Obrazy na stronie
PDF
ePub

retur ; sed ex alia parte factus est mortalis prop- A habeamus cum pecoribus, communem sensum et

ter peccatum. Quomodo igitur peecato remanente non moreretur? Ad quod dicitur si non puniretur ista pœna, scilicet morte, puniretur graviori; quia nunquam finirentur miseriæ, quæ modo finiuntur morte, sicut et diaboli miseriæ nunquam finiuntur. Sed quia hoc certum de auctoritate non habuimus, volunt quidam dicere quod si comedisset, postea non conferret et immortalitem; et sub tali sensu exponunt verba illa Ne comedat de ligno vitæ, id est indignus est illo ligno vesci quod prius conferret immortalitatem. Et ideo ne posset ad illud accedere, posita est ante paradisum quædam ignea custodia scilicet flammeus gladius atque versatilis qui ministerio cherubin ante paradisum volvebatur. B Gladius iste signat passiones hujus vitæ præsentis, quæ urunt ad tempus, sed transitoriæ sunt. Cherubin plenitudo sapientiæ interpretatur, et significat charitatem. Ad esum itaque ligni vitæ per tribulationes multas, et per charitatem quæ est plenitudo scientiæ post peccatum redire fuit necesse. Cum enim cherubin cum flammeo gladio sit ad ostium paradisi, non potest homo ad illum ingredi nisi transierit per flammeum gladium. Solet quæri utrum prius de ligno vitæ comedissent. Augustinus De baptismo parvulorum Recte profecto intelliguntur ante malignam diaboli persuasionem abstinuisse a cibo vetito atque usi fuisse concessis et præcipue ligno vitæ. Sed hoc non videtur sub assertione dictum. CAP. VIII. De libero arbitrio. Præter alias pœnalitates pro peccato illo incurrit homo pœnam de passione liberi arbitrii. Ut enim Augustinus dicit in Euchiridio : Homo male utens libero arbitrio, et se perdidit et ipsum. Videndum est itaque quid sit liberum arbitrium, et quale ante peccatum, et qualiter depressum sit per peccatum. Sic potest diffiniri: Liberum arbitrium est habilitas rationalis voluntatis qua bonum eligitur gratia cooperante, vel malum ea deserente. Et consistit in duobus : in voluntate et ratione. Liberum namque dicitur quantum ad voluntatem; arbitrium quantum ad rationem. Rationis est videre quid sit eligendum vel non; voluntatis est appetere. Et ita ratio tanquam pe- D dissequa monstrat viam consulendo illud quod videt faciendum, dissuadendo contrarium; voluntas tanquam domina ducit secum rationem ad quodcunque fuerit inclinatur. Non enim trahitur voluntas a ratione, sed solummodo monstrat ratio quod appetere debeat voluntas. Ratio vero trahitur a voluntate, etiam in iis quæ sunt contra rationem. Naturaliter namque ratio contradicit, hoc est non illud esse faciendum indicat; et tamen vincitur et consentit. Et, quoniam in his duobus consistit liberum arbitrium, soli rationali creaturæ datum est. Illa enim sola inter creaturas voluntatem habet et rationem. Bruta animalia habent sensum et appetitum videlicet sensualitatis; sed voluntate et ratione carent, et ideo liberum arbritrium non habent. Cum itaque

appetitum, liberum arbitrium nos ab eis discer-
nit, penes quod omne meritum consistit. Cum
enim nulla vi, nulla necessitate cogatur; non
immerito beatitudinem seu miseriam promere-
tur. Sensus et appetitus nec beatum nec mise-
rum faciunt; alioquin bruta animalia beatitudi-
nis vel miseriæ possent fieri participantia. Inge-
nium quoque et memoria et cætera similia, nec
justum nec injustum constituunt. Siquidem nec
tardum ingenium nec labilis memoria imputa-
tur. Sola itaque voluntas quæ semper libera est,
et nunquam cogi potest; merito apud Deum ju-
dicatur. Ea semper a necessitate libera est. Ubi
enim necessitas, ibi non est libertas ; ubi non est
libertas, nec voluntas : et ideo nec meritum.
CAP. IX. Quod liberum arbitrium ad futurum
tantum se habeat: et de ipsius statu quadru-
plici.

Præterea sciendum est quod liberum arbitrium
solummodo ad futura se hahet. Quod in præsenti
est non est in potestate nostra, ut tunc sit vel
non sit; sed utrum in futuro ita se habeat vel
non, in potestate liberi arbitrii est. Nec ad om-
nia futura se habet; sed ad ea tantum quæ pos-
sunt fieri et non fieri. Nunc videndum est quale
fuit ante peccatum. Et possunt notari in homine
quatuor status liberi arbitrii. Ante peccatum
nihil impediebat ad bonum; ad malum nihil
compellebat: tunc sine errore ratio judicabat ;
C sine difficultate voluntas bonum appetebat. Post
peccatum vero (antequam per gratiam sit repa-
ratum) premitur a concupiscentia et vincitur.
Post reparationem (ante confirmationem quæ
erit in futuro) premitur sed non vincitur. Post
confirmationem nec vinci poterit nec premi. Est
namque triplex libertas: a necessitate, a pec-
cato, a miseria. A necessitate et ante peccatum
et post æqualiter liberum est. Sic enim tunc cogi
non poterat, ita nec modo; hæc libertas æquali-
ter est in omnibus: non minor in malis quam in
bonis, tam plena post peccatum sicut et ante pec-
catum. Est alia libertas a peccato, scilicet de qua di-
cit Apostolus: Ubi spiritus Domini,ibi libertas
(II Cor. I). Et alibi: Cum servi essetis peccati,li-
beri fuistis justitiæ : nunc autem liberati a pec-
cato,servi autem facti Deo habetis fructum in
sanctificationem (Rom.vi)Istam libertatem homo
peccando amisit: et hoc est quod Augustinus ait:
Homo male utens libero arbitrio se perdidit et
ipsum. Non est amissa libertas a necessitate;
sed libertas a peccato. Qui enim facit peccatum
servus est peccati (Joan. vIII). Hanc libertatem
quidem a peccato illi soli habent qui per gratiam
reparantur; non quod penitus sine peccato sint,
sed quia non dominatur eis peccatum et hæc
proprie appellatur libertas. In malo autem fa-
ciendo non liberum proprie dicitur arbitrium ;
quia ratio discordat a voluntate. Judicat nam-
que ratio faciendum non esse quod voluntas ap-
petit. In bono concordat, ratio voluntati, eique
non contradicens servit. Unde Augustinus in En-

simpliciter prolata, affectiones sunt: cum additamento,virtutes. Velle est nobis per naturam; velle bonum per gratiam.Simplices namque affectiones insunt nobis naturaliter tanquam ex nobis additamenta ex gratia. Unde Augustinus in libro Retractationum: Quædam sunt magna bona,quædam media,quædam minima. Virtutes quibus recte vivitur, sunt magna bona.Species quorumlibet corporum sine quibus recte vivitur,minima sunt bona. Potentiæ animi sine quibus recte vivi non potest, media bona sunt. Virtutibus nemo male utitur. Cæ teris autem bonis et mediis et minimis non solum bene, sed et male uti quisque potest. Et ideo virtute nemo male utitur ; quia opus virtutis est bonus usus istorum quibus et non bene uti possumus. In mediis bonis reperitur liberum arbitrium ; quia et male illo uti possumus, sed tamen tale est ut sine illo recte vivere nequeamus. Bonus autem usus ejus jam virtus est, quæ in magnis reperitur bonis quibus nemo male uti potest.

