Obrazy na stronie
PDF
ePub

mus pannos, dum vilibus utimur cibis, dum la- A eaecat. Quasi enim mido hirundinum suppositus intraverint religionis claustrum, iterum impugnan- A ces contra eos, ad quos foris accedere non aude

Bore callosa squalet manus, et cutis frigore riget, et sole nigrescit, tumc Eleazarus occidit elephantem. Cum vero in hujusmodi vulgi favorem aut laudem quærimus, tunc Eleazarum cadens opprimit elephas. Et pulchre per elephantem figuratur superbia, utriusque enim natura similem tenet compositionem. Elephantis natura talis esse dicitur, ut ossa crurum illius juncturis careant, et ideo flectere crura sua nequeat, sed stet semper, et si aliquando quietem corpori suo velit inferre,stando latus inclinat ad arborem, sic et somno utitur et quiete. Sed homines regionis illius in qua habitant hujusmodi bestiæ, in die solent arborem succidere, ut cum nocte venerit, cadat uterque, et interficiatur elephas. Utrumque fit : succiditur arbor, et interficitur bestia. Cuncta ista superbiæ conveniunt, et talis est ejus compositio. Membra superbiæ inflexibilia sunt. Cum enim aliquis superbus loquitur, si imponas ei silentium, non acquiescit, sed, ut ait Salomon, totum spiritum suum profert stultus (Prov. xxix). Si dum confabulalionibus aurem præbet reprehendas, megligit ; si aliquid operatur et eontradicis, non cessat,et sic ejus crura flecti nequeunt. Actus superbiæ semper stat, ut de elephante diximus, sed qui sic stat, male stat. Ad propriam'voluntatem quasi ad arborem latus inclimat superbus, ut quietem recipiat. Quod enim per dispositionem propriæ voluntatis agimus,hoe quieto suscipimus animo; si autem aliter ordinetur, pro

[ocr errors]

labore reputatur. Succidatur igitur arbor propriæ C

voluntatis, ut cadat et occidatur bestia superbiæ. Sed, ut diximus, cavendum est nobis, ne cadens opprimat aliquem. Sic igitur noviter conversis insidiatur superbia. Religiosis vero tribus modis insidiatur: tunc scilicet cum aliquis se solus existimat esse justum, vel quando nimium de justitia confidit, vel quando cessat a bono opere.Elias se solum justum esse existimans, in hæc verba prorupit : Domine, altaria tua subverterunt, prophetas tuos occiderunt, et ego remansi solus inter eos (III Reg. xix). Cui Dominus respondisse legitur : Adhuc restant septem millia, qui non curvaverunt genua sua ante Baal (ibid.). Petrus vero nimium confidenter loquens ait : Et si oportuerit me mori tecum, non te negabo (Matth. xxvi). Et tamen negavit, et ideo

nimium locutus est confidenter. Tobias illos desi- D.

gnat qui cessant a bono opere. Scriptum enim est de Tobia : Fatigatus a sepultur a Tobias, venit in domum suam, et cum jactasset se juæta parietem et obdormisset, eae nido hi, undinum calida sterco7ra ceciderunt in oculos ejus, et factus est capcus (Tob. ii). Cum aliquis a bono opere cessat, tunc Tobias fatigatus a sepultura venit in domum suam. Domus Tobiæ moraliter carnem nostram designat. Nidus hirundinum, qui ex luto conficitur et ex plumis levibus intus paratur, delectationem terrenarum rerum pulchre demonstrat. « Hirundines, ut ait Beda super Tobiam, propter levem volatum superbiam cordis levitatemque figurant quarum immunditia confestim eos quibus dominatur, ex

