Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quartus in

urbem adven.

tus. MDLXV.

quam, ab Hosio petitum, quem Ribadeneira

[ocr errors]

non

exprimit, sed rem ita narrat: Apud Sarmatas quoque, qui Poloni hodie nominantur, in ipsis Boreae terris frigore damnatis, Stanislaus Hosius, vir ob singularem sapientiam, eloquentiamque cum pietatis studio conjunctam, ex Variensi Episcopo Romanae Ecclesiae Cardinalis creatus, per haec tempora Tridentino Concilio, non solum interfuit, sed et Pii Quarti Pontificis nomine praefuit. Is captus Laynis et Salmeronis Sociorum ingenti studio, ob perspectam Tridentina in Synodo singularem utriusque doctrinam, dimisso Conventu domum reversus, in sequenti anno nihil duxit antiquius, quam ut Braunsbergae (quae urbs Prussiae Provinciae Poloniae Regi addictae, Variensis est dioecesis) Collegium Sociis institueret, ratus, quod erat, tuendae religionis avitae apud Prussios, necessariam esse piam' juventutis institution em.

Nulla quies data respirandi Canisio, qui mox ex ultimis septemtrionis frigoribus ad magnos Italiae calores vocatus, denuo Romam Provinciae Germaniarum latissimae praefectus, ad tertium Societatis universae Praesidem legendum advolavit. Sed quid Romae egerit, saepius in urbem citatus, summatim exponamus.

De Vita

R. P. PETRI CANISIL

LIBER SECUNDUS.

Caput I.

QUID ROMAE GESSERIT CANISIUS.

Septimum

Canisius.

Haud ignarus sum, nullam esse virtutem, fuisse Romae, sed Romam pietatis causa adiisse, Romaeque sancte vixisse, et aliis vitae morumque innocentia documento fuisse, id demum in laude ponendum esse; neque enim locus quemquam sancivit Romam tiorem facit, sed Sanctus locum efficit sanctum et religiosum. Saepe adiit urbem Canisius, et longis itinerum molestiis fatigatus, nunc a summis Pontificibus evocatus, nunc a Cardinalibus deductus, alias a societatis praesidibus citatus, semper tamen impressa pietatis vestigia reliquit; jam publicae Germanorum saluti intentus, quibus juvandis salutaria Piis et Gregoriis consilia suggessit: nunc inter domesticos, illustres radios sanctitatis sparsit; nunc imminentem purpurae honorem fuga declinavit; nunc cultu sanctorum et Martyrum pignoribus ve

nerandis ingentes pro fide et religione propugnanda Septimo et quadragesimo post

1)MDXLVII. Spiritus hausit.

4) MDLXV.

5) Anno

6)MDLXVIII

millesimum quingentesimum, primum ab Ignatio vo2) MDXLIX catus urbem est ingressus; post 2' biennium aut paulo ante ab eodem ex Sicilia ad solemnia vota suscipienda revocatus. Tribus postea Generalibus 3) MDLVIII. creandis "Layne, Borgiae et 5 Mercuriano inMOLXXIII. terfuit, extra ordinem etiam cum 6 Othone Cardinale, et praesule Augustano in urbem profectus. MDLXXII. Et a Gregorio XIII. vocatus. Sed quid in urbe gesserit Canisius, partim supra expositum est, partim Sebastianus Beretarius, qui hodieque Romae vivit et spectator adfuit, cum Romae Canisius esset, hisce verbis ad me ex urbe perscriptis eleganter narrat.

7) Anno

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

Exstincto interim beatae memoriae Francisco Borgia, societatis universae antistite, Patres Romam evocati, ad surrogandum Borgiae successorem (quem Everardum Mercurianum Leodiensem renuntiarunt) coetum egerunt, cui ex lege Canisius quamvis praesens, sed jam provinciali prae fectura defunctus, non interfuit; nihilominus, quod proximum erat, congregationis custodia illi demandata est, et claustri janua commissa; munus non nisi primario alicui de societate viro demandari solitum. Occasio Canisii accersendi illa fuit. Conflato, auctore Pio V. Pont. Max. inter Romanam Ecclesiam, Hispaniae regem, et Venetorum Rempublicam foedere adversus Turcam, Italiae imminentem, ac post partam nobilem illam

navalem victoriam ad Echinadas, ac post Pii V. mortem rescisso, Gregorius XIII., qui Pio successerat, magno animo belli consilia susceperat, spe concepta (eae vires hac conspiratione Christianae Reipublicae accesserant) fore, ut a Graeciae cervicibus Turcarum jugum pelleretur, et utraque Ecclesia in antiquam concordiam revocaretur. Hac spe dejectus in tantum incidit moerorem, ut dolorem suum in omni sermone prae se ferre non dubitaret, Graecorum damno maxime permotus. Agebat adhuc in urbe magnis de causis Trucksessius Augustanus Cardinalis, is ad avertendum ab ea molestia ejus animum, Pontificem admonuit, finitimae Germaniae mala non minori illi curae, quam Graeciae toto mari a nobis dissitae esse debere, faciliusque ejus vulnera adhuc recentia, quam Graeciae jam inveterata sanari posse. Non aversis auribus haec accepit Pontifex, desperataque Graecia ad opem Germaniae ferendam omne studium convertit: consilium ad id quaerenti, neminem posse commodius consilium rei totius expedire, respondit Augustanus, quam Petrum Canisium, e societate Jesu virum doctrina, fide, vitaeque sanctitate, Germania tota in primis clarum, ipsum Germaniam pene omnem primariasque urbes lustrasse, viros principes adiisse, quo morbo singulae quaeque partes laborent, inspexisse, quibus remediis sanari possint, omnium optime te

nere.

1

Accitus Romam, nullum esse docuit praesentius remedium, quam si Germanorum alum

[blocks in formation]

norum collegium, jam inde a primis nostrae societatis initiis Romae institutum, per id tempus ad eam paucitatem redactum, ut raro admodum duodecim alumnorum numerum excederet, sublevaretur, aliaque per Germaniam ejusmodi collegia excitarentur, quibus Germani adolescentes ecclesiastica disciplina doctrinaque Catholica et literis educaretur, his postea paroeciae cathedrae, aliaque ecclesiastica munera demandarentur, nulla re magis Germaniam laborare, quam inopia doctorum sacerdotum, qui praesint Ecclesiis et animarum curae, populos sincera doctrina erudiant, et loquaci audaciae haereticorum doctrina et evangelica veritate sese opponant. Probatum est sa pientissimo Pontifici integerrimi hominis consilium. Inde Germanicum collegium in urbe, ad hanc, quam nunc videmus, amplitudinem redactum, aliaque, quae nunc felici cursu progrediuntur, variis Germaniae in urbibus instituta, annuo proventu copiam simul honestorum,' simul et docto rum sacerdotum Germaniae suppeditant, qui, quocunque mittuntur, haeresin profligant. Profuit consilium non Germaniae solum, sed aliis etiam nationibus, majore quam Germania peste laborantibus, quippe Germanici collegii exemplo et consilio a Canisio indicato, eodem ferme tempore, ab eodem vigilantissimo, et religionis propagan dae studiosissimo Pontifice, alia collegia in urbe instituta; Anglorum primum, numero, studio et virtute Germanico haud multum impar. Neophy

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »