Obrazy na stronie
PDF
ePub

bus desideriis. Similis est autummo, terræ et se- A tas suas in pharetra (ibid.). Sagittas parant, quia

C

ad hoc student perversi ut subvertant. Sed Dominus arcum conteret, et sagittas confringet (Psal. XLV). Est autem justorum arcus spiritalis intelligentia, chorda doctrina, sagittæ verba doctrinæ, pharetra memoria. Hunc arcum tetendit Dominus, et paravit illum. Arcum Dominus parat, cum nobis intelligentiam Scripturæ sacræ explanat. Ex hoc arcu mittuntur sagittæ potentis acutæ (Psal. cxIx): sic enim vulnerant ut corda transfigant. « Novit enim Dominus, ut ait Augustinus, sagittare ad amorem. » Nemo pulchrius sagittat ad amorem quam qui verbo sagittat. Sagittat enim ut amantem efficiat. Hac sagitta vulneratur Sponsa. Vulnerata, in

Utinam et ipse percussus hoc jaculo morerer huic mundo.

nectuti, ut imitetur in terra terræ stabilitatem, sequatur in senio seniorum gravitatem, in autumno frugum maturitatem. Purgationem habet per oculos. Ab his enim vitiis, pro quibus tristes efficimur, si per confessionem ejecta fuerint, per lacrymas purgamur. Crescit in autumno, id est, in sensu maturo. In quantum enim plus attendis maturitatem sensus et ætatis in tantum magis debet crescere immensitas doloris de peccati perpetratione. In hoc tempore melius se habent sanguinei, pejus melancholici. Pejus senes, melius pueri. Habuisti per sanguinem dulcedinem charitatis. Habes nunc per choleram nigram, seu melancholiam, tristitiam pro peccatis. In vere vitæ novitatem, in autumno maturitatem, ut temperetur maturitas vitæ B quit, sum charitate [amore langueo] (Cant. 11). novitate, vitæ novitas consilii maturitate. Ut noviter conversus pervenire desideret ad maturitatem perfectionis, et senex recogitet quam fervens fuerit in initio conversionis. Si igitur sic in vere et autumno ætates et humores alternando consideras, in contrariis temporibus utrorumque naturas incolumes servas. Oportet etiam in hoc tempore uti calidis et humidis. Non enim sufficit ad conservandam animæ sanitatem siccari ab humore voluptatum, et refrigerari ab æstu vitiorum, nisi etiam infundaris supernæ contemplationis rore, et sancti Spiritus amore simul accendaris. Solet in autumno sol tria obtinere signa, Libram videlicet in principio, Scorpium in medio, Sagittarium in fine. Nosti, charissime, quod autumnus ad extremum maturos colligat fructus. Nosti etiam quod in hoc tempore contingat æquinoctium esse. Si igitur ad maturitatem pervenisti, si sponte non renuis ut botrus exprimi, si vinum es, si boni saporis, si in cellarium summi regis pervenire desideras, ut dicas: Cupio dissolvi et esse cum Christo (Philip. 1), attende Libræ signum, attende solstitium. Libra enim æquali lance ponderat noctes et dies, id est bonas et malas operationes. Scorpius vero cauda minatur, aculeo pungit. Aculeus siquidem in cauda dolor est in fine. Cum autem in senectutem perveneris, time quia periculum imminebit mortis. Post Scorpium autem signum intrat sol Sagittarium. Sagittarius ex duabus naturis constat, ferina scilicet et humana. Superior pars homini, inferior fero assimilatur ani- D mali. Qui enim rationabiliter vivunt, digni sunt cœlo; qui autem bestialiter, digni sunt inferno. Arcum tenet, sagittamque jacit. Est autem duplex arcus, est arcus Domini, et est arcus diaboli. Illi innituntur spirituales, isti animales. Intendunt enim arcum suum peccatores, ut sagittent in [obscuro rectos corde] occultis immaculatum (Psal. x). Quos enim religionis locus et habitus immaculatos occultat, occultis insidiis diabolus infestare non cessat. Habent etiam peccatores arcum occultæ malitiæ, et chordam nequitia. Habent et pharetram, id est thecam, in qua portant sagittas, cogitationes videlicet perversas, quoniam peccatores intenderunt arcum suum, paraverunt sagit

