Obrazy na stronie
PDF
ePub

tate quadam a socio victus, pigro consentit, indis- A esse testatur; et verum dicit, sed voluntarie paticretum patitur, vagantem sequitur. Ecce, fratres, piger expeditum luctando dejicit, discretum indiscretus decipit. Sic vagantes extra castrum ab hostibus capiuntur, recipiunt pro munere pœnam, pro labore supplicium. Adaptetur igitur proportionalis similitudo, ostendatur in homine interiori et exteriori quod contigisse potuit in duobus prædictis. Hominem enim exteriorem, videlicet carnem nostram, nemo dubitat indiscretum esse, et pigrum animam vero, id est hominem interiorem, ex natura sua discretum, et expeditum, benignitas Creatoris plasmavit. Ecce claustrum, id est Dei castrum, intraverunt ambo, ecce undique hostium turbæ conclamant, quidam minantur ut terreant, blandiuntur multi ut decipiant, promittunt etiam в aliqui ut pervertant, insidiantur fere omnes ut rapiant, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. xí). Extra mundus totus exeuntibus obstrepit; intus vero sagittantur in occulto recti corde: volant ignea tela, confligunt hostes eminus, moriuntur multi; nullus sine vulnere unius diei periculum evadere potest : sicut diximus, diabolus per quosdam de exercitu suo claustralibus minatur ut terreat eos, per alios blanditur ut decipiat, per alios promittit ut pervertat, per reliquos insidiatur ut rapiat. Sed qui sunt qui minantur homini interiori et exteriori intra claustri jam munitiones positis, vel etiam aliquibus aliis de renuntiatione sæculi cogitantibus ; in primis audiat bonitas vestra. Cum aliquis, fratres charissimi, claustrum intraverit, vel cum adhuc positus in hoc sæculo, admonente Spiritus sancti gratia, de renuntiatione mundi hujus aliquid cum amaritudine mentis cogitare cœperit, tunc mundi hujus princeps per delectationem temporalium minas incutit, per voluptatum varietates terrores accumulat. Qualiter autem per delectationem temporalium antiquus hostis minari non desinat, notum fieri forsitan non erit inutile.

CAP. II. Qualiter per delectationem temporalium diabolus minari non desinat.

In primis etenim exteriorem hominem, id est carnem nostram (quam pigro et indiscreto socio superius comparavimus), delectatione diabolus aggreditur. Inducit ei religionis formam et consuetudines ejusdem adversantes carni; ostendit ei propositi difficultatem. Et cum hoc fecerit, quantum sit ad lapsum prompta humanæ naturæ fragilitas, prætendit; vestis asperitatem, lecti duritiam, vilium ciborum assiduitatem, laboris intolerantiam, prælatorum crudelitatem, fratrum discordiam, mentis ponit ante oculos. Addit etiam longa vigiliarum nocturnarum spatia, claustri tædium, constitutas silentii horas, jejunii diuturnitatem, et ciborum licet vilium subtractionem. Et ut gravius terreat, et si fieri possit ad desperationem pertrahat, quid ex istis evenire mali queat diligenter inquirit, et annuntiat. Omnia ista imbecillitati carnis adversaria

