Obrazy na stronie
PDF
ePub

Silvii literis, annoMDLVI.

iissent. Minati enim fuerant se nostros de ponte praecipites acturos, et vero insidias ponebant. Qua de re in annuis collegii Pragensis, anno MDLVI. IV. Cal. Sept. a Petro Silvio Romam perscriptis in haec verba lego, ex quibus simul et primi Pragensis contubernii incolae, et scholarum ratio cognoscentur: Collegii nostri admoneo paucos esse ExP. Petri vel nullos adversarios, praeter Lutheranos; qui nos timeant, esse plurimos; quippe qui per nos suae sectae auctoritatem minuendam praesagiunt. Jussit nobis indicari Praepositus arcis Pragensis, quosdam Lutheranos nobis moliri insidias adeo, ut non clam fassi sint, se velle nos, cum contingeret pontem transgredi, in flumen praecipitare, et statim aufugere; sed noctu foris non versamur; interdiu vero negotia obedientiae intrepidi obimus. Fuerunt et Doctori Henrico paratae insidiae, et Doctori Tilano, alteri domi, alteri foris; aliquando lapidibus collegium impetitur. Sunt qui et incendium nobis minentur: et quae ibidem sequuntur. Subjicit deinde de Ferdinando Maximiliani imperatoris germano: Archidux Ferdinandus, ut patris nomen sortitus est, ita virtutem imitatur. Publice per praecones proclamari jussit, ne quis huic collegio ulla in re nocere auderet. Nunc profectus est Chiliarcha in Ungariam et a nobis, ut senior coronam, ita et ipse agnum Dei accepit, quem secum tulit. Unice nostris orationibus et sacrificiis se commendans. Qui etiam suggerente Patre Canisio instituit, ut per totam Bohemiam innová

[ocr errors]

D*

Pericula quotidiana.

retur mos meridie pulsandi contra Christi hostes, ac pro Christianae religionis prospero successu, reverenter gratias agens Canisio, qui tam honesta petendo principem Catholicum officii sui admoneret. Effectum est apud eum, ut probatae fidei virum concionatorem haberet in militia, et curaret diebus Veneris in tota Bohemia processionem fieri, et missam de sancta cruce cantari, et moneri populum de poenitentia et pietate. Addit Silvius judicium populi de Canisio.

Patrem nostrum provincialem Canisium mire hae regiones aquilonares venerantur, ut non solum Catholici, sed etiam Hussitae et alii haeretici, imo et Judaei illum diligant, quamvis doleant malorum artifices tam multa ejus consilio in universo Germaniae statu fieri, (ut mihi a quibusdam indignantibus dictum est) omnia scilicet ejus consilio fieri etc. Maximum de nobis rumorem spargi apud Germanos, ac praesertim apud Marchionem Brandeburgensem et ducem Saxoniae, retulit nobis D. Marschalcus (a regia majestate defensor nobis constitutus) utinam omnium exspectationi satisfacere liceat.

Nostrum collegium in civitatis meditullio situm est loco saluberrimo. De persecutionibus breviter et pauca perstrinxi: Fratres tam vivunt securi ex maximis periculis, quasi jam in paradiso agerent. Nec mirum; cum jam altero pede, nempe affecNostri in tu ibi sint, et effectu esse sperent in dies assidue

summis pe

riculis extra

periculum domi, et extra domum martyrium exspectantes;

praesertim cum ad scholas descendunt, ubi probabiliter secundum humanam rationem, nunquam se redituros ad cubiculum, sed potius ad caeleste tabernaculum, sibi persuadere possunt. Haec et his multo plura Silvius. Porro Hussitarum odium in Canisium, quem maxime formidarunt, ostendit monostichon, quod in illum jactarunt:

Hinc procul esto canis: pro nobis excubat Versus in

anser.

Canisium.

