Obrazy na stronie
PDF
ePub

nunquam etiam per contemptum oppugnent. Qua quidem in re, si quid consiliis, monitis, jussis, et edictis publicis Imperatore et Principe Christian dignis profici potuit. Nos profecto, cum ad ista dinandi Im impietatis studia profliganda, tum ad sacrosanctae tuenda reli- religionis nostrae Catholicae jura retinenda, offi lica. cio nostro minime defuimus. Attamen grassatur

Studium Fer

peratoris in

gione Catho

Imperator landat Canisium

[ocr errors]

in dies magis ac magis haec foeda lues, novique subinde ac novis illecebris infecti prodeunt Catechismi: sparguntur, leguntur, proponuntur in Scholis, majore sane periculo, quam simplices pueri et creduli, improvidique adolescentes, imperitique homines, et plerique omnes istiusmodi praeceptores sentire aut judicare queant. Quod igitur in gravi morbo boni medici, in exorta tempestate fidi naucleri faciunt, a nobis alienum non esse existimavimus, ut praesentissima nobisque ob ocu los posita atque prospecta longe gravissima pericula ratione quadam aut depellamus omnino, aut saltem, quoad Deus potentem manum suam admoverit, mitigemus. Quamobrem matura super his deliberatione habita, fidelibus nobis subjectis popu lis saluberrimum fore duximus, si in tanta dogmatum et sectarum varietate, catechisticae doctrinae librum, qui Orthodoxus sit, conscribi simul et fidelibus nostris populis evulgari commendarique unice curaremus. Ad quod Catholicum opus conscribendum, inter alios non dubiae fidei ac doctrinae viros, honorabilem, religiosum, devo tum, nobis dilectum Petrum Canisium, sacrae

tiores essemus,

[ocr errors]

Theologiae Doctorem delegimus, et cum ab eo fuisset conscriptus, aliorum etiam, quos non soum sacrosanctae Theologicae scientiae, verum etiam vitae innocentia et integritate perspicuos esse constat, judicio et censurae subjecimus: qúo cerne auctoritate nostra in lucem quidquam prodiret, quod Evangelicae doctrinae et sanctae Ecclesiae Catholicae ullo modo adversaretur. Posteaquam Dei Opt. Max. gratia factum est, ut commemoratus liber, magno ubique doctorum et procerum quoque Catholicorum applausu exceptus, in varias etiam linguas conversus, saepeque apud exteros recusus, et in Gymnasiis publicis simul ad docendum et discendum propositus fuerit, existimavimus, nos non abs re facturos, si eundem Catechismum ab auctore denuo recognitum, non solum rursus typis evulgari curaremus, verum etiam pro rudiorum captu in quoddam compendium redigi juberemus, ac fidelibus nostris populis denuo auctoritate nostra commendaremus. Mandantes idcirco praedictis omnibus et singulis praecipue vero iis, qui nostro nomine et loco juris et Justitiae administrationem in provinciis nostris exercent, et in magistratu constituti sunt, ut hunc Catechismum solum, nullumque alium per Ludimagistros, praeceptores, ac Paedagogos pueris in Scholis publice aut privatim proponi, praelegi, ediscendumque tradi magnopere curetis, atque omnino efficiatis, quatenus cum vos, tum ipsi gravissimam indignationem

cos retorta.

versarii de

gium.

Natus est anno 1521 non 24.

