Obrazy na stronie
PDF
ePub

nitati offero in Domino nostro Jesu Christo ac precor summam ipsius bonitatem, ut omnibus gratiam suam uberem ad recognoscendam et complendam voluntatem suam sanctissimam dignetur largiri. Romae IX. Junii MDLVI.

Vestrae Serenitatis

humilis servus in Domino Ignatius Loyola.

Haec cygnaea vox B. Parentis nostri paulo ante funus ejusdem est edita (nam altero mense, pridie Cal. Augusti ad societatem coelitum felix abiit) merito posteritatis memoria sempiterna consignanda. Scripsit pridie ejus diei, octavo inquam Junii, ad Henricum Schwickerum, qui Serenissimo Alberto fuit a secretis, quam ipsam quoque epistolam judicavi in publicas literas mittendam, uti fideli memoria custodiretur.

MAGNIFICE DOMINE

mihi in Christo observandissime etc.

Summa gratia et aeternus amor Domini nostri Jesu Christi perpetuo omnes auxilio et favore nos persequatur, Amen.

Quamvis literis Dominationis vestrae X. Martü ad nos datis nihil tunc respondere potui propter adversam valetudinem meam, et quod parum id videbatur necessarium, cum illae nostris responderent, curavi tamen, ut literae Serenissimi Prin

Sed

cipis summo Pontifici per unum ex nostris fratri bus (quem libenter videre solet) redderentur. quia eas non legit coram eo, nihil praeterea fuit, quod rescriberemus, quamvis suo loco et tempore, ut par erat de tam religioso Principe ac Catholicae religionis forti propugnatore, quod sentiebamus, locuti fuerimus. Inter alias autem causas, cur properavimus collegium Ingolstadium mittere, ante fervorem aestatis, illa etiam fuit, ut sinister quidam rumor, qui post Augustanam Diaetam in urbe coepit increbescere, ac suspiciones non vulgarium hominum contrario veritatis experimento statim sopirentur. Qui enim congregationis nostrae homines evocari, collegiumque constitui eis a Serenissimo Principe audiunt, quantum a scopo aberraverint, cum nescio, quae prius suspicarentur, et dictitarent, facile intelligunt. Curavi ergo col legium ipsum ad summum Pontificem deduci, ut dum ejus sanctitati pedes osculantur, et benedic tionem apostolicam accipiunt, duo ex nostris, qui eos deducebant, multa ejus beatitudini dixerint de sanctis desideriis Serenissimi Principis Bava riae in propugnanda Catholica religione. Unde et seminarium perpetuum ministrorum, qui sedi apostolicae fideles essent, Ingolstadii constituere decreverat. Quae omnia pergrata fuisse summo Pontifici visa sunt, et multa de iis, qui mitte bantur, percontatus, et multis eosdem adhortatio nibus dimittens eis viaticum dari jussit. Sed cum respondissent nostri, nullo alio viatico, quam be

nedictione suae sanctitatis opus esse, eo quod Serenissimus Dux de viatico pecunias tam liberaliter providisset, multum laetitiae et aedificationis accepisse simul cum circumstantibus est visus. Deducti sunt exinde ad aliquos ex primoribus Cardinalibus salutandos, et pervulgata satis est Ingolstadiensis collegii deductio, cum suavi audientium odore et gloria Dei. Non est, quod addam praeterea, nisi quod novum Collegium caritati vestrae et humanitati commendo, ac precor divinam ac summam bonitatem, ut omnibus gratiam suam affluenter communicet, ut sanctissimam ipsius voluntatem intelligere et perfecte eandem exsequi valeamus. Romae VIII. Junii MDLVI. Ab his tam parvis initiis coepit Ingolstadiana domus, jam in tantum numerum aucta, uti totius Provinciae caput sit, et supra 120. ibidem alantur, qui literas humanas ac divinas partim docent, par

tim discunt.

ROMA M

A. C.

ad creandum Generalem proficiscitur, MDLVIII, inde in Poloniam, Germaniam et Augu

stam Videlicorum.

Caput IX.

Anno sexto et quinquagesimo supra MD. pridie Tertio RoCal. Sextiles, Ignatio nostrae gentis conditore, in jam praeses

mam petit

Provinciae,

caelum ad praemia laborum evocato, citatis semel iterumque Romam Patribus, et creato societatis praeside Jacobo Layne, Canisius post primos decem Patres inter primos est designatus, qui pro auctoritate caeteros omnes solemni oratione ad officium rite sufficiendi Generalis hortaretur. Tanta omnium de illius cum eloquentia, tum virtutis erat existimatio. Secundum Comitia Patrum, a Paulo Pontifice maximo cum internuntio Pontificio jussus Poloniam adiit, et Cacroviae sacrum Ecclesiae ordinem latina oratione ad officium pietatis et religionis inflammavit. Anno octavo et quinquagesimo supra MD. Carolus V. Maximus, abjectis dudum imperii curis, et in Ferdinandum declinatis, ad sempiterni regni praemia capessenda e vita abiit; cui Ferdinandus uti fratri et imperatori, imperator jam ipse, Augustae Vindelicorum, indicto Principum Germaniae conventu, justa funebria justo regioque cultu persolvit. Non defuit et hic Canisii praesentis opera, quam Deo in aede Mariana principe civitatis templo consecravit, quod pridie Cal. Martias Joannes Faber olim a Canisio ornamentis Doctorum theologicis Ingolstadii inauguratus e S. Dominici disciplina, postea Ecclesiastes, ad caeleste praemium operae vocatus, sedem vacuam reliquisset. Cardinali Othoni maximo Principi, amplissimo antistiti Augustano, hujus facti memoria Canisius Au- sempiterna debetur, qui impulsu maxime Christo

A. C. MDLIX.

gustanam Ecclesiastae ca

thedram pro- phori Freybergii Canonici Augustani, ac postea Decurionis, demumque Praesulis Elwacensis, primus

curat.

Canisium, hoc est, societatis illustre decus in urbem deduxit, victumque et tectum praebuit, quoad domicilium societati conderetur. Grave tamen hoc concionandi munus ordinarium Canisio accidit, quod sociorum per omnem Bohemiam, Austriam, Boicam praefectus, in varias partes animum dividere, saepeque etiam adire coram praesensque visere cogeretur. Imperio tamen Laynis, universae societatis moderatoris, non per paucos annos hoc onus exantlavit, et vero amplissimos laborum fructus tulit. Primum Augustae lamentabilem Catholicae religionis faciem contemplatus, omni ope coepit eniti, ut non solum errores pravorum dogmatum pro sua virili exstirparet, sed emendandis morum corruptelis etiam succurreret; omnia enim pestis haereseos pro more suo confuderat. Itaque viros aliquot nobiles, et matronas illustres permovit, ut damnato Luthero sacram Ecclesiae veteris doctrinam toto pectore complecterentur. Quemadmodum ipse de felici progressu laborum suorum hisce verbis ad Marc. Velserum M. II. viri patruum Antwerpiam perscribit: Neque minores debemus eidem bonorum auctori Canis litera gratias, qui hoc sacro Paschatis tempore multo- jam caelitem, rum in pietate progressus, et ad Ecclesiam Catholicam regressus ostendit, ut hinc multi sane admirentur Augustae. Confirmet Deus Opt. Max quod praeclare coepit in hac ampla messe, quae nobis et piis omnibus magnam adfert consolationem. Fuit inter hos gravissima juxta et nobilissima femina Sibylla Ebersteinia, illustri comitum gera Luthe

E

ad M. Velserum caelibem

Sibylla Fug

rum damnat,

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »