Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small]

calvus fiet. Similiter animus, qui in agendis rebus providentiam non habet, calvus apparet. Nec dicretæ cogitationes mentem cooperiunt, sed quod interius latet, exterius videntibus apertum reddunt. Nullae vero medicinæ proderunt, ubi discretæ cogitationes desunt. Si autem fumus ex toto non amittitur, sed solum ex aliquo humore inficiatur, et infirmitas nascatur quæ alopecia vocatur, ex calore cutis illius loci poterit cognosci ex quo humore hæc infirmitas oriatur. Si enim activa est, calida et sicca, non dubitamus ex cholera exortam esse rubra. Sicut autem in Passionario legitur, oportet, ut myrobalano, id est unguentaria glande, viola, absinthio, et his similibus medicetur. Myrobalanum oculorum prodest visui. Viola est humilis herba. Absinthium est amarissum. Hæc enim tria cum suis similibus providentiam mentis juvant, ut capilli, id est cogitationes discretæ crescant, nec defluant. 0portet enim, ut oculis cordis peccati morbum diligenter inspicias; humiliter confitearis, amare pœniteas. Hoc autem medicamine facies, ut inhæreant capiti capilli, id est providæ cogitationes. De capite siquidem capilli quandoque defluunt, et in terram cadunt, et hoc fit quoties cogitationes mentis terrenis inhiant, et terrena concupiscunt. Inhærent vero capiti, quoties inhærent divinæ majestatis contem

greges caprarum, quae ascenderunt de monte Ga-
laad (Cant. iv). Per capillos intelligitur subtilitas
cogitationis, comparata capris, quia, ut capræ,
excelsa petit, et si quando temporali astringitur
necessitate, non tamen ab æterno bono excidit
intentione.
CAP. XXII. De dolore frontis.

Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere (Jer. iii). De adultera muliere propheta loquitur, ut de ea quasi dolens conqueri videatur. Per eam siquidem animam sermo divinus intelligit, quæ Deum videre desiderans frontem pudicitiæ simplicitatis velamine tegere consuevii. Si autem peccati morbus eidem advemerit, per

E impudicitiam frontem discoopertam gerit, et quæ

prius juste vixerat, abjecto simplicitatis velamine peccatum prædicare non cessat. Quod si in religione alicui contingat gravioris culpæ, sæcularibus incitamentum praestat. Quanto enim gradus altior, tanto casus gravior. Unde per Isaiam dicitur : Erubesce, Sidon, ait, mare (Isa. xxiii). Unde Gregorius : « Plerumque, inquit, ex actione sæcularium eonfunditur actio religiosorum, dum illi ultra habitum assumunt opera, et isti juxta ordinem proprium non excitant corda. » In Sidone quippe figuratur stabilitas religiosorum, in mari vero vita sæcularium. Quasi ergo per vocem maris ad verecundiam Sidon adducitur, quando per comparationem vitæ sæcularium, religiosorum, qui muniti, et quasi stabiles cernuntur, vita reprobatur. Noluisti, inquit, erubescere. Erubescere noluit, qui pœnitere recusavit. Rubor igitur frontis est pudor pœnitentis. Si quis igitur ab hac infirmitate curari desiderat, necesse est ut emplastrum verecundiæ fronti superponat.

Finis libelli De medicina animae quatenus egestare compertus est : nam de plurium morborum et ægritudinum curatione spirituali, ut eae prologo patet, agere constituerat.

DE NUPTIIS LIBRI I)U()

Quorum prior est de nuptiis carnalibus vitandis; posterior, de nuptiis spiritualibus amplexandis.

PROLOGUS

Dum te, charissime, mundi hujus agitari fluetibus conspicio, timeo ne aut pondere divitiarum pressus, aut juventutis impetu compulsus, periculum Scyllæ voraginis incurras. Amor etenim mulieris est quasi quædam vorago mortis, velut unda submergens. Ligat amor mulieris, sed tunc gravius cum indissolubiliti nodo conjugii stringitur. Mittimus ergo summitatem funiculi spiritualis ut traharis, ne vinculo conjugii tenearis. Summitas funiculi spiritalis est sermo sanctæ exhortationis. Hoc funiculo Jeremias infixus in limo cisternæ veteris extractus respiravit (Jerem. xxxviii). Trahitur Jeremias et educitur de cisterna et mundatur a contagione luti, cum modo peccator exiens per pœnitentiam absolvitur a labe peccati. Jeremias trahitur funiculo involuto veteribus pannis, nos autem veterum Patrum trahimur exemplis. Audi igitur, dilecte mi, quæ sunt incommoda nuptiarum, nec philosophorum tantum, sed etiam divinorum monitis acquiesce; utrorumque enim exempla posituri sumus.

