Obrazy na stronie
PDF
ePub

cepisset. Hoc tamen citra veterum doctorum atque etiam ipsius Domini Eccii, Theologi et doctissimi, et in disputando religionemque propugnando, felicissimi et fortissimi Hectoris, injuriam facile affirmarim, longe et elegantius, politiusque et compendiosius nunc pene omnes tradi docerique litteras, quam apud majores nostros fieri est solitum. Id quod ego saeculi potius illius barbariei, quae in omnes scientias vim suam exercuit, quam ipsis Doctoribus, quos acute, subtiliter et docte scripsisse et disputasse constat, tribuo.

QUID VIENNAE PROMOVERIT.

Caput VI.

Canisius re bene gesta Ingolstadii vocatu Ferdi- MDLI. nandi Imperatoris cum Nicolao Gaudano inde profectus Viennam properavit, ubi coepta a Claudio Jajo et Lanoio Collegii Viennensis fundamenta absolvit, Ferdinando Caesari pro concione Evangelium exposuit, et cum non absque vitae discrimine regiam peteret, armata manu in aulam deduci Ferdinandus Canisium imperavit. In Academia sacra divinae legis mysteria interpretatus est, in quibus adeo copiose Caesari satisfecit, ut propter conceptam de Canisio non inanem sanctimoniae venerationem, Antistiti Viennensi extincto, non alium illo digniorem, quem sufficeret, judicaret. Quare per

[ocr errors]

legatum apud summum Pontificem omni ope contendit, uti Canisium vellet, juberet Viennae Pontificem esse: non esse ea tempestate commodiorem, nec iis temporibus opportuniorem, qui improborum hominum omnia contra fidem Romanam molientium conatibus voce, calamo, et virtutum studio possit obniti. Qua de re luculentum in vita Ignatii testimonium Ribadeneira dicit: Anno, inquit, MDLIII. Ferdinandus Romanorum Rex, Petrum Canisium virum modestiae atque sapientiae laude in nostra Societate praestantem, acremque fidei Catholicae adversus haereticos defensorem optavit creari Episcopum Viennensem. Videbat enim cum in ipsa civitate Vienna, tum per universam Austriam haereseon pestem impune grassari, et pastore sanctissimo atque vigilante opus esse, qui a Christi grege luporum passim saevientium rabiem arceret. Cum igitur a Pontifice Julio III. hoc Ferdinandus Rex summis precibus contenderet, Pontifex rem totam ad Ignatium rejecit, ut, si ille probaret, quod Rex petebat, id ipse concederet. Negavit Ignatius id ex usu ac commodo Societatis fieri posse. Adhibitae sunt omnes machinae ad expugnandum illius animum, sed frustra; mansit enim semper in sententia, nec se ab illa ullis rationibus deduci passus est.

Ejusdem Ferdinandi imperio Rudimenta doctrinae Christianae Canisius conscripsit, et in lucem, sine sui nominis, quod modestiae causa fecerat ambitione, auctoritate tamen Caesaris evulgavit

(summam doctrinae Christianae dixit), quae res mire oculos adversariorum torsit, et multo gravius animos vulneravit, cum suas errorum technas, et strophas impietatis, quibus simplici aetati populoque illudere consuerant, aperiri et in lucem prolatas rideri damnarique senserunt. Proinde omnes certatim velut ad unam eandemque metam collineare, et impetum in saluberrimum Canisii doctrinae Catholicae compendium facere, ac omni vi convellere conari, uti Caesaris impulsu coactus fuerit Canisius opus suum augere, et testimoniis patrum fulcire, et pro prima aetate ex ipsa epitome epitomen concinnare, nomenque suum Catechismo praefigere. Quod ipse Canisius epistola suae catechesi praefixa lectorique inscripta testatur. Sed multo illustrius et amplius est ipsius Ferdinandi Caesaris edictum, Viennae anno priore pro hujus libri auctoritate, et ipso Canisio, et Catholicae pietatis studio propositum, quod hujusmodi Hendecasyllabus commendat.

Vis cognoscere, Christiane lector,

Quid sincera fides tua exigat, vel
Optet? hunc legito usque et usque librum,
Quem nunc Rex tibi Ferdinandus ipse
Laudavit, tibi quo foret vel ista
Consultum ratione, ne perires.

Quod si verius ipse vis probare,
Edictum poteris videre Regis.

EDICTUM

Caesareae Majestatis.

Mar

Ferdinandus divina favente clementia electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae, etc. Rex, Infans Hispaniarum, Archidux Austriae, Dux Burgundiae, etc. chio Moraviaé, etc. Comes Tyrolis, etc. Universis et singulis fidelibus nostris, tam Ecclesiasticis quam Saecularibus, Praelatis, Comitibus, Baronibus, Dominis, Militibus, Clientibus, Capitaneis, Marschalcis, Provinciarum praesidibus, Vicedominis, Praefectis, Burggraviis, Officialibus, Judicibus, Burgimagistris, Consulibus, et Communitatibus, omnibusque aliis et singulis subditis, et fidelibus nostris Provinciarum nostrarum, cujus- . cunque gradus, status, ordinis, conditionis, et dignitatis extiterint gratiam nostram Caesaream, et omne bonum. Magno cum animi nostri moerore perpendimus et videmus, quibus hodie quantisque motibus et periculis orbis Christianus undique concutiatur; potissimum vero miserandus ille status neglectae adeoque contemtae passim religionis saepe multumque nos et pios omnes decruciat, qua quidem religione, ut nihil est sanctius in terris, ita praeclarius ac firmius Reipublicae ornamentum, ac robur esse nullum potest. Atque idcirco malarum artium nefarius Artifex, sanctae Ecclesiae bonorumque omnium hostis atrocissimus

+

Sathan, quantum humano generi praesidii in vera religione positum sit, minime ignarus, annis ab hinc multis causam religionis passim oppugnat ac perturbat, ita ut majoribus viribus et copiis, frequentioribusque dolis et fraudibus, uno eodemque tempore ipsam antea nunquam oppugnasse videatur. Nec desinit adhuc satellites quosdam et ministros suos, qui editis suis libellis omnia impietatis studia foveant, disseminent, ac propagent, subornare; partim, ut qui a religione orthodoxa semel defecere, in erroribus et sectis, quibus se addixerunt, confirmentur; partim, ut qui etiamnum in tutissimis Ecclesiae Dei castris perdurant, hinc seducti factionum discipuli, et religionis nostrae Catholicae desertores fiant. Inter hos autem libellos, quorum ingens ubique proventus est, non parum virium ad religionem evertendam habent Catechismi (sic enim appellant) qui saepe tum brevitatis, tum verborum elegantiae, et methodi specie commendati egregie fallunt, et imperitam illam nobilemque juventutem veritatis sinceritati natam, graviter vitiant, atque corrumpunt. Dum enim ex istorum libellorum lectione, venenum ipsa dulcedine blandum, simplicibus et incautis sumendum praebetur, priusquam id sentiant eorum animi novis et pestiferis opinionibus, quas evellere postea sit difficillimum, depravantur. Unde fit, ut eo doctrinae fermento semel infecti, Catholicae fidei, et sanctae matris Ecclesiae dogmata, et instituta veneranda negligant, fastidiant, atque non

« PoprzedniaDalej »