Obrazy na stronie
PDF
ePub

pene totum aquis mersum, et quod deterrimum erat, altero pede in subice pedaneo (quem stapedem hodie appellant) periculose haerentem. Retinebat tamen altera manu habenas, altera jugum ephippii complexus, Rocca Canisii periculo exanimatus, adverso monte et flumine regredi ad expediendum Patrem non poterat, et a ductore monebatur, ne se commoveret, parvo momento per impetum aquarum cum ipso equo abripi evertique posse, Desperatis Rocca suppetiis, caelum votis implet, et Canisium conclamatum piae Numinis providentiae committit. Inter haec spectat eminus virum statura procerum, pedibus antegressum, nec priùs animadversum ; quem inclamans, totaque manu vocans rogat, uti haerenti et pereunti Patri suceursum eat. Adest vocatus et Canisium pedicis explicat, manuque in subjectum monti campum extra vallem ducit; quem sequutus Rocca, et complexum, Pater, inquit, non sic meam unquam, i tuam hodie sortem dolui, cum auxilia porriger non possem. Nunquam alias, inquit Canisius, tam bene habui, paratusque ad oppetendum fui; quid enim aliud optem, cupiamve, quam dissolvi, et esse cum Christo? Liberatori dein Canisius: prandebis, inquit, nobiscum, ubi ad hospitem divertemus, et gratum beneficio munus munus accipies. Bene habet, inquit viator, et stratoris vicem func tus Canisium in equum tollit, nec progredienten ante destituit, quam in sicco solo (nam et camp exerrantibus innatabat undis) salvum exponeret,

t diversorium in conspectu haberet, cum repente ideri desiit; haud dubie Divus e caelitum classe, utelae Canisii destinatus, ut servaret virum Christianae Reipulicae lingua, calamo, exemploque viae amplius profuturum. Et vero cum habitu coloni iator apparuisset, et illud genus hominum minime pulentum, nec mensas soleat recusare, nec honoaria rejicere, imo ultro reposcere, certum est, honine quid augustius fuisse, ex oculis repente subactum. Haec prope ad verbum ex Epistola Rocne, ex Italico tralata, ostendunt, quam cordi fuet Canisius Deo, singularem ad eum servandum aelitem mittenti. In quam spem nos par est omes ingredi, qui causam Dei et salutem hominum rocuramus, Non revocabo, quae supra ex monuentis Augustanis copiose demonstravi, quomodo lustris matrona Sibylla Fuggera ex Comitum Ebersteiniorum gente orta, oblata Canisii specie per nocturnam quietem fuerit ab errore Lutheri liberata. Nec pulsum Oetingae daemonem revocabo; He quo Martini Eisengreinii volumen legitur. Friburgi Sebastianus Veronius, is quem supra saepius audavi, hoc quoque beneficium sibi a Canisio praestitum solet praedicare. Controversia erat illi cum quibusdam nescio de quibus nominibus ac debitis, cujus finem nullum cernebat; jamque res in eum locum erat deducta, ut omnino putaret, renunciandum iis, quae sibi jure debebantur, ne majores inde rixarum caussae existerent. Commendavit rem Canisio, qui recepit, se ejus patronum apud Deum

futurum, caussamque intra diem obtinuit, ut postridie praeter omnium spem et exspectationem, olim appellati, Sebastiano duplum ejus, quod petierat, ultro darent offerrentque. Adeo nihil suis negat clientibus Deus, qui ab humanis auxiliis ad illius tribunal per supplicationes provocant.

[ocr errors]

Accepi a Jacobo Kellero collegii Monacensis hodie moderatore, et olim Friburgi politioris literatura Doctore (ubi cum Canisio aliquot annis familiariter vixerat, multaque cum dicta tum facta viri sancti observarat) fuisse Canisio librarium, qui dictata calamo excipiebat, in vulgus postea spargenda. Hunc cum vel scribendi labor fatigasset, vel praeproperum quietis desiderium cepisset, penso, quod Canisius praescripserat, abrupto, domum properavit; rogarat Canisius pauxillam moram, nec impetrarat; vix pedem ille domo nostra extulerat, cum poenas suae pervicaciae dedit. Ignotus enim nescio quis Mercurius in hunc Sosiam incur rit, colaphoque tam atroci multavit, ut ignis ex oculis emicaret, Nec deprehendere objurgatorem ictus, nec videre poterat, a quo tam male accep tus esset. Ita frons effrontis vel invita erubuit, quae venerandi patris vultum noluit revereri.

