Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

meae Deus. Hunc virum Coloniae velut alterum Ananiam ad me instituendum, tibique propius conjungendum (ut arbitror) certa providentiae tuae lege destinasti. Igitur ille pro me sollicitus esse pergebat, precabatur, flebat, benedicebat, praemonebat, urgebat, atque scribebat.

Et cum ali

quando ab illo abessem diutius, jamque in patria mihi plusculum indulgerem, ac laxiorem vitam amplexurus viderer, per illum ipsum ad me tum venientem, veluti dormientem filium excitasti, et negligentem corripuisti, et lapsurum erexisti, et imbecillem ad te revocatum illius cura et opera in via tua confirmasti. Pungebat cor meum cum ex illo audirem et discerem hujusmodi sententias : Servire Deo regnare est. Sola salus servire Deo; sunt caetera fraudes. Si Christum bene scis, satis est, si caetera nescis. Idem prudenter hoc agebat, ut quotidie caput ex quatuor Evangeliis unum legerem, et in eo sententiam illustrem eodem die subinde meditandam excerperem, memoriaque tenerem. Accedebat et alia piorum auctorum lectio, per quos de timore et amore tuo me commonuisti. Nec minus juvabar sanctorum hominum praepositis exemplis, et inspectis historiis, in quibus saepe versabar. Hinc mea fides, et spes ad meliora spectanda excitabatur. Hinc mundi amor, et timor in animo meo magis evilescebat: Hinc evangelica tum praecepta tum consilia mihi calcar fortius, et desiderium impensius adjiciebant. Praevenisti me Domine misericordia tua, multis

que modis, ne peccarem gravius, prohibuisti et a lata via, quae mundi amatores ad perditionem abducit, pedes meos cohibuisti. Tibi gratias dicant omnes innocentes, et sancti tui, quod posueris super me manum tuam, et singularem meae salutis vitaeque curam habueris continenter, illis praesertim annis, quibus adolescentes mundi blandimentis, carnisque voluptatibus dediti, dum a lege tua discedunt, se ipsos perditum eunt, et in ` mille Sathanae laqueos incidunt, quamvis imprudentes, morbosque saepe graviores contrahunt, quam quos tota deinde vita superare, et funditus evellere possint. Confiteor nomini tuo Deus lumen et virtus animae meae, qui pascis et regis me ab infantia mea, et cui numerati sunt omnes capilli capitis mei; gratias tibi ago de donis tuis, quaecunque in me, per me, et propter me operari dignatus es. Sub umbra quidem alarum tuarum die ac nocte protexisti, et quasi pupillam oculi tui me custodivisti, non secus ac aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, quae expandit alas suas, et assumens eos, portat in humeris suis. Tu omnes vias meas praevidisti, possedisti renes meos, suscepisti me de utero matris meae, super viam inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit non justitia mea, sed dextera et misericordia tua, cui sit omnis laus, et gloria in saecula saeculorum. Precor te Domine, fidelissime custos et amator humani generis, quam tribuisti gratiam indigno puero

1

pro juven

tute.

adolescens.

Nuptias repudiat.

Vota Canisii mihi, eam multis aliis infunde, auge, perfice, ut a mundi turbis, et periculis illis mature semoti, bonos piosque praeceptores habeant, quorum praeceptis et exemplis adjuti, morum vitia potius, quam barbarismum fugiant ac detestentur. Discant Observa illi salutaria magis, quam vana, firma, non vaga sectari studia, et mihi observent proprium scopum, ut suo et aliorum commodo doctrina solida recte et convenienter uti velint et possint, primum quidem ad nominis tui gloriam, cui servire debent omnia; deinde vero ad profectum Ecclesiae tuae, cui magis quam patriae, amicis et parentibus gratificandum et obsequendum est. Vides, quantum Canisius in Eschii disciplina ad virtutem promoverit. Obtulit illi pater in sponsam, virginem opibus pollentem, forma praestantem, fortuna satuque nobilem, quam ille spe caelestium gaudiorum, constanter repudiavit. Ostendit illi parens Ecclesiasticos honores et opimas canonicorum conditiones; sed Canisius jam tum gloriam in gloriae et opun contemptione quaerebat. Studia, post pueritiam, Dat operam et caelestis sapientia Canisio maxime cordi erant, philosophiae tirocinium posuit apud Joannem Noviomagum, cujus in Bedam exstant scholia de temporum ratione, et natura rerum commentationes, Apologeticus pro Areopagitae libris, aliaque de numeris. Sed hoc sidus, draconis cauda perstrictum, haeresique occaecatum, et Coloniae exstinctum a sepultorum quoque Catholicorum societate exclusum est. Canisius in philosophiae spatiis tan

philosophiae.

tos processus fecit, uti, cum decimum nonum aetatis annum ageret, suprema philosophiae laurea in collegio Montano donaretur. Id locorum Canisius

hospes Cani

Surium a Lu.

tit.

Andreae Bardewicii eruditi et clari viri contuber- Andreas Bardewicius post Eschium vel nio utebatur, sensimque in doctorum virorum fami- cum Eschio liaritatem ingressus declamando, et quotidianis ex-ii. ercitationibus, cum dicendo, tum concionando non mediocrem eruditionis, facundiae et pietatis famam cum apud alios eruditos collegit, tum praesertim apud Laurentium Surium, quem sibi maxime conci- Laurentium liavit, cuique maximus deserendae impii Lutheri hero aver sectae auctor fuit: cum quo postea familiarissime vixit, et frequenter de sanctioris vitae disciplina ineunda, de rerum humanarum contemptione, caelestiumque desiderio pertractavit. Denique eo descenderunt ambo, ut fugientia omnia fugienda, et.. aeterna sibi unice complectenda arbitrarentur, quod praeclare intelligerent, summam vitae esse brevem, spes mortalium fragiles et inanes, vota incerta, nisi in caelo defigerentur. Haesit ergo apud S. Brunonis coenobium in Carthusia Surius, nec Canisius de re magis deliberabat, quam de familia, in qua cum operae fructu, Ecclesiae emolumento, ad majorem sempiterni Numinis laudem versaretur, quam illi Deus hac via, quam exponam, ostendit.

CANISIUS

a Petro Fabro societati primus e Germania adjungitur.

Caput II.

Canisius decurso Coloniae philosophiae studio, cœlestium literarum mysteria mox ingredi, et sanctiori theologiae operam omnem impendere coepit. Ad quam rem felicius et commodius exsequendam, Canisius eas- studuit omnia a se gaudia corporis removere, nupdolescens vo. tiisque et conjugio in omnem vitam renuntiare. Quam ob rem ipso die S. Matthiae, cum annum ageret undevicesimum, castimoniam voto signavit,

timoniam a

vet..

MDXL.

[ocr errors]

nec unquam postea resignavit; sed mente ad diviPetri Fabri na translata in studio sapientiae, quam purus et a virtus. corporis vitiis liber animus mirifice imbibit, miris modis profecit. Venerat interea loci Moguntiam Petrus Faber, e primo sociorum decemviratu a Cardinale Alberto Archiepiscopo Moguntino spira evocatus, ibique res memorabiles gerebat, ad indictum a Paulo III. Tridenti concilium destinatus, quod per id tempus atrox inter maximos Christiani orbis principes Carolum imperatorem, et Franciscum Galliae regem, bellum exortum disturbavit, cum nusquam tutus viarum commeatus esset. Quae

« PoprzedniaDalej »