Hoc autem medicamine facies, ut inhæreant capiti capilli, id est providæ cogitationes. De capite siquidem capilli quandoque defluunt, et in terram cadunt, et hoc fit quoties cogitationes mentis terrenis inhiant, et terrena concupiscunt. Inhærent vero capiti, quoties inhærent divinæ majestatis contem

c

Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere (Jer. 1). De adultera muliere propheta loquitur, ut de ea quasi dolens conqueri videatur. Per eam siquidem animam sermo divinus intelligit, quæ Deum videre desiderans frontem pudicitiæ simplicitatis velamine tegere consuevit. Si autem peccati morbus eidem advenerit, per

prius juste vixerat, abjecto simplicitatis velamine peccatum prædicare non cessat. Quod si in religione alicui contingat gravioris culpæ, sæcularibus incitamentum præstat. Quanto enim gradus altior, tanto casus gravior. Unde per Isaiam dicitur: Erubesce, Sidon, ait, mare (Isa. xxш). Unde Gregorius: «< Plerumque, inquit, ex actione sæcularium eonfunditur actio religiosorum, dum illi ultra habitum assumunt opera, et isti juxta ordinem propriuin non excitant corda.» In Sidone quippe figuratur stabilitas religiosorum, in mari vero vita sæcularium. Quasi ergo per vocem maris ad verecundiam Sidon adducitur, quando per comparationem vitæ sæcularium, religiosorum, qui muniti, et quasi stabiles cernuntur, vita reprobatur. Noluisti, inquit, erubescere. Erubescere noluit, qui pœnitere recusavit. Rubor igitur frontis est pudor pœnitentis. Si quis igitur ab hac infirmitate curari desiderat, necesse est ut emplastrum verecundiæ fronti superponat.

Finis libelli De medicina animæ quatenus exstare compertus est: nam de plurium morborum et ægritudinum curatione spirituali, ut ex prologo patet, agere constituerat.

DE NUPTIIS LIBRI DUO

Quorum prior est de nuptiis carnalibus vitandis; posterior, de nuptiis spiritualibus amplexandis.

PROLOGUS

Dum te, charissime, mundi hujus agitari fluctibus conspicio, timeo ne aut pondere divitiarum pressus, aut juventutis impetu compulsus, periculum Scyllæ voraginis incurras. Amor etenim mulieris est quasi quædam vorago mortis, velut unda submergens. Ligat amor mulieris, sed tunc gravius cum indissolubiliti nodo conjugii stringitur. Mittimus ergo summitatem funiculi spiritualis ut traharis, ne vinculo conjugii tenearis. Summitas funiculi spiritalis est sermo sanctæ exhortationis. Hoc funiculo Jeremias infixus in limo cisternæ veteris extractus respiravit (Jerem. xxxvII). Trahitur Jeremias et educitur de cisterna et mundatur a contagione luti, cum modo peccator exiens per poenitentiam absolvitur a labe peccati. Jeremias trahitur funiculo involuto veteribus pannis, nos autem veterum Patrum trahimur exemplis. Audi igitur, dilecte mi, quæ sunt incommoda nuptiarum, nec philosophorum tantum, sed etiam divinorum monitis acquiesce; utrorumque enim exempla posituri sumus.

LIBER PRIMUS

CAP. I. De nuptiis carnalibus vitandis suasoribus A foeda cito concupiscit. Difficile custoditur, quod Theophrasto, atque aliis philosophis et oratori

bus tum Latinis tum Græcis.