CAP. VII. De commistione elementorum. Novimus quatuor elementorum, quibus omne corpus constituitur, duo esse levia, duo gravia, quorum unumquodque duas habet extremitates et unum medium. Ut ignis unam superiorem habet extremitatem, quæ agilior, et subtilior, et levior est; alteram inferiorem, quæ jungitur aeri, quæ minus est agilis, minus levis, minus subtilis ; et inter utrumque est temperamentum, sic et aer. Sic et superior extremitas aquæ, quæ jungitur aeri, minus gravis est, minus mista, minus obtusa, inferior magis. Medium inter utrumque temperamentum, similiter et terra. Sicut autem in elementis, sic et in qualitatibus eorum animadvertendum est, scilicet in caliditate, frigiditate, humiditate, siccitate. Ex his enim commistiones fiunt in corporibus. Cum igitur gravia levibus, calida frigidis, humida siccis commiscentur, fiunt inde quæcunque fieri necesse est, prout eorum diversisitas expetit. In quibusdam autem prævalent levia, in quibudam gravia. Sunt tamen quædam quæ omnino sunt igneæ naturæ, ut stellæ. Aliorum vero prævalent superiores extremitates levium, et hæc sunt agiliora et leviora, et inde per aerem feruntur, ut volucres. Quarum quæ superiores extremitates superioris extremitatis levium habent, agiliores et leviores sunt, ut aquila, quæ medium, minus, ut grues, quæ inferiores graviores, ut anseres, struthiones. In quibus vero levium mediocritas præeminet, non adeo levia, sed mediocriter levia sunt, ut majora quadrupedia, quorum quæ superiores habent illius medii extremitates, sunt leviora, quæ medium minus, quæ ultimum tardiora. In quibusdam vero levium extremitas inferior prævalet, et graviora sunt, ut reptilia. Quorum quæ superioria illius extremitatis inferioris levium habent, agiliora sunt, ut serpentes; quæ medium minus, ut bufones, quæ inferiora tardiora,ut testudo. In quibus vero graviora præeminent, supradictis magis ponderosa sunt. quibus vero primæ gravium extremitates præeminent, minus sunt gravia, ut pisces. Quorum primam superioris extremitatis gravium qui ha

bent extremitatem; agiliores sunt, qui medium il- A inferiora tardiora, ut testudo. Habent autem hæc

C

lius superioris extremitatis, minus; qui ultimum tardiores. In quibus vero gravium præminet medium, terræ semper cohærent et crescunt, ut arbores et herbæ. Quarum quæ superiora habent illius medii gravium altius excrescunt, ut pinus et abies ; quæ medium illius medii gravium minus, ut coryli; quæ inferiora parum, ut virgulta. In quibus extremitas inferiora gravium præminet, gravissima sunt, ut lapides et metalla. Vides nunc, charissime, ex commistione elementorum fieri diversitates rerum. Vides etiam, quod stellæ omnino sint igneæ naturæ. Hæ siquidem prælatis assimilari debent, quia eorum mentes et amorem spirituali fervent, et bonis exemplis lucent. De his enim dicitur: Qui ad justitiam mul- в tos erudiunt, quasi stellæ in perpetuas æternitates fulgebunt (Dan. XII). Qui non tantum nostras tenebras verbo prædicationis illuminant, sed etiam superiorem locum præ cæteris servant. Vita enim præminent et bene operando limitem rectitudinis tenent. Sunt autem quidam prælati minoris meriti, qui ex merito vitæ assimilantur aquila. Aquila præ cæteris avibus in altum volat. Pullos suos ad volandum provocat, eosdem claritatem solis irreverberatis oculis aspicere cogit. Volentes id facere nutrit, nolentes e nido ejicit. Altius cæteris avibus tunc aquila volat, dum se pælatus a terrenis desideriis elongat. Pullos suos ad volandum provocat, quando subjectos sibi ad bene operandum verbis et exemplis invitat. Claritatem solis irreverberatis oculis eosdem pullos aspicere cogit dum ad contemplandam divinæ substantiæ claritatem mentes discipulorum trahit. Volentes id facere nutrit, quia eos qui Deum videre desiderant, verbo doctrinæ pascit. Nolentes ejicit illos enim, qui a cognitione Dei oculos avertunt, expellendos e regno prædicit. Grues vero et anseres sunt diversi subjectorum ordines, qui in volando ordinem servant et gregatim volant: illos siquidem designant, qui et rectitudinem justitiæ tenent, et conventus amant. Longas tibias, et longum collum grues habent, sublevantur a terrenis, et silentium oris tenent. Sed et anseres qui garrulæ sunt aves, illis assimilari possunt, qui quamvis in quibusdam ordinate vivant, silentii tamen virtutem negligunt. Quæ sese rostris lacerant et conclamant, quia detrahendo sese invicem conviciis lædunt, et quandoque ex affectu mentis maledictis contendunt. Inter volucres et reptilia media sunt majora quadrupedia, quæ aliquantulum in altum se erigunt, nec tamen a terra longe recedunt. Usibus hominum deserviunt. Unde simplicioribus assignari possunt, qui quamvis terrenis inhient, spiritualiter tamen viventibus obsequium præbent. In quibus vero levium extremitas inferior prævalet, graviora sunt et reptilia; quæ pectore et ventre repunt, quia voluntate cordis et voluptate carnis internis desideriis se conjungunt. Quorum quæ superiora illius extremitatis levium hahent, agiliora sunt, ut serpentes, quæ medium minus, ut bufones, quæ

D

reptilia lumen venenum et aculeum, designant siquidem serpens, bufo et testudo quasdam diversitates hominum, qui continentur in mundo. Serpens videlicet astutos, bufo elatos, testudo desidiosos. Habent desidiosi limum terrenæ delectationis. Elati veinenum lividæ detractionis. Astuti aculeum pungentis invectionis. In quibus graviora præeminent supradictis magis sunt ponderosa. Quædam tamen sunt gravia, quædam graviora, quædam gravissima. Gravia sunt, ut pisces; graviora, ut herbæ et arbores; gravissima ut metalla et lapides. Pisces assidue in aquis et luto jacent. Herbæ et arbores terræ radicibus inhærent. Lapides et metalla nisi abstrahantur ab ea, sub terra latent. Quasi pisces sunt in aquis, qui fluctuantis sæculi exagitantur curis. Sunt et alii quasi herbæ et arbores, totis desideriis terrenæ cupiditati tanquam radicibus adhærentes. Lapides vero et metalla sunt dura et incorrigibilia carnalium corda.

CAP. VIII. De quatuor virtutibus humanæ complexioni ministrantibus.