LIBER PRIMUS

CAp. I. De nuptiis carnalibus vitandis suasoribus Theophrasto, atque aliis philosophis et oratoribus tum Latinis tum Graecis.

Fertur aureolus Theophrasti liber De muptiis, in quo quærit an vir sapiens uxorem dueat. Et cum definisset, si pulchra, si bene morata, si honestis parentibus, si et ipse sanus et dives, si sapiens inire aliquando matrimonium, statim imtulit : Hæc autem raro in muptiis concurrunt universa. Non est igitur uxor ducenda sapienti. Primum enim studia philosophiæ impediri, nec posse quemquam libris et uxori pariter inservire. Multa sunt, quæ matronarum usibus necessaria sunt: pretiosæ vestes, aurum, gemmæ, sumptus, ancillæ, supellex varia, lecticæ; deinde per totas noctes querulæ conquestiones; illa ornatior procedit in publicum, hæc honoratur ab omnibus, ego in conventu fenimarum misella despicior. Cur aspiciebas vicinam ? Quid eum ancilla loquebaris ? De toto (sic) veniens quid attulisti? Non amicum habere possumus, non sodalem ; alterius amorem uxor sui odium suspicatur. Si doctissimus præceptor in qualibet urbium fuerit, nec uxorem relinquere, meo cum tali sarcina illuc ire possumus. Pauperem alere difficile est, divitem ferre tormentum. Adde quod nulla est uxoris electio, sed qualis advenerit talis sit habenda, si iracunda, si fatua, si deformus, si superba, ' si fetida, quodcunque vitii est, post nuptias discimus. Equus, asinus, bos, canis, et vilissima quæque mancipia, vestes et lebetes, sedile ligneum, calix et urceolus fictilis probantur prius, et sic emuntur: sola uxor non ostenditur, ne ante displiceat, quam ducatur. Attendenda est ergo semper ejus facies, et pulchritudo laudanda, ne si alteram inspexeris, se existimet displicere. Vocanda est domina, celebrandus natalis ejus, jurandum est per salutem illius, ut sit superstes optandum, honoranda est, nutrix et gerula, servus paternus et altricius, et procurator calamistratus, et in longam securamque hibidinem exsectus spado, sub quibus nominibus adulteria delitescunt. Quoscunque illa dilexerit, ii gratis amandi. Si totam ei domum regendam commiseris, serviendum est; sin aliquid tuo arbitrio reservaveris, fidem sibi haberi non putabit, et in odium vertitur et jurgia. Et nisi cito consulueris, parabit venena anus. Aurifices, et aurioles (sic) et institores gemmarum, sericarumque vestium si introduxeris, periculum pudicitiæ est. Si prohibueris, suspicionis injuria. Verum quid prodest diligens custodia, cum uxor impudica servari non possit, pudica non debeat? Infida enim custos est castitatis necessitas, et illa vere pudica dicenda est, cui licuit peccare, sed noluit. Sit pulchra, aut deformis uxor; utrinque urgetur incommodo qui eam ducit. Pulchra enim cito adamatur;

A foeda cito concupiscit. Diffieile eustoditur, quod

plures amant ; molestum est possidere, quod nemo habere dignetur. Minore tamen miseria deformis habetur, quam formosa servatur. Nihil tutum est, in quo totius populi vota suspirant. Alius forma, alius ingenio, alius facetiis, alius liberalitate sollicitat; sicque aliquo tandem modo expugnatur, quod undique incessitur. Quod si propter dispensationem domus, et languoris solatia, et fugam solitudinis ducatur uxor, multo melius servus fidelis dispensat, obediens auctoritati domini, et dispensationi ejus obtemperans, quam uxor, que in eo se existimat dominum, si adversus viri voluntatem, id est, si quod placet, non quod jubetur faciat. Assidere autem aegrotanti magis possunt