dormit, qui levitati ac superbiæ mentem incautus subjicit. » His ergo modis superbia religiosos illudit, « quæ, ut ait beatus Augustinus, etiam bonis insidiatur ut pereant. » Sicut fratres longe superius de duobus sociis discreto et indiscreto evenire posse monstravimus, sic homo interior superbiae insidiis resistens, mundanæ prudentiæ respuens munera, pulchritudinis temporalis non acquiescens blandimentis, delectationis carnalis minas spernens, socium videlicet hominem exteriorem movet, ae hortatur ad pugnam, trahit ad praemium. Unde Eusebius Cæsariensis : « Suscipe, inquit, Domine, geminum animæ carnisque servitium ; te enim jubente et auxiliante, communem hostem commuui intentione devicimus. » Habet igitur speciales fructus fragilitas corporis mei. Ego intellectu, discretione, consilio spiritualiter contra adversarios steti; caro hæc corporaliter, operis sudore, sobrietate et jejuniis dimicavit. « Laborandum itaque, » ut inquit idem Eusebius Caesariensis, « et totis viribus utriusque hominis luctandum est,ut magis nobilior portio inferiorem ad coelorum secum excelsa sustollat, quam ut inferior superiorem in inferni profunda demergat. » Datur igitur post victoriam præmium, datur utrique hæreditas regni, æternæ beatitudinis præmium largitur, et sic homo exterior interiori congaudet, id est, caro glorificata congratulatur spiritui, quia nullum corruptionis amplius exspectat jacturam. CA P. VIII. Quomodo mens fiat spelunca latronum et domus negotiationis et meretricis prostibulum. Sed quandoque, fratres, ut superius diximus, eontrarium contingit, et miramur quomodo contingat. Quis enim non miretur ab indiscreto discretum decipi, a pigro fortem superari posse? Miramur hunc ordinem naturæ, miramur et modum, succumbit ratio, dominatur animalitas, infirmitas carnis animum privat a virtute, et sic ejicitur Dominus, ut hostis recipiatur. Proh dolor ! minatur Christus et non timetur ; promittit, et non creditur ei ; blanditur, et pejores efficimur. Quid promittit Christus ? vitam æternam. Quid mimatur ? ignem æternum. Quomodo blanditur ? exspectando per misericordiam. Non permittit ut pervertat, sed convertat. Ejicitur tamen, et contigit illud quod scriptum est in Evangelio : Domnus mnea domus orationis vocabitur, vos autem fecistis speluncam latronum (Matth. xxi). Fit igitur mens hominum quandoque spelunca latronum, fit domus negotiationis, fit meretricis prostibulum. Fit spelunca latronum, quando aliquis invidendo fratri suo ut detrahat insidiatur, et virtutum spoliat indumentis.Fit domus negotiationis,quando pro iis quæ agimus, humani favoris forum frequentamus, et ibidem ementes et vendentes, laudem pro bono opere quasi stulti mercatores recipimus.Fit meretricis prostibulum, quando in thalamo castæ mentis, lupanar libidinosæ delectationis erigitur. Hoc quod dico sæculares pertimescant,et similitudinem quam de duobus sociis assignavimus prætendant, ne, cum

ti, antiqui hostis ditioni subdantur. Nunc autem, fratres, nos qui claustrum intravimus, aliquid de exhortatione sæcularium contra ea, quæ superius minatus est diabolus per delectationem temporalium, pro modulo imbecillitatis nostræ dicamus. Audiant igitur sæculares quos temporalis delectatio retinet, qui religionis abhorrent habitum, quam suavis sit veræ religionis cohabitatio. Audiant pauperes et lætentur ; medioeres et hortentur alios ; divites et confortentur. Abundans est enim religio pauperi, medioeri sufficiens, tolerabilis diviti, infirmis larga, delicatis compatiens, fortioribus moderata, pœnitentibus misericors, perversis severa, bonis optima. Hæc autem sunt novem beneficia religionis. Immoremur igitur diligentius in singulis, ut ex beneficiis suis bonitas religionis agnoscatur. CAP. IX. Quod abundans pauperi sit religio. Abundans est, inquam, pauperi religio. Audiant igitur pauperes et lætentur, audiant et obediant. Paupertatis sunt tres species. Sunt enim quidam qui rebus temporalibus egent, sed inviti : et hæc vocari solet egestas. Egent enim rebus et egent boma voluntate, qua ditius nihil esse potest. Nihil enim ditius bona voluntate. Sunt et alii qui rebus abundant, sunt tamen pauperes spiritu, et hæc est aurea paupertas, quia licet affluant divitiæ, corda tamen nolunt apponere. Haec et illa periculum habent, sapiens autem periculum vitat. Sapiens autem erat Salomon, qui aliam paupertatem desiderabat.Quam ? Illam quae daret victui necessaria, quæ est illa ? mediocritas (Prov.xxx). Est enim hæc tertia species, hanc vocant philosophi frugalitatem. Unde Seneca. In epistola ad Lucium cum laudaret paupertatem voluntariam ait : « Frugalitas est voluntaria paupertas.» Sunt enim quidam de hoe sæculo venientes ad religionem vel Ecclesiam, « quorum paupertas, » beato Augustino attestante, « talis erat quando foris erant. quod nec ipsa invenire poterant necessaria. Quorum cellario non hæreditas, non patrimonium, sed manuum labor annonam præbebat, et si cessaret manus, panis deficeret.» Quibus penuria, quæ nihil pene tribuit, vestes qualescunque ministrabat. Tales quandoque Eeelesias intrant quæ largis abundant possessionibus,ut in Ecclesia possint honorari, qui in sua domo nonnisi contemptibiles esse potuerunt. Qui si forte ecclesiam in qua paupertas amatur, intraverint, illico de discessu cogitant, causas fingunt, intolerabilem dieunt illius loci consuetudinem, nimiam prælatorum severitatem prætendunt, aliqua (le fratribus opponunt sibi, quæ cum nolint pati, dicunt quod non possunt, et hoc totum callide machinantes, ut competentius ad ditiorem valeant transire Ecclesiam, quasi humiliter rogant a vinculo professionis absolvi, miscentes blandis aspera : minantur enim scandalum, si male discesserint et jurant in alia Ecclesia se quietae mentis esse posse, in sua vero nunquam. Si vero ad ultimum negetur quod postulant, tunc audires qualiter erigunt cervi