C

D

mur ista, quoniam ex his præmium æternæ beatitudinis exspectamus. Ex istis ægritudines insanabiles nascituras affirmat. Non esse bonum naturæ complexiones turbare, cum ex subtractione ciborum mutentur complexiones, ex mutatione complexionum conturbatio naturæ contingat; ex conturbatione naturæ infirmitas; ex infirmitate, mors. Ecce, fratres, diabolus physicam docet: ecce medicus factus est, de complexionibus loquitur: infirmitates diversas, si teneatur religio, generari prædicat. Sed quare hoc? Non ut mederi velit, sed ut occidere possit; non ut ægritudines curet, sed ut securius inferat mortem. Videt ex subtractione ciborum luxuriæ vires posse minui, et ideo non tardat minari ægritudinem. Timet otium perire et somnolentiam destrui: et ideo laboris intolerantiam, et protensa vigiliarum spatia prætendit. Credit ex paupertate humilitatem nutriri, et ideo quærit occasiones quibus humilitatis impediat adventum. «Paupertas enim, ut ait beatus Gregorius, bonis mentibus solet esse custos humilitatis.» Hæc assidue replicare claustralibus non desinit, hæc pluribus de renuntiatione mundi cogitationibus anteponit. O calliditas antiqui hostis! o ingenium sine sapientia, sed non sine malitia ! Abstinentiam et jejunium, et cætera quæ superius diximus, damnat, et per ista naturam carnis deficere astruit, et tamen superfluitatis vitium tacet, per quod natura suffocatur, vel excedit terminos suos. Sic, o fratres, mundi hujus princeps homini exteriori, id est carni, per delectationem temporalium minatur ut terreat, sic locum munitionis aggreditur in quo novit esse debiliorem. Sed homo interior discretus et expeditus, scilicet anima, excitatus tumultu minarum, sine mora socio ad defensionem adjungitur, implens illud quod beatus Ambrosius dicit de arca Noe: «Boni custodis præsentia, inquit, ibi frequentior est, ubi muri fragiliores sunt. » Pigrum socium, ne deficiat, hortatur ; Salomonis utitur consilio dicentis: Fili, accedens ad servitutem Dei, præpara animam tuam ad tentationes (Eccli. n); docet rationabiliter indiscretum, qualiter sustinere debeat minas hostium; religionis bonum commendat, delectationis vero pessimæ vitium damnat; monet eum ne exhorreat fluctuationem vitæ hujus, quia ad tempus est, sed ponat anchoram spei, et dicat: Exspectabo eum qui salvum me fecit a pusillo animo et tempestate, non dabit enim in æternum fluctuationem justo (Psal. LIV). Hortatur iterum illum ne contristetur in exercitatione sua, ne conturbetur a voce inimici, et a tribulatione peccatoris, sed dicat: Paratus sum et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua (Psal. cxvIII). His et aliis multis incitamentis homo interior consolatur exteriorem, licet cum eo impugnetur, et conturbetur in exercitatione sui. Cum enim caro in se affligetur, vel sæcularium hominum patitur convicia, tane «homo interior, ut ait beatus Augustinus, affectus tædio, et multorum rabie cir

cumlatratus, reluctatur odio, ut perficiat dilectio- A ut ad majorem instructionem loqui valeamus, innem et in ipsa lucta contristatur,» et ideo dicat cum Propheta: Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam; intende mihi, et exaudi me (Psal. LIX). Conturbatus est in exercitatione sua Petrus, cum ambularet inter undas; vidit ventum validum venientem, et cum cœpisset mergi, clamavit, dicens: Domine, pereo, salva me (Matth. XIV). «A quo vento valido turbatus est Petrus? «ait beatus Augustinus, cum exponeret illum locum, «turbatus, inquit, est a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. » Sic tentat diabolus quoslibet per hujusmodi tentationes a charitate removere, cui contradicimus cum Apostolo, dicentes: « Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an augustia (Rom. vIII), an ali- B quid eorum que sequuntur? Nemo igitur a charitate nos separet. Quis enim charitatem habuerit, antiqui hostis minas timere non poterit, quia charitas foras mittit timorem (I Joan. Iv), nec impugnationibus delectationum cedet qui charitatis utitur clypeo, quia charitas patienter omnia sustinet (I Cor. x.)» Hoc igitur clypeo homo interior et exterior utantur ad defensionem, ne vel terreantur minis, vel impugnationibus cedant. Et hæc de prima propositione sufficiant.

CAP. III. Quomodo blanditur diabolus ut decipiat.