Docet physica quatuor esse virtutes humanæ complexioni ministrantes, videlicet appetitivam, retentivam, digestivam et expulsivam: ministrant enim virtuti nutritivæ. Virtus vero nutritiva ministrat generationi. Quod primum enim puer nascitur, necesse est ut lacte nutriatur, donec per incrementa temporis pasci valeat fortioribus alimentis. Puer igitur lacte nutritur quoties de humilitate Christi noviter conversus eruditur. Ex hoc siquidem ubere abstracto de sinu divinæ pietatis, propinatur teneritudini nostræ lac veræ humilitatis, donec illo pane charitatis possimus perfrui, de quo si assidue vesci studeas a nullo poteris superari. Charitas enim omnia suffert, omnia sustinet (I Cor. XII), ita ut complexionem mentis fortem. et incolumem conservet. Est autem diversitas inter delicias corporis et delicias cordis. Dum enim corporalis cibus in præsenti non habetur, corpus gravi desiderio et carnis affectu cruciatur. Dum vero habetur et comeditur, comedendo ad fastidium per saturitatem devenitur. Sed e diverso cibus spiritualis cum non habetur fit vilis, cum vero a comedente percipitur majori desiderio gustatus esuritur. In corporali igitur cibo appetitus saturitas fastidium generat. In spirituali vero appetitus saturitatem, saturitas desiderium præstat. In corporali saturitas nocet, fastidium displicet. In spirituali nec saturitas gravat, nec desiderium cruciat. Est itaque cibus vitæ verbum doctrinæ, quæ dum prædictæ virtutes ordinate ministrant, statum humanæ complexionis incolumem servant. Cibum ergo doctrinæ animus appetit, dum verbum prædicatiois libenter audit et retinet, dum quod aure cordis percipit, in ventre memoriæ retentum jacet. Appetit, et retinet, et diligit, dum quod acceptum et retentum fuerat, in diversos humores, id est, in bonos mores convertit. Nec tamen appetit, retinet, et digerit, sed etiam expellit, si a

quæ suis moribus non conveniunt, respuere no- A tem novem modi signorum bonum vel malum siverit. Sin autem intus remanet quod expelli debuerat, etiam bene gestis corruptionem infert. Sed e diverso sunt quidam, qui cibum nullum appetunt, sed universos fastidiunt. Sunt alii, qui quoslibet cibos appetunt, sed acceptos celerius evomunt. Sunt et alii, qui appetunt et retinent, sed nullam per membra digestionem habent. Sunt iterum quidam, qui appetunt, retinent, digerunt, sed quod expelli debuerat per secretum naturæ non expellunt. Qui cibum doctrinæ non appetunt sed fastidiunt, diu vivere nequaquam possunt. De his siquidem dicitur: Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis (Psal. cvi). Qui enim audire renuunt verbum prædicationis, jam ad ingressum B festinant æternæ damnationis. Qui autem appetunt nec retinent cibum, projicientes illum e ventre memoriæ lacessente mentis stomacho, diu languent. Sunt alii, qui appetunt et retinent, sed per membra non digerunt, quia quod venter memoriæ retinet, in bonos actus non convertunt. Qui autem non expellunt quod debuerat expelli, ii sunt qui quod suis moribus non convenit, incorporant sibi. Dum igitur prædictæ virtutes suo ordine non ministrant, a statu suæ incolumitatis naturam mutant. Notandum est etiam, quod quatuor prædictæ virtutes ex quatuor elementis attrahunt sibi vires. Cum enim elementa conjungentur in aliquo corpore habilia membra habente, cum ignis cali

gnificantium, quos Hippocrates in Prognosticis commemorat, et de quibus in eodem libro plenarie tractat. Primus modus est fortitudo infirmi suum morbum facile tolerantis ; contrarium cujus est debilitas iufirmi suum morbum pati nequentis. Secundus levitas infirmi facile se moventis; contrarium gravitas infirmi inertem et pigrum motum habentis. Tertius elbgies membrorum sibi sano, id est, dum sanus erat similis ; oppositum ejus distributio membrorum effigiei non sibi sano similis. Quartus sanitas mentis et facilis appetitus: oppositum ejus perturbatio mentis, et difficilis appetitus. Quintus bonitas sommi in tempore congruo facti, et infirmum juvantis; oppositum ejus malitia somni in non congruo tempore facti, et infirmo nocentis. Sextus suavitas spiritus; oppositum ejus augustia spiritus. Septimus æqualitas pulsu naturali similantis oppositum ejus inæquatitas, ut modo sit magnus, modo parvus, modo fortis, modo debilis. Octavus fortitudo virtutis in loco decoctionis ; oppositum debilitas virtutis in loco decoctionis. Nonus laudabilis purgatio purgans cum sudore vel cum urina; oppositum ejus vituperabilis purgatio. Sicut ergo superius diximus, oportet medicum quasi prophetam esse, ut non solum de præsentibus, sed etiam de præteritis et futuris possit judicare. Medicus autem moraliter est quilibet prælatus qui, sicut medicus corporaliter infirmos, ita debet spiritualiter curare subjectos. Sicut enim