[merged small][ocr errors]

bant. Tunc videres qualiter illic divites humiliantur, et pauperes illic inflantur. Respondentes abbati suo fronte libera, accusant fratres quosdam, criminosos vocant, justos quosdam per ironiam, quos vero justos negare non possunt, invidentes bono, nimium justos appellant. Quid plura ? Tandem fracto propositi sui voto discedunt, honorari gaudent, abjectionis pristinæ obliviscuntur, genus suum erubescunt, proprio nomine nolunt appellari, amant nomina dignitatum. Si vocentur abbates, si praepositi, si priores, arridet oculus, hilarescit facies, apparent in vultu signa conscientiæ et sic nuntiat animus quid optat. Hujusmodi pauperibus non promittit Christus regnum, sed infernum. Sunt tamen alii qui ex paupertate ad Ecclesiam venerunt, quibus si dentur necessaria, ex humilitate putant esse superflua, otium diei unius putant esse sacrilegium, saturari vilibus cibis arbitrantur vitium, nulli se æquales esse, ex debito cunetis servire existimant, aliquantulum bonas erubescunt vestes habere, et nisi condiret humilitatem discretio, uti licitis lieitum esse dubitarent. Tales sequuntur Christum pauperem itinere recto, quia pauperes pauperem, humiles humilem sequuntur. Ilis dantur ad necessitatem temporalia, et promittuntur ad æternitatem coelestia, hoc est enim primum religionis beneficium, ut egentibus necessaria præstet, et nulli sit ingrata. (.AP. X. Quod sufficiens sit mediocri religio. Sufficiens est mediocri religio. Sufficere debet, quia necessaria præbet, Dat satis, dat gratis. Sed forte dicat aliquis: Nec dat satis, nec dat gratis. Non dat, inquit, gratis, quia cum necessaria largiatur ac impendat, laborem exigit. Noluit Deus ut pro labore dentur necessaria, sed pro labore temporali quies æterna promittitur et datur. Dat satis, ut diximus. Duobus enim, ut diximus, modis egena est humana conditio, uno quo natura deficit, altero qui naturam afficit. Fame natura deficit, frigus naturam afficit, sed mediocritas utrumque refieit. I)at enim quo matura caleat, et quo convaleat, et hoc sufficit maturae. Non enim ad hoc ut satisfiat humanæ naturæ, color sed calor, non delectatio sed sustentatio naturæ quæritur. Dat igitur mediocritas satis, et dat gratis. Mediocritas est quasi via plana, in qua nec celsitudo divitiarum lapsum minatur ascendentibus nec profunditas egestatis cadentibus resurgendi spem negat. Hæc est via regia, de qua dicit Dominus ad Moysen, ut incederet via regia, nec declinaret a dextris sive a sinistris (Deut. v). Tres sunt viæ, et tres sunt qui gradiuntur per illas, egestas, mediocritas, divitiae; pauper, mediocris et dives. Mediocritas est via media, quæ tenenda est, quæ ducit ad civitatem summi regis, a dextris vero et sinistris sunt egestas et divitiae. Mediocritas vero quasi mensura qu;edam, qua totius bonitatis spatium terminatur, verbi gratia, cum aliquis a justitia defieit, sicut de Heli sacerdote legitur, tume, ut ita dicam, quasi certitudine quadam deficit a mensura honitatis* tiam justitia protenditur, tunc quasi longitudine quadam, bonitatis excedit mensuram : et haec est mensura suffieiens mediocri, quia nec subtrahit necessaria, nee impendit superflua. Primum igitur Benefieium fuit necessaria dare egentil)us, secundum vero est mediocri necessaria non subtrahere. CAP. XI. Quod tolerabilis sit diviti religio.

