Obrazy na stronie
PDF
ePub

HUGONIS DE S. VICTORE

OPERUM PARS QUARTA.

EPISTOLÆ

EPISTOLA PRIMA.

AD RANULPHUM DE MAURIACO.

Quod charitas nunquam excidit. Dilecto fratri R. HUGO peccator.

A eodem, ut salvus fieret; neque alia maledictione adversarii virtutem repulsam, nisi quia Dominus qui elegit Hierusalem, ab his potestatem inimici repulit, quos de populo illo per solam gratiam ad salutem elegit.

Charitas nunquam excidit (I Cor. xш). Audieram hoc et sciebam quod verum erat. Nunc autem, frater charissime, experimentum accessit, et scio plane quod charitas nunquam excidit. Peregre profectus eram, et veni ad vos in terram alienam ; et quasi aliena non erat, quoniam inveni amicos ibi: sed nescio an prius fecerim, an factus sim. Tamen inveni illic charitatem, et dilexi eam; et non potui fastidire, quia dulcis mihi erat; et implevi sacculum cordis mei, et dolui quod augustus inventus est, et non valuit capere totam: tamen implevi quantum potui. Totum implevi quod ha- B bui, sed totum capere non valui quod inveni. Accepi ergo quantum capere potui, et onustus pretio pretioso pondus non sensi, quoniam sublevabat me sarcina mea. Nunc autem longo itinere confecto, adhuc sacculum meum plenum reperio, et non excidit quidquam ex eo, quoniam charitas nunquam excidit. Illic ergo, frater charissime, inter cætera memoria tui primum inventa est, et signavi ex ea litteras istas, cupiens te sanum esse et salvum in Domino. Tu ergo vicem repende dilectionis, et ora pro me. Dominus Jesus Christus tecum sit. Amen.

EPISTOLA II.

AD EUMDEM.

[ocr errors]

QUÆST. 2. Quæris rursum quos intelligi oporteat libros illos, et utrumne adhuc supersint, quorum in libro Numerorum et Jesu Nave mentio fit, sed et in Malachim et Paralipomenon, cum dicitur: Nonne hoc scriptum est in libro Justorum et libro ` Bellorum Domini; et item: in libro Gad videntis, et Addo, sive Semeix, aut Haix Silonitis. Nos itaque et in hoc sensum doctorum sequentes, librum Justorum et librum Bellorum Domini non alios, sed hos ipsos libros in quibus hæc scripta sunt intelligimus, more Scripturarum narrationem suam commendantium, quando ad confirmationem suam, suo quasi alieno testimonio adducto, auctoritas congeminari videtur. Liber autem Gad et Addo et Semeiæ et Haiæ libros fuisse proprios ab ipsis qui prænominati sunt auctoribus editos, sed per translationis seriem ad nos nequaquam pervenisse. Utrum autem adhuc apud Hebræos habeantur, incertum, quamvis verisimilius post incensam legem a Chaldæis hos quoque sublatos e medio nec superesse modo probabilius existimetur. Pro eo autem quod in Malachim et Paralipomenon dicitur: Nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum sive Verborum dierum regum Juda aut Israel (III Reg. xv), quamvis hic in quæstione tua propositum non sit,

De solutione quatuor quæstionum per Ranulphum c si quid supererogavero, tu cum redieris, si redde

de Mauriaco propositarum.

HUGO RANULPHO DE MAURIACO.

Fervor charitatis tuæ pondus quæstionum nobis invexit. Postulas primum expositionem tibi fieri in illud opus quod Cœna Cypriani dicitur: quod quia nunc præ manibus non erat, convenientem apud te excusationem accipimus.

QUEST. 1. Deinde quæris quid sibi velit illa altercatio Michaælis cum diabolo pro corpore Moysi, quæ in Epistola apostoli Judæ commemoratur. Hic tibi hoc sufficere putamus quod patres nostri qui ante nos verbum Dei ministraverunt, per corpus Moysi populum Judaicum intelligendum putaverunt, cujus et ipse caput exstiterat. Per Michaelem vero divinam potentiam cum diabolo, id est cum adversaria virtute, quasi concertantem pro populo

D

re non placet, ne tamen succenseas: fieri etenim potest ut sint qui et hoc ignorent, quibus si tecum consulitur, displicere non debet. Librum igitur Verborum dierum regum Juda, et item librum Verborum regum Israel, singulos libros intelligendos arbitramur, in quibus gesta regum, scilicet Juda et Israel, non uno aliquo auctore descripta, sed diversis temporibus et diversis auctoribus, prout videlicet ea evenire contingebat, adnotata fuerunt. De quibus ea quæ magis digna memoria videbantur, per subsequentes auctores excerpta et stylo elimatiore formata in hos libros, Malachim scilicet et Paralipomenon, compendiosa narratione expressa sunt. Illi ergo sunt libri ad quos mittunt Malachim et Paralipomenon, reliqua cognoscere volentes. Hos autem nec per translationem

ad nos venisse, nec apud Hebræos modo exstare A mori non potest, sic caveat peccatum iterare, siputamus.