fuisse. Immo nec Moguntiae Collegium Societatis Jesu ullum fuit ea tempestate, primumque anno MDLXI. institutum est. Potuit fabula traxisse originem a quadam Hundia, ministra Coenobii, quam subpriorissam vocant, quae oblita suae nobiIn harti litatis et religionis, cum vili ministro Coenobii in pistrino nati clam profugit, et Francofurti desertrix votorum, et sacrilega sponsi caelestis Christi proditrix, in haeresi infelicem animam exhalavit. Multo honestius et verius, quamvis non Romanae religionis scriptor Henricus Pantaleon in Prosopographia virorum Illustrium Germaniae de eodem hoc eloVerum ad- gium condidit: Petrus Canisius Noviomagi apud Canisio elo- Belgas natus et educatus anno circiter MDXXIV. Hic cum felici ingenio esset praeditus, operam Literis dedit, atque imprimis Theologico studio incubuit. Id ut commodius praestaret, Jesuitarum Collegium ingressus, eum ordinem suscepit. Digreditur deinde in origines Societatis, et demum concludit. Cum ergo Petrus in Jesuitarum ordine plurimum profecisset, primo Ingolstadii Professor, postea ab Othone Cardinale ejus Ordinis fautore, Augustae Vindelicorum concionibus Praefectus fuit. Eam vocationem Petrus suscepit, atque tanto Zelo administravit, ut passim omnibus innotesceret. Tanta enim facundia fuit, ut Ferdinando Caesari et Pontifici Romano gratus et aliquoties ab iis vocatus fuerit. Ibi quoque etiamnum in auctoritate existens, a Germanis et exteris nationibus agnoscitur. Anno post receptam per Christum salu

odoro Busaeo

Ignatii a The

ad me misso.

tem MDLV. B. Ignatius per literas Canisio in man- Ex literis B. datis dedit, uti se cum Farnesio legato Pontif. M. ad comitia a Ferdinando rege, Ratisbonam indicta conjungeret, omnemque operam suam illi offerret praestaretque. Nam Carolus Q. M. omnibus imperiis se ultro abdicarat, et filio Philippo regnis omnibus haereditariis Hispaniarum, et quae ad earum ditionem pertinent, cesserat. Ferdinando Rom. regi germano fratri literis ad regulos Germaniae datis, imperium commendarat. Canisius praesto fuit omnibus, sed funera principum conventus morabantur. Interim Canisius provinciam curavit.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Ferdinandus Romanorum rex animadversa Canisii doctrina, religione, vita, morumque integritate, ex illo de sociis existimans, quorum virtutem in Viennensis collegii felici et salutari Reipublicae progressu perspexerat, putavit se Bohemorum etiam saluti consulturum, si Pragae collegium conderet, ubi mores populi emendarent, Hussitarum et Wicleffitarum, aliorumque haereticorum furorem retun

D

1

derent; sic enim ex tabulis collegii Pragensis a Theophilo Chrysteno rectore ad me missis cognovi. Cum igitur (inquit Henricus Blissemius, tertius ejusdem collegii moderator) Ferdinandus Bohemiae rex anno Domini 1555. afflictissimum regni Bohemiae statum (maxime quoad religionem Catholicam, usquequaque fere retroactis annis inde profligatam) diligentius perpenderet, eumque reperiret esse ejusmodi, ut nisi brevi adhiberentur opportuna remedia, de pietate Catholica plane actum esset, induxit in animum Pragae societatis Jesu collegium erigere, de qua re proinde non solum ad R. P. Ignatium de Loyla societatis generalem praepositum, sed ad summum Pontificem etiam Julium III. aliquoties et diligenter scripsit, ut aliquot societatis viros in Bohemiam evocaret. Et quam primum juxta pium animi sui desiderium P. Ignatii consensum obtinuit, scholas disposuit, ac habitationes quasdam, quantum fieri potuit, in eo rerum principio, societatis Jesu instituta accommodavit, praesente P. Canisio, qui mox musaeum accersitis literarum doctoribus juventuti aperuit, ipse pro Cathedra populum ad pristinum virtutis cultum, haereticos ad recognoscendam veteris religionis veritatem invitavit. Versati sunt socii primis annis ingenti cum vitae discrimine Pragae (quae caput est Bohemiae) et nisi publicis edictis utriusque Ferdinandi, Patris inquam, imp. et filii Archiducis, patri cognominis, sociis severissime ́cautum fuisset, ultimum haud dubie periculum ad

« PoprzedniaDalej »