plures amant; molestum est possidere, quod nemo habere dignetur. Minore tamen miseria deformis habetur, quam formosa servatur. Nihil tutum est, in quo totius populi vota suspirant. Alius forma, alius ingenio, alius facetiis, alius liberalitate sollicitat; sicque aliquo tandem modo expugnatur, quod undique incessitur. Quod si propter dispensationem domus, et languoris solatia, et fugam solitudinis ducatur uxor, multo melius servus fidelis dispensat, obediens auctoritati domini, et dispensationi ejus obtemperans, quam uxor, quæ in eo se existimat dominum, si adversus viri voluntatem, id est, si quod placet, non quod jubetur faciat. Assidere autem ægrotanti magis possunt amici, et vernulæ beneficiis obligati, quam illa quæ nobis imputet lacrymas suas, et hæreditatis spe vendat illas, cum et sollicitudinem jactans et curam, languentis animum desperatione conturbet. Quæ si languerit, coægrotandum est cum ea, et nunquam ab ejus lectulo recedendum. Aut si bona fuerit, et suavis uxor (quæ tamen rara aut nulla est), cum parturiente gemimus cum periclitante torquemur. Sapiens autem nunquam solus esse potest. Habet enim secum omnes qui sunt, quique potius fuerunt boni, et animum liberum quocunque vult transfert, quod corpore non potest cogitatione complectitur. Et si hominum copia defuerit, loquitur cum Deo. Nunquam minus solus erit, quam cum solus fuerit. Porro liberorum causa uxorem ducere, vel ne nomen nostrum intereat, vel ut habeamus senectutis præsidia, et ut certis utamur hæredibus stolidissimum est. Quid enim ad nos recedentes e mundo pertinet si nomine nostro alius non vocetur, cum et filius non statim patri suo vocabulum referat, et innumerabiles sint, qui eodem appellentur nomine? At quæ senectutis auxilia sunt nutrire domi illum, qui aut prior te forte moriatur, aut perversissimis moribus sit, aut certe cum ad maturam ætatem veneris, tarde ei videaris mori. Hæc et hujusmodi Theophrastus edisserens, quem nostrum non moveat ad quietam continentiæ vitam? Quieta est enim continentiæ vita, quam non inquietat uxoris suspicio, non sollicitant ancillarum sumptus, nec conturbat filiorum perversitas. Quæ munditiæ gignit florem, D puritatis parit fructum, bonæ conscientiæ profert odorem. Hæc tergit carnis maculas, animam sincerat, restringit cogitationum fluxus. Si quis autem uxoris non est expertus incommoda, experto credat. Cicero enim rogatus ab Hircio, ut post repudium Terentiæ sororem ejus duceret, non acquievit, dicens non se posse et uxori et philosophiæ pariter operam dare. Fertur et Socrates duas uxores habuisse, Xantippen et Mironem neptem Aristidis. Quæ cum eum crebro conviciis aggrederentur, novissime verterunt impetum in eum et male

Fertur aureolus Theophrasti liber De nuptiis, in quo quærit an vir sapiens uxorem ducat. Et cum definisset, si pulchra, si bene morata, si honestis parentibus, si et ipse sanus et dives, si sapiens inire aliquando matrimonium, statim intulit Hæc autem raro in nuptiis concurrunt universa. Non est igitur uxor ducenda sapienti. Primum enim studia philosophiæ impediri, nec posse quemquam libris et uxori pariter inservire. Multa sunt, quæ matronarum usibus necessaria sunt: pretiosæ vestes, aurum, gemmæ, sumptus, ancillæ, supellex varia, lectica; deinde per totas noctes в querulæ conquestiones; illa ornatior procedit in publicum, hæc honoratur ab omnibus, ego in conventu fenimarum misella despicior. Cur aspiciebas vicinam? Quid cum ancilla loquebaris? De toto (sic) veniens quid attulisti? Non amicum habere possumus, non sodalem; alterius amorem uxor sui odium suspicatur. Si doctissimus præceptor in qualibet urbium fuerit, nec uxorem relinquere, nec cum tali sarcina illuc ire possumus. Pauperem alere difficile est, divitem ferre tormentum. Adde quod nulla est uxoris electio, sed qualis advenerit talis sit habenda, si iracunda, si fatua, si deformis, si superba, si fetida, quodcunque vitii est, post nuptias discimus. Equus, asinus, bos, canis, et vilissima quæque mancipia, vestes et lebetes, sedile ligneum, calix et urceolus fictilis probantur prius, et sic emuntur: sola uxor non ostenditur, ne ante displiceat, quam ducatur. Attendenda est ergo semper ejus facies, et pulchritudo laudanda, ne si alteram inspexeris, se existimet displicere. Vocanda est domina, celebrandus natalis ejus, jurandum est per salutem illius, ut sit superstes optandum, honoranda est, nutrix et gerula, servus paternus et altricius, et procurator calamistratus, et in longam securamque libidinem exsectus spado, sub quibus nominibus adulteria delitescunt. Quoscunque illa dilexerit, ii gratis amandi. Si totam ei domum regendam commiseris, serviendum est; sin aliquid tuo arbitrio reservaveris, fidem sibi haberi non putabit, et in odium vertitur et jurgia. Et nisi cito consulueris, parabit venena anus. Aurifices, et aurioles (sic) et institores gemmarum, sericarumque vestium si introduxeris, periculum pudicitiæ est. Si prohibueris, suspicionis injuria. Verum quid prodest diligens custodia, cum uxor impudica servari non possit, pudica non debeat? Infida enim custos est castitatis necessitas, et illa vere pudica dicenda est, cui licuit peccare, sed noluit. Sit pulchra, aut deformis uxor; utrinque urgetur incommodo qui eam ducit. Pulchra enim cito adamatur;