QUÆST. 3. Quæris item quomodo accipiendum sit id quod dicit Salvator: Quod omnis qui reliquerit uxorem, etc., propter me, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit (Matth. xix), cum ipse alibi dicat (Matth. v), uxorem excepta causa fornicationis, recte dimitti non posse, neque a viro discedere debere. Ubi convenienter intelligitur quod id etiam quod homo propter se convenienter facere non potest, aliquando propter Deum recte facere potest. Tunc autem recte propter Deum facit, cum secundum Deum facit. Propter Deum igitur uxorem relinquere, est vel per continentiam propter Deum abstinere ne accipiat; aut cum reatus illius exigit, vel assensus permittit, concupiscentia non teneri ne discedat. Recte igitur relinquit propter Deum, qui relinquere potest secundum Deum. Quandiu autem secundum Deum relinquere non potest, propter Deum relinquere non potest. Cum autem causa Dei exigit, non solum relinqui sed recte etiam odio haberi potest, ut in eo propter Deum odiatur, quod contra Deum non diligitur.

B

cut impossibile videt mortem Christi iterari pro peccato, sicut scriptum est (Hebr. x), post acceptam veniam voluntarie peccantibus, hostiam pro peccato non relinqui, id est, vel hanc ad excusationem vel aliam ad remissionem. Voluntaria enim peccata intelligenda non sunt, de quibus dicitur: Jam nihil damnationis est his qui sunt in Christo Jesu (Rom. viii). Nam voluntarie peccantibus etiam in Christo positis hæc hostia ad excusationem damnationis non relinquitur, sicut pœnitentibus etiam de volunturiis peccatis ad remissionem condonatur. Sic itaque post acceptam gratiam lapsi iterum renovari non possunt et tamen renovari possunt, quia iterari non potest, quo renovantur, ut aliud sit; sed ab his qui renovandi sunt denuo recuperari potest; ut eo recuperato amisisse damnabile non sit.

EPISTOLA III.

AD JOANNEM HISPALENSEM ARCHIEPISCOPUM.

Quod non solum corde tenenda, sed et ore confitenda sit fides Christiana.

JOANNI Hispalensium archiepiscopo, HUGO servus crucis Christi.

Quid, frater charissime, quid dicam tibi? Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies. Vir ille fortis erat et magnus, et omnium contemptor tormentorum, et nemo illi loquebatur verbum,quia videbant dolorem ejus esse vehementem (Job. 11). Quomodo igitur nos tibi loqui poterimus in tanti doloris vehementia ? Si tamen doles quantum tibi dolendum est [al., fu dolendus es] ? quid tibi faciemus? Tenebimus conceptum sermonem, quem cor nostrum et anima nostra, non (quomodo in illis) impatientia loquendi, sed vehementia dolendi partire jam cœpit. Ergo tacere poterit charitas, ut non erumpat et clamet in doloribus suis, et in angustia tribulationis suæ. Jam enim gladius pervenit usque ad animam, et venit mors fraudulenta carni parcens, ut spiritum exstinguat. Nosti, frater, quid velim ? De anima tua causa agitur. Vide quid facias. Christus tibi opponit mortem suam, Christianus redemptionem suam. Quærit ille emptum, iste redemptum. Ille se pretium pro te incassum dedisse conqueritur; iste pretio redemptum perditum lamentatur. Sed dicis: Ego

QUEST. 4. Quæris etiam quid sibi velit hoc dictum Apostoli in illa Epistola quæ scribitur ad Hebræos Impossibile est eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cœleste et participes sunt facti Spiritus sancti, et prolapsi sunt, renovari rursus ad pœnitentiam (Hebr. vi). Quod idcirco gravius auditu est, quia pœnitentiæ remedium tollere, et peccatoribus desperationem indu-C cere videtur. Propterea non convenit verbum Dei ita interpretari, ut in eo aliquid veritati contrarium sentiamus. Quod igitur dicit, semel illuminatos et cœlestis doni participes effectcs, post lapsum, ad pœnitentiam renovari non posse, vel sic accipimus, quia homo per se quidem peccare potest, sed per se sine adjutorio divinæ gratiæ corrigi non potest, sicut scriptum est: Spiritus vadens et non rediens (Psal. LXXVII). Vel sic: quod, post lapsum, homo renovari non potest, ut scilicet hoc sit quod fuisset si non peccasset. Verbi gratia, si virgo est et corrumpitur, pœnitere potest, sed iterum virgo esse non potest. Et si pœnitendo forte facit ut melior sit quam fuit cum cecidit, non tamen facere potest ut talis sit qualis fuisset si non peccasset, et D conscientiam meam novi. Nemo me terreat: Chris

tamen hæc bona quæ nunc facit fecisset; secundum quod aliquo modo irrecuperabile præterita culpæ damnum constat, cum præsentibus lucris justitiæ hoc semper deesse cernitur, quod in culpa præterita amissum comprobatur: quod utique si adesset, plus esset. Potest et aliter convenienter intelligi hæc impossibilitas. Peccator enim semel morte Christi redemptus, et a peccati vetustate liberatus, si denuo lapsus fuerit,secundum id iterum renovari non potest, quod Christi mortem aliam ad renovationem habere non potest,quamvis eamdem possit [an poscit?] et eadem denuo renovari possit. Terretur autem probabiliter peccator, ut scilicet quia Christus cujus morte redemptus est, iterum

tianum non facit lingua, sed conscientia. Ego Christum diligo sufficit mihi. Non amplius ille quærit. Quod potissimum meum est, illi dedi. Cor habet, illud possident. Dicam homini quodlibet. Ipse Dominus novit quod invitus nego. Lingua ho dicit, non conscientia. Ore quidem nego, sed corde confiteor. Audi, frater. Scriptura dicit: Corde credi tur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. xvi). Quomodo ergo salutem habere putas, si confessionem non habes? Christum negas et dicis te Spiritum sanctum habere? Quid est ergo quod ait Apostolus: Nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu? (I Cor. xu.) Si dicis anathema Jesu, Spiritum Christi quomodo habes

Si vero non habes Spiritum Christi, non es Chris- A terminii sententiam evadere, nisi solum ii qui in ti. Qui non habet, inquit Scriptura, Spiritum Christi, hic non est ejus (Rom. VIII). Audi iterum : Qui, inquit, me erubuit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua (Luc. 1x). Sed dicis bene: Qui pro erubescentia Christum negat, juste damnatur, juste a Christo non cognoscitur. Parum enim est hoc verecundiam Christo anteferre. Ego plus habeo quod in excusatione prætendam. Non enim erubesco, sed timeo. Majus est quod me terret. Ipse novit quia pati non valeo. Parcit ergo infirmitati, condescendit devotioni. Non attendit ad vocem, sed ad charitatem respicit. Nemo carnem suam odio habuit (Ephes. v). Timeo pro carne mea, quam odire non possum. O fallax deceptio! Ergo carnem amabis, B ét Creatorem blasphemabis? Quid ergo sibi vult quod ait: Qui amat animam suam plus quam me non est me dignus (Luc. XIV). Si animam recte plus amare non potes, carnem potes? Sed dicis: Non plus carnem diligo : plus enim diligo Deum nostrum quam carnem meam. Videamus modo. Quod plus diligis, hoc potius eligis. Dicit Deus tuus: Noli timere eos qui corpus occidunt, animæ autem non habent quid faciant (Matth. x). Hoc ergo Deus dicit, hoc caro contradicit; vide modo. Quod plus diligis, hoc potius eligis. O qualis pastor! Quomodo tu animam poneres pro ovibus tuis (Joan. x), qui nec pro anima tua animam tuam ponis? Tu pro anima tua dare non vis carnem tuam, et pro ovibus tuis dares animam tuam? O qualis pastor? Non sic fecit bonus ille Pastor, qui animam suam posuit pro ovibus suis,et pro grege suo mori dignatus est. Quid tibi videtur? Si sic ille ut tu mortem timuisset, quæ, putas, ovis adhuc a morte liberata fuisset? Putavit ille bonum pastorem eligere ovibus suis, qui, veniente lupo, non effugeret, neque sub trepidationis latebra sese ovium periculo posthabito occultavit. Venit lupus, oves rapere non potuit; pastorem non solum rapuit, sed abstraxit. Mira res! Ovis audet, et pastor trepldat. O qualis pastor! Si talis futurus fuisti, quare curam ovium suscepisti? Si accepisti dignitatem, quare non impendis bonitatem: Bonus pastor animam suam ponti pro ovibus suis (ibid.). Sed dicis: Petrus ore negavit ; tamen, quia corde non negavit, respexit illum Dominus, et vocatus est nomine suo ad resurrectionis gaudium cum aliis apostolis. Hoc, ut audio, maximum est quod ad excusationem tui prætendis. Respexit ergo Dominus Petrum negantem. Quare? ut faceret confitentem: prius flentem, postea confitentem. Respexit ad compunctionem, vocavit ad confessionem. Si ergo tu respectum Christi habes, ubi sunt lacrymæ ? Si autem lacrymaris, quare non confiteris ? Si sequeris Petrum negantem, cur non imitaris confitentem. Postremo, frater, si Christianus es, ubi est signum regis tui? Ego alienum characterem video in fronte tua. Scis quid futurum sit super illis quí characterem bestia portant? Servi Dei nostri signati sunt in frontibus suis, et non possunt ex