cum vero usque ad crudelitatem per intemperan- A cœna enim divitum aut tenuis aut nulla. Mensa

Tolerabilis est diviti religio, portari potest. Jugum taurorum eervices humiliat ; onus quod trahitur,superbiam earnis (quæ quasi ex adipe proeedit) «domat. Sic jugum Christi cervicositatem nostram inelinat, ne simus quasi bos cernupeta, qui effundit sanguinem. Onus autem ejus earnem nostram macerat, ne lasciviens in luxuriam defluat, aut vagabunda insequatur otium. 0nus nostrum, vita Christi ; doctrina vero ejus, quasi jugum nobis imponitur ; alterum leve est, alterum suave. Sed dicet forsitan aliquis : 0mus Christi non est leve sed grave, jugum ejus non est suave sed asperum. Vita enim Christi est opprobria pati, nihil possidere, affligere corpus, mori pro proximo. Sed cui est hoc onus leve ? Audiant cui ; Cupio, inquit Paulus, dissolvi et esse cum Christo (Philip. 1); et alibi : Castigo corpus meum et in servitutem redigo, me cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (I Cor. ix). Mira res. Hæc abhorrent quotidie saeculares, et hæe quotidie patiuntur. Timent opprobria pati pro Christo, pro mundo autem patiuntur opprobria sempiterna. Mori pro Christo pertimescunt, et pro temporali lucro quotidie moriuntur. Nonne est leve mori pro proximo, et esse cum Christo ? Spes muneris laborem imminuit. Vere onus leve vita Christi, quia nec multa portat, nec diu portat. Terminus enim mortis prope est, et caret pondere divitiarum religio, non acquirit cum cupiditate, non possidet cum amore, non dolet si amiserit. Juqum vero Christi suave est (Matth. xi). Doctrina enim ejus quasi jugum, quia subjugare solet colla superborum : vinculum vero dilectio. Audi quam, suave jugum imponitur cervicibus nostris. Dilige, inquit, proaeimum tuum sicut teipsum (Matth. xxii); et alibi : Diliqite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos (Matth. v). Ecce, fratres, jugum cum vineulo, hoc est, doctrina de dilectione. Jungit dilectio jugum cervicibus, quia doctrinæ tunc jugo subjicimur, quando doctrina cum dilectione recipitur. Jugum vero diaboli gravat et opprimit. Jugum ejus peccatum est ; vinculum ejus eonsuetudo peccandi ; onus quod portatur, pœna peccati. Sub hoc jugo tenentur duo, earo scilicet et spiritus.Hoc jugo premuntur divites : multa enim patitur divi

