Obrazy na stronie
PDF
ePub

tútem, et Dominatiónem. loco dominatiónis ejus. Ps.

Ephes. I.

[blocks in formation]

AD TERTIAM.

Ant. 1. a. Erat.

Capitulum. Hebr. 12. ACCESSISTIS ad Sion montem

et civitátem Dei viventis, Jerúsalem cœlestem, et multó

rum millium Angelorum frequéntiam, et Ecclésiam primitivórum qui conscripti sunt in cœlis, et júdicem omnium Deum, et spíritus justórum perfectórum, et testamenti novi mediatórem Jesum.

B. br. Benedícite Dómino, omnes Virtútes ejus; * Allelúia, allel. Benedícite. . Ministri ejus,* qui fácitis voluntátem ejus,* Allelúia. Glória. Benedícite.

V. Benedícite Dómino, ómnia ópera ejus, R. In omni

I02.

AD SEXTAM.

Ant. 2. D. Cecidérunt.

Capitulum. Apoc. 22. CECIDI ut adorárem ante pedes Angeli qui mihi hæc ostendébat; et dixit mihi: Vide ne féceris; conservus enim tuus sum, el fratrum tuórum Prophetárum, et eórum qui hujus: Deum adóra. servant verba prophétiæ libri

R. br. In conspectu Angelórum* psallam tibi, Dómine; *Allelúia, allel. In conspectu. *. Adorábo✶ ad templum sanctum tuum,*Allelúia. Glória. In conspectu. Ps. 137.

✯. Adorábo ad templum sanctum tuum, R. In timóre tuo. Ps. 5.

AD NONA M.

Ant. 4. E. Omnes.

Capitulum. Hebr. 1. CUM introdúcit Primogénitum in orbem terræ, dicit: Et adórent eum omnes Angeli Dei. Et ad Angelos quidem dicit : Qui facit Angelos suos, spíritus; et ministros suos, flammam ignis.

R.br. Laudáte Dóminum,* omnes Angeli ejus; *Allelúia, allelúia. Laudáte. y. Laudáte eum, omnes Virtútes ejus, * Allelúia. Glória. Laudáte Dóminum. Ps. 148.

*

. Benedícite, Angeli Dómini, Dómino: R. Laudáte, et

30 SEPT, S. HIERONYMI, superexaltáte eum in sécula. Dan. 3.

AD II VESPERAS.

Ant. 5. a. Vidi septem Angelos stantes in conspectu Dei; et datæ sunt illis septem tubæ. Apoc. 8.

Ant. 6. F. Mittet Filius hóminis Angelos suos cum tuba, et voce magna, et congregábunt electos ejus a quatuor ventis. Matth. 24.

Ant. 8. c. Ipse Dóminus in jussu, et in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de cœlo; et mórtui qui in Christo sunt, resurgent primi. I. Thess. 4.

Ant. 2. D. Exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum. Matth. 13.

Ant. 7. c. Angeli cólligent de regno Dei ómnia scandala, et eos qui fáciunt iniquitátem; et mittent eos in camínum ignis. Matth. 13.

Capitulum. II. Thess. 1.

DIGNI habeámini in regno Dei, pro quo et patímini; si tamen justum est apud Deum retribúere tribulatiónem iis qui vos tríbulant; et vobis, qui tribulámini, réquiem nobiscum in revelatióne Dómini Jesu de cœlo cum Angelis virtútis ejus.

Hymnus, Christe, 296.

. Qui sedes super Chérubim, manifestáre R. Coram Ephraim, Benjamin et Manasse. Ps. 79.

Ad Magnificat. Ant. 1. J. Qui digni habebuntur século

[blocks in formation]

DIE XXX.

S. HIERONYMI,

PRESB. ET ECCLESIÆ DOCT.

Duplex-minus.
Lectio I. Cap. 6.

Ex Daniele Prophéta. TUNC vehementer rex gavísus est, et Daniélem præcépit edúci de lacu eductusque læsio inventa est in eo; quia est Dániel de lacu, et nulla crédidit Deo suo. Jubente auilli, qui accusáverant Daniétem rege, adducti sunt viri lem : et in lacum leónum missi sunt, ipsi, et fílii, et uxóres eórum: et non pervenérunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leónes, et ómnia ossa eórum comminuérunt. Tunc Dárius rex scripsit universis pópulis, tribubus, et linguis habitántibus in universa terra: Pax vobis multiplicétur. A me constitútum est decrétum, ut in universo império, et regno meo, tremiscant et páveant Deum Daniélis. Ipse est enim Deus vivens, et æternus in sécula; fáciens signa, et mirabília in cœlo et in terra: qui liberávit Daniélem de lacu leónum. Porro Dániel perseverávit usque ad regnum Dárii, regnumque Cyri Persæ.

