Obrazy na stronie
PDF
ePub

Psalmos ex

ponit Mogun

causa fuit, quam ob rem Petrum Fabrum apud se Cardinalis retineret, ut aliquid e voluminibus sacris publice explanaret, qui mox caeleste psalmorum ae Faber. carmen Davidis coepit in academia Moguntina cum ingenti applausu explicare. Nec minus interim ștudii in rerum divinarum contemplationem aliorumque salutem omni ratione expediendam contulit, cum alios exemplo et modestia vitae, quae maximum habet ad permovendum momentum, alios literis, alios familiari sermone ad virtutis laudem, rerum praesentium contemptionem, sui despicientiam, Christi amorem incitaret. Longe proinde lateque fama viri dilata, absentes etiam, ut solet, in sui admirationem rapiebat, quae Canisium quoque Coloniae afflavit, tantoque videndi Fabri desiderio inflammavit, uti sibi tanti viri conspectum et congressum nullo modo negligendum putaret. Numinis igitur impulsu expeditus Moguntiam advolat, seseque Fabro reli- Canisius P. giosis meditationibus imbuendum committit, in quibus venit. tantum rerum divinarum spiritum hausit, ut desertis omnibus studiorum praemiis, et speratis dudum honoribus abdicatus, totus in auctoritate Fabri esset, Deoque se, quantus quantus erat, et societati per prima vota, VIII. Idus Maji anno salutis parte tertio et quadragesimo emanciparet. Quod ipse Canisius conceptis verbis, Romae ex ipsius autographo exscriptis, et ad me transmissis, testatur, egoque lectori cognoscendum subjicio.

Fabium con

B*

MDXLIII. Votum Cani

sii.

IN NOMINE DOMINI. AMEN.

Anno 1543. die apparitionis S. Michaelis, aut in octava Maji, quae dies mihi natalis est, tribuens initium anni 23. aetatis meae, post maturam deliberationem, ego Petrus Canisius Novimagensis, voveo simpliciter Deo omnipotenti, B. Virgini Mariae, S. Michaeli archangelo et omnibus Sanctis, ex nunc me transiturum ad obedientiam societatis, quae dicitur Jesu Christi; similiter Domino Deo, et Sanctis ejus promitto firmiter et voveo, quod per divinam gratiam velim etiam ex nunc actualem assumere paupertatem, nisi quatenus et quamdiu Praepositus dictae societatis aut ejus loco M. Petrus Faber impedierit, qui nunc dignatus est me in probationem suae societatis recipere. Voveo praeterea peregrinationem instituere ad limina SS. Apostolorum Petri et Pauli Romae, et hoc quam primum, si non aliter determinaverit idem M. Petrus. Quod si in ordinem societatis hujus me non acceptari contingat, volo me tunc statim obligatum esse, secundum consilium ipsorum professorum in eadem societate, ad accep tandum protinus ordinem alium probatum in vita communi, et approbatae obedientiae. Atque haec omnia duntaxat propter honorem et amorem Jesu Christi Domini nostri, deinde simul ad honorem et servitium gloriosae Virginis Mariae, sancti quo

que Michaelis, et omnium Sanctorum in salutem animae meae. Amen.

Sic praesenti manus meae subscriptione sic
et sumptione sanctissimi corporis Christi
perpetuo contestatum manere volo.

[ocr errors]

Modis omnibus oro simul et requiro, ut superiores mei me commoneant, corripiant, et ad haec observanda rigide compellant, si forte (quod absit) contingat me converti retro et meditari suffugium et excusationem ab omnium horum impletione.

Mogunt. lib.

[ocr errors]

Exstat et epistola Canisii Joanni Busaeo claro Nicolaus Ser. e sociis viro inscripta, in qua de Fabro multa, et suo cum illo Moguntiae congressu, quando ad Conradum apud divi Christophori aedem parochum, quem Faber ex impura ad sanctam et religiosam vitam traduxerat, divertit. Epistolam Nicolaus Serarius Moguntiacae historiae inservit. Fabrum porro Canisius et praesentem et absentem tanti fecit, uti vix hominem, sed delapsum aliquem e superis caelitem veneraretur: quod ipsius Canisii literae ad familiarem datae, quando Moguntiae cum Fabro versabatur, attestantur in haec verba scriptæ : Secundis ventis Moguntiam veni, virum, quem quaesivi, si tamen vir est, et non potius angelus Domini, meo magno bono reperi; quo nec vidi, nec audivi doctiorem profundioremque Theologum, aut tam illustris eximiaeque virtutis hominem. Illi nil aeque in votis est, ac Christo cooperari in

salute animarum; nullum ex illius ore verbum sive in usu, familiarique congressione, sive dum mensae accumbit, prodire audio, nisi quod Dei honorem et pietatem sonet, neque tamen ob facundiam audientibus gravis aut molestus est. Auctoritatem tantam habuit, ut ei se spiritualiter informandos multi religiosi, multi Episcopi, multi Doctores tradiderint; inter quos est Cochlaeus ipse, qui pro ipsius instructione gratias se reddere pares unquam posse negat. Multi sacerdotes et cujusvis ordinis ecclesiastici, vel concubinas abjecerunt, vel saeculum rejecerunt, aut a gravibus flagitiis ad frugem meliorem eo adnitente adlaboranteque sese receperunt. Quod ad me attinet, dici vix potest, quemadmodum exercitationibus illis spiritualibus animum meum ac sensus immutari, mentem novis caelestis gratiae radiis collustrari, et novo quodam me vigore affici senserim, sic ut et in corpus redundante divinae beneficentiae copia totus corroborari, atque in alium prorsus hominem transformari viderer.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Canisius a Fabro. Coloniam remissus, caelestes in pectore faces, ex ore Fabri haustas, secum detulit in civitatem, quas mox familiaribus, suis, atque inde aliis atque aliis admovit, quibus multorum ani

[ocr errors]

virtutis fa.

norum Colo

primos soc. Patres libe.

mos ad futurae vitae spem amoremque vehementer Sementem inflammavit. Ac primum omnium hospitem suum cit. Andream Heerlaeum Bardevicium, theologiae candidatum, ad S. Gerionis canonicum societati mirifice conciliavit, et mox omnem B. Brunonis Carthusianorum familiam adeo sibi, Fabro et sociis omnibus devinxit, uti neque meliores tum Coloniae patronos, neque munificentiores in se fautores nostri, quos Canisio Agrippinam redeunti Faber socios adjunxerat, experirentur, quod societati tum primum Coloniae per Canisium natae vehementer Carthusia profuit, cum inopiae patrum rerum ibi tum omnium niensium in egentium liberaliter succurrerunt. Ipse Prior Coe- ralitas. nobii Gerardus Hammontanus adventum Fabri magnopere desiderabat, ut ab eodem vitae sanctioris praecepta cognosceret. Canisius interea Coloniae cum Alphonso Alvaro se totum in pauperum curam et officia caritatis non sine studiorum jactura effudit, ut hoc nomine a Fabro per literas, fuerit dehortandus, et docendus, ita cum miseris tempus esse transmittendum, ne rebus majoribus et publicis idem subducatur; quaerendos potius, quos in hujusmodi occupationibus sibi possint certis temporibus sufficere; cursum studiorum nec dum ad metam perductum, non esse abrumpendum, interjungi subinde posse, non abjungi. Sed accidit interim, uti voluntate Numinis Jacobus Canisii parens e statione vitae evocaretur, et Petrus herciscundae haereditati domum citatus, Neomagum veniret. Quod ubi Faber (qui per eos dies Lovanio, ubi

« PoprzedniaDalej »