Ex hac auctoritate patet quod voluntas inter bona media sit; bona voluntas inter magna bona quæ non per naturam, sed per gratiam inest nobis. Et tamen potest dici quod etiam mali naturaliter volunt bene; et ita videtur quod ante susceptam gratiam aliquis habeat velle bonum; sed nihil aliud est naturaliter velle bonum quam rationem judicare illud esse bonum. Sicut aliquis tyrannus dicit: Ego vellem esse bonus monachus, exire de sæculo, et similia. Iste naturaliter appetit bonum ; sed eum non delectat bonum. Unde nec proprie dici potest velle bonum, nec habet meritum illud tale velle; sed illud quod est cum delectatione boni, quando scilicet placet ei bonum et in proposito habet. Unde Apostolus Deus qui operatur in nobis velle et perficere pro voluntate bona (Philip. 11), Prius est voluntas bona per naturam, quæ non habet me ritum; sed postea fit bona per gratiam, et tunc habet meritum.

chiridio Ipsa autem est vera libertas propter A mare, aliud est amare Deum. Et timere et amare recte faciendi licentiam; et pia servitus propter obedientiam. Et ita apparet quod in bonis et in malis voluntas libera est a necessitate: sed in solis bonis libera est a peccato. Unde Augustinus in libro De gratia et libero arbitrio: Semper in nobis voluntas libera; sed non semper est bona. Aut enim justitia libera est quando servit peccato, et tunc mala est; aut peccato libera est quando servit justitiæ, et tunc est bona. Est iterum libertas a miseria, de qua ait apostolus Paulus ad Romanos. Et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ Filii Dei (Rom. vIII). Hanc libertatem in præsenti nullus habet. Potest enim in præsenti homo liber esse a peccato; quia, ut supra diximus, B quamvis sine peccato nullus sit, tamen ex quo non regnat peccatum in homine, liber est a peccato; sed a poena peccati nullus liberatur in præsenti. Ex prædictis constat in quo per peccatum sit diminutum liberum arbitrium; quia tunc nulla difficultas ad recte volendum, nullum impedimendum de lege membrorum ad bonum perficiendum; sed modo antequam per gratiam liberatum sit a peccato, nec velle nec perficere bonum potest. Sicut diceremus de aliquo compedito non potest hic ambulare, id est in potestate sua non habet tamen concederemus, possibile est hunc ambulare quia potest evenire ut solvatur et ambulet. Hunc nostrum defectum Apostolus comemorat, inquiens: Velle adjacet C mihi,perficere autem bonum non invenio Rom. VII). Nisi enim liberetur per gratiam intus operantem et excitantem cor non potest ipsum arbitrium erigi ad bonum, unde: Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis (Joan. vIII). Et postquam liberatus fuerit nisi juvetur per gratiam cooperantem non potest perficere bonum. Et ita indiget modo operante gratia per quam liberetur; et cooperante per quam ad promerendum juvetur: cum ante peccatum, sicut supra diximus, sola gratia cooperante indigeret. Prius enim quam caderet non indigebat liberatore, sed cooperatore. Hoc modo hic solet opponi. Antequam aliquis reparatum habeat liberum arbitrium, donec scilicet in peccatis est, habet ipse D liberum arbitrium: igitur potest in utramque partem flecti. Itaque vel liberum non est arbitrium, vel si est liberum cum in peccatis adhuc est, potest ipse bonum velle; et ita videtur quod antequam detur gratia possit bonum velle. Sed ita est hic sicut in compedito illo qui scilicet nonpotest ambulare antequam solvatur; et tamen per se verum est, possibile est hunc ambulare, vel hic potest ambulare. In eodem sensu similiter non negamus de illo peccatore vel pagano vel quolibet alioquin possibile sit eum bonum velle, vel quin possit bonum velle; sed non nisi hoc modo scilicet si detur gratia per quam liberetur et quæ ei cooperetur. Aliud est velle simpliciter,aliud est velle bonum. Sicut aliud est timere simpliciter, aliud est timere Deum. Aliud est