multatum, tandemque fugientem diu persecuta A ros colere, imitentur saltem pecudes, et postquam sunt.

C

Sed forsitan putet aliquis concordiæ providisse, si pauperem ducat uxorem. Marcus Cato Censorius habuit uxorem Paulam, humili loco natam, vinolentem, impotentem, et (quod credere facile posset nemo) Catoni superbam. Philippum regem Macedonum, contra quem Demosthenis Philippicæ, introeuntem ex more cubiculum uxor exclusit irata. Quid igitur, dilecte mi ? num doctior es Catone? num Philippo rege potentior ? Non acquiescit mulier superba viro sapienti, nec potentem veretur irata. Tota Euripidis tragoediae in mulierum maledicta sunt, unde et Hermione loquitur. <«< Malarum me mulierum decepere consilia. » Scribit Herodotus, quod « mulier cum veste deponat в verecundiam. Quod sine teste gerit, quasi non fecerit, obliviscitur. Si quis autem testis adfuerit, ipsa tamen artificio linguæ fateri cogit eum non vidisse quod viderit. Quod verbis excusare non valet, hoc lacrymis excusat. » Blanditur oculis, seducit osculis, amplexibus instat et vincit. Amatur in muliere forma, non anima. Amor autem formæ viriles enervat animos, non attendit cui adhæserit, rationis expers esse dignoscitur. Scripserunt sicut legisse recolo Aristoteles et Seneca de matrimonio libros, in quibus amorem formæ uterque accusat. « Amor, inquiunt, formæ rationis oblivio est, et insania proximius philtrium foedum, minimeque conveniens animo sapientium, turbat consilia, altos et generosos spiritus frangit, a magnis cogitationibus ad humillimas detrahit,quærulosos, iracundos, temerarios, dure imperiosos,serviliter blandos, omnibus inutiles, etiam ipsi novissime amori facit. » Nam, cum fruendi cupiditate insatiabilis flagrat, plurima tempora suspicionibus lacrymis, conquestionibus perdit, odium facit sui, et ipse novissime odium est. Tota amoris insectatio apud Platonem posita est, et omnia ejus incommoda Lysias explicavit, ut qui non judicio, sed furore ducatur, et maxime uxorum pulchritudini gravissimus custos accubet. Refert præterea Seneca cognovisse quemdam ornatum hominem, qui exiturus in publicum fascia uxoris pectus colligabat, et ne puncto quidem horæ præsentia ejus carere poterat, potionemque nullam nisi alternis tractam labiis vir et uxor hauriebant, alia deinceps non minus inepta facientes, in quæ improvida vis ardentis affectus erumpebat. De hoc eodem exemplo dicit Hieronymus contra Jovinianum: «<< Origo quidem amoris honesta erat, sed magnitudo deformis. » Nihil autem interest ex qua honesta causa quis insaniat. Unde et Sextus in Sententiis: «< Adulter est, inquit, in suam uxorem amator ardentior. » In aliena quippe uxore omnis amor turpis, in sua nimius. Sapiens vir judicio debet amare conjugem non affectu, ut regat impetus voluptatis, ne præceps feratur in coitum. Nihil enim fœdius est quam uxorem amare perinde atque adulteram. Certe qui dicunt se causa rei familiaris et generis humani uxoribus jungi, et libe

D

uxorum venter intumuerit, non perdant filios, nec amatores se uxoribus exhibeant, sed maritos. Ducuntur plerumque uxores non causa fornicationis vitandæ, sed causa luxuriæ explendæ ; nec causa prolis, sed causa pecuniæ. Unde Martia Catonis filia minor, cum quæreretur ab ea cur post amissum virum denuo non nuberet, respondit se non invenire virum, qui se magis vellet quam sua. Quo dicto eleganter ostendit divitias magis in uxoribus eligi solere, quam pudicitiam, et multos non oculis, sed digitis uxores ducere. Optima est uxor, quam non avaritia conciliat, nec luxuria copulat. Refert œconomicus Xenophontis liber pulcherrimus, in quo De civili loquitur conjugio, quod « pari labore vir et mulier desudarent in opere. Ille foris victus et cultus humanos quæreret, illa vero domi curam ageret, avium cæterarumque pecudum fetus et fructus custodiret. » Sed post mulierum labor immutatus est, et quæ laborare consueverant, dominari cœperunt: et quandoque dominium concomitatur otium. Unde Columella cum de luxu mulierum loqueretur, inquit: « Luxu et inertia defluunt. » Ut ne lanificii quidem curam suscipere dignentur, sed domi confectæ vestes fastidio sint, perversaque cupidine maxime placeant, quæ grandi pecunia et totis pene censibus redimuntur. Instrumentorum agrestium cura gravantur, sordidissimum negotium paucis diebus in villa morari dicunt. Amant enim civitatum frequentiam, platearum plausus, fori spectacula, otiosorum confabulationes, interesse choreis gaudent, videre et videri summum bonum existimant. Quæ igitur, charissime, placet tibi, an quæ sectatur otium, an quæ dominio gaudet, an quæ labore fatigatur ? Otium enim luxuria, dominium superbia, laborem jurgia sequuntur; his igitur et hujusmodi curis laborat et affligitur, qui uxoris pestiferæ consortia diligit. Restat nunc, frater charissime, ut qui philosophorum posuimus exempla, mulieris actus explicando, ad divinarum Scripturarum testimonia

transeamus.

CAP. II. Muliebris commercii, et carnalis conjugii detestatio, adductis sacræ Scripturæ testimoniis.

Causa mali mulier, initium culpæ, fomes peccati. Scriptum est enim ; A muliere initium factum est peccati, et per ipsam omnes morimur (Eccli. xxv). Ipsa est, quæ subvertit justum, sapientem decipit, exsuperat fortem. Nonne David virum sanctum, qui leoni et urso non cessit, qui Philisthæi frontem lapide comminuit, mulieris aspectus traxit ad culpam ? Quid tam ingens Samsoni virtus, vel quod Salomoni tam laudata profuit sapientia? Vicit enim utrumque mulier. Nam, sicut ignis non satiatur combustibilibus, et avaritia nunquam satiatur pecunia, sic ardor mulieris nunquam dicit: Sufficit. Uxor propria habenti solet esse fastidio, aliena vero non sine periculo adamatur. Propria exsuperat verbis, aliena mollit sermones suos, et multo labiorum suorum blandimento seducit cor amantis. Unde Salomon:

Ut eruaris, inquit, a muliere aliena, et ab extra- A quod de periculo animæ illius agitur. Nunc igitur, nea quæ mollit sermones suos, et inclinata est ad mortem domus ejus et ad inferos semitæ ipsius. Omnes qui ingrediuntur ad eam, non revertuntur, nec apprehendent semitas vitæ (Prov. 11). Et in eodem scriptum est: Favus distillans labia meretricis, et nitidius guttur ejus oleo. Novissima autem illius amara quasi absinthium, et lingua ejus acuta quasie gladius biceps. Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. Per semitam vitæ non ambulant, vagi sunt gressus ejus et investigabiles. Nunc ergo, fili, audi me, et ne recedas a verbis oris mei. Longe fac ab ea vitam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus. Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli, ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labo- B res tui sint in domo aliena et gemas in novissimis quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas: Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum, nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam? In favo mellis duo sunt, id est, mel et cera. In facie meretricis similiter duo, scilicet decor et gratia, hoc est pulchritudo oris, et dulcedo sermonis. Cera succendit ignem, mel præbet dulcedinem. Sic pulchritudo meretricis igne libidinis inflammat carnem, blandimento vero lenocinantis sermonis subvertit mentem. Stillat mel ex cera, dum meretrix verba sua mollit et facit dulcia.Hanc autem dulcedinem æternæ mortis amaritudo comitatur. Unde sequitur: Novissima illius amara quasi absinthium, et lingua ejus acuta quasi gladius biceps.Mors æternæ damnationis per gladium, amaritudo vero desperation s per absinthium designatur. Custodi ergo animam tuam a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ, non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum: ne rapiaris nutibus illius, pretium enim scorti vix est unius panis (Prov. vi). Diligit mulier, ut decipiat, decipit ut rapiat. Amat quod habes, non quod es. Hæc est quæ, ut Salomon ait, vecordi juveni occurrit ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas, garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis, nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians. Apprehensumque deosculatur juvenem,et procaci vultu blanditur,dicens: Victimas pro salute tua devovi, hodie reddidi vota mea. Idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre et reperi. Intexui funibus lectulum meum,stravi tapetibus pictis ex Ægyplo.Aspersi cubile meum myrrha, et aloe, et cinnamomo. Veni, inebriemur, uberibus,et fruamur cupitis amplexibus, donec illucescat dies. Non enim est vir in domo sua, abiit in via longissima. Sacculum pecuniæ secum tulit. In die plenæ lunæ reversurus est in domum suam. Irretivit eum multis sermonibus,et blanditiis labiorum protaxit illum. Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens et ignorans, et nescit quod ad vincula stultus trahitur,donec transfigat sagitta jecur ejus, velut si avis festinet ad laqueum, et nescit

C

D

fili mi, audi me,et attende verba oris mei, ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis ejus. Multos enim vulneratos dejecit,et fortissimi quique interfecti sunt ab ea. Viæ inferi domus ejus penetrantes inferiora mortis (Prov. vii). Quid diligitur in muliere? forsitan quod diligi solet in quolibet flore. In flore color, in muliere decor; sed utrumque parvi temporis est. Rubet rosa, lilia candent, viola purpuram imitatur ferrugineam, nec tamen in hieme floret rosa, nec redolet lilium, nec viola nascitur, sed sicut verna tempestas sola florum præcipua pulchritudine vestitur, sic mulieris juventus sola decoris gratia coloratur. Ut autem flos quandoque aut exuritur gelu, aut pruina marcessit, sic decor mulieris aut infirmitate languet, aut senio evanescit. Mulier omnis aut in juventute morietur, aut erit anus. Si moritur, sequitur dolor, si eam diligis; si anum exspectas, nemini vetula placet. Non igitur amandum quod tam cito displicet, aut tam leviter dimittitur. Illa quæ verticis crines aurea dividit acu, quæ frontem pingit, faciem colorat, gemmis digitos exornat, erit esca vermium, erit colubri cibus. Hujus collum coluber ambiet, anget anguis ubera. Et quanto pulchrior atque tenerior fuerit caro, tanto velocius putrefacta vertetur in saniem. Hæc in terra patietur. Sed quid in inferno erit? Audi Isaiam loquentem de filiabus Sion, quæ extento collo, et nutibus oculorum elevatæ,et in pedibus suis composito gradu incedebant: Decalvabit,inquit, Dominus verticem filiarum Sion,et crinem earum nudabit.Auferet Dominus ornamentum calceamentorum, et lunulas, el torques, et monilia,et armillas,et mitras,et discriminaliu,et periscelidas,et murenulas,et olfactoriola, et palliola, et acus,et specula,inaures, et annulos, et gemmas in fronte pendentes,et mutatoria, et sindones,et vittas, et theristra (Isa. ш). Et erit pro suavi odore fetor, et pro zona funiculus, pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium. Hic vermis, illic ignis; hic putredo, illic tormentum sine termino. Erit tamen ibi vermis conscientiæ hic, nutritus delectationibus carnis, qui illic desperationis dolorem commovebit. Ecce quod amas homo, ecce quod es et quod amas. Cinis es et pulvis, et vento superbiæ sublevaris. Nocet vicinitas mulierum, cohabitatio earum multos traxit ad crimen, « quarum, ut ait B. Gregorius, vox blanditur auribus, et facies oculis. » In paradiso nocuit mulier, in terra adhuc nocet, trahitque ad inferos. Ne igitur obstruat cœlum, sapientis est providere. Unde in Ecclesiastico legitur: In medio mulierum noli commorari, de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri (Eccli. XLII). Unde in Proverbiis Salomon dicit: Nunquid abscondere potest homo ignem in sinu suo, ita ut vestimenta illius non ardeant; aut ambulare super prunas, et non comburantur plantæ ejus? (Prov. vi.) Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mun. dus cum tetigerit eam. Dum ægrotaret Job,et damna substantiæ pateretur, dum pro morte filiorum

