Obrazy na stronie
PDF
ePub

PROPRIUM DOMINICARUM.

PARS AUTUMNALIS.

DOMINICA XII

POST PENTECOSTEN.

IN 1 NOCTURNO.

Lectio I. Cap. I. Ex Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Colossenses. NUNC gaúdeo in passiónibus pro vobis, et adímpleo ea quæ desunt passiónum Christi, in carne mea, pro córpore ejus, quod est Ecclésia : cujus factus sum ego minister secundum dispensatiónem Dei, quæ data est mihi in vos, ut ímpleam verbum Dei: mystérium, quod abscónditum fuit a séculis et generatiónibus, nunc autem manifestátum est sanctis ejus, quibus vóluit Deus notas fácere divitias glóriæ sacramenti hujus in Géntibus, quod est Christus, in vobis spes glóriæ, quem nos annuntiámus, corripientes omnem hóminem, et docentes omnem hóminem, in omni sapiéntia, ut exhibeamus omnem hóminem perfectum in Christo Jesu; in quo et labóro,

certando secundum operatiónem ejus, quam operátur in me in virtúte.

R. Manifeste magnum est * Pietátis sacramentum, quod manifestátum est in carne, prædicátum est Géntibus. ✯. Vide ergo bonitátem Dei. Pietátis. I. Tim. 3. Rom. 11.

Lectio II. Cap. 2.

VIDETE ne quis vos decípiat per philosophiam, et inánem falláciam, secundum traditiónem hóminum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum : quia in ipso inhábitat omnis plenitúdo divinitátis corporaliter : et estis in illo repléti, qui est caput omnis principátus, et potestátis: in quo et circumcisi estis circumcisióne non manufacta in exspoliatióne córporis carnis,sed in circumcisióneChristi: consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operatiónis Dei, qui suscitávit illum a mórtuis.

R. Propósuit Deus in dis

[ocr errors][merged small][merged small]

Er vos, cum mórtui essétis in delictis et præputio carnis vestræ, convivificávit cum illo, donans vobis ómnia delicta: delens quod adversus nos erat chirographum decréti, quod erat contrárium nobis, et ipsum tulit de médio, affígens illud cruci: et exspólians principátus et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. R. Commendat caritátem suam Deus in nobis;* Quóniam, cum adhuc peccatóres essémus, Christus pro nobis mórtuus est. . Si quis non amat Dóminum nostrum Jesum Christum, sit anathéma. Quóniam. Glória. * Quóniam. Rom. 5. I. Cor. 16.

[ocr errors]

IN II NOCTURNO.

Lectio IV.

Ex Libro nono Confessió

spíritum, rudis in germáno amóre tuo, catechumenus in villa cum catechúmeno Alypio feriátus, matre adhærente nobis muliebri hábitu, viríli fide, aníli securitáte, materna caritáte, christiána pietáte? Quas tibi voces dabam in psalmis illis, et quómodo in te inflammábar ex eis, et accendébar eos recitáre si possem toto orbe terrárum, adversus typhum géneris humáni? R. Spíritus Dómini locútus * Et sermo ejus per me, per linguam meam. y. Lingua mea cálamus scribæ velóciter scribentis. Et sermo. 11. Reg. 23. Ps. 44.

est

Lectio V.

QUAM vehementi et acri dolóre indignábar Manichæis, et miserábar eos rursus, quod illa sacramenta, illa medicamenta nescírent: et insani essent adversus antidotum quo sani esse potuissent. Vellem ut, me nesciente, intuerentur fáciem meam, et audirent voces meas, quando legi quartum Psalmum. Inhórrui timendo, ibidemque inférbui sperando et exsultando in tua misericórdia, Pater. Et hæc ómnia exíbant per óculos me

os et vocem meam, cum con

num sancti Augustíni Epís- versus ad nos Spíritus tuus

copi. Cap. 4. n. 8.