Præterea sciendum est quod non ideo dicitur liberum arbitrium quod æqualiter se habeat ad utrumque, scilicet ad bonum et ad malum cum per se possit quis cadere,sed per se non potest resurgere nisi juvetur a gratia Christi. Per se enim sufficit ad malum liberum arbitrium, sed non sufficit ad bonum per se. Boni etiam angeli non carent libero arbitrio ; et tamen ita sunt confirmati ut non possint esse mali. Similiter mali angeli non carent libero arbitrio; cum tamen ita sint obstinati ut non possint esse boni. Liberum itaque arbitrium ex eo dicitur, quia est voluntarium. Quod enim boni angeli non possunt mali esse,non facit necessitas, sed confirmata per gratiam voluntas. Quod mali non possunt boni esse, non facit ulla coactio, sed voluntas obstinata in malo. Et tamen isti natura et illi mutabiles sunt.

Unde Hieronymus Solus Deus est in quem peccatum cadere non potest; cæteri cum sint liberi arbitrii in utramque partem possunt flecti. De Deo etiam legitur quod liberum arbitrium

habet. Ambrosius ad Gratianum: Spiritus ubi A perpeti quam traxit a propagine peccati. Ad hoc

vult spirat (Joan. 1). Apostolus quoque dicit, quia omnia operatur unus spiritus, dividens singulis prout vul (I Cor. XII). Prout vult, inquit, id est pro libero voluntatis arbitrio, non pro necessitatis obsequio. Nec est aliud liberum arbitrium in Deo nisi divina voluntas, quæ non necessitate, sed sola bonitate omnia facit. Ejus enim natura bonitas est.

CAP. X. Quare veccatum primi hominis posteris imputetur.

quod diximus in Adam fuisse omnes, solet sic opponi Sic omnes qui descenderunt a Cain in Adam fuerunt, per illam substantiam quam accepit Cain in primis parentibus, ibi exstiterunt; sed in illa particula quæ in Cain fuit propagata non tot atomi fuerunt quot homines ab eo descenderunt; unde non videtur verum quod substantia uniuscujusque fuerit in primo parente. Ad quod potest dici quod quamvis illa particula primum fuerit valde parva, tamen nulla substantia exteriori in eam transeunte augmentata est, et facta est magna; tanta scilicet quanta in resurrectione erit. Fomentum enim habet a cibis; sed non transeunt cibi in ipsam humanam

Post peccatum primi hominis et pœnam quam assignavimus, quam inde incurrit, videndum est quare imputetur posteritati ejus. Omnes enim qui ab eo per concupiscentiam descendunt, obnoxii sunt illi peccato, et pro illo rei sunt B substantiam ; quod ita probari potest: Puer qui

originalis peccati. Ad quod potest dici quod ideo imputatur omnibus, quia omnes illud commiserunt, ut Apostolus dicit: In quo omnes peccaverunt (Rom. v), quod ita potest exponi: In eo omnes peccaverunt, id est peccato rei tenentur. Ut enim dicit Apostolus: Per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi (ibid.). Quod inde est quia per legem peccati ab eo descendunt. Non ideo imputatur eis quia in eo tunc fuerunt originaliter, cum et Christus secundum carnem in eo tunc fuerit; sed quia per concupiscentiam quæ venit de peccato illo inde descenderunt. Et ita potest dici quod ideo imputatur toti posteritati; quia in effectu hujus peccati, id est in lege peccati de hoc veniente, C concipiuntur, videlicet in concupiscentia. Furtum, homicidium et cætera non imputantur posteris; quia non fit ipsa generatio secundum effectus illorum, id est secundum motum de illis venientem. Solet a quibusdam prædicta quæstio sic solvi Ideo illud peccatum omnibus imputatur posteris et non alia, quia illud peccatum in paradiso commissum gravissimum fuit; quia ignorantia non induxit eum ad peccandum, nec fragilitas carnis; quia ante peccatum neutrum fuit in eo. Unde adeo maximum fuit illud peccatum quod etiam naturam mutavit. Tota enim natura hominis per peccatum illud corrupta fuit. Augustinus De civitate Dei: Tanto majore injustitia violatum est illud mandatum, quanto faciliore potuit observantia custodiri. Nondum voluntati cupiditas resistebat, quod de pœna transgressionis secutum est postea. Sed non videtur absolute concedendum quod illud peccatum gravius omnibus aliis fuerit; cum legatur: Qui peccat in Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc sæculo neque in futuro (Matth. XII; Luc XII; Marc III). Sed illud peccatum primis parentibus postea fuisse condonatum dicunt auctores. Augustinus in libro De baptismo parvulorum : Sicut illi primi homines postea juste vivendo, unde merito creduntur per Domini sanguinem ab extremo liberati supplicio, non tamen illa vita meruerunt ad paradisum revocari; sic et caro peccati et si remissis peccatis homo in ea juste vixerit, non continuo meretur eam mortem non