[ocr errors][ocr errors]

tum superbia, vincula, carceres, frigus, famem '

quandoque tolerant. Novimus, fratres, divitum mensas,noverunt et aliqui vestrum.Protervitas aequirit ibidem sibi locum, non simplicitas, quibusdam datur ibi cibus absque potu, et e eonverso. Multi vero jejuni surgunt a mensa, et tamen laeti urbanitate quadam, famem suam consolantur.Jam coeperunt prandia divitum non præcedere cœnam:

vero religionis ordinata, sufficiens, non superflua, nullus amittit locum ibi eum rubore, quia omnia disponit humilitas. Jejunant etiam milites ut aliena bona rapiant ; similiter jejunant scholares ut subtiliores fiant, et nolunt jejunare ut audiant: Venite ad me omnes qui laboratis et omerati est is, et ego reficiam vos (Matth. xi). Dicit Christus, reficiam ; dicit homo, deficiam : cui credam ? Credo quia qui potuit hominem facere, possit et reficere. Venite, inquit, qui laboratis, laboratis dico in luto et latere (E.rod. 1). Lutum AEgypti tenax fetidum, mistum sanguine, lateres ejus indissolubiles, igne eupiditatis et flamma libidinis cocti. In his laborant divites. Labor divitum grandis, vigilant insidiantes pauperi. Hinc frigus, hinc tenues panni. Hic lorieae pondus sustinet, ille graditur inermis inter tela. I.evior est labor claustri, et tamen timetur. Levius est pondus tunicæ quam loricæ. Tutius est claustrum quam castrum. Tutior abbatis obedientia, quam regis jussio. Hæc inter gladios mittit, illa periculum vitat. Laborant multi, sed non prodest eis. Laboravit Saul et Agag rex Amalech, sed labor eorum cassus. Laboravit David et Salomon, hic pugnando, ille aedificando, utilis labor utriusque (I 1{eg. xv). Pugnavit David ut vinceret, aedifieavit Salomon ut requiesceret. Pugnemus eum I)avid, non contra i)avid in Judæa, ut habitemus in Hierusalem cum eo. Multa passus est David. Cum adhuc esset in domo patris sui, vicit leonem et ursum. In exercitu Israel Goliam interfecit (I Reg. xvii). Dum vero serviret Saul et obediret ei egrediens ad imperium regis, cogitabat tamen Saul interficere eum..Porro David ol)tinuerat gratiam Jonathæ, qui nuntiabat ei regis animum (I 1{eg. xviii). (.um vero mortuo Saule I)avid regnum susciperet impugnatus a filio suo Absalom, cum senioribus populi fugiendo periculum vitavit, nec exoptavit filii mortem, sed et filium et regem mortuum planxit (II Reg. xv, 18). Patet mortalis sensus. I)avid enim, cum puer esset in domo patris sui, vicit leonem et ursum : hoc autem fit cum aliquis adhuc positus in saeculo, superbiam ac luxuriam in se destruit. Post hæc in exercitum Israel veniens Goliam interfecit, id est, congregationi fidelium fratrum adjunctus, diabolum superat. Obediens fit praelatis licet perversis, et hoc est ingredi et egredi ad imperium Saulis. Inquietatur a Saule David, sed Jonathæ gratiam obtinet qui consolatur eum, quia Spiritus saneti donum habet a quo consoletur : hoc enim interpretatur Jonathas columbae, id est Spiritus donum. Mortuo Saule David quem elegerat Dominus, a populo sul)limatur in regnum, quia qui humiliter subesse didicit, ad prælationis honorem erigitur. Persequitur Absalon patrem, multa enim praelati a filiis spiritualibus patiuntur. Plangit David persequentem filium, quia quilibet pater spiritualis de perversitate filiorum (quæ est mors animae) contristatur. Tres planxit David, filium, amicum et hostem, id est, Absalon, Jonathan et Sauleum. Im