dus et siccus sit virtutis appetitivæ, terra frigida Corbus in carne, sic peccatum est in mente. Opor

et sicca retentivæ, aer calidus et humidus digestivæ, aqua humida et frigida expulsivæ, necessario contingit ut ex natura sua ignis attrahat, terra quod ignis attrahit retineat ex natura sua quod terra retinuit aer dissolvat ex natura sua, aqua quod aer dissolvit emolliat. Considerandum etiam, sicut supra diximus, per ignem significari intelligentiæ claritatem, per terram mentis firmitatem, per aerem vitæ puritatem, per aquam discretionis mobilitatem. Dum enim intellectus ardori spiritali succensus cœlestia cogitat, spiritalem appetitum in mente creat, et fit desiderium in corde hominis, ut avide quærat cibum sanctæ exhortationis. Quod autem appetitus per intellectum attrahit, stabilitas animi firmiter custodit. Et quod animus firmiter conservat, puritas mentis per bonos mores fideliter ordinat. Quod vero suis moribus non convenit, discretio separat, removet et expellit. Et sic a temperamento animus non recedit, sed temperamentum servans peccati morbo non succumbit.

CAP. IX. De medico et novem modis signorum bo

num vel malum portendentium.

Oportet medicum quasi prophetam esse, ut non solum de præsentibus, sed etiam de præderitis et futuris possit judicare, ut præsentem cognoscat infirmitatem et infirmitatis occasionem, ut sciat quæ sit morbi materia, vel quæ morbi sit causa, ut tandem per præsentia signa cognoscat morbi finem, mortem videlicet vel sanitatem. Sunt au

D

tet igitur ut spiritualis medicus attendat peccati materiam; attendat et causam, ex qua videlicet occasione procedat, et ad quid tendat, ut destruat causam, subtrahat paulatim materiam, videat utrum ex ipso peccatum processerit, an ex alio. Corrumpunt enim mores bonos colloquia mala (I Cor. xv). Ut vero subtrahat occasionem peccandi expellat e consortio bonorum perversum fratrem, ne «< contagium serpat, » et, ut ait beatus Augustinus, « ne contagione pestifera plurimos perdat. » Oportet item ut medicus perpendat ex ægri facie signa conscientiæ. Unde Hippocrates in Prognosticis. « Primo, inquit, segri faciem pernotabis. Pro ratione nominis nota Hippocrates equi rector interpretatur. Prognostica autem futuræ significationis judicia proprie dicuntur, præsentis vero et futuræ improprie. Hippocrates igitur equi rector dicitur. Equus autem temperatæ naturæ a physicis creditur esse. Inde est et in pace quietus, et ad bella paratus, quia bello armantur equi (Æneid. m). Necesse est autem ut habenis regatur equus. Similiter necesse est ut spiritalis medicus, videlicet quilibet prælatus, animum hominis interioris habenis regat discretionis, ne, si modum æquitatis excedat, morbum dissolutionis incurrat. Unde de illo summo medico dicitur: Æquitatem vidit vultus ejus (Psal. x). Æquitatem videt, quia animum temperatum diligit. Equitatem videt, quia eum diligit qui in proposito bonæ operationis ma

net. Æqua est enim via Domini. Æquitas viæ est A cantem corripiat, et emendet. Angustia vero spiritemperamentum vitæ. Unde David: In æquitate tus est sermo durus, de quo dicitur: Vos autem tua vivifica me (Psal. cxvin). Æquitas vitæ vivifi- cum austeritate imperabitis eis, et cum potentia catio est animæ. (Ezech. XXXIV).