ea moritur die qua nascitur, in illa natura resurget quam habiturus erat si viveret usque ad plenam ætatem nulla ægritudine vel vitio corporis impediente. Unde apparet quod etiam si viveret non aliunde sumerentur partes illiud substantiæ; sed in se augmentarentur sicut costa de qua facta est mulier, et sicut quinque evangelici panes. Nec tamen negamus quin cibi et in humores et in carnem transeant: unde quidam homines grossiores sunt quam debeant; sed illa superfluitas non erit in resurrectione, qui non est de veritate humanæ naturæ. Veritas humanæ substantiæ dicitur quod in primis parentibus fuit; et illud solum in resurrectione erit. Sed illæ partes quæ de cibis fiunt, et in quas transeunt, tanquam superflua deponentur.

CAP. XI. Quid sit peccatum originale. Deinceps inquirendum est quid dicatur originale peccatum, et quare originale dicatur. Quidam dicunt quod originale peccatum sit debitum quo tenentur omnes pro peccato primi hominis; quia pro illo omnibus debetur pœna æterna nisi per gratiam liberentur. Isti dicunt quod originale peccatum non sit peccatum; sed si Scriptura quandoque vocat illud peccatum, astruunt quod ibi peccatum pro pœna peccati accipitur; et sicut pro peccato parentis quandoque exsulant filii secundum justitiam sæculi, ita ex justitia Dei omnes tenentur rei pro peccato illo; et ita secundum istos in anima pueri nullum peccatum est. D Quia dicunt ipsi: Si anima pueri nunquam peccavit, non est in ea peccatum; et tamen concedunt quod in ea est originale peccatum, quia tenetur debito peccati. Sed plane contra Apostolum loquuntur isti, cum apostolus dicat: Per inobedientiam unius, peccatores constituti sunt multi (Rom. v). Ecce quod Apostolus vocat eos peccatores antequam regenerentur; sed si tantum esset pœna et non culpa in istis, ut ipsi aiunt, non peccatores essent. Item dicit Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors (Ibid.). Aliud peccatum quod intravit; aliud ipsa pœna quæ innuitur in verbis Apostoli. Alii dicunt quod originale peccatum sit inobedientia; et hæc inobedientia in omnibus est antequam renascantur. Sed non

aliquis traducit ipsum peccatum. Unde David: In peccatis concepit me mater mea (Psal. L). Hic potest opponi hoc modo: Cum aliquis generatur, sola caro a parentibus propagatur; quoniam, ut superius diximus, animæ non sunt ex traduce; etiam in ipsa propagatione carnis nondum infunditur anima, ut philosophi dicunt, sed jam effigiato corpore. Id quod Moyses in Exodo manifestissime ostendit, dicens: Si quis percusserit mulierem prægnantem et abortivum fecerit, si adhuc informatum fuerit, multabitur pecunia; quod si formatum fuerit, reddet animam pro anima (Exod. xxI): formatum intelligit jam animatum. Quod si in ipsa propagatione transmittitur a