plet David omnem legem, scilicet naturalem, scri-
ptam et evangelieam : naturalem, cum plangit fi-
lium ; scriptam, cum dolet pro amico, id est, pro
Jonatha ; evangelicam cum plangit hostem, id est,
Saulem. Qui talis est non abhorret claustri labo-
rem, sed saltat eum David nudus ante arcam
(II Reg. vi). Labor claustri tolerabilis est, quia me-
dioeritas laborem temperat, nec aufert diviti nisi
superflua. Religio quod noeet aufert, quod necesse
est ministrat, et ideo tolerabilis est diviti.
CAP. XII. Quod larga sit infirmis reliqio.
Larga est infirmis religio. Quatuor autem sunt
infirmitatis species. Quidam enim sunt qui infir-
mantur ex senio, alii vero ex membrorum læsio-
ne, alii ex infirmitate ad tempus recedente, alii
vero eontinuo detinentur languore. Sunt autem
aliqui quorum senectus est garrula, iracunda,
plena proverbiis, fabulis vacans, et licet oculus
eorum cæcutiens tenebrescat, licet manus treme-
bunda cesset ab opere, licet officium suum pes
ignoret, licet totus corpore et animo curvus ince-
dat, tamen, ut ait beatus Augustinus in libro De
duodecim abusionibus sæculi, cum de sene irreli-
gioso loqueretur, « cor et lingua ejus non sene-
scunt. Hi sunt qui gloriantur eum male fecerint,
qui gloriantur se fuisse divites, bella principum
sæcularium non pacem sanctorum recitant, ad
causas vocari volunt quia præterita noverunt. »
Tales accusarent Susannam, si laudare velles, et
laudarent Jezabel mulierem formicariam, et ideo
judicium eorum revertetur in caput suum : et de-
scendet angelus Domini ut secet eos medios (Dan.
xiii). Sunt et alii qui, cum terram non videant
oculis, mente coelum considerant, qui lieet pedi-
bus offendant, licet toto corpore nutent, non offen-
dunt tamem lingua, non nutant animo, tacent no-
xia, quod instruit narrant, hominem interiorem la-
bori supponunt, cum non possint exteriorem sup-
ponere. Instant orationi, recogitant omnes annos
suos in amaritudine animæ suæ, et ideo renova-
bitur ut aquilæ juventus eorum (Psal. cii). Illorum
vero qui membrorum læsionem sive molestiam
corporis sui, sive languorem patiuntur : sunt qui-
dem ægre ferentes corporis anxietatem, consulent
medicum, si statim non convaleant, irascuntur im-
firmitati desperant de sanitate. Sed quid dicam,
fratres, de iis? Dolorem eapitis non patiuntur be-
nigne, et pro Christo capitis tormenta quomodo
sustineret? flagellum timent, et quomodo pro
Christo capitis abscisionem paterentur? Sunt
alii qui non serviunt earni, sed volunt ut serviat
earo spiritui, qui non quaerunt medicum nisi
Christum, clamant eum propheta: Sana me,
Domine, et sanabor (Jer. xv): soli portant infir-
mitatem suam, quia non inquietant aliquem que-
rimoniis, non sunt querulosi, sicut illi de quibus
locuti sumus. Quatuor sunt unde conqueruntur in-
firmi, scilicet de infirmitate, de medicina, de cibo,
de ordine. De infirmitate ideo quidam conquerun-
tur, quia pondus infirmitatis inviti portant. Alii ve-
ro sunt qui conqueruntur, eo quod fratrum labori