more, et calore solis terra ísta facta fecundior copiosiorem cultori suo reddit fructum, sic hortus animæ nostræ dum lacrymarum affluentia suffunditur, dum rore cœlesti et sancti Spiritus calore vaporatur, segeti virtutum præstat incrementum, pullulare cogit virgulta justitiæ, in vineis charitatis botros multiplicat gratiæ, multiplicat et abundantiam vini, id est, intelligentiam verbi divini. Mentes etenim, quæ sitæ sunt in convallibus humilitatis, quas illuminat radius contemplationis, per calorem sancti Spiritus defenduntur a tentationis pruina, per humorem compunctionis intimæ, replentur intelligentia divina. Sicut rivulus lene sonantis aquæ objectu lapidum dat saltus, et quasi quodam delectabili murmure aures demulcet au

cor ejus doloribus anxiaretur, dum molestia car- A nis affligeretur, et testa saniem raderet, inter hæc nihil est relictum, quod gravius affligeret, quam uxor insana et perversa. Ait enim viro ægrotanti : Adhuc permanes in simplicitate tua. Benedic Deo et morere (Job. 1). In paradiso, ut diximus, mulier nocuit, sed in sterquilinio, ut audis, non desinit. Adfuit cum Petro in prætorio, et cum Herode locuta est in palatio. In prætorio Petro præbuit negationis occasionem, in palatio ausa est dicere Herodi: Da mihi in disco caput Joannis Baptistæ (Marc. vi). Commorari igitur cum leone et dracone magis placeat quam cum muliere nequam habitare. Nequitia enim mulieris immutat faciem ejus, et obcæcabit vultum suum tanquam ursus, et quasi saccum ostendet in medio proximorum. B dientium, sic rivulus compunctionis dum peccatoIngemuit vir ejus, et audiens suspiravit modicum. Averte igitur faciem tuam a muliere, et maxime a muliere compta, et ne respicias speciem alienam, propter speciem enim mulier immutat faciem suam, et multi perierunt. Hæc concupiscentia quasi ignis exardescit. In amorem Thamar sororis suæ Amon filius David exarsit, et periit (II Reg. x). Exarsit, et periit in amore Dinæ filia Jacob Sichem filius Hemor (Gen. xxxiv). Sic speciem mulieris alienæ multi admirati, reprobi facti sunt. Nonne in Proverbiis scriptum est de ea? Fovea profunda meretrix, et puteus angustus aliena (Prov. xxin). Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet. Nonne pretium scorti, seu meretricis vix est unicus panis? Nonne qui c nutrit scorta, perdet substantiam ? (Prov. vi). Ecce duo contraria si luxoriosus es et avarus. Largum enim quærit luxuria,parcum avaritia (Prov. XXIX). Hæ sunt illæ duæ dominæ contrariæ, de quibus dicit Augustinus, quod contraria præcipiant. Dicit avaritia, serva; luxuria dicit, eroga. Perdis si male erogas; si autem non erogaveris, non recipis quod amas. Nutrimentum luxuriæ cohabitatio ministrat, præbet vires, supponit igni materiam. Nisi enim adjacentem subtrahas igni stipulam, non cessat ignis; sic luxuria, quandiu carnalibus desideriis pascitur, non exstinguitur. Duobus modis ignis exstinguitur, scilicet dum subtrahuntur ligna, vel aspergitur aqua. Sic luxuriæ flamma, dum subtrahuntur carnis incentiva, vel dum mens irrigatur lacrymarum affluentia, suffocatur ne noceat.