CAP. X. De primo modo in speciali. Est autem primus modus signorum bonum vel malum significantium fortitudo infirmi suum morbum facile tolerantis, vel debilitas infirmi suum morbum pati nequeuntis. Infirmatur qui tentatur; moritur qui desperat. Licet igitur aliquis interdum peccet, si tamen adeo fortis remanet, ut a bono opere non cesset, signum est hæc boni fortitudo infirmi. Sin autem ægri animus adeo fuerit debilis ut cesset ab affectu bonæ operationis, signum est mortis et futuræ damnationis.

CAP. XI. De secundo modo.

Secundus modus levitas infirmi facile se moventis, vel gravitas infirmi inertem motum habentis. Cum homo interior aliqua tentatione affectus labitur, si adeo levis est, ut facile ad virtutem convertatur, recuperandæ salutis spes tribuitur; sin autem tanta est gravitas infirmi ut obstinatus ne1 queat a peccato converti, signum mali est eventus, sempiterni videlicet interitus.

CAP. XII. De tertio modo.

Tertius modus est effigies et dispositio membrorum sibi sano similis, vel distributio membrorum effigiei non sibi sano similis. Effigies membrorum est in interiori homine compositio morum, et in membris externis distributio actionum. Qui homo tunc est sibi sano similis, quandiu actiones sequuntur temperamentum religiosa mentis. Tunc vero non est sibi sano similis, quando variatur per opera perversitatis.

CAP. XIII. De quarto modo.

Quartus modus est sanitas mentis, et facilis appetitus. Vel perturbatio mentis, et difficilis appetitus. Sanæ mentis esse dicitur, qui a rectitudine consilii non alienatur. Facile vero cibum appetit, qui verbum vitæ (quod est cibus animæ) libenter audit. Qui autem est turbatæ mentis, et cujus est appetitus difficilis, si verbum vitæ non appetat, necesse est ut mortem perpetuæ damnationis incurrat.

CAP. XIV. De quinto modo.

Quintus modus est suavitas somni tempore congruo facti, et infirmum juvantis, vel malitia somni non congruo tempore facti, et infirmo nocentis. Tempore congruo dormit, qui dormit in nocte, id est, qui tranquillæ mentis est in adversitate. In hac quiete Deum somniat, et hujusmodi somnus infirmum juvat; dormit vero in non conguo tempore, qui dormit in die, id est, qui delectatur in mundana prosperitate. Hic enim somnus quanto magis placet tanto magis infirmo nocet.

CAP. XV. De sexto modo.

Sextus modus est suavitas spiritus, vel angustia spiritus. Suavitas spiritus, id est, interioris hominis est sermo consolatorius, ut cum lenitate pec.

B

C

D

CAP. XVI. De septimo modo.

Septimus modus est æqualitas pulsus naturali similantis, vel inæqualitas pulsus, ut modo sit magnus, modo parvus, modo fortis, modo debilis. Arteriæ procedunt a corde, æqualitas pulsus in arteriis est identitas vitæ, procedens ex affectu cordis. Cum autem mens in contrarium vertitur, tunc per diversos motus inæqualitas mentis designat periculum mortis.

CAP. XVII. De octavo modo.

Octavus modus est fortitudo virtutis in loco decoctionis, vel debilitas virtutis in loco decoctionis. Primus decoctionis, locus est stomachus, hepar secundus, cætera membra tertius. Cum autem cibus animæ decoquitur in stomacho memoriæ per recordationem, in calore hepatis per dilectionem, in cæteris membris per operationem, tunc fortitudo virtutis est in loco decoctionis. Si vero sequitur debilitas virtutis, signum est mortis.

CAP. XVIII. De nono modo.

Nonus modus est laudabilis, vel vituperabilis purgatio per sudorem. Sicut enim in quolibet infirmo aperiuntur carnis pori, ut per sudorem fiat purgatio morbi, sic per confessionem peccati fit laudabilis purgatio animi. Laudatur etiam sudor mediocris si habeatur in omnibus membris. Cum vero sudor a toto manat corpore, omnium membrorum fortitudinem (quod est signum boni) designat. Similiter oportet ut sudor confessionis fiat de peccato cujuslibet operationis. Sed cum sudor fit tantum in quadam corporis parte, velut in capite, id contingit ex membrorum debilitate. Moraliter autem per ægrum intelligimus animum, per caput intentionem, per reliquum corpus actionum sequentium distributionem, per sudorem confessionem. Cum igitur aliquis intentionem suam laudat, et hoc quod male gessit sibi conscius, creditur excusat vituperabilis esse hujus purgatio sudoris, quia sudor confessionis poros non aperit, quos excusatio clausos per obstinationem stringit.

CAP. XIX. De dolore capitis.

Caput meum doleo, dixit puer patri suo (IV Reg. IV). Cum autem caput sit principale membrum hominis, per ipsum significatur opus principale mentis, dolor vero capitis est appetitus mundanæ felicitatis. Quæ ideo dolor esse dicitur, quia quæritur cum labore, possidetur cum timore, amittitur cum mærore. Per puerum intelligimus puritatem cujuslibet pœnitentis animæ.Puer igitur caput suum dolet, cum puritatem animæ de transgressione mentis pœnitet.Sed prædictus puer bis caput suum doluit, dum puritas animæ de delectatione et consensu peccati flevit. Convertetur dolor ejus, inquit David, in caput ejus (Psal. vi). Dolor item capitis est morbus nimiæ cupiditatis. Qui dolor in caput converti

IX). Unde Gregorius : « Non deficiat oleum de capite, » id est, charitas de mente.

CAP. XX. De dolore verticis. Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet (Psal. vII). Superius diximus caput interioris hominis esse mentem, nunc autem verticem capitis possumus appellare mentis rationem. Sicut enim vertex capitis in dextram et sinistram partem capillos dividit, sic ratio mentis bonas et malas cogitationes discernit. In verticem hominis iniquitas descendit, dum malitia peccati rationem sibi subjectam premit. Sed hæc infirmitas verticis, id est vertigo capitis hoc modo solet fieri, ut caput in duas partes

tur, quando mens desiderio rerum temporalium A Ait enim : Oleum de capite tuo non decifiat (Eccli. anxie cruciatur. Ecce, inquit, parturit injustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem (ibid.). Concepit dolorem mali desiderii in cogitatione, parturit injustitiam circumveniendo fratrem in locutione, male possidendo peperit iniquitatem in operatione. Hic autem dolor aliquando nascitur ex calore, aliquando ex tumore. Calor est nimiæ cupiditatis ardor, ut igitur sanus fias, morbi materiam subtrahere non omittas. Dispersit, inquit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in sæculum sæculi, etc. (Psal. cx1). Qui pauperibus tribuit, nullius temporalis commodi retributionem quærit. Si igitur largiendo quæ possides, contempseris mundum, anxiæ cupiditatis minues appetitum.` Nec tantum materiam morbi subtrahes, sed etiam B videatur. scindi. In duas partes caput scinditur, oleo rosaceo caput unges, hujusmodi siquidem olum frigidæ naturæ dicitur esse. Rosaceum vero oleum est cruor martyrum. Dum enim passiones sanctorum legis, oleo rosaceo caput ungis. Sed antequam oleum infundas oportet caput radere, id est, superflua resecare, et sic faciens simul materiam morbi destruis, et fomento frigidi olei fervorem calorum premis. Euge igitur æstum carnis, quære umbram divinæ protectionis. Roga summum medicum, et dic: Domine, Domine, virtus salutis meæ, obumbrasti super caput meum in die belli. Ne tradas me a desiderio meo peccatori, etc. (Psal. CXXXIX.) Bepetitio nominis affectum suscitat pietatis. Virtus, inquit, salutis meæ. Ipse enim cuilibet homini dat vires salvandi. Ipse enim c est refugium, et virtus adjutor in tribulationibus quæ invenerant nos nimis (Psal. XLV). Obumbrasti super caput meum in die belli. Dies belli est prosperitas mundi. Quæ dies belli esse dicitur, quia caro adversus spiritum in eo quotidie pugnat, et multoties alter ab altero superatur. Calor diei est calor mali desiderii. Superponit igitur capiti, id est, menti summus medicus umbram, id est, patientiæ perseverantis sustinentiam, ne nimius calor mali desiderii mentem gravet, ne a desiderio suo justum peccatori conformet.