A interesse nequeant. De medicina vero quod non
subveniatur eis, ut ipsi dicunt, charitate fraterna,
quidam conqueruntur. Alii quod dispendium pa-
tiatur Ecclesia pro infirmitate eorum, contristan-
tur. De cibo autem quidam querimoniam faciunt,
eo quod non suffieienter vel quomodo vel quando
volunt ministretur eis. Alii vero dolent eo quod
delicata comedant nihil operantes, et quod aliquis
eis serviat et ipsi nulli serviant. De ordine autem
quidam conqueruntur, imputantes ordinis gravi-
tati infirmitatis suae causam, et sic quod bene
egerant, male perdunt. Sunt autem alii qui ideo
conqueruntur de ordine, quia a eonventu fratrum
separati delicatius traetentur. Si autem a lectulo,
fratrum in choro psallentium voces audierint, tumc
B psalmos ruminant, orantes in eubiculo cordis clau-
sis ostiis : et licet totam noetem pervigilem duxe-
rint doloribus suis agitati, illos tamen beatos ju-
dicant qui per partem noctis Deo servientes labo-
rabant. Spondam lectuli non egrediuntur; et ta-
men illos qui tædium claustri benigne ferunt, fe-
lices esse putant, nihil de ordine implere se faten-
tur ; sed, nisi fallor, implent totum. Infirmitatis
claustro coarctantur, disciplinantur anxietatum
virgis et spinis dolorum ; jejunant, vigilant, labo-
rant; quia cibum, somnum, quietem infirmitas
negat : et tamen si paretur lectulus suavior, si
cogantur sine caligis dormire, quasi aliquid cri-
minale fecerint, in hujusmodi vitam timent finire.
Tales indigent consolatione, ne molestia corporis
vel interioris hominis afflictione deficiant. Audiant
isti quid dicat angelus Petro: Praecingere, et calcea
te caligas tuas (Act. xii). Unde Beda super actus
Apostolorum : « Tunicæ, inquit, sibi Petrus liga-
menta propter rigorem carceris ad horam relaxa-
verat, ut tunica demissa circa pedes, frigus moetis
uteunque temperaret, » exemplum præbens infir-
mis, quod cum molestia corporali vel injuria tem-
tamur humana, liceat nobis aliquid de nostri pro-
positi rigore relaxare. Utantur igitur sapientium
consilio, ne deficiant, seripta enim sunt ad mo-
stram doctrinam. Hæc sunt quæ de infirmitatis di-
versitatibus, utcunque diximus; nunc quomodo
infirmis sit larga religio, breviter ostendamus. Ait
beatus Benedictus : « Super omnia et ante omnia,
agenda est cura infirmorum. » Ecce quomodo lar-
ga est religio infirmis. « Ante omnia » inquit: hoc
est velocius quam alicui de omnibus fratribus, de-
bet infirmo fratri parari quod postulat. « Super
omnia, » id est, abundantius, quam cæteris, ut si
dentur aliis necessaria, infirmis plura et delica-
tiora quaerantur; plura, ut ex multis aliquid pla-
ceat, delicatiora, ut cum gustaverint, reficiantur ex
aliquo.
CAP. XIII. Quod compatiens sit delicatis religio.
Delicatis est compatiens religio. Quatuor sunt de-
licatorum species, seilicet voluntate, usu, genere et
natura. Voluntate delicati sunt illi qui cum grossio-
ribus cibis uti possunt nolunt; sed diversa et ex-
quisita fercula quærentes, respondent ventri et pe-
tenti obediunt. Respondeo, fratres mei, et ego ven-

tri: et si clamaverit, non pane sed virga compesco, A amieam esse ; alia vero fingendo lacrymas, etiam

id est, non saturitate sed abstinentia. Sicut enim.

pater filii lenocinantis pravos mores virga castigat, sic per abstinentiam ventris et gulæ voluptuosus restringitur affectus. Sollicitum me reddit cura ventris nunc hos, munc illos exoptans cibos. At ego illi: Quid petis, venter? Num mihi soli quandoque fercula plura parabuntur ? et unum multis fratribus dabitur ? multis unum, et uni plura ? Absit! Quid ergo ? « Necesse est igitiur, ut non ad ingurgitationem ventris, ut ait beatus Gregorius, utamur ; sed discamus » satiari et esurire, et abundare et penuriam pati cum beato Paulo (Philip. iv). « ne plus carni tribuamus quam necessitas petat, et sie excludatur delicata voluptas. » Usu vero delicati sunt multi, licet sint de plebe: qui cum in sæculo essent, serviebant ventri ; in Ecclesia vero positi, usum soliti cibi mutare nolunt, ne sequatur infirmitas. Infirmitatem timent, et animæ suæ mortem inferunt. Impossibilitatis suæ, usum vitæ præcedentis esse causam testantur; sed, ut dici solet, malus usus abolendus est. Genere delicati sunt filii nobilium: qui, sicut fuerunt in sæculo nobiliores dignitate generis, ita in conventu fratrum nobiliores haberi volunt ciborum lautitiis. Saepe tamen nobiles genere, nol)iliores sunt boni processu operis. Jactant se non esse delicatos, humiles sunt verbo, vestitu et opere, amabiles ad societatem, tractabiles si corrigantur, honesti consilii, fratrum consolatores. Hi sui generis auctoritatem non prætendunt, ut honorari queant in Ecclesia, non de parentum silorum dignitate gloriantur, sed occultant causas superbiæ, ne pes eorum labatur in vilium. \alura vero delicati sunt, quorum complexio talis est, ut pondus laboris, jejunii et vigiliarum ferre non valeat, qui etiam cibos exquisitos fastidiunt, qui sunt oneri sibi, qui ealore solis dissoluti, cito lassantur, et frigore statim torpescunt. Tales etiam quosdam de populo natura plasmavit. Omnibus his compatieps est religio. Est et vera, et falsa compassio, utraque tamen tribus modis fieri solet, scilicet ore, eorde et opere. Ore ficta compassio fit, quando aliquis flebilibus verbis damnum alterius consolatur. Corde vero, quando aliquis, qui abundat divitiis, alicui oppresso ægritudine vel egestate occurrit, et pietate motus, compatiendo mentis affectum inclinat ; transiens autem non succurrit egenti. Hæc compassio sterilis concepit, sed non peperit. De conceptu enim veræ compassionis solet nasci eleemosyna, sed tanquam venefica mulier avaritia jugulat partum, me prodeat in lucem. Haec eleemosynæ fructum impedit, et conceptum compassionis de semine pietatis prolapsum, a corde hominis velut a matrice mulieris mortuum ejecit. Illa quæ ore fit tantum, adulatoria est, hæc autem sterilis muncupatur. Sequitur alia, quæ multa tribuit sed ideo ut laudetur, aut plus recipiat. Hæc pondus veræ compassionis non portat, sed van;e gloriæ levitate sustollitur, nec compatitur sed gloriatur, et ideo superbia voeari potest. Sic una earum adulando dicit se