Primum per delectationem temporalium antiquus hostis minas prætendit, nunc vero per pulchritudinem rerum temporalium homini blanditur ut decipiat. Pulchritudini enim adjuncta est delectatio, ita ut ipsa pulchritudo sit delectationis causa. Ad hoc illud pertinere credimus quod in Veteri Testamento legimus scriptum de patriarcha Abram, a quo cum separari vellet Loth, et daretur ei a patruo cligendæ possessionis libertas, levavit oculos et aspexit omnem regionem Jordanis, quæ irrigabatur, priusquam everteret Dominus Sodomam, et Gomorrham, sicut paradisus Domini, hanc elegit; sed postea inter diversos reges ortum est bellum, et a quatuor regibus captum Loth, narrat historia: quo comperto Abraham numeravit vernaculos, et cum trecentis decem et octo viris adeptus victoriam, nepotem liberavit (Gen. XIII, XIV). Notate, fratres, cum separari vellet Loth ab Abram, regionem aspexit Jordanis, quæ irrigabatur sicut paradisus Domini, et loci pulchritudinem utilitati præposuit. << Infirmior enim, ut ait beatus Ambrosius, amœna eligit, utilia fastidit. » Sic non tantum captus loci pulchritudine, ad amœna Jordanis descendit, sed etiam ab hostibus captus ibidem esse cognoscitur. Doceat igitur Loth hominem exteriorem, ne princeps mundi hujus per pulchritudinem rerum blandiatur ei, ne discedens a socio capiatur ab hostibus. Placeret forsitan alicui, si de adducto exemplo exquisitius loqueremur. Audiat ergo diligens lector qui non quos vult, vel quando vult, explanationum potest habere libros, audiat non me, sed beatum Ambrosium, cujus auctoritatem hic sequi volumus, vel sensum verbis aliis, vel ejusdem verba ponentes. Et

c

C

D

terpretationes nominum non sit annotari difficile.
Abram enim interpretatur pater, Loth vero decli-
natio, Jordanis autem descensio. Hæc, omnia in
homine possunt adaptari, quia mens justi hominis
pater esse dicitur. Sicut enim pater filiis præsidet,
sic mens justis cogitationibus præsidet, et vagos
sensuum motus quasi quodam paternitatis dulci
regit affectu. Loth autem declinatio dicitur. Sepa-
ratur ergo Loth ab Abram, quando aliquis a justi-
tia suæ mentis declinat. Duobus autem modis de-
clinatio dicitur. Unde beatus Ambrosius ait: «< Cum
Loth declinaret malum, hoc est, errorem, flagi-
tium, crimen, tune jungebatur patruo: cum autem
declinaret bonum, hoc est justum, innocentem, san-
ctum, sociebatur flagitio. » Separari dicitur Loth
ab Abram, quia terra non poterat eos recipere. Ut
enim beatus inquit Ambrosius, una anima motus
diversos non recipit naturaliter sibi repugnantes.
Sic per terram anima designatur; per Loth
vero, motus quidam vitiorum declinantes a jus-
titia mentis; per Abram, mentis perfectio. Non
potest enim cadem anima et mentis perfectionem
et vitiorum multitudinem simul capere, quin ibi-
dem separationem fieri contingat. In separa-
tione vero, ipsi Loth datur electio; sed, ut dicitur,
deflectentibus a vero amica est jactantia. Hinc
est quod diabolus cum in prima creatione a
veritate, id est a Deo, discederet, primum su-
perbiæ reatum incurrisse legitur. Inde etiam
Loth levavit oculos, quod est arrogantiæ signum.
Sublimes enim oculos Scriptura superbiæ de-
monstrat esse notam (Prov. vi). Discedens a veri-
tate diabolus descendit de cœlo; discedens ad
Abram, Loth descendit ad oppida Jordanis. De-
scendit enim ad oppida Jordanis, quia, ut ait Am-
brosius, «< virtutis consortium deserit qui speciem
eligit, non veritatem. » Sequitur autem esse captum
Loth, et quinque reges a quatuor esse superatos.
Sed qui sunt illi quatuor reges, qui de quinque
triumpharunt et adduxerunt totum equitatum So-
domorum, qui ceperunt etiam Loth, filium fratris
Abræ ?« Quinque reges, ait beatus Ambrosius,
quinque sunt corporis sensus: visus, auditus, gu-
stus, odoratus, et tactus. » Quatuor reges illecebræ
corporales atque mundanæ sunt, quoniam et caro
hominis et mundus ex quatuor constant elementis.
Merito reges dicuntur quia habet suum culpa do-
minatum, habet regnum grande. Unde Apostolus:
Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut
obediatis concupiscentiis ejus (Rom. vi). Sensus
igitur nostri facile corporalibus delectationibus et
sæcularibus cedunt, et a quadam eorum potestate
capiuntur. Corporales autem delectationes et ille-
cebras sæculi hujus non vincit nisi mens,
quæ fue-
rit spiritualis, adhærens Deo, et se totam a terrenis
separans. Deflexio omnis his capitur. Unde quod
Joannes ait: Væ habitantibus in terra (Apoc. vш)!
non utique omnes homines comprehendit (sunt
enim quidam in terris positi, quorum conversatio
in cœlis est), sed eos quos terrenæ conversationis

affectus, atque hujus vincit sæculi gratia. Ergo, A fuit igitur Bersabee causa cum qua fieret tentatio. fratres, non habitatores, sed accola simus terræ

((

hujus. Accola, ut ait beatus Ambrosius, temporalis diversorii speciem gerit: habitator autem omnem spem atque usum suæ substantiæ illic collocat, ubi habitandum putaverit. » Itaque qui est terræ accola, habitator est cœli. Qui autem habitator est terræ, possessor est mortis. Sic Loth, id est declinatio, capitur: dum habitaret in Sodomis. Habeat ergo, fratres, homo exterior Loth et Abram ante oculos, et hoc utatur exemplari, ne pulchritudine rerun transeuntium tractus, a socio, id est ab homine interiori, separetur.

CAP. IV. De quatuor causis tentationum, quæ omni homini fugiendæ sunt, et maxime renuntiantibus huic sæculo habendæ despectui.

Sunt autem quatuor diversitates rerum, quæ ad pulchritudinem pertinent, quas vocamus causas tentationum, quæ omni homini fugiendæ sunt, et maxime renuntiantibus huic sæculo habendæ despectui. Sed quæ sint hæ causæ tentationum, et quare et quomodo fugiendæ, audientium mentibus pro captu nostro patefaciamus exemplis. Prima autem harum quatuor est loci amoenitas, ut civitates et oppida, quæ non tantum ex situ loci amoenitatem recipiunt, sed etiam ex inhabitantium gratia. Secunda vero causa est locus divitiarum ; ubi enim divitiæ, ibi periculum. Tertia vero causa est pretiosus ornatus, ut est equorum cura pinguium, et vestimentorum exquisita varietas. Quarta autem est mulierum species, quarum (ut dicitur) vox blanditur auribus, et facies oculis. Ecce quæ sint illæ quatuor tentationum causæ audivimus, nunc autem quare fugiendæ sint, restat ut dicamus. Ideo etenim fugienda sunt ista, quia ex pulchritudine mulierum voluptas carnis nascitur. Ex varietate vero vestimentorum affectus placendi subministratur. Locus autem, id est urbes et oppida, dant opportunitatem impetrandi quod placet. Per divitiarum vero affluentiam, quod placet impetrari solet. Sic, fratres, confluunt omnia. ista ut perficiatur tentatio, et ideo dicuntur tentationum causæ. Confert enim pulchritudo delectationem, ornatus affectum, locus opportunitatem, divitiæ effectum. Hæ sunt illæ quatuor, quarum illa est prima cum qua fit tentatio, secunda propter quam fit, tertia in qua fit, quarta per quam ducitur ad actum. Cum muliere etenim speciosa delectatio carnalis, quæ cum turpi non fieret, perficitur. Propter ornatum corporis placet, quæ sine ornatu videntibus displiceret. In opportuno vero loco res ad finem trahitur, quam importunitas impediret. Sed licet illa tria confluant, licet pulcher sis, et perornatis vestibus incedas, si tamen desit pecunia, invenietur ab illa competens dilationis occasio. Restat igitur ut per pecuniam cœpta tentatio finem recipiat. Bersabee, Uriæ Ethei uxor, cum lavaret se in solario domus suæ, propter pulchritudinem placuit David, placuit et traxit ad crimen (II Reg. x1);

B

Judas cum in Thamnas iret ad tondendas oves, Thamar nurum suam in meretricio habitu sedentem in bivio reperit, cum reperta rem habuit (Gen. XXXVIII). Quid ergo, fratres ? Placuit Juda Thamar, num propter pulchritudinem, cum etiam quænam esset ignorabat? Consequens ergo est ut ornatus meretricii habitus sit aliqua causa propter quam Judas complesset delectationem carnalem. Ammon vero filius regis David, cum vehementer Thamar sororem suam diligeret, opportunitatem loci quæsivit et invenit, infirmum se esse mentitus est, impetrat a patre suo sororis adventum, solus solam aggreditur, poscit coitum, negat illa, negantum opprimit, vim inferens oppressi (II Reg. XIII). Doceat igitur nos Thamar opportunitatem loci fugere, ne in ipso fiat præmeditata tentatio. Similiter: Judas Scariotes opportunitatem quærebat, ut Jesum Judæis traderet (Luc. XXII). Per pecuniam etiam Jesum Judæis traditum esse novimus. Novimus etenim Judam furem esse et loculos habere (Joan XII), quod per hoc etiam evidentius ostenditur, quod triginta argenteos retulisse in templum, et ibidem projecisse legitur. Timeat ergo unusquisque nostrum ne per pecuniam decipiatur, cum unus ex duodecim, illum, qui diligendus est super aurum et topazion, qui mundi etiam pretium tam parvo mutaverit pretio, vendiderit. Audiant igitur hæc, ut sibi caveant illi qui loculos portant, qui pecunias servant, qui nundinas et fora pro necessitatibus fratrum freC quentant, qui sæcularium domos et curias perlustrant. Devitent ergo hujusmodi fratres solarium Bersabee, bivium Thamar, thalamum Ammon filii regis David; devitent etiam personas infames, hospitia suspecta, munuscula dare et accipere, pecuniam plurimam congregare, ne in ipso laqueus lateat, in quo cum alio pereant. Ecce quæ sint illæ quatuor tentationum causæ, et quare sint fugiendæ, præmisimus. Nunc autem qualiter vitari queant, pro modulo nostræ imbecillitatis assignemus. Pulchritudinem igitur mulierum et delectationem carnalem, quæ inde procedit, per oculorum et cordis pudicitiam ne noceat, vitare possumus. Ad hoc pertinet illud quod in Regula clericorum scriptum a beato Augustino legitur: « Impudicus, inquit, oculus impudici cordis est nuntius. Qui damnat impudicitiam, pudicitiam laudat. Sunt enim contraria immediata, et necesse est alterum inesse circa suum susceptibile. Pudicus oculus janitor est cordis, sedet ad januam, nec permittit intrare quod noceat, nihil nuntiat nisi quod deceat, quidquid indecens esse noverit, excludit et eliminat. Impudicus vero quærens quod placeat, per omnia discurrit, volentes intrare patitur, nolentes vero monet et hortatur. » Unde Scriptura dicit : Oculi prima tela sunt adultera (Eccli. XXVI). Solent homines tribus generibus armorum uti ad defensionem, telis videlicet, hasta et gladio. Longe positi vulnerantur telis in illos qui cuspide tangi nequeunt; vibratur hasta, cum pugnatur cominus,

D

officium suum gladius implet. Similibus armis A oculorum delectatio carnalis excludatur; per