p amici, et vernulæ beneficiis obligati, quam illa

quae nobis imputet lacrymas suas, et hæreditatis spe vendat illas, cum et sollicitudinem jactans et curam, languentis animum desperatione conturbet. Quæ si languerit, coægrotandum est cum ea, et nunquam ab ejus lectulo recedendum. Aut si bona fuerit, et suavis uxor (quæ tamen rara aut nulla est), cum parturiente gemimus cum periclitante torquemur. Sapiens autem nunquam solus esse potest. Habet enim secum omnes qui sunt, quique potius fuerunt boni, et animum liberum quocunque vult transfert, quod corpore non potest cogitatione complectitur. Et si hominum copia defuerit, loquitur cum Deo. Nunquam minus solus erit, quam cum solus fuerit. Porro liberorum eausa uxorem ducere, vel ne nomen nostrum intereat, vel ut habeamus senectutis præsidia, et ut certis utamur hæredibus stolidissimum est. Quid enim ad nos recedentes e mundo pertinet si nomine nostro alius non vocetur, cum et filius non statim patri suo vocabulum referat, et innumerabiles sint, qui eodem appellentur nomine ? At quæ senectutis auxilia sunt nutrire domi illum, qui aut prior te forte moriatur, aut perversissimis moribus sit, aut certe cum ad maturam ætatem veneris, tarde ei videaris mori. Hæc et hujusmodi Theophrastus edisserens, quem nostrum non moveat ad quietam continentiæ vitam ? Quieta est enim continentiæ vita, quam non inquietat uxoris suspicio, non sollicitant ancillarum sumptus, nec conturbat filiorum perversitas. Quæ munditiæ gignit florem, puritatis parit fructum, bonæ conscientiæ profert odorem. Hæc tergit carnis maculas, animam sincerat, restringit cogitationum fluxus. Si quis autem uxoris non est expertus ineommoda, experto credat. Cicero enim rogatus ab Hircio, ut post repudium Terentiæ sororem ejus duceret, non acquievit, dicens non se posse et urori et philosophiæ pariter operam dare. Fertur et Socrates duas uxores habuisse, Xantippen et Mironem neptem Aristidis. Quæ cum eum crebro conviciis aggrederentur, novissimeverterunt impetum in eum et male sunt. Sed forsitan putet aliquis concordiæ providisse, si pauperem ducat uxorem. Marcus Cato Censorius habuit uxorem Paulam, humili loco natam, vinolentem, impotentem, et (quod credere facile posset nemo) Catoni superbam. Philippum regem Macedonum, contra quem Demosthenis Philippicæ, introeuntem ex more cubiculum uxor exclusit irata. Quid igitur, dilecte mi ? num doctior es Catone ? num Philippo rege potentior ? Non acquieseit mulier superba viro sapienti, nec potentem veretur irata. Totæ Euripidis tragoediae in mulierum maledicta sunt, unde et Hermione loquitur. « Malarum me mulierum deeepere consilia. » Scri

multatum, tandemque fugientem diu persecutæ A ros colere, imitentur saltem pecudes, et postquam Ut eruaris, inquit, a muliere aliena, et ab eaetra- A quod de periculo animae illius agitur. Nunc igitur, cor ejus doloribus anxiaretur, dum molestia car- A more, et calore solis terra ista facta fecundior co.

bit Herodotus, quod « mulier eum veste deponat B

verecundiam. Quod sine teste gerit, quasi non fecerit, obliviscitur. Si quis autem testis adfuerit, ipsa tamen artificio linguæ fateri eogit eum non vidisse quod viderit. Quod verbis exeusare non valet, hoc lacrymis excusat. » Blanditur oculis, seducit osculis, amplexibus instat et vineit. Amatur in muliere forma, non anima. Amor autem formæ viriles enervat animos, non attendit cui adhaeserit, rationis expers esse dignoscitur. Scripserunt sicut legisse recolo Aristoteles et Seneca de matrimonio libros, in quibus amorem formae uterque accusat. « Amor, inquiunt, formæ rationis oblivio est, et insaniæ proximius philtrium | foedum, miniimeque conveniens animo sapientium, turbat

consilia, altos et generosos spiritus frangit, a ma- C.