figura Tau crucis Christi signaculo muniuntur. Crux in pectore, fides in corde; crux in fronte, confessio in ore: utrumque debetur, utrumque exigitur. Totum Christus vindicat sibi. Cor ad fidem sui, os ad confessionem sui. Sed astat tortor, gladius exertus minatur. Audi : Qui amat animam suam, perdet eam; et qui perdiderit animam suam in hoc mundo propter me, in vitam æternam custodiet eam (Marc. vIII). Qui perdit propter me, recipiet a me. Ego commendatum servabo, ut melius restituam. Nihil trepides. Capillus de capite tuo non peribit (Luc. xx1). Quid sollicitaris de anima, qui de capillo etiam securitatem accepisti? Sed fortassis dices mihi, quod multi hodie intra sinum Ecclesiæ in fide et confessione Christi vivunt, qui, si sic interrogarentur, nullatenus Christum confiterentur. Ad quod ego tibi voce prophetica respondeo, quod judicia Domini abyssus multa (Psal. xxxv). Non possumus, nos, scrutari profundum judiciorum Dei, et investigabiles vias ejus penetrare. Miserebor, inquit, cui misertus fuero; et misericordiam præstabo, cui misericors fuero (Rom. Ix; Exod. xxxIII; Rom. 1x). Si ergo in oculis ejus placitum fuerit, ut quibusdam parvulis suis, quos mater Ecclesia aut conceptos portat, aut nutrit editos, parcat, et ad istos graviores tentationum interrogationes venire non permittat, tu quis es qui ei dicas: Cur ita facis (Job. 1x). Non tuam decet excellentiam, ut te in numero talium existimandum intelligas. Inter magnos servos G non quasi parvulos, sed custos et provisor parvu lorum locum acceperas. Tibi itaque, quasi magno et forti, et ad primam vel proximam consecutionem idoneo, dixit Jesus: Sequere me (Joan. x1). Te igitur proximum post ipsum locum adeptum, ut eum sequaris, admonuit, quatenus tu postea sequacibus tuis, quibus ad vitam ducatum præbere debueras, fiducialiter dicere posses: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. x1). Si ergo Dominus te, tanquam servum magnum et fidelem, ad gloriam suæ imitationis vocare voluit,vide quale sit hoc, ut tu ad pusillos ejus qui interim fovendi sunt, non premendi, respiciens, dicas: Domine, hi autem quid? (Joan. xx1). Dixit hoc ille, quem tu imitari putas, cum tamen per omnia non D debeas, non intelligens, dignitatem vocationis illius, neque recte intuens pietatem dispensationis divinæ. Et idcirco justæ increpationis sententiam audivit, ut auscultare disceret, non judicare. Sic, inquit, eum volo manere, donec veniam. Quid ad te? Tu me sequere (ibid.) Hoc est ergo, frater, verbum quod intentissime et diligentissime audire debes, ut Regem tuum sequaris et consequaris. Sequaris ad pœnam, consequaris ad gloriam. Si patiendum est pro Christo, excusationem non habes. Non sunt condigna passiones hujus temporis ad futuram gloriam; quæ revelabitur in nobis (Rom. vIII). Si autem et sine passione negas, non solum dico, non excusaris, sed amplius dico quod accusaris. Miser, ubi est anima tua, ut non recogi

tes qualis factus sis? qualem gloriam perdidisti, A rum. O qualis pastor Christianorum! Quomodo et ad quantam miseriam et confusionem corruisti? Aspice temetipsum, qualis es: ubi est corona tua et gloria? Dereliquisti Regem tuum: unaquæque gens deos suos sequitur: Et certe ipsi non sunt dii (Jer. 11). Tu Dominum et Deum tuum reliquisti, et factus es vilis, opprobrium pessimo

tu pasces oves Christi, qui te ipsum perdidisti ? Lupo futuro oves pascendæ datæ sunt. O qualis pastor! Erubesce, miser, et confundere! Christianorum oculi in te sunt. De longe videris. Non potes latere. Error tuus te notum fecit. Non potes evadere confusionem, nisi ostendas confessionem.

AD OPERA HUGONIS APPENDIX DUPLEX.

I.

AD OPERA DOGMATICA.

HUGONIS DE FOLIETO

UT VIDETUR

DE CLAUSTRO ANIMÆ

LIBRI QUATUOR.

LIBER PRIMUS.

PROLOGUS.

Rogasti nos, frater amantissime, quatenus aliqua remedia tentationum, videlicet spiritualis delectationis fercula, fratribus vobiscum commorantibus quærerem ac propinarem. Quæsivi, frater, et inveni. In solitudinem etenim Veteris Testamenti pauculas radices salutiferas reperi. Ex terra vero Evangelii bene culta, quosdam fructus boni saporis attuli. Ex libris autem expositorum et aliorum quorumdam sapientum, quasi ex agricolarum hortis, quosdam flores collegi, ut in unum congesta locum, suavem reddant odorem, Ex radicibus itaque, id est ex sententiis Veteris Testamenti, aliquod remedium sanitatis infirmi ruminando possunt percipere. Fortiores vero ex fruPATROL. CLXXVI.

B ctibus Evangelii tanquam ex opere bono reficiantur. Delicati autem diversis expositionum floribus meditando delectentur. Sic Paulus apostolus, apud Miletam insulam egressus de mari, collegit multitudinem sarmentorum, ut sociis qui secum de maris periculo evaserant, ignem propter frigus accenderet (Act. xxvi). Unde Beda super Actus apostolorum: «< Sarmenta, inquit, sunt dicta quælibet exhortationum, quæ ad accendendam charitatem valentia, integritate decerpta Scripturarum, quasi frondibus, sunt excisa ramorum. » Moraliter igitur mare, mundum, navis hujus sæculi vitam, naufragium vitæ periculum, egressio de mari renuntiationem mundi, insula quæ mari supereminet portum rectæ con

33

versationis significat. Paulus illos verbo prædi- A ferreos portis inserunt, portas suas muniunt cu

cationis frigidos ac pigros fratres, et ex undis
mundanæ tempestatis abstractos excitat ad amorem
Christi. Sarmenta exhortationis sunt verba, ignis
charitatem designat. Per viperam vero quæ pro-
cessit pulsa ab ignis calore, immundi spiritus
sive detractores veritatis designantur. Quæ inva-
dit manum Pauli, id est opus doctrinæ spiritua-
lis impedire nititur, detractionis morsus infe-
rendo, et invidiæ virus infundendo. Hac viperam,
frater, exhorresco, et ne virus detractionis infe-
rat, congruum est ut evitemus. Nulli ergo no-
strum, frater, patefacias nomen, ne ex insipientia
auctoris et persona vilitate, operis nostri labor
vilescat, et ne vipera cujus manum invadere de-
beat, agnoscat. Placet quoque opusculi hujus B
spatium in quatuor libellos relevandæ mentis
gratia scindi, quia, ut ait beatus Augustinus :
<< Ita libri termino reficitur lectoris intentio, sicut
labor viatoris hospitio. » Primus quidem quid
noceat claustralibus vel mundo renuntiare volen-
tibus, continet. Secundus vero claustri materialis
ordinationem, in quo tenetur homo exterior, do-
cet. Tertius animæ claustrum ordinat. Quartus
claustri non manufacti habitationem quæ est in
cœlo, commendat appetendam. Summi quoque
abbatis, scilicef Christi, pacem quam ibi habet
cum sujectis, hic hortatur cum fratribus exhiben-
dam.

CAP. I. Quod incipientibus ædificare quærendus
sit locus fundamenti.