videtur quod puer inobediens sit; quia nihil A trahitur; id est a parentibus, quando generatur, unquam fuit ei imperatum. Et qui nondum potest ratione uti, quomodo aut obediens aut inobediens potest dici? Inobedientia namque voluntatis est ut obedientia; sed peccatum originale non est voluntarium. His itaque omissis, dici potest quod originale peccatum est concupiscentia mali et ignorantia boni. Unde Ausgustinus in libro De correptione et gratia: Sunt omni homini ista duo pœnalia: ignorantia et difficultas. Ex ignorantia error, ut probet falsa pro veris; ex difficultate cruciatus, ut resistente et torquente dolore carnalis vinculi non possit a libidine temperare. Sed potest opponi: cum anima pueri nondum aliquid velit vel nolit, quomodo concupiscentiam mali habet? Vitium est in ea non actus, quod probatur: cum B parentibus peccatum originale, videtur quod in venerit ad annos discretionis, tunc concupiscit malum et dimittit bonum.

Similiter opponitur: Cum nondum aliquid debeat scire, quomodo ignorantiam habet? Sed sicut in oculo cæci in nocte vitium cæcitatis est, sed non apparet, nec discernitur inter videntem et cæcum nisi luce veniente; sic et in puero vitium est, sed nondum apparet, sed veniente tempore in quo deberet bonum concupiscere, malum ignorare, ignorat bonum et concupiscit malum. Item opponitur: In baptismo remittitur peccatum originale, sed post baptismum remanet concupiscentia mali, et cætera; et ita non videtur quod in baptismo remittitur peccatum originale. Sed, ut dicit Augustinus: Licet remaneat concu- C piscentia post baptismum, non tamen ad reatum; quia his qui renati sunt non imputatur, sed hoc est remitti peccatum originale,non imputari. Licet enim concupiscentia carnis sit in baptizato, tamen non imputatur ei nisi eat post concupiscentias. Quod si fiat, non jam originale, sed actuale est. Augustinus De nuptiis et concupiscentia: Ex hac carnis concupiscentia (quæ licet in regeneratis jam non reputatur in peccatum) quæcunque nascitur proles obligata est originali peccato. Et paulo post : Dimittitur concupiscentia carnis in baptismo, non ut non sit, sed ut peccatum non imputetur hoc est enim non habere peccatum, non esse reum peccati. Item: Quo modo alia peccata prætereunt actu et remanent reatu, ut homicidium et similia ; ita et econtrario fieri potest ut concupiscentia prætereat reatu et remaneat actu. Ecce ex his auctoritatibus patet concupiscentiam mali esse peccatum originale, sub qua continetur ignorantia boni, quoniam ex ea est. Nisi enim præcessisset concupiscentia mali, non esset secuta ignorantia boni. Et inde est quod quandoque reperimus in sacra Scriptura pluraliter peccata originalia, quia diversa sunt ignorantia boni et concupiscentia mali: quandoque singulariter reperimus peccatum originale; quia, sicut diximus, unum istorum ex altero est. Unde et sub eo vel in eo continetur.

CAP. XII. De ratione originalis peccati. Post hoc videndum est quare dicatur illud peccatum originale. Ideo scilicet quia ab origine

D

eo sit peccatum originale quod propagatum est. Sed illud adhuc inanimatum est, et omne peccatum animæ est ; quomodo ergo in illo semine peccatum poterit esse? sicut enim virtus in anima, ita et omne peccatum. Ad quod potest dici quod non solum anima obnoxia est vinculo originalis peccati, sed etiam caro; non quod sit in carne illud peccatum, sed ex corruptione carnis illud. contrahit anima: nisi enim caro in concupiscentia traduceretur, illo peccato anima non teneretur. Unde invenitur quod Christus non habuit carnem peccatricem, sed similem carni peccati (Rom.vIII); quia illa caro non ex concupiscentia viri de matre fuit propagata, sed operatione Spiritus sancti. Cæteri habent carnem peccatricem ; non quod in carne sit peccatum, sed causa peccati. Augustinus De fide ad Petrum: Dum sibi invicem vir et mulier miscentur ut filios generent, sine libidine non est parentum concubitus: et ob hoc filiorum eorum ex carne nascentium non potest sine peccato esse conceptus, ubi peccatum in parvulos non transmittit propagatio, sed libido. Apparet itaque quod in ipsa conceptione transmittatur peccatum originale; quia nisi conceptio sic fieret in carne, anima ex carnis unione concupiscentiam non contraheret.

Si quæratur quid sit illa corruptio quam in carne diximus esse, utrum peccatum sit an non? potest dici peccatum, id est poena peccati, scilicet sicut solemus accipere peccatum culpam; sed ipsa peccatum non dicetur. Sed quod in carne corruptio peccati sit, per effectum potest sciri, ut in vase scitur esse vitium per hoc quod reddit vinum acidum.

Item solet qæri Cum parentes alicujus per baptismum mundati sunt a peccato originali, quomodo potest filius contrahere peccatum illud? Quod Augustinus in libro De baptismo parvulorum his similitudinibus ostendit: Quo modo præputium per circumcisionem aufertur, manet tamen in eo quem genuerunt circumcisi; quo modo et palea quæ humano opere tanta diligentia separatur, manet tamen in fructu qui de purgato tritico nascitur: ita peccatum quod mundatur per baptismum, manet in eis quos genuerunt baptizati. Item in eodem: Ex hoc enim gignit quod adhuc vetustum trahit, non ex hoc quod in novi

Opponitur: Quod si decedant a corpore ante baptismum, æqualem habent pœnam; si statim post baptismum, æqualem habent coronam, et ita videtur quod in ipsa creatione indifferentes sint. Sed, sicut nos jam diximus in Tractatu liberi arbitrii, ea quæ sunt ex ipsa creatione, ut ingenium, memoria, nec plus nec minus beatum constituunt, vel pœna dignum faciunt.

tate promovit eum inter filios Dei. Non enim gene- A rant parentes filios suos secundum generationem illam qua denuo sunt nati; sed potius secundum eam qua carnaliter et ipsi primum sunt generati. Præterea solet quæri qua justitia teneatur peccato illa anima innocens a Deo creata, cum non sit in potestate ejus illud vitare. Non enim est in potestate liberi arbitrii illud vitare vel non, cum nondum utatur libero arbitrio, et cum non sit prius in corpore illo quam sit obnoxia illi peccato. Quod ita solvunt quidam: Ideo anima illa, quamvis ex traduce non sit, sed noviter a Deo creata et munda, rea est illius peccati, quia cum infunditur corpori, invenit illud corpus aptum et idoneum ad peccandum, et in hoc delectatur, et ex hac tali delectatione contrahit peccatum illud. Sed si hoc esset, non originale, sed actuale dici deberet. Si enim ex delectatione est hoc peccatum, non est alienum sed propriæ voluntatis: cum Augustinus et alii vocent illud alienum. Augustinus in libro De baptismo parvulorum: Manifestum est alia esse unicuique propria peccata in quibus ii tantum peccaverunt quorum sunt peccata ; aliud illud unum in quo omnes peccaverunt. Itaque dicendum putamus occultam esse Dei justitiam qua illius peccati anima tenetur rea, quod non est in potestate sua vitare, et quod ipsa propria voluntate non commisit. Ut enim Apostolus dicit: Incomprehensibilia sunt judicia Dei, et investigabiles viæ illius (Rom. x).

Solet etiam quæri utrum voluntarium sit an necessarium illud peccatum. Sed quod non sit voluntarium constat per supracdicta. Iterum si dicatur necessarium, non debet imputari. Et ideo voluit dicere quidam quod nec necessarium nec voluntarium. Propheta tamen dicit: De necessitatibus meis erue me, Domine (Psal. xxiv). Unde non videtur absurdum quod dicatur necessarium.