Sed vel maxime memorabile est illud, quod Guilielmus Crumenstollius, vir domi suae clarus et Senatorius, ipsaque, canitie et aevo (nam alterum et septuagesimum agitat) venerabilis, in summi, uti par est, beneficii loco ponit, passimque apud om nes celebrare non desistit. Is ex Altaripensi Co

nobio Friburgum equo rediens, haud procul urbe, una cum equo in altum coenum et lutum tanto casu prolabitur, ut jumenti sarcinati moles in pedem ejus incumberet, unde se nullo conatu, quamvis diu luctatus, poterat explicare; et quod altae jam essent tenebrae, nemo jacenti sub tanto onere succurrebat, fatigabat ille caelum precibus, surdum tamen, quoad menti succurrit adhuc in terris degens Canisius. Ergo rursus ad Deum versus: Suprene, inquit, rerum ac mortalium arbiter Deus, per Canisium ego te nostrum, virum tibi tanta vitae nocentia et sanctimonia operantem, servientemque Itimis votis rogo, quaesoque, ex hoc me praesenti mortis eripe discrimine. Dictum factum: pedem ullo negotio haerentibus in cloaca ocreis, calcarius, et equo miris modis expedit; mox etiam juhentum sequitur trahentem, ipseque sartus tectus lomum revertit. Quinto post die alterius negotii causa, domum nostram Canisii consilium quaesituus venit, periculi jam immemor, nec certus, utrum ope Canisii ex illa nocte et morte eluctatus sit, cum ad eum Canisius: Ecquid superioribus diebus tecum id S. Antonium actum? Est, quod erga Deum e gratum praestes: de me velim omnino taceas. 'um vero alter, non sine confuso ore et quodam nimi stupore, quod neminem praeter se conscium periculi fuisse sciret, et Canisium longe etiam dissita divinitus cognoscere videret: Jam, inquit, ntelligo, Pater, quo loco sis apud Deum et cujus beneficio praesentem mortem evaserim. Ipse, qui

tibi hoc significavit, antequam ego ingratus ullum verbum facerem, sempiternis te bonis auctet ditetque. Tum demum in quanto discrimine fuerit versatus, ac tandem implorato per ipsius memoriam numine, salutem suam expediverit, coepit exponere. Certe radius hic mirifice Canisium nostrum illustrat, et illius cum Deo familiarem gratiam ostendit. Sed haec et hisce plura de vivo.

Mortuum haud paulo pauciora commendarunt. Nam altero ab animi e corpore digressu die vultus, qui macie ante mortem extrema confectus, in ossa recesserat, tam laeta coloris purpura suffusus, spectatorem non solum non terrebat, sed ad contemplandum etiam atque etiam invitabat, cum defuncti os gratiorem haberet adspectum, quam habuerat pallor viventis: Facies, inquit Veronius, Ca nisii defuncti et laeto colore elegans, et clara erat; ex quo facile de vitae anteactae laude morumque sanctitate existimari poterit, praesertim cum halans ex corpore spiritus, omni florum et aromatum odore gratior, circumstantes afflaret; quae res ita po pulum affecit traxitque, ut a sacro Canisii pignore non potuerit avelli, quoad sepulturae mandaretur. Unde licet arbitrari, quae fuerit in caelo triumphantis gloria, cujus cinis in terra, jam tum quandam spirabat immortalitatem,

Haud diu fuit post ejus obitum, cum ex ordine Senatorio clarissimus vir Christophorus Reiffius 80ciorum amantissimus, excussus equo, adeo laesi corpus, uti sex ipsos menses frustra vulnerarii ma

« PoprzedniaDalej »