Obrazy na stronie
PDF
ePub

clare inchoatum, et hucusque defensum fuit, quidquid demum adversarii molirentur, qui rerum vestrarum successibus multis modis invidere et hostiAustriaca fa- liter obstrepere non dubitarunt. Potissimum vero cietatem stu- Austriacae domus ac familiae regiae, qua vix ulla

milia in so

dia.

hodie in Europa splendet illustrior, memoriam vobis ac posteris valde commendatam habetote, utpote per quam summo Deo visum est, hanc exiguam societatem nostram in Austriam et Bohemiam clementer inducere, et in ea humaniter sustentare, ut novos in messe amplissima operarios exhiberemus, quum noxia zizania electum triticum passim suffocarent. Bene sit Austriacis fundatoribus, quo. rum excellenti pietati ac perpetuae munificentiae tam multa debemus. Aeternum Christo vivant omnes, qui suis consiliis ac subsidiis hoc vestrum non obscurum seminarium instituere, provehere, atque confirmare difficillimo tempore dignati sunt ac dignantur etiamnum. Quam ob rem non minus gratitudinis illis vos decet rependere, qui omni sunt exceptione majores ex caelo patroni et amici, fidisque suffragiis res vestras stare hactenus atque durare certissimum habeo. Quare gratiosa et fre • Adelberti. quens apud vos memoria vigeat divi*) Alberti, primi apud Bohemos apostoli, divi Wenceslai prin. cipis ac martyris, divi Clementis patroni vestri apostolici, divi Sigismundi regis Burgundici, ac aliorum quoque Sanctorum, quorum nomina et merita, ut sane justum est, in Pragensi Ecclesia tot saeculis celebrantur et quorum efficaci inter

cessione multa vobis vestrisque conatibus divinae gratiae munera, mihi credite, subinde communicantur. Postremo etiam atque etiam rogo, ut quotquot apud D. Clementem habitatis, vocationis vestrae memores, concreditam vobis vineam Bohemicam magni faciatis, vestramque messem illustri loco Pragae sitam indefesso studio pergatis excolere, Christo auxiliante. Vita sit vobis irreprehensibilis, in qua praeclarum luceat specimen sanctae paupertatis, perpetuae continentiae, obedientiaeque religiosae. Peculiariter autem patientiam et caritatem vestram non Catholici modo, sed etiam Catholicorum hostes, falsique fratres re ipsa comperiant, nomen Jesu videlicet per vos magis magisque glorificari. Etenim non solum ad docendum et concionandum, sed etiam ad crucem ferendam et ad bene merendum de omnibus, vos istuc vocatos ac missos esse, nunquam non meminisse debetis. Vigeat igitur in omnibus ille, quem pater noster Ignatius inprimis postulat, vigeat, inquam, zelus fervens animarum, quo praediti ea, quae Christi sunt, sinceris procuretis animis, in hoc diligenter intenti, ut oves errantes ovili suo veroque pastori, quoad ejus fieri potest, in agro Bohemico restituantur. Amen, Amen. Seniorem Canisium, qui primum collegii nostri lapidem jecit, in Christi nomine, vestris et sacrificiis, et precibus Domino commendetis, quaeso.

1

DE COLLEGII INGOLSTADIANI

INITIIS.

Caput VIII.

Expositum est supra, quibus modis Guilielmus Bojorum princeps, Maximiliani hodie rerum in Boica potentis proavus, ab Ignatio felice societatis parente socios impetrarit, et Ingolstadium ad caelestes illic literas tradendas amandarit. Vix illic patres docendi initium fecerant, suaeque vitae, morum ac doctrinae documenta praeclara dare coeperant, cum Guilielraus anno Christi, MDL. vita et principatu per mortem exutus, haeredem ex se patriae reliquit Albertum, qui patris optime coepta persequi non omisit. Sed ut sociis domicilium Ingolstadii collocaret, ab ipso B. Ignatio per epistolam et legatum patres flagitavit, cui religiose et perofficiose in haec verba (juval enim sancti viri syllabas, nusquam alibi visas, adnumerare) Ignatius respondit.

SERENISSIME PRINCEPS,

et Domine mihi in Christo observandissime.

Epistola B.P. Summa gratia et aeternus amor Domini nostri

Ignatii ad

Guilielmum

ducem Bojo. Jesu Christi, serenitatem vestram uberrimis dono

ram.

rum suorum spiritualium exornet augmentis. Simulatque nobis redditae fuerunt, Serenissime Princeps, vestrae serenitatis literae, quibus pro sua benignitate in nostro ponit arbitrio, ut vel ante ferventiores hujus aestatis calores, vel elapsis canicularibus, ante hyemis initium promissum collegium Ingolstadium ablegem; inito cum fratribus meis consilio statim eos mittendos censui. Gratius enim id serenitati vestrae, et ad majorem Dei gloriam fore, multis rationibus colligentes, postponendam aestus jam satis infesti incommoditatem duximus. Et ut statim ad profectionem se accingerent, et summi pontificis benedictionem post pedum oscula acciperent, et iter ingrederentur, curavi. Bonus valde odor ex hac profectione in Alma urbe sparsus est, ut referet magnificus D. Henricus Schwicker secretarius Serenitatis vestrae, cui paulo latius de ea re scribo; et (quod majoris momenti est) fructum non minorem, ex novo hoc collegio, velut ex semine proventurum spero. Quamvis enim ministri debiles sint, et eorum satis tenues vires, divina tamen potentia et virtus (unde nostra quantulacunque sufficientia est) ut eis desiderium dat, industriam, laborem, et vitam ipsam impendendi pro sua gloria et animarum salute, ita et gratia sua imbecillitatem ipsorum corroborabit et supple- · bit. Praeter rectorem M. Thomam Theologum, duo alii sacrae Theologiae Doctores, et ejusdem professores futuri sunt et alii, qui emenso artium curriculo, et magisterii gradum in eis consecuti,

Theologiae dare operam coeperant, alii humaniores literas et graecas, et si opus fuerit, etiam hebraicas profitebuntur. Alii scholastici sunt, qui cum progressum in literis majorem fecerint, communi bono se utiles praestabunt. Magna ex parte ex superiori Germania, vel inferiori, et omnes in fidei Catholicae zelo, et religiosis virtutibus nobis probati sunt. Eos ergo offero vestrae Serenitatis obsequiis, ad Dei gloriam, eo animo, quo me ipsum, si licet per valetudinem, et officii mei necessarias occupationes, offerrem. Eis injunxi, ut quae in articulis continentur, et multo plura pro virili parte (licet sine obligatione) praestare curent. Et mihi persuadeo, quod vestra Serenitas, et ipsius sèrenissimi successores Collegium suum omni benignitate, gratia et favore, ut scribit, tuebuntur et vovebunt, quamdiu illi Reipublicae se utiles exhibebunt, quam utilitatem non solum non cessaturam esse, sed pro more nostrae societatis in dies magis magisque augendam spero. Quod D. Canisius initiis Collegii Ingolstadiensis intersit, bona cum venia serenissimi Romanorum regis, pergratum nobis fuit, et eidem jam scripsi, ut primo quoque tempore Ingolstadium sese conferat, et ut solicitus de iis cogitet, quae ad promovendum novum collegium pertinent, praepositum provincialem nostrae societatis in Germania superiori, Bohemia et Austria eum constituo. Aliud non addam, nisi quod me et societatem nostram universam, ut deditissimam vestrae Sere

« PoprzedniaDalej »