QUAs tibi, Deus meus, voces dedi cum légerem psalmos David, cántica fidélia, et sonos pietátis excludentes túrgidum

Autumnalis.

bonus ait nobis : Fílii hóminum, quousque graves corde? ut quid dilígitis vanitátem, et quæritis mendácium? Diléxeram enim vanitátem et quæsíeram mendácium.

[blocks in formation]

Ex libro décimo Confessiónum ejusdem. Cap. 33. n. 50.

INTERDUM ut melos omne cantilenárum suavium quibus Davídicum psaltérium frequentátur, ab áuribus meis removéri velim, atque ipsíus Ecclésiæ; tutiusque mihi vidétur quod de Alexandrino Epíscopo Athanásio sæpe mihi dictum commémini, qui

tam módico flexu vocis faciébat sonáre lectórem psalmi, ut pronuntianti vicínior esset quam canenti. Verumtamen cum reminiscor lacrymas meas quas fudi ad cantus Ecclésiæ tuæ, in primordiis recuperátæ fidei meæ, et nunc ipso quod móveor, non cantu, sed rebus quæ cantantur, cum líquida voce et convenientíssima modulatióne cantantur, magnam institúti hujus utilitátem rursus agnosco. Ita flúctuo inter perículum voluptátis, et experimentum salubritátis; magisque addúcor, non quidem irretractábilem senténtiam próferens, cantandi consuetudinem approbáre in Ecclésia; ut per oblectamenta áurium infirmior ánimus in

affectum pietatis adsurgat.Tamen cum mihi áccidit ut me ámplius cantus quam res quæ cánitur móveat, pœnáliter me peccáre confiteor, et tunc mallem non audíre canentem.

R. Cantábiles mihi erant justificatiónes tuæ, Dómine, in loco peregrinatiónis meæ. * Memor fui nocte nóminis tui, et custodívi legem tuam. . Média nocte surgébam ad confitendum tibi, super judícia justificatiónis tuæ. Memor. Glória.* Memor. Ps. 118.

IN III NOCTURNO.

Ex

Lectio VII. Enarratióne quarta sancti Augustíni in Psalmum trigésimum. n. 1.

Srorat psalmus, oráte; et si gemit, gémite; et si gratulátur, gaudéte; et si sperat, speráte; et si timet, timéte. Omnia enim quæ hic scripta sunt, spéculum nostrum sunt.

R. Orábo spíritu, orábo et mente.* Psallam spíritu, psallam et mente. y. Psallam, et intélligam in via immaculáta. *Psallam. 1. Cor. 14. Ps. 100.

Lectio VIII.

Ex Sermóne séptimo sancti Ambrósii Epíscopi in Psalmum centésimum décimum octávum. n. 30, etc.

OMNI témpore circa Dei lau

des esse debet intentus vir justus, non solum die, sed étiam nocte. Nullum tempus

precandi vacuum sinat sancta devótio præterire. Si studentes ígiturdoctrínis secularibus pérparum somno indulgent; quanto magis qui Deum cúpiunt cognoscere, non debent somno córporis impedíri, nisi quantum natúræ satis est? David per singulas noctes lectum suum lacrymis diluébat : surgébat étiam noctis médio, ut Dómino confiterétur : et tu totam noctem sopóri exístimas deputandam? Illo ígitur præcipue témpore justificatiónes Dei ánimo retexendæ sunt, relegenda mandáta hortatória. Illa de castitáte præcepta non absint: his occupata mens flagrantiam libidinis, carnis restinguat ardorem. Tene il

lud ánimo: Lavabo per síngu

las noctes lectum meum. Nescit flere qui flenda committit; et cum sit ipse lacrymábilis, non habet pœnæ lacrymas suæ. At ille qui castigat corpus suum, et sui sollicitus gubernátor est, atque ingemiscens et dolens lapsus superióris offensæ, quærit quomodo ábluat eam flétibus poeniténtiæ, hic lavat per singulas noctes lectum suum. Non dormiámus ergo totis nóctibus: sed máximam partem earum lectióni et oratiónibus deputé

mus.

R. Anima mea desiderávit te in nocte;* Sed et spíritu meo in præcórdiis meis de mane vigilábo ad te. . Lavábo per síngulas noctes lectum meum; lacrymis meis

stratum meum rigábo. * Sed. ls. 26. Ps. 6.

Lectio IX. Cap. ro.

Léctio sancti Evangélii secundum Lucam.

IN

Samaritanus.

illo témpore; Conversus Jesus ad discípulos suos dixit: Beáti óculi qui vident quæ vos vidétis. Dico enim vobis quod multi Prophétæ et reges voluérunt vidére quæ vos vidétis, et non vidérunt. Et réliqua.

Homília sancti Augustíni Epíscopi. De Doct. chr. l. 1. c. 26, 27, 28, et 30.

FINIS præcepti est dilectio;

et ea gémina, id est, Dei et próximi. Ille autem juste et sancte vivit, qui ordinátam dilectiónem habet, ne aut díligat quod non est diligendum, aut non diligat quod est diligendum, aut ámplius diligat quod minus est diligendum, aut æque diligat quod vel minus vel ámplius diligendum est, aut minus vel ámplius quod æque diligendum est. Omnis peccátor, in quantum peccátor est, non est diligendus; et omnis homo, in quantum homo est, diligendus est propter Deum; Deus vero propter seipsum. Et si Deus omni hómine ámplius diligendus est, ámplius quisque debet Deum diligere quam seipsum. Item ámplius álius ho

mo diligendus est quam corpus nostrum; quia propter Deum ómnia ista diligenda sunt: et potest nobiscum álius homo Deo pérfrui, quod non potest corpus; quia corpus per ánimam vivit,qua frúimur Deo. Omnes autem æque diligendi sunt. Nullum exceptum esse cui misericórdia denegétur officium, quis non vídeat? quando usque ad inimícos étiam porrectum est, eódem Dómino dicente: Dilígite inimícos vestros, bene fácite iis qui odérunt vos.

R. Quis horum trium vidétur tibi próximus fuisse illi qui incidit in latrónes? Legisperítus dixit: Qui fecit misericórdiam in illum. Ait Jesus: * Vade, et tu fac simíliter. .

Indicábo tibi, o homo, quid Dóminus requirat a te: útique fácere judícium, et diligere misericórdiam.*Vade.Glória. *Vade. Luc. 10. Mich. 6.

Ad Benedictus. Ant. 2. D. Legisperítus tentans Jesum, dixit: Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo? At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? Quómodo legis? Ille respondens dixit: Díliges Dóminum Deum tuum.'

Luc. 10.

Oratio Miss. Cadurc.

DEUS pater ómnium nostrum, qui signasti super nos lumen vultus tui; da nobis, quæsumus, in próximo nostro teipsum intueri et dilíge

re: ut in caritáte fraterna permanentes, in te semper ma neamus; Per Dóminumo sh

Ad Magnificat. Ant. 7. Ga Diliges Dóminum Deum tu um ex toto corde tuo ; et ex tota ánima tua, et ex ómnibus víribus tuis, et ex omni mente tua; et próximum tuum sicut teipsum; hoc fac, et vives.

Luc. 10.

[ocr errors]

DOMINICA XIII »99

POST PENTECOSTEN.
IN I NOCTURNO.

Lectio I. Cap. 3. Ex Epístola beati Pauli Apóstoli ad Colossenses. Si consurrexistis cum Chris to, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quæ sursum sunt sápite, non quæ super terram. Mórtui enim estis, et vita vestra est abscóndita cum Christo in Deo. Cum Christus apparúerit, vita vestra, tunc et vos apparébitis cum ipso in glória. Mortificáte ergo membra vestra, quæ sunt super terram; fornicatiónem, im mundítiam, libidinem cons cupiscéntiam malam, et avarítiam, quæ est simulacrórum sérvitus propter quæ venit ira Dei super fílios incredulitátis: in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viverétis in illis. Nunc autem depónite et vos ómnia; iram, in

« PoprzedniaDalej »