Obrazy na stronie
PDF
ePub

pópulos, non sine magno labóre et vitæ discrimine, ad Christum adduxit. Multis præ cláre scriptis et gestis, méritis et miráculis clarus, in pace quiévit. Ecclésiæ Resbacensis monastérii dedicatióni interfúerat. Caput ejus, quod olim in monastério Calensi, nunc in ecclésia baptismáli sancti Andréæ ejusdem, cum veneratióne servátur.

R. Erogavit pecunias multas Justitiam et fidem conservávit genti suæ. . In pace et in æquitáte ambulávit ; et multos avertit ab iniquitáte;* Justitiam. Glória.* Justítiam. 1. Mach. 14. Malach. 2.

Oratio Brev. Noviom.

DEUS, Sanctórum tuórum splendor mirábilis, qui hunc diem beáti Pontificis Eligii assumptióne consecrasti: da Ecclésiæ tuæ in ejus natalítio exsultanti, ut apud misericórdiam tuam, et exemplo ejus et méritis adjuvétur; Per Dóminum.

Vespera de eodem, nisi sit
Sabbatum.

DIE II.

Omnia de B. M. V. in Sabbato, exceptis quæ sequuntur,

Lectio 1. Cap. 22. Ex Libro Apocalypsis beáti Joannis Apóstoli. EGO Jesus misi Angelum meum, testificári vobis hæc, in Ecclésiis. Ego sum radix

et genus David, stella spléndida et matutina. Et spíritus et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, véniat: et qui vult, accípiat aquam vitæ, gratis.

R. Dóminus Deus spirítuum Prophetárum misit Angelum suum ostendere servis suis quæ oportet fíeri cito.* Et ecce vénio velóciter. . Beátus qui legit, et audit verba prophetíæ hujus, et servat ea quæ in ea scripta sunt: tempus enim prope est : * Et. Apoc. 22 et 1.

Lectio II.

CONTESTOR enim omni audienti verba Prophetiæ libri hujus: Si quis apposúerit ad hæc, appónet Deus super illum plagas scriptas in libro verbis libri Prophetiæ hujus, isto. Et si quis diminúerit de auferet Deus partem ejus de Libro vitæ, et de civitáte

sunt in Libro isto. Dicit qui sancta, et de his quæ scripta testimónium pérhibet istórum. Etiam vénio cito: Amen. Veni, Dómine Jesu. Grátia Dómini nostri Jesu Christi cum ómnibus vobis. Amen.

R. Sóbrie, et juste, et pie vivamus in hoc século; * Exspectantes beátam spem, et adventum glóriæ magni Dei, et Salvatóris nostri Jesu Chris

ti. . Cum exarserit in brevi ira ejus, beáti omnes qui confídunt in eo,* Exspectantes. Tit. 2. Ps. 2.

'I

Lectio III. de B. M. V. in Sabbato, pro mense Decembri.

COMMUNE SANCTORUM.

PARS AUTUMNALIS.

PRENOTANDA.

1 Commune Apostolorum fit sub ritu Duplici-majori; ac proinde dicuntur Psalmi de Feria in toto Officio.

2o Cetera Communia pro Duplicibus-minoribus et infra in

serviunt.

3° Simplicia incipiunt a Nocturno, et terminantur ad Nonam ; ac proinde nullas habent Vesperas.

In üsdem ad Laudes, unica dicitur Antiphona, quæ est quarta de Laudibus Communis.

4° In Hymnis, Signum ante Doxologiam, indicat illam Doxologiam dicendam esse ad Hymnos utriusque Completorii et Horarum, in Duplicibus et supra.

5° Ad quamlibet Horam, exceptis Prima et Completorio, dicitur Oratio ut in Laudibus Festi de quo fit.

6o In Festis intra Octavas Annualium occurrentibus, additur bis Allelúia in R.R.R). br. Tertiæ, Sextæ et Nonæ.

COMMUNE APOSTOLORUM.

IN I VESPERIS. Ant. 1. D. Vocávit Jesus discípulos suos, et elégit duódecim ex ipsis, quos et Apóstolos nominávit. Luc. 6.

Ant. 3. a. Vocávit ad se quos vóluit; et dedit illis potestátem curandi infirmitates, et ejiciendi dæmónia. Marc. 3.

Ant. 4. E. Hos misit Jesus, præcipiens eis : Ite ad oves quæ periérunt domus Israel. Matth. 10.

Ant. 5. C. Euntes prædicá

Autumnalis.

te, dicentes: Quia appropinquávit regnum cœlorum. Matth. 10.

Ant. 7. d. Egressi autem, circuíbant per castella, evangelizantes, et curantes ubíque. Luc. 9.

Capitulum. Hebr. 2. CUM initium accepisset salus enarrári per Dóminum, ab eis qui audiérunt in nos confirmáta est, contestante Deo signis et portentis, et

a

[blocks in formation]

Vos illa sacris vátibus
Prædicta mundi lúmina.
Qui, dante Christo, pándi-
tis,
Qui cláuditis cœli fores,
Nos críminum tenácibus
Vinclis ligátos sólvite.

Potente qui nutu graves
Morbos fugátis córporum,
Desideratam póscite
Ægris medélam móribus;
Sublimis ut cum vénerit,
Vobis simul sedéntibus,
Ad déxterum Judex latus
Nos inter agnos cóllocet.

Uni sit et trino Deo Supréma laus, summum de

cus,

De nocte qui nos ad suæ Lumen vocávit glóriæ. Amen.

. Dóminus dabit verbum evangelizántibus, R. Virtúte multa. Ps. 67.

Ad Magníficat. Ant. 1. f. Prædicábant ut pœnitentiam ágerent et dæmónia multa ejiciebant ; et ungébant óleo multos ægros, et sanábant. Marc. 6.

AD OFFICIUM NOCT.
Invit. Christum Apostoló-

rum Magistrum et Dóminum, * Veníte, adorémus. Joan. 13.

Hymnus. S. V. SUPREME, quales, Arbiter, Tibi ministros éligis, Tuas opes qui vílibus Vasis amas committere!

Hæc nempe plena lúmine Tu vasa frangi præcipis: Lux inde magna rúmpitur, Ceu, nube scissa, fúlgura.

Totum per orbem núntii, Nubes velut, citi volant: Verbo graves, Verbo Deo, Tonant, coruscant, pérplu

[blocks in formation]

aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris: dignus enim est operárius cibo suo. Matth. 10.

V. Custodiébant testimonia ejus, R. Et præceptum quod dedit illis. Ps. 98.

Post Pater noster et quamque Benedictionem (ut in Ordinario Breviarii), dicuntur tres Lectiones cum suis R.R.R. ut in Proprio Feriarum et Festorum ; quod servatur in aliis Nocturnis, et pro quolibet Communi.

IN II NOCTURNO.

Ant. 4. E. In quamcumque domum intravéritis, dícite : Pax huic dómui; et si ibi fúerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra. Luc.

IO.

Ant. 5. a. Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit: qui autem me spernit, spernit eum qui misit me. Luc, to.

Ant. 6. F. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine; et quod in aure audítis, prædicáte super tecta. Matth. 10.

. Annuntiáte inter Gentes

glóriam Dómini, R). In ómnibus pópulis mirabília ejus. Ps. 95.

IN III NOCTURNO.

Ant. 8. G. Príncipes géntium dominantur eorum; et qui majóres sunt, potestatem exercent in eos: non ita erit

inter vos. Matth. 20.

Ant. 7. d. Quicumque volúerit inter vos major fíeri, sit vester minister: sicut Fí

lius hóminis non venit ministrári, sed ministráre. Matth.

20.

Ant. 3. à. Cum fecéritis ómnia quæ præcepta sunt vobis, dícite: Servi inútiles sumus; quod debúimus fácere, fécimus. Luc. 17.

. Non nobis, Dómine, non nobis, sed Nómini tuo da glóriam, R. Super misericórdia tua et veritate tua. Ps. 113.

AD LAUDES.

Ant. 8. G. Jesus locútus est úndecim discípulis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra; euntes Matth. 28. ergo, docéte omnes gentes.

Ant. 6. F. Prædicáte Evangélium omni creatúræ, baptizantes eos, docentes serváre ómnia quæcumque mandávi vobis. Marc. 16. Matth. 28.

Ant. 2. D. Quorum remiséritis peccáta, remittuntur eis; et quorum retinuéritis, retenta sunt. Joan. 20.

[blocks in formation]

DV

COMMUNE APOSTOLORUM.

tis géntibus donum Dómino, ad montem sanctum meum Jerúsalem;

'Quómodo si inferant fílii Israel munus in vase mundo* in domum Dómini.

Et adsúmam ex eis in Sacerdotes et Levitas,* dicit Dóminus.

Quia sicut cœli novi, et terra nova, quæ ego fácio stare e coram me, dicit Dóminus;* sic stabit semen vestrum, et nomen vestrum.

[ocr errors]

Ant. 4. D. Aceipiétis virtútem supervenientis Spíritus sancti in vos; et éritis mihi testes usque ad últimum terdel wgb ræ. Act. 1.

Ant. 1. a. Ecce ego vobis. cum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem séculi. Matth. 28. 2904′

val Capitulum. Ephes. 4.
CHRISTUS dedit quosdam
quidem Apóstolos, quosdam
autem Prophétas, álios vero
autem
Evangelistas, álios
Pastores, et Doctores, ad
consummatiónem sanctórum
in opus mínistérii, in ædifi-
catiónem córporis Christi

Hymnus. S. V.
COELESTIS aulæ Príncipes,
Sacri Duces exércitus,
Bisséna mundi lúmina,
Olim futúri júdices:
Mersis gravi caligine,
Per vos dies renascitur:
Quos vanus error lúserat,
Illustrat alma véritas.ed

Non vi, nec armis mílitum,

Fandi nec ullis ártibus;
Verbo sed irrísæ Crucis,.
Christo rebelles súbditis.

Quibus gemébat súbditus,
Rumpuntur orbis víncula :
Jam gaudet excusso jugo,
Liber Dei sub légibus.

Vulgáta terris ómnibus
Per vos Dei mystéria :
Sic vestra terris ómnibus
Præclára facta pérsonant.
¶ Uni sit et trino Deo
Supréma laus, summum de

cus,

De nocte qui nos ad suæ Lumen vocávit glóriæ. Amen.

. Príncipes populórum congregáti sunt R. Cum Deo Abraham. Ps, 46. 1

Ad Benedictus. Ant. 1. D. Vos qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos judicantes duodecim tribus Israel. Matth. 19..

AD HORAS, Doxologia: 1 Uni sit, ut ad Laudes. Ant. de Laudibus, quarto prætermissa.

AD PRIMAM.

Ant. 8. G. Jesus.
Cetera ut in Ordinario.

AD TERTIAM,
Ant. 6. F. Prædicáte.

T

Capitulum. II. Cór. 2.-19 DEO grátias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odórem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco.

R. br. In omnem terram

« PoprzedniaDalej »