Cujus hic est intellectus. Allusum est ad historiam veterem et Virgilianum carmen, quo Gallorum ad Capitolium duce Brenno per noctis tenebras grassantium ab ansere, sopitis canibus, proditas insidias canit, simulque in dilogia nominum (canis) et (anseris) vis posita est: cum per canem Canisium, per anserem infelicem Hussium sectae suae architectum vellent intelligi. Huss enim Bohemis Huss, anter. anserem valet. Ne ergo per subitum populi aut improborum impetum Canisius opprimeretur, dum aulam regis peteret, praesidio principis ducendus ac reducendus fuit. Constitutis jam collegii fundamentis, quamvis rebus in futurum tempus nondum satis compositis, Canisius ad Vangiones Worma- Wormatientiam a Ferdinando imperatore anno post Christum Hunc annum natum MDLVII. cum Nicolao Gaudano missus LV. venit, ubi cum Melanchthone Matthia Flacco Illyrico, Melanchthonis mali corvi malo ovo, Nicolao Ambsdorfio, Nicolao Gallo praecone Reginoburgico, et aliis octo dogmatum paradoxorum procusoribus congressurus. Sed cum haeretici inter se conve

Disputatio

sis.

Surius sig alii

nire non possent, et Orthodoxorum consensum, vim dicendi, caussae aequitatem ac eruditionem formidarent, alia atque alia caussati, se Wormatia subduxerunt, et hoc tantum effecerunt, uti se scriptis, postea et thesibus ac hypothesibus mutuo lacerarent, praesertim Ambsdorfius et Gallus ab aliis MDLVIL proscripti. Qua de re plura Surius. Canisio tum principes erant partes commissae, uti Catholicorum nomine antagonistis et calamo et ore responderet. Ad quod ipse cum Lovaniensibus magnae auctoritatis viris ac theologis accesserat. Sed, uti dixi, detrectantibus pugnam adversariis, et inter se diglatiantibus, nulla cum illis decernendi ratio iniri potuit.

Canisius ad suae provinciae munus reversus Wormatia, Coloniam excurrit, et inde rogatu Episcopi Argentinam, Friburgumque Brisgoiae. Mox in Austriam se recepit, et Bohemiam, ut inchoata prioribus annis collegii Pragensis initia prosequeretur. Qua in re nec paucos menses, nec parvos labores posuit, et in summa aede concionibus ad Caesarem, populumque haud parum promovit. Reperi in chartis Canisii Epistolam ad socios Pragenses, in qua de initiis collegii et liberalitate principum multa commemorat, quod ex ipsis literis discas.

AD PRAGENSE COLLEGIUM societatis Jesu P. Canisii epistola.

In Jesu Christo salvete Patres, quotquot Pragae conjuncti degitis, ac in posterum degetis, eodem societatis vinculo colligati, ut meo desiderio atque vocationi vestrae satisfaciatis. Ac justa quidem est ratio, ut vos moneam de bonitate divina praedicanda, qua mirabiliter effectum est, ut felicis memoriae Caesar Catholicus Ferdinandus, idemque Bohemiae rex inclytus hanc vestri collegii sedem posuerit, et per me indignum voluerit aedificari. Precor eundem fontem bonorum omnium, ut quotquot istic agitis, gratis animis agnoscatis, saepeque perpendatis istius accepti beneficii magnitudinem nullis verbis explicabilem. Etenim haud quaquam levis res est, regium fundare et conservare collegium in primaria regni Bohemici urbe, locoque commodo et celebri, sumptibus non parvis exstructum illo tempore, quo Hussitarum, Lutheranorum, aliarumque sectarum vires in Bohemia immaniter desaevierunt, nihilque minus quam avitam pietatem et Romanam Ecclesiam approbare voluerunt. Peto igitur a vobis obnixe, fratres, ut sive vivam ego, sive moriar, diu autem vivere non possum in hac senili imbecillitate, vos gratam et constantem patronorum et amicorum memoriam intime conservetis, et eorum maxime, quorum praesidio, favore, et studio collegium hoc vestrum prae

« PoprzedniaDalej »