Incipientibus ædificare quærendus est locus fundamenti, ne superpositi parietis congeries inclinet se ad ruinam. Solent enim ex hoc rationabiliter qui firmiter ædificare volunt, eversa et ejecta terra, super firmam petram licet nimio labore quæsitam, ædificii sui ponere fundamentum. Diversa est tamen diversorum ratio ædificiorum. < Ampla etenim palatia reges sibi ædificant, sed domus illorum sepulcra eorum in æternum (Psal. XLVIII). Turres firmas in summis montium locant, vallant aggere, et muro cingunt, montes non suis, sed pauperum manibus transferunt, circumductis solo imperio fluminibus, excludunt hostium vires, nihil tamen horum morti contradicere potest. »> Episcopi domos non impares ecclesiis magnitudine construunt, pictos delectantur habere thalamos, vestiuntur ibi imagines pretiosis colorum indumentis. Pauper item sine vestibus incedit, et vacuo ventre clamat ad ostium. O mira, sed perversa delectatio! Trojanos gestat paries pictus purpura, et auro vestitos, Christianis panni negantur veteres. Græcorum exercitui dantur arma, Hectori clypeus, datur auro splendens, pauperi vero ad januam clamanti non porrigitur panis, et, ut verum fatear, pauperes spoliantur sæpe, et vestiuntur lapides, et ligna. Ornant prætoria columnis, fores domibus anteponunt, quæ utinam pauperes includerent, non excluderent. « Cives urbium suarum monitiones studiose disponunt, ut sic incursus hostium repellant, excubias ordinant, vectes

C

D

stodibus. Sed tu, o Domine ! pone custodiam or meo, ut non delinquam in lingua mea (Psal. CXL).» Monachi faciunt sibi claustra quibus homo exterior teneri possit ; sed utinam claustra facerent quibus homo interior ordinate tenetur! Sic, fratres, sic quidam turres ædificant, ut securius rapiant, alii sola delectatione, et superfluitate gaudent. Alii necessitate, et timore, ne opprimantur a potentibus (ut diximus), laborare non desinunt. Claustra vero quasi castra Domini alii Domino componunt, et sicut regum ministri turrium instaurata munitione securius fraudes inimicorum excludunt: sic homo interior, et homo exterior intra munimina claustrorum positi, antiqui hostis insidias, et temporalium rerum fragiles casus effugiunt. Utile igitur esse credimus ut introducantur duæ personæ, et quod in rebus subtilioribus obscurum latet, per res oculis subjacentes liquidum fiat. Sicut etenim accidit si duo socii aliquod castrum intrarent, cum ab hostibus oppugnari deberet, quorum unus esset discretus sive prudens, alter indiscretus sive imprudens, unus piger, alter expeditus, sic homo interior, et homo exterior. Discretus in die munitiones parat, erigit propugnacula, defensionis loca singulis assignat, officia præcessendi injungit quibusdam sociorum, concordiam docet, jejunandi tempus indicit, ne fames, quæ clausis intrat portis, inter armatos victoriæ obtineat principatum; fraudem damnat, ne per aliquem hostis ingrediatur; sed ante omnia perseverantem patientiæ constantiam habendam fore prædicat, et hortatur. In nocte vero excubias ponit, discurrit per vigiles, somnolentos increpat, et præ cæteris sæpissime socium excitat, quia piger est, et docet, quia indiscretus est. Si autem propitius hostes accedant, machinamenta belli præparat, aries januam pulsat; tanc exit armatus, sustinet hostes, viribus hostium incursus repellit, quia expeditus est, providentia machinamenta dissipat, quia discretus est. Sic agit discretus non ad tempus, sed assidue, ne adversariis tradatur castrum, ne et ipse capiatur, et tradatur exactori, mittatur in carcerem, trahatur ad tormenta. Istius vita mores instruit audientium, loqui de eo etiam debilium mentibus præbet affectum. Audire enim diligenter bonum, et velle fieri, magna pars bonitatis est. Hoc est, fratres, officium discreti et expediti. Indiscreti autem et pigri officium est, impedire discretum, tardare expeditum. Hunc talia agentem, labor expediti, discreti docta providentia facit participem laudis et gloriæ. Quando autem liberatur ab hostibus castrum, cum socio Domini tui gratiam recipit, et remuneratur cum eodem. Sic contigit quandoque, fratres, ut piger trahatur ad præmium, sed sæpius invenisse contrarium in hac societate cognovimus. Mira res! Iste, qui talis ante fuerat, cujus probitas licet damnosa cis exstitisset, ab hostibus tamen laudari meruit; cujus providentiam sociorum murus exstiterat, iste talis, dico, assidui

« PoprzedniaDalej »