R. Consumétur nequítia peccatórum lacum apéruit et effódit eum, et incidit in fóveam quam fecit. * Confitébor Dómino secundum justítiam ejus, et psallam nómini Dómini Altíssimi. . Manus Dei nostri est super omnes qui quærunt eum in bonitáte; impérium ejus et fortitúdo ejus et furor super omnes qui derelinquunt eum. * Confitébor. Ps. 7. Esther, 10.

[ocr errors]

Lectio II.

Ex operibus S. Hieronymi, etc. HIERONYMUS, Stridóne in finibus Dalmátiæ et Pannóniæ natus, puer a Donáto liberálibus disciplínis Romæ est institútus, ubi diébus Domínicis sepulcraApostolórum et Mártyrum circuíre, crebróque cryptas íngredi cum æqualibus consuéverat. Suscepto ibi adulta jam ætate baptismo, ad sacras litteras ánimum adjíciens, Gállias studiórum causa peragrávit. Póstea in Chálcidis Syriæ solitúdinem se recépit. Ibi, ut importúnas cogitatiónes, quas jejúniis et précibus non vícerat, studiórum assiduitáte abígeret, Judæo ad fidem converso, se in disciplínam dedit, ut linguam Hebráicam addísceret. Exacto in eo secessu quadriennio, vexátus ab ínvidis, et hæréseos accusátus, Antiochiam pétiit: ubi a Paulíno ea conditióne se presbyterum ordinári passus est, ut, quam amplexus fúerat solitá

[blocks in formation]

ROMAM profectum Dámasus Papa retinuit, ut eo uterétur in conscribendis Epístolis. Post óbitum Dámasi, Béthle hem ad incunabula Redemptóris, in exstructo a Paula monastério, majórem vitæ partem exégit. Sacros Códices commentariis illustrávit, et quo cértius genuínum illórum sensum adsequerétur, síngula Palæstinæ loca sédulo invísit, adhibitis Judæorum eruditíssimis. Alexandríam ætáte jam provectus pétiit, de difficilióribus Scriptúræ locis Dídymum consultúrus. Novum Testamentum Græcæ fídei réddidit; Vetus juxta Hebráicam tránstulit: Psaltérium quo deinceps Ecclésia Latína usa est, secundum Septuaginta interpretatiónem correxit. Multa doctórum virorum scripta latíne réddidit. Luciferianos, Helvídium, Vigilántium, Joviniánum et Pelágium scriptis ácriter insectá

tus

est. Hujus sententiam sanctus Augustínus, et álii passim, de difficilióribus quæstiónibus rogábant. Capta eversáque a Gothis Roma, nóbiles Romános, qui ad summam inópiam redacti fúerant, in monastério Bethleemitáno benigne excepit. In extréma senectúte febre correptus, migrávit ad Dóminum, Theodósio juniore et Honório imperántibus, anno Christi quadringentésimo vigésimo. Ejus corpus apud Béthleem sepultum, postea Romam translátum; in basílica sanctæ Mariæ Majóris ad Præsépe cónditum

est.

R. Implétus es quasi flu

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

nocte, et ecce quatuor venti cœli pugnábant in mari magno. Et quátuor béstiæ grandes ascendébant de mari diversæ inter se. Adspiciébam ergo in visióne noctis, et ecce cum núbibus cœli quasi Fílius hóminis veniébat, et usque ad Antíquum diérum pervenit: et in conspectu ejus obtulérunt eum. Et dedit ei potestátem, et honórem, et regnum: et omnes pópuli, tribus, et linguæ ipsi sérvient : potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferétur; et regnum ejus, quod non corrumpétur.

R. Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus.* Proptérea lætámini cœli, et qui habitátis in eis. V. Raptus est Filius ejus ad Deum et ad thronum ejus. Proptérea. Apoc. 12.

*

Lectio II.

Ex SS. Avito, Fortunato, Gregorio Turonensi, et e Flodoardo.

REMIGIUS, Laudúni natus

est paréntibus Æmílio et sanc ta Čelínia jam ætate provectis. Ejus ortum prædíxerat solitárius quidam cæcus, Montánus nómine, qui et visum póstea recépit, admóto ad óculos lacte, quo infans Remígius alebátur. Annos natus duos et viginti, ob seníles in adolescéntia mores ad Episcopátum Remensem præter voluntátem raptus est. Cum autemClodovæus Alamannos,

« PoprzedniaDalej »