gnis cogitationibus ad humillimas detrahit,quærulosos, iracundos, temerarios, dure imperiosos,serviliter blandos, omnibus inutiles, etiam ipsi novissime amori facit. » Nam, cum fruendi cupiditate insatiabilis flagrat, plurima tempora suspicionibus lacrymis, conquestionibus perdit, odium facit sui, et ipse novissime odiuum est. Tola amoris insectatio apud Platonem posita est, et omnia ejus incommoda Lysias explicavit, ut qui non judicio, sed furore ducatur, et maxime uxorum pulchritudini gravissimus custos accubet. Refert præterea Seneca cognovisse quemdam ornatum hominem, qui exiturus in publicum fascia uxoris pectus colligabat, et ne puncto quidem horæ præsentia ejus carere poterat, potionemque nullam nisi alternis

tractam labiis vir et uxor hauriebant, alia dein- D

ceps non minus inepta facientes, in quæ improvida vis ardentis affectus erumpebat. De hoc eodem exemplo dicit Hieronymus contra Joviniamum : « Origo quidem amoris honesta erat, sed magnitudo deformis. » Nihil autem interest ex qua honesta causa quis insaniat. Unde et Sextus in Sententiis : « Adulter est, inquit, in suam uxorem amator ardentior. » In aliena quippe uxore omnis amor turpis, in sua nimius. Sapiens vir judicio debet amare conjugem non affectu, ut regat impetus voluptatis, ne præceps feratur in coitum. Nihil enim foedius est quam uxorem amare perinde atque adulteram. Certe qui dicunt se causa rei familiaris et generis humani uxoribus jungi, et libe

uxorum venter intumuerit, non perdant filios, nec amatores se uxoribus exhibeant, sed maritos. Dueuntur plerumque uxores non causa formicationis vitandæ, sed causa luxuriæ explendæ ; nec causa prolis, sed causa pecuniæ. Unde Martia Catonis filia minor, cum quæreretur ab ea cur post amissum virum denuo non nuberet, respondit se nom invenire virum, qui se magis vellet quam sua. Quo dicto eleganter ostendit divitias magis in uxoribus eligi solere, quam pudicitiam, et multos non oculis, sed digitis uxores ducere. Optima est uxor, quam non avaritia conciliat, nec luxuria copulat. Refert œconomicus Xenophontis liber pulcherrimus, in quo De civili loquitur conjugio, quod « pari labore vir et mulier desudarent in opere. Ille foris victus et cultus humanos quæreret, illa vero domi curam ageret, avium cæterarumque pecudum fetus et fructus custodiret. » Sed post mulierum labor immutatus est, et quæ laborare consueverant, dominari cœperunt: et quandoque dominium concomitatur otium. Unde Columella cum de luxu mulierum loqueretur, inquit : « Luxu et inertia defluunt. » Ut ne lanificii quidem curam suscipere dignentur, sed domi confectæ vestes fastidio sint, perversaque cupidine maxime placeant, quæ grandi pecunia et totis pene censibus redimuntur. Instrumentorum agrestium cura gravantur, sordidissimum negotium paucis diebus in villa morari dicunt. Amant enim civitatum frequentiam, platearum plausus, fori spectacula, otiosorum confabulationes, interesse choreis gaudent, videre et videri summum bonum existimant. Quæ igitur, charissime, placet tibi, an quæ sectatur otium, an quæ dominio gaudet, an quæ labore fatigatur ? 0tium enim luxuria, dominium superbia, laborem jurgia sequuntur : his igitur et hujusmodi curis laborat et aflligitur, qui uxoris pestiferæ consortia diligit. Restat nunc, frater charissime, ut qui philosophorum posuimus exempla, mulieris actus explicando, ad divinarum Scripturarum testimonia transeamus. CAP. II. Muliebris commercii, et carnalis comjugii detestatio, adductis sacræ Scripturæ testimoniis. Causa mali mulier, initium culpæ, fomes peccati. Scriptum est enim : A muliere imitium factum est peccati, et per ipsam omnes morimur (Eccli. xxv). Ipsa est, quæ subvertit justum, sapientem decipit, exsuperat fortem, Nonne David virum sanetum, qui leoni et urso non cessit, qui Philisthæi frontem lapide comminuit, mulieris aspectus traxit ad culpam ? Quid tam ingens Samsoni virtus, vel quod Salomoni tam laudata profuit sapientia ? Vicit enim utrumque mulier. Nam, sicut ignis non satiatur combustibilibus,et avaritia nunquam satiatur pecunia, sic ardor mulieris nunquam dicit : Sufficit. Uxor propria habenti solet esse fastidio, aliena vero non sine periculo adamatur. Propria exsuperat verbis, aliena mollit sermones suos, et multo labiorum suorum blandimento seducit cor amantis, Unde Salomon : mea quæ mollit sermones suos, et inclinata est ad mortem domus ejus et ad inferos semitæ ipsius. Omnes qui ingrediuntur ad eam, non revertuntur, nec apprehendent semitas vitae (Prov. 11). Et in eodem scriptum est : Favus distillans labia meretri

