Obrazy na stronie
PDF
ePub

Canisii.

[ocr errors]

stirpe oriunda, quam Marcus Fuggerus Antonii F. duxerat, et nullis nec ipse vel votis vel precibus nec pater argumentis ad suas partes trahere poteMiraculum rant. Nec ad colloquium unquam Canisium, cujus fama solicitabatur, admisit, quoad illam Canisii species per quietem divinitus oblata hortaretur, ut ad Catholicorum castra transiręt, quae viri aspectu perculsa, coepit velle calculum vertere, et cum eo postridie de salutari Catholicorum doctrina conferre. Accersito cum socio Canisio primum accidit, ut socius P. Wendelinus in ejus conspectum veniret, et illa mox ab nocturna, quam viderat, oris figura, negavit, illum esse, quem vidisset. Ubi dein alter cum D. Marco marito est ingressus, mox, hic est, inquit, quem per somnum aspexi. Instituta ergo Catholicis fidei elementis, et rationum momentis accuratissime in utramque partem perpensis, postremo manus dedit, et tota mente Deum secuta, ad magnam virtutis laudem profecit. Hoc potissimum sibi gratulata, quod oblatum olim a viro et socero aurum repudiasset, ne Christum ac fidem vendidisse diceretur, aut se occultus aliquis stimulus urgeret de permutata religione. Nunc se adeo libero et securo animo esse, ut ne suspicio aut cogitatio ulla pecuniae acceptae mentem pulset, ex qua re singularem caperet voluptatem, vehementerque in suscepta Catholica doctrina confirmaretur. Verum uti ex hujus nobilissimae matronæ studio ac pietate Catholici omnes laetitiam perceperunt, ita generis humani hostis, et natio tota Lutheri mirifi

ce doluit, tantam e faucibus praedam sibi ereptam esse. Noverat enim hujus unius feminae exemplo totam synagogam suam concussum ac violatum iri. Itaque per omnia conciliabula sua, coetusque ac conventus preces indicere, votaque impia solvere, quo pietatem religiosissimae matronae impedirent. Sed illa simul ac se nostris partibus adjunxit, neque sermones hominum curare, neque convicia in nostros jacta attendere, neque omnino quaerere, quid grex haereticorum mussaret, quin ritu nostro peccata per omnes menses expiare, Eucharistiam frequenter sumere, sacerdotem a confessionibus parentis loco habere, colere, eique ad nutum monenti docentique obtemperare, sacram vestem suis partim manibus ad tegendum et ornandum sanctum Christi corpus, in hierotheca servatum confecit; magnis partim sumptibus comparatam est largita; aedem sacram ornamentis plurimis donisque amplissimis illustravit. Disciplinam domesticam gravem, pudicam, et honestam sanxit; sanctamque constanter observavit, aetatem puellarem ancillarum ad omnem innocentiam singulari cura instituit, statas horas precationibus, certas lanæ et lino, aliis occupationibus destinavit; suis copiis egentium inopiam sublevavit; in victum et amictum studiosorum tenuiorum quadraginta aureos quotannis impendit, quas ob virtutes Marcus illam non caram modo. habuit, sed venerandam colendamque censuit. Tantam sibi opinionem existimationemque sanctitatis assidua pietate apud maritum peperit. Cum eadem

[ocr errors]
[ocr errors]

postea anno MDLXXXIX. vitae metam flectere pararet, accersito P. Joanne Volckio, animi medico, petivit carnis vescendae copiam, jam ante a summo Pontifice per literas factam; cum rogaretur, quam ob rem id faceret, cum sibi id licere per Pontificem haud ignoraret? propter hosce, inquit, liberos meos, ut meminerint olim auctoritatem S. Matris Ecclesiae revereri. Deinde quidquid habuit auri et argenti, id omne in usus miserorum expendi praecepit, et descripserat per loculos nomina pauperum, singulisque suam sportulam assignarat, pupillis (inquam) et orbis, aegris et familiis egentioribus. Et cum longa, annosaque et molesta podagra vexaretur, omnibusque membris capta gestaretur, eos omnes artuum cruciatus ingenti animo patientissime tulit, ac demum anno Christi MDLXXXIX. Septembri mense, posita mortalitate per patientiam ad immortalem vitam adspiravit. Canisius interim alios quoque viros, feminasque nobiles concionibus et privatis disputationibus permovit, ut impia Lutheri Ursula Fug dogmata exsecrarentur. Idem postea Ursulam

gera.

Georgii Fuggeri, Raimundo Antonii fratre nati, conjugem ita rerum caelestium amore inflammavit, uti non ipsa sibi tantum consuleret, sed alios viros feminasque illustres ad studium virtutis incitaret. Sic enim de illa in chartis collegii Augustani observatum lego: Ursula vero exemplum aevi, talia de se documenta pietatis praebebat, ut omnes facile, quibuscum familiarius agebat, ad imitationem pudoris et virtutis inflammaret. Ipsa Marci

et Joannis conjuges nobilissimas, clarissimasque feminas ad salutarem et frequentem conscientiae et peccatorum expiationem induxit; ipsa matres familias ad mensam adhibuit, ut occasio nostris praesentibus de rebus divinis ac caelestibus colloquendi offerretur. Ipsa religionis causa marito jam ad meliorem vitam evocato, Romam profecta martyrum cineres osculata, domumque reversa a morte conjugis, in paternas remigravit possessiones, nata in agro Tyrolensi Bolzani, ex illustri Liechtenbergerorum familia summa prudentia, singulari modestia pudicitiaque femina, quae prima fere Augustae languentem jacentemque pietatem in aliis, Canisii concionibus permota, excitavit. Constat eam ad extremum usque spiritum in pietatis et virtutis studio constantiam coluisse, rebusque mortalibus usam tantum, non abusam fuisse. Haec annales Augustani. Harum incensa pietas, et fructus publicus concionum ac confessionum fecit, ut illustris familia Fuggerorum societatem omni studio complecteretur, et Antonius Fuggerus gentis tum caput, Romam ad Laynem societatis praefectum literas daret, qua sibi de collegio cogitanti ratio nostrae sodalitatis exponeretur. Otho etiam Cardinalis idemque praesul Augustanus, sociorum numerum aucto stipendio frequentavit, ut essent, qui pietatis catholicae rudimenta juventuti explicarent.

COLLEGIUM

Monacense instituitur.

Caput X.

Albertus Bojorum princeps et columen Germaniae, is, quem supra laudavimus, cum Ingolstadiani collegii felices progressus cerneret, et fructus longe lateque non in Academicos tantum, sed populum universum promanantes audiret, videretque, ratus Monachio, quae regia est Bojorum, aeque opus esse opera societatis, adiit per literas societatis caput, petiitque, ut Monachium quoque Catholicae doctrinae magistri et virtutis doctores mitterentur. Canisius ergo XII. Cal. Decembris, qui dies Virgini Deo in templo consecratae sanctus est, jussu Laynis decem misit, qui sedem in Boïca principem occuparent, unde Lutheranorum et luporum rabiem arcerent. Quae res cessit adeo feliciter, uti nunquam nos laboris, alios fructus poenitere possit. Nam adeo pietas civitatis, populique Monacensis intra primum annum exarsit, uti decem primi socii priore anno huc missi accurrenti ad sacra augustaque Christi mysteria multitudini nullo modo possent satisfacere. Quod Serenissimus Albertus animadvertens, datis ad Laynem literis Roma suppetias evocavit. Juvat ipsius Principis epistolam Augustae in collegii tabulario repertam subjicere.

« PoprzedniaDalej »