Si quis iterum quærit: Cum Deus qui facit animam ipsam immaculatam, sciat eam ex corpore maculam contrahere peccati, et quandoque ante baptismum separatum iri morte ab ipso corpore, et sic damnari; quare eam corpori conjungit? Respondemus hoc idem quod superius: scilicet occultam Dei justitiam esse.

Solent quidam sic opponere: Cum anima in corpore creetur, nec prius sit in corpore quam in illo peccato teneatur: igitur cum primum est, maculam peccati habet. Itaque nunquam talis est qualis creatur a Deo. Creatur namque a Deo innocens; sed nunquam innocens est cum sit maculata cum primum est creata. Sed dicendum quod Deus creat eam mundam, id est ex creatione nullam maculam habet: et ita talis est quantum ad creationem, qualem creat eam Deus. Semper est enim bona et munda quantum ad creationem. Propterea solet quæri an sint omnes animæ ex creatione æquales; an sint aliæ aliis excellentiores, sicut et in angelis fuit?Et videtur pluribus quod ex ipsa creatione una sit habilior ad intelligendum et memoriter retinendum quam alia: quod satis probabile est.

CAP. XIII. De peccato actuali.

Postquam de originali peccato diximus, adjiciendumvidetur de actualibus, de quibus primum videndum est quod non imputantur posteris, juxta illud Ezechielis: Non ultra erit istud proverbium in Israel: Patres nostri manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum B obstupuerunt (Jerem.xxxI; Ezech. XVIII). Anima quæ peccaverit ipsa morietur. Filius non portabit iniquitatem patris (Ezech. XVIII). Ad hoc videtur contrarium quod dicitur in Exodo: Ego reddo iniquitatem patris in filios usque in tertiam et quartam generationem iis qui oderunt me (Exod. xx; Deut. v). Sed, sicut Hieronymus dicit, hoc dictum est de filiis imitantibus patrum mala ; quod innuitur per finem illius auctoritatis, ilis qui oderunt me. Si enim filius non imitatur peccata patris, non inde punietur.

Opponitur: Si de imitantibus illud intelligendum est, quare solummodo usque in tertiam et quartam dixit, cum omnes qui imitantur peccata parentum, in qualibet generatione sint, illis teneantur? Quod cita sancti solvunt: Ideo dictum est, in tertiam et quartam, quia usque ad quartam magis solet evenire ut filii imitentur facta parentum, cum adhuc eis nota et velut præsentia sint. Augustinus de temporali pœna illud exponit; quia in ultione parentum puniuntur sæpe fili temporaliterpro peccatis parentum, ut cæci nascantur, vel claudi post ortum fiant,vel quavis alia pœna afficiantur. Sed in futuro, sicut Apostolus ait unusquisque onus sumu portabit(Galat. vi). Hieronymus super Ezechielem dicit in nobis esse quasi patrem suggestionem carnis, filium primum impulsum cogitationis ad peccandum; et hæc est prima proles. Nepos, si decreverit facere vel opere compleverit. Pronepos, si non solum fecerit quod malum est; sed etiam in suo scelere glorietur, et hæc est quarta generatio: D non quod tres præcedant generationes; sed dicitur. quarta a primo motu (qui est quasi pater) posita. Deus ergo primum et secundum stimulum, scilicet cogitationes (sine quibus nullus esse potest), non punit ad damnationem; sed tertiam et quartam generationem, quæ sunt peccata ad mortem. Ad probationem cujus rei, quod scilicet primus motus non punitur, Cham peccante dum irrideret nuditatem patris, non ipse qui risit, sed filius sententiam suscepit: Maledictus, ait, Chanaan, servus erit fratrum suorum (Gen. 1x). Quæ enim justitia est ut pater peccaverit et in filium sententia proferatur, nisi fieret propter hujuscemodi significationem ?

CAP. XIV. De peccato in generali. Assignavimus differentiam inter originale et

« PoprzedniaDalej »