utitur impudicitia ad expugnandum hominem exteriorem, quod in Joseph patriarcha Veteris Testamenti contigisse narrat historia. Ait enim Scriptura: Et immisit uxor domini sui oculos suos in Joseph (Gen. XXXIX). Hæc sunt impudicitia tela, quibus vulnerantur multi, licet longe positi. His telis oculorum pudicitiam opposuit. Scriptum est enim (Prov. v): « Noli intendere mulieri fallaci, ne capiaris oculis, neque rapiaris palpebris ejus. Petulans enim libido est. » De qua petulantia oculorum dicit beatus Augustinus in Regula clericorum : « Si hanc petulantiam in aliquo vestrum adverteritis, statim admonete, ne cœpta progrediatur, sed de proximo corrigatur. Nec tantum petulans est libido, sed etiam procax. » Ait enim uxor domini Joseph ad ipsum Joseph: Dormi mecum (Gen. XXXIX). Hæc est vibratio hastæ, blandientis adulteræ sermo. Huic opponitur cordis munditia. Venenata enim colloquia non recipit mundi cordis puritas, sed audit Scripturam dicentem: Non te seducat meretrix multo blandimento sermonis, nec laqueis labiorum suorum te alliget (Prov. v). Nec tantum petulans et procax libido est, sed importuna. Tenuit enim uxor domini sui vestem Joseph, et ait Ambrosius : « Teneri veste potuit, qui teneri non potuit animo. Hic est gladius, quo configitur cominus, mollis scilicet adulteræ tactus. » Huic resistit Joseph per munditiam cordis et corporis, respuit enim adulteræ tactum, rupit fimbriam ne serperet contagium, et ideo scriptum est : « Ne motus fueris ad alienam, neque contineas amplexibus non tuam (ibid.). His igitur modis docet nos Joseph ne per pulchritudinem mulierum ad delectationem trahamur. Vestium vero ornatum et affectum qui inde subministratur, vilis habitus amor exterminat. Nemo enim qui vere habet proprii habitus contemptum, alieno delectatur ornatu. Sed et loci opportunitatem, ne tentationi sit congrua, claustri assiduitas excludit. Qui enim discurrunt per alienas domos, qui assiduitate secularium gaudent hominum, qui foris spectacula sequuntur, qui non ad necessitatem communem, sed ad propriam voluntatem sunt parati, qui causas itineris sui non habent sed fingunt, tales, dico, sicut sunt faciles ad discurrendum, ita forsitan proni sunt ad ea quæ loci opportunitas subministrat. Secura est ergo claustri assiduitas, quam cura rei familiaris non turbat, quam non sollicitant accessus hominum. Ibi inter fratres, alterius ad alterum diligens habetur custodia, ibi prælatorum subjectis discreta providet solertia, ibi silentium aufert locum confabulationibus, lectio assidua exstinguit jam. Scriptum est enim «< Ira prolata crescit, dilata minuitur (Prov. xxx). » Ibi disciplina cæteros motus cordis servire cogit munditiæ, et omnis opportunitas, quæ est ad malum, per claustri assiduitatem excluditur. Per paupertatem vero voluntariam pecuniæ affectus (de quo superius locuti sumus) exstirpatur. Restat igitur ut per pudicitiam cordis et

[ocr errors]

amorem vilis habitus, vestium pretiosarum varietas subtrahatur; per claustri assiduitatem, opportunitas quæ est in malum privetur; per voluntariam paupertatem, affectus pecuniæ annihiletur. Istis utatur homo interior et exterior ad defensionem, ne per pulchritudinem rerum temporalium (quæ per illa quatuor blanditur ei) decipiatur. Anteponat cœlestia terrenis, æterna transitoriis, decoris pulchriora, bonis meliora. Terrena corrumpuntur, finem exspectant, pulchritudinis amittunt. florem, bonitatis fructu privantur. Coelestia vero termino carent, non corrumpuntur infirmitate, non fraguntur senio, non annihilantur vetustate. Felix æternitas quæ corruptione caret, infelix illa B quam comitatur æternaliter corruptionis defectus, quæ ideo durat ut crucietur, ideo æternaliter cruciatur, quia sine fine peccarent homines si possent. Decipitur igitur qui pulchitudinem temporalium blandientem sibi sequitur: sed anteponat spiritalem, ut videat Regem in decore suo.

C

CAP. V. Quomodo promittit diabolus ut pervertat.

Contingit quandoque ut qui nimis terreri nequeunt, nec blandimentis acquiescunt, promissis citius flectantur niuneribus. Ideoque tertio loco competentius, qui sunt illi, qui promittunt homini interiori ut eum pervertant, videamus. Prudentia mundi ipsa est quæ promittit ut pervertat. Promittit enim duo, pretiosa videlicet et sublimia, hoc est divitias et honores. Alterum cupiditatis, alterum superbiæ. Haec sunt latera scale, per quam diabolus descendit de cœlo ad inferos. Promittit nobis mundi prudentia, sed nihil dat, et si aliquando recipiunt homines quod promittit, non datur illud sed emitur. Dat mundus opes, sed non gratis. Qui enim efficitur servus peccati pro ipsis no accipit gratis. Dat honores, sed non sine pretio. Quibus promittit mundus opes, et cujus sunt opes quas promittit? Quomodo dat, et ubi dat quod promittit? Raptoribus promittit agricolæ substantiam, oves viduæ, agros pupilli; feneratori vicini sui domum, amplitudinem possessionis, divitiarum affluentiam. Ecce quibus promittit, et cujus sunt quæ promittit. Stulta est hæc providentia, quæ thesaurizat et ignorat cui congreget ea (Psal. xxx1). Militibus promittit inter enses lucra, inter telorum grandinem, sub metu carceris, sub mortis periculo; negotiatoribus ultra mare promittit lucrum per mortis fauces; ibi naufragii timor, ibi vento commendantur opes et animæ. Ecce quomodo dat et ibi dat quod promittit. In utroque periculum, in utroque difficilis acquirendi modus. Ibi promittit lucrum, ubi dare queat sepulcrum. Claustralibus vero vagandi licentiam, quam rigor claustri abstulerat, repromittit; fabulosas vero confessiones otiosorum, platearum, plausus, fori spectacula, ciborum affluentiam, vestis mollitiem, et, ut cuncta compleam, libertatem faciendi quod placet supradictis accumulat. Ecce pugnadifficilis. Ecce Jabin,rex Asor, pugnat contra filios

culum, quia semper casum et ruinam minatur superbia. Rotæ sequuntur equos. Præcedit enim amor dominandi jactantiam, amor propriæ laudis arrogantiam, contemptus levitatem, inobedientia verbositatem. Solent enim inobedientes in verba defensionis prorumpere. Præcedentes hujus currus rotæ altiores sunt posterioribus, et ideo descendere novit, non ascendere, viam novit ad inferos, non ad montem Domini. Similiter currum voluptatis et equos luxuriæ, et quælibet vitia quibus trahuntur homines quasi equis ad peccatum, subnervare non differamus. Possunt enim hujusmodi equi vigiliis et orationibus, jejuniis et labore continuo subnervari. Currus vero igne sancti Spiritus comburi possunt. Hic est ignis hæc sunt arma claustralium. Hi sunt qui interfi ciunt labin, qui Chananæorum habitantium in maritimis commotionem non timent, qui superbis habitantibus in montanis non cedunt, nec voluptuosis camporum planitie gaudentibus commiscentur, a quibus non exauditur supradictus Simeon, nec convertuntur cum illis de Fennendor, sed interficiunt regem cum exercitu, subnervant equos et comburunt currus. Ascendamus ergo summi Regis currum, et prosequamur hostes. Habet enim equos suos Christus, de quibus dicit propheta: «< Ascendisti super equos tuos et quadrigæ tuæ salvatio (Habac. II). » «<< Horum,» ut ait B. Ambrosius super Beati immaculati, « frena pacis, habenæ sunt charitatis, constrictæ inter se concordiæ vinculis, et jugo fidei subjectæ, quatuor rotis Evangelii bonum aurigam portantes verbum Dei. Cujus flagello fugantur illecebræ sæculares, et mundi istius princeps exterminatur. » Mira res. Rota intra rotam currebat, et non impediebatur currus celeritas, id est, Novum Testamentum in Veteri Testamento, intra illud currebat, per quod annuntiabatur.