Dolor etiam capitis ex tumore nascitur, quoties ex abundantia boni operis animus gloriatur. Tumor siquidem capitis est elatio mentis. Et qui oderunt te extulerunt caput (Psal LXXXII). Extollentia capitis est superbia mentis. Qui oderunt te, inquit, qui odiunt non obediunt. Qui autem diligit, libens obedit. Unde Dominus: Si quis, inquit, diligit me, sermonem meum servabit, (Joan. xiv). Exhibitio autem operis indicium est dilectionis. Oportet autem oleo violaceo caput ungere, ut possis calorem tumoris mitigare. Viola est humilis herba,quæ dum de terra nascitur,non procula terra proceritate separatur. Oleum igitur humilitatis sedabit superbiam mentis. Cave tamen ne oleum peccatoris impinguet caput tuum (Psal. CXL). Oleum peccatoris est blandimentum adulationis. Hoc autem tumorem capitis non destruit, sed auget et nutrit. Ut autem ad plenum sanare possis tumoris morbum, habe tecum Salomonis oleum.

D

dum ratio mentis ad diversa partitur. Oportet autem si hæc infirmitas contingat alicui, ut caput infirmi vitta ac fascia,id est panno lineo jubeamus stringi. Caput autem vitta, vel panno lineo stringitur, dum mens vitta, id est doctrina correctrice ligatur. Hoc enim medicamine agitur, ut mentis ratio ad unum colligatur. Unde et Psalmista: Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capitis [capilli] perambulantium in delictis suis (Psal. LXVII). Capita inimicorum sunt mentes superborum, vertex capilli est versutia quæstionum in disputatione subtili. Quæ ideo vertex capilli esse dicitur, quia per quamdam similitudinem, subtilitati capillorum moraliter com. paratur. Cum autem mens per diversas quæstiones spargitur, lites generantur. Sed ut dicitur, lis per litem male dirimitur. Oportet autem ne huic infirmitati auxilium medicinæ desit,quia hujusmodi morbus velut cancer serpit. Unde per Apostolum dicitur ad Timotheum: Profana et vaniloquia devita, multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit (II Tim. 1). Et paulo post: Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita, sciens quia generant lites. Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes (ibid.). Solet autem infirmitati vertice dolentium nocere multiloquium. Sed ut infirmo perfectum possis præstare remedium, pro electuario et pharmaco optimo ori ejus impone silentium.

CAP. XXI. De capillis cadentibus.

Capillus ex fumo grosso et calido nascitur, qui ex igneis et incensis est humoribus. Quo crescente crescunt et capilli, utpote ab ipso nutriti. Hunc fumum qui perdiderit, et capillos perdit. Pro qualitate ergo fumi erunt capilli, sicut in herbis videmus, ex terræ siccitate, vel humore rarescentibus, vel sese augmentantibus. Quod si fumus omnino defuerit, pereunt in hominibus capilli, et fiunt calvi. Quibus nullæ medicinæ subveniunt, ut amplius comæ crescant.Si autem fumus ex toto non amittatur, sed solum ex aliquo humore inficiatur, infirmitas quædam nascitur, quæ alopicia, seu alopecia vocatur.Hic autem morbus ideo alopicia dicitur, quia

« PoprzedniaDalej »