valde imperfecto, cujus inordinatio invincibiliter ignota, R. 2°. Nego min. Ex Scriptura enim sacra et traditione Obj. 3°. Non rectius sub revelatione vivunt quam ante R. Nego ant. Nam 1° apud populos revelatione carentes 2o Si mores sub revelatione corrumpantur, id maxima ex JOANNIS DEVOTI. DEI ET APOSTOLICE SEDIS GRATIA EPISCOPI PRIMUM ANANIENSIS, DEIN ARCHIEPISCOPI CARTHAGINENSIS INSTITUTIONUM CANONICARUM LIBRI IV. Juxta Editionem quartam Romanam ab Auctore recognitam Editio quinta Gandensis. TOMUS PRIMUS. GANDÆ In edibus Viduæ et Filiorum A.-I. vander Schelden, in plateâ dietà Onderstraet. 1852. SUPERIORUM FACULTATE. Tunc enim status membrorum integer manet, si caput fidei nulla pulset injuria, et canonum maneat incolumis, atque intemerata semper auctoritas. S. Gregorius M. Lib. 13 ep. 37 ad Joannem Panormitanum Episcopum col. 1244, t. 2 ed. Maurin. Paris. 1705. Jun 27.1921 PRÆFATIO AD CUPIDAM SACRORUM CANONUM JUVENTUTEM. OMNIS fere ætas magnam effudit copiam scriptorum qui Juris Canonici Institutiones mandarunt litteris, sed inter eos vix ullum invenimus, cujus scripta usui possint esse vobis, optimi adolescentes, in quos erudiendos omnes nostras curas et cogitationes conferre debemus. Quidam ening ita inopes et jejuni sunt, ut ossa solum, non sanguinem videantur tradere ecclesiasticæ jurisprudentiæ; quidam obruunt ingenia, nimia rerum copia et varietate, atque intempestivis verbosisque quæstionibus, quas cum ipsis principiis absurde confundunt, adeo ut nosci interdum vix, plerumque autem ne vix quidem possit, quid pro certo sumendum, quid dubium, controversumque sit; quidam nullum sibi negotium sumunt de causis rerum et memoria vetustatis; quidam denique ita eruditionis studio rapiuntur, ut ad antiquitatem atque ad omnem rerum excurrentes originem prope obliviscantur recentiorum ætatum. Nos omnes studuimus declinare scopulos, ad quos cæteros offendisse novimus. Quantum effecerimus, aliorum sit judicium, conatos certe esse præ nobis ferimus. Nam nostris institutionibus complexi sumus antiquam, mediam, novam ecclesiæ disciplinam, atque uno in conspectu posuimus non tantum vetustas leges, quæ juris corpore continentur, sed etiam Canones Tridentinos, et constitutiones recentiorum Pontificum, et responsa, quæ a sacris Cardinalium conciliis, quas congregationes vocant, in dies emittuntur. Initium duximus a prolegomenis, quibus Juris ecclesiastici fontes patefecimus, ac celebriores explicavimus collectiones, quæ ab ecclesiæ incunabulis usque ad hanc nostram ætatem in manus hominum pervenerunt. Neque enim recentiorum collectionum, quibus nunc in scholis et in foro utimur, vim et rationem scire ac tenere possumus, nisi primum antiquiores, unde illæ ductæ excerptæque sunt, cognoscantur. Explicatis autem collectionibus, ad rem ipsam accedimus, quam pluribus, uti mos est, titulis comprehendimus universam. Quorum in partitione titulorum eum ordinem secuti fuimus, qui nobis commodior atque concinnior videbatur ; quin etiam titulos secuimus in partes, ut quasi in genera digereremus ecclesiasticam jurisprudentiam, deinde eorum generum quasi quædam membra dispertiremus. Nam nisi adolescentes, qui nunc primum in viam ingrediuntur, accuratam habeant, et simplicem unoque in conspectu positam rerum divisionem, nunquam in suis studiis progressus facere possunt, et sæpe fracti ac debilitati metu propter |