cis, et nitidius guttur ejus oleo. Novissima autem

illius amara quasi absinthium, et lingua ejus acuta quasie gladius biceps. Pedes ejus descendunt in 7mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. Per semitam vitæ non ambulant, vagi sunt gressus ejus et investigabiles. Nunc ergo, fili, audi me, et me recedas a verbis oris mei. Longe fac ab ea vttam tuam, et me appropinques foribus domus ejus. Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli, ne forte impleantur eaetranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena et gemas im movissimis quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas : Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum, nec audivi vocem docentium me, et magistris mon inclinavi aurem meam ? In favo mellis duo sunt, id est, mel et cera. In facie meretricis similiter duo, scilicet decor et gratia, hoc est pulchritudo oris, et dulcedo sermonis. Cera succendit ignem, mel praebet dulcedinem. Sic pulchritudo meretricis igne libidinis inflammat carnem, blandimento vero lenocinantis sermonis subvertit mentem. Stillat mel ex cera, dum meretrix verba sua mollit et facit dulcia.Hanc autem dulcedinem æternæ mortis amaritudo comitatur. Unde sequitur : Novissima illius amara quasi absinthium, et lingua ejus acuta quasi gladius biceps.Mors æternæ damnationis per gladium, amaritudo vero desperation s per absinthium designatur. Custodi ergo animam tuam a muliere mala, et a blanda lingua eætraneæ, non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum : me rapiaris mutibus illius, pretium enim scorti viae est unius panis (Prov. vi). Diligit mulier, ut decipiat, decipit ut rapiat. Amat quod habes, non quod es. Haec est quae, ut Salomon ait, vecordi juveni occurrit ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas, garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis, nunc foris, nunc in plateis, munc juacta angulos insidians. Apprehen

B

sumque deosculatur juvemem,et procaci vultu blan- D

ditur,dicens : Victimas pro salute tua devovi, hodae reddidi vota mea. Idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre et reperi. Inte cui funibus lectulum meum,stravi tapetibus pictis Ægypto.Aspersi cubile meum myrrha, et aloe, et cinnamomo. Veni, inebriemur, uberibus,et fruamur cupitis ampleacibus, donec illucescat dies. Nom enim est vir in domo sua, abiit in via longissima. Sacculum pecuniae secum tulit. In die plenae lunæ reversurus est in domum suam. Irretivit eum multis sermoníbus,et blanditiis labiorum prota.cit illum. Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens et ignorans, et nescit quod ad vincula stultus trahatur,donec transfigat sagitta jecur ejus, velut si avis festinet ad laqueum, et nescit