CAP.III. Invitatur amicus ad compunctionem cordis, et fontem lacrymarum, ut devitet illecebras carnis. Veni igitur, charissime, ad fontem compunctionis, qui oritur in valle humilitatis, qui defluit per declivia convallium, id est, per corda humilium. Cujus unda exstinguit libidinis flammam, vitiorum temperat æstus, mentium sordes lavat, carnalium desideriorum restinguit sitim. Irrigatur ab hoc fonte castitatis hortus, humectantur ab eodem virtutum plantaria. Hujus humor nutrit oliveta misericordiæ, roseta martyrii, castitatis lilia, inviolatæ virginitatis violas gignit, et varios moratæ juventutis emittit flores. Sicut ex aquarum huPATROL. CLXXXVI

D

rum occurrit memoriæ, dat singultus, et psalmo-
rum dulce murmur auribus cordis insonat. Dum
enim occurrit peccatorum memoria, mens de sin-
gulis trahit suspiria. Sunt igitur rivuli saltus, ani-
mi singultus; psalmorum vero ruminatio, fluentis
est aqua murmuratio. Super ripas hujus fontis
dulce est commorari, et considerare vultum nati-
vitatis suæ quasi in speculo (Jac. 1). Ut si qua ma-
cula dignoscatur in facie, mundetur aqua. Contin-
git quandoque, ut fons compunctionis repleatur
terra, nec aliquos habeat decursus, sed obstrusis
venarum meatibus bitumine et limo plenus supe-
rabundet. Tunc fons oppletur terra, cum mens ni-
hil nisi terrena cogitat sicut in Ezechiele dicitur de
ædificio in monte viso: Et terra, inquit, erat us-
que ad fenestras, et fenestræ clausæ super ostia
(Ezech. XLI). Per ædificium signatur Ecclesia, per
fenestras ædificii, Ecclesiæ prælati, clauduntur fe-
nestræ, quia terra erat usque ad fenestras. Intenti
enim terrenis desideriis Ecclesiæ prælati lumen
verbi subtrahunt subjectis, et hoc est fenestras
esse clausas. Sic fons compunctionis, dum terra
repletur, siccatur, nisi terra ejiciatur. Sed tunc eji-
citur terra, cum per confessionem mens absolvitur
a culpa. Quando autem noviter purgatur, tribus
adhuc modis obscuratur. Obscuratur enim pro-
funditate, turbatur limo, agitatur vento. Profundi-
tas fontis est longæ consuetudinis in peccatis assi-
duitas mentis. Limus vero delectatio carnalis,quia
licet animus peccato renuntiet, ex consuetudine
tamen præcedenti, quædam dulcedo delectationis
in carne quandoque remanet. Agitatur vento cum
mens noviter conversa vento suggestionum ali-
quantulum movetur accepto. Sed dum cessat ven-
tus, dum limus ima petit, dum illuminatur profun-
ditas fontis radio contemplationis tunc mens tran-
quillitatem recipit, et fit illustre quod erat obscu-
rum. Fit itaque fons purus, fit purior, fit purissi-
mus. Purus efficitur per cognitionem sui, purior
per cognitionem mundi, purissimus per cognitio-
nem Dei. Cognitio sui generat humilitatem, cogni-
tio mundi ipsius mundi despectionem,cognitio Dei
charitatis ardorem. Cognitio sui illuminat profun-
ditatem, contemptus mundi pellit delectationem,
ardor vero charitatis sedat ventorum, id est, tenta-

39

« PoprzedniaDalej »