[ocr errors]

sapientes decipit ; tertia vero multa tribuens, majora recipit. Accipiuntur et hæ tres in bonam partem compassionis species : cum aliquis fratrem suum benigne consolatur, vel quando vere compungitur corde, aut pauperi quando miseretur et commodat, nec retributionem sequitur, sed solo pietatis affectu trahitur ad munus. Una ex istis consolatoria ; altera est pietatis; tertia est refectionis. Sunt quidam qui compatiuntur sibi, quidam compatiuntur fratri, quidam vero magistro. Primum modestiæ est, secundum dilectionis, tertium prudentiæ. Quosdam verecundia sive desiderium earnis affligendæ reprimit, ne carnis indigentiæ et necessitati compati velint, qui si modesti essent, compaterentur sibi, ne interficerent civem. Alios vero cogit dilectio compati fratri suo ; sed quia mon habent unde compassionis opera compleant, praelatis (quorum est providere et impendere necessaria) qualis sit et quid possit frater ille, diligenter intimant. Compatiuntur et magistro, ne qui praeire debet, deficiat in via. Unde quidam usns inolevit in conventu quorumdam frairum, ut aliquem de fratribus abbati suo præponant, cui obediat in agenda sui cura, et cum visum fuerit fratri congruum, abbatem suum in esu earnium seu in aliquo tali sibi ipsi condescendere faciat, ne rigor praelationis frangat humanam fragilitatem, et hæc est compassio prudentiæ. Tria sunt per quæ probatur vera compassio, scilicet occulta bene

e fieia, paupertas et mors. Beneficium enim si

impendatur occulte, humanæ laudis favorem exstinguit. Quando autem pauperi miseretur aliquis, temporalis removet spem retributionis. Cum pro proximo mortem pati non renuit, amorem mundi non præponit. Hæc sunt enim tria illa quæ solent eneryare compassionis membra, humanis favor, temporalis retributio et amor mundi. Qui mortem patitur pro proximo, vere compatitur, sie Christus pro nobis passus est, quia vere compassus est. CAP. XIV. Quod moderata sit religio fortioribus. Fortioribus moderata est religio. Tenendus est in omnibus modus,quod enim exeedit modum,excedit et vires. Modus servatrem incolumem, quam immoderatio confundit. Modus æqua lance librat onera fortiorum sicut debilium, ne graventur fortiores, aut debiles opprimantur sub onere. Tres sunt enim species fortium. Sunt enim quidam fortes animo, alii vero corpore, alii scientia. Scientia sunt fortes quidam, qui licet diligentis affectu animi careant, licet fortitudo corporis non suppetat ipsis, tamen rationabili quadam scientia (qua Creatoris sui benignitatem et suam negligentiam cognoseunt) inclinant animi rigorem, et corpus cogunt servire suo Creatori, onera fraterna consolando portant, eorruentes allevant docendo, et si corruerint ipsi, cito resurgunt, ne scandalum generent, quia sapientes sunt. Duo gravia portant, animum videlicet labentem, carmemque infirmam ; tegunt occulta cordis et animi, et regunt qpera carnis sola discretione: et

« PoprzedniaDalej »