fili mi, audi me,et attemde verba oris mei, ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris senmitis ejus. Multos enim vulneratos dejecit,et fortissimi quique interfecti sunt ab ea. Viæ inferi domus ejus penetrantes inferiora mortis (Prov. vii). Quid diligitur in muliere ? forsitan quod diligi solet in quolibet flore. In flore color, in muliere decor ; sed utrumque parvi temporis est. Rubet rosa, lilia candent, viola purpuram imitatur ferrugineam, nec tamen in hieme floret rosa, nec redolet lilium, nec viola nascitur, sed sicut verna tempestas sola florum præcipua pulchritudine vestitur, sic mulieris juventus sola decoris gratia coloratur. Ut autem flos quandoque aut exuritur gelu, aut pruina marcessit, sic decor mulieris aut infirmitate languet, aut senio evanescit. Mulier omnis aut in juventute morietur, aut erit anus. Si moritur, sequitur dolor, si eam diligis ; si anum exspectas, nemini vetula placet. Non igitur amandum quod tam cito displicet, aut tam leviter dimittitur. Illa quæ verticis crines aurea dividit acu, quæ frontem pingit, faciem colorat, gemmis digitos exornat, erit esca vermium, erit colubri cibus. Hujus collum coluber ambiet, anget anguis ubera. Et quanto pulchrior atque tenerior fuerit caro, tanto velocius putrefacta vertetur in saniem. Haec in terra patietur. Sed quid in inferno erit? Audi Isaiam loquentem defiliabus Sion, quæ extento collo, et nutibus oculorum elevatæ,et in pedibus suis composito gradu incedebant: Decalvabit,inquit, Dominus verticem filiarum Sion,et crinem earum nudabit.Auferet Dominus ornamentum calceamentorum, et lunulas, et torques, et monilia,et armillas,et mitras,et discriminaliu,et periscelidas,et murenulas,et olfactoriola, et palliola, et acus,et specula, inaures, et annulos, et gemmas in fronte pendentes,et mutatoria, et sindomes, et vittas, et theristra (Isa. III). Et erit pro suavi odore fetor, et pro zona funiculus, pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium. Hic vermis, illic ignis ; hic putredo, illic tormentum sine termino. Erit tamen ibi vermis conscientiæ hic, nutritus delectationibus carnis, qui illic desperationis dolorem commovebit. Ecce quod amas homo, ecce quod es et quod amas. Cinis es et pulvis, et vento superbiæ sublevaris. Nocet vicinitas mulierum, cohabitatio earum multos traxit ad crimen, « quarum, ut ait B. Gregorius, voac blanditur auribus, et facies oculis. » In paradiso nocuit mulier, in terra adhuc nocet, trahitque ad inferos. Ne igitur obstruat coelum, sapientis est providere. Unde in Ecclesiastico legitur: In medio mulierum noli commorari, de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri (Eccli. xLii). Unde in Proverbiis Salomon dicit : Numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo, ita ut vestimenta illius mom ardeant ; aut ambulare super prunas, et non comburantur plantæ ejus ? (Prov. vi.) Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mun. dus cum tetigerit eam. Dum ægrotaret Job,et damna substantiæ pateretur, dum pro morte filiorum

[merged small][ocr errors]

nis affligeretur, et testa saniem raderet, inter haec nihil est relictum, quod gravius affligeret, quam uxor insana et perversa. Ait enim viro ægrotanti : Adhuc permanes in simplicitate tua. Benedic Deo et morere (Job. II). In paradiso, ut diximus, mulier nocuit, sed in sterquilinio, ut audis, non desinit. Adfuit cum Petro in prætorio, et cum Herode locuta est in palatio. In prætorio Petro præbuit negationis occasionem, in palatio ausa est dicere Herodi: Da mihi in disco caput Joannis Baptistæ (Marc. vi). Commorari igitur cum leone et dracone magis placeat quam cum muliere nequam habitare. Nequitia enim mulieris immutat faciem ejus, et obcæcabit vultum suum tanquam ursus, et quasi saccum ostendet in medio proximorum. Ingemuit vir ejus, et audiens suspiravit modicum. Averte igitur faciem tuam a muliere, et maxime a muliere compta, et ne respicias speciem alienam, propter speciem enim mulier immutat faciem suam, et multi perierunt. Hæc concupiscentia quasi ignis exardescit. In amorem Thamar sororis suae Amon filus David e.rarsit, et periit (II Reg. xiii). Eacarsit, et periit in amore Dinæ filia Jacob Sichem filius Hemor (Gen. xxxiv). Sic speciem mulieris alienæ multi admirati, reprobi facti sunt. Nonne in Proverbiis scriptum est de ea ? Fovea profunda meretriae, et puteus angustus aliena (Prov. xxiii). Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet. Nonne pretium scorti, seu meretricis viae est unicus panis ? Nonne qui nutrit scorta, perdet substantiam ? (Prov. vi). Ecce duo contraria si luacoriosus es et avarus. Largum enim quærit luacuria, parcum avaritia (Prov. xxix). Hæ sunt illæ duæ dominæ contrariæ, de quibus dicit Augustinus, quod contraria præcipiant. Dicit avaritia, serva; luxuria dicit, eroga. Perdis si male erogas ; si autem non erogaveris, non recipis quod amas. Nutrimentum luxuriæ cohabitatio ministrat, præbet vires, supponit igni materiam. Nisi enim adjacentem subtrahas igni stipulam, non cessat ignis ; sic luxuria, quandiu carnalibus desideriis pascitur, non exstinguitur. Duobus modis ignis exstinguitur, scilicet dum subtrahuntur ligna, vel aspergitur aqua. Sic luxuriæ flamma, dum subtrahuntur carnis incentiva, vel dum mens irrigatur lacrymarum affluentia, suffocatur ne noceat. CAP.III. Invitatur amicus ad compunctionem cordis, et fontem lacrymarum, ut devitet illecebras carnis. Veni igitur, charissime, ad fontem compunetionis, qui oritur in valle humilitatis, qui defluit per declivia convallium, id est, per corda humilium. Cujus unda exstinguit libidinis flammam, vitiorum temperat æstus, mentium sordes lavat, carmalium desideriorum restinguit sitim. Irrigatur ab hoc fonte castitatis hortus, humectantur ab eodem virtutum plantaria. Hujus humor nutrit oliveta misericordiæ, roseta martyrii, castitatis lilia, inviolatæ virginitatis violas gignit, et varios mora