Israel. Ecce ad Chananæos mittit qui habitant in A versus, et qui portatur infirmus. In utroque perimaritimis et per montana et per campos, ad regem Simeon [Semeron], et in Fennendor [Ceneroth], sed et multos alios congregat quos est enumerare difficile (Josue x1). Sed quid ait Dominus ad Jesum Filium Nave qui principatum post Moysen susceperat?« Ne vercaris, ait Dominus, faciem illorum, quia crastina die ad hanc horam tradam eos sauciandos ante faciem Israel, et equos eorum subnervabis,et currus eorum digne combures (ibid.).» Audiat hoc qui est de exercitu Jesu, non filii Nave, sed Filii Dei. In uno enim quoque homine bellum hoc reperiri potest. Jabin enim, rex Asor, congregat exercitum. Jabin autem interpretatur sensus sine prudentia. Asor vero aula, id est, mundus, Mittit ergo ad Chananæos qui habitant in mariti- B mis locis, vicinos fluctibus, qui in montibus et fluctibus permovent cuncta, qui sunt ex genere Chanaan, filii Cham, filii Noe. Cham interpretatur calor, Chanaan vero commotio. Qui autem calet cito commovetur. Mittit et ad montana, id est, ad illos qui gloriantur in sublimibus, et ambulant in magnis et mirabilibus super se. Mittit et ad campos, id est, ad eos qui terrena sapiunt, qui planitie voluptatum delectantur, qni sunt quasi pecora campi, proni ad vitia. Mittit et ad regem Simeon, qui interpretatur exauditio. In bonam quandoque partem ponitur exauditio, ut cum dicitur: Vocem fletus mei exaudivit Dominus (Psal. vi), secundum quod Simeon unus de patriarchis nomen accepit (Gen. XXIX). Exaudierat enim Dominus precem matris ejus. Dicitur autem econtrario exauditio, quando quis exaudit præceptum diaboli. Solet enim dicere: Si procidens adoraveris me, dabo tibi hæc omnia (Matth. Iv). Et ad Evam dixisse legitur: Eritis sicut dii (Gen. m). Promisit esse deos, ut faceret reos. Et inde dicitur Simeon, quia qui sic exaudiunt diabolum cum rege Asor occurrunt Israelitis. Mittit et in Fennendor, qui interpretatur conversio. Conversio dupliciter dicitur. Est enim conversio qua quis ad Deum convertitur. Est et alia de qua Apostolus ad Galatas dicit : Currebatis bene, quis vos impedivit (Galat. v), id est, a cursu bono et opere recto convertit? Hi sunt qui sequuntur Jabin regem Asor, id est, prudentiam mundi. Provideant igitur sibi homo interior et exterior, ut superatis hujusmodi hostibus equos eorum subnervare non differant, sed et currus eorum igne comburant. Est in hoc exercitu elationis currus, in quo per similitudinem rotas quibus feratur, equos qui ipsum trahant, aurigam qui regat, quive sedeat in ipso curru, assignare possumus.

CAP. VI. De curru elationis.

Quatuor enim sunt qui trahunt currum elationis, id est, amor dominandi, amor propriæ laudis, contemptus et inobedientia, Rotæ vero sunt jactantia mentis et arrogantia, verbositas et levitas. Auriga in hoc curru potest esse spiritus superbiæ. Amatores mundi sunt qui feruntur in hoc curru. Infrenes sunt equi, volubiles rotæ, auriga per

[ocr errors]

CAP. VII. Quomodo insidiatur diabolus ut rapiat.

Nunc autem ultimo loco de superbia quæ insidiatur, ut rapiat, est agendum, quæ, licet peccati initium fuerit, «< tamen, » ut ait beatus Augustinus, « prima fuit, et ultima delebitur: Hæc est quæ sæculares possidet et retinet; noviter conversos vexat et revocat, justos vero tentat et illudit. » In sæcularibus apparet, in noviter conversis notatur, et in religiosis quandoque latet. Sæcularium mentes per voluntatem inhabitat, in noviter conversis ex præcedenti usu redolet, religiosis mentibus per suggestionem se interserit. Insidiatur sæcularibus, ut in pravo comprehendat opere, religiosis vero insidiatur per gloriam laudis humanæ. Eleazarus, ut veridica narrat historia, elephantem occidit, et occisus ab elephante legitur esse. Cecidit enim elephas super Eleazarum, et mole sui corporis oppressit eum (I Mach. VI). Per Eleazarum illi designantur qui mundi fastus repudiant per humilitatem. Per elephantem superbia mundi designatur. Dum enim vestis asperitatem libenter patimur, dum tenues ama

« PoprzedniaDalej »