, tæ juventutis emittit flores. Sicut ex aquarum hu

PATROL. CLXXXVI

piosiorem cultori suo reddit fructum, sic hortus animæ nostræ dum lacrymarum affluentia suffunditur, dum rore cœlesti et sancti Spiritus calore vaporatur, segeti virtutum præstat incrementum, pullulare cogit virgulta justitiæ, in vineis charitatis botros multiplicat gratiæ, multiplicat et abundantiam vini, id est, intelligentiam verbi divini. Mentes etenim, quæ sitæ sunt in convallibus humilitatis, quas illuminat radius contemplationis, per calorem sancti Spiritus defenduntur a tentationis pruina, per humorem compunctionis intimæ, replentur intelligentia divina. Sicut rivulus lene sonantis aquæ objectu lapidum dat saltus, et quasi quodam delectabili murmure aures demulcet au

B dientium, sic rivulus compunctionis dum peccato

rum occurrit memoriæ, dat singultus, et psalmorum dulce murmur auribus cordis insonat. Dum enim occurrit peccatorum memoria, mens de singulis trahit suspiria. Sunt igitur rivuli saltus, animi singultus; psalmorum vero ruminatio, fluentis est aqua murmuratio. Super ripas hujus fontis dulce est commorari, et considerare vultum mativitatis suæ quasi in speculo (Jac. i). Ut si qua macula dignoscatur in facie, mundetur aqua. Contingit quandoque, ut fons compunctionis repleatur terra, nec aliquos habeat decursus, sed obstrusis venarum meatibus bitumine et limo plenus superabundet. Tunc fons oppletur terra, cum mens mihil nisi terrena cogitat sicut in Ezechiele dicitur de

c ædificio in monte viso : Et terra, inquit, erat us

que ad fenestras, et fenestræ clausæ super ostia (Ezech. xLi). Per ædificium signatur Ecclesia, per fenestras ædificii, Ecclesiæ prælati, clauduntur fenestræ, quia terra erat usque ad fenestras. Intenti enim terrenis desideriis Ecclesiæ prælati lumen verbi subtrahunt subjectis, et hoc est fenestras esse clausas. Sic fons compunctionis, dum terra repletur, siccatur, nisi terra ejiciatur. Sed tunc ejicitur terra, cum per confessionem mens absolvitur a culpa. Quando autem noviter purgatur, tribus adhuc modis obscuratur. 0bscuratur enim profunditate, turbatur limo, agitatur vento. Profunditas fontis est longæ consuetudinis in peccatis assiduitas mentis. Limus vero delectatio carnalis,quia licet animus peccato renuntiet, ex consuetudine tamen præcedenti, quædam dulcedo delectationis in carne quamdoque remanet. Agitatur vento cum mens moviter conversa vento suggestionum aliquantulum movetur accepto. Sed dum cessat ventus, dum limus ima petit, dum illuminatur profunditas fontis radio contemplationis tunc mens tranquillitatem recipit, et fit illustre quod erat obscurum. Fit itaque fons purus, fit purior, fit purissiimus. Purus efficitür per cognitionem sui, purior per cognitionem mundi, purissimus per cognitionem Dei. Cognitio sui generat humilitatem, cognitio mundi ipsius mundi despectionem,cognitio Dei charitatis ardorem. Cognitio sui illuminat profunditatem, contemptus mundi pellit delectationem, ardor vero charitatis sedat ventorum, id est, tenta39